Caput 7
Caput 7
Quando leges imponentes poenam latae sententiae obligent in conscientia ad exequendum, ante iudicis sententiam, poenam quae in actione consistit
CAPUT VII. QUANDO LEGES IMPONENTES POENAM LATAE SENTENTIAE OBLIGENT IN CONSCIENTIA AD EXEQUENDUM, ANTE JUDICIS SENTENTIAM, POENAM QUAE IN ACTIONE CONSISTIT.
1. Communis partitio poenarum.— Quaestionem hanc in materia de Censuris in 5 t., 3p. disputat., sect. 11, succincte et breviter expedivi, quoniam in illo genere poenarum fere nullam habet controversiam, ut statim attingam ; nunc autem, quoniam de omni genere legum et poenarum disserimus, generalius et accuratius tractanda est. Ut autem distinctius procedamus, supponenda est communis partitio poenarum. Nam quaedam sunt quae requirunt ministerium hominis, ut executioni mandentur ; aliae quae per ipsas leges immediate fieri possunt ; inter quas haec est differentia, quod in prioribus poenis lex non trahit secum executionem, id est, non infert poenam ipsam, sed ad summum obligationem ad illam; nam lex quae jubet hominem flagellari non flagellat, et lex quae praecipit solvere quadruplum, non solvit, nec spoliat hominem sua pecunia, sed obligat ut solvat. At vero in poenis posterioris generis, lex ipsa per se potest non solum ferre, seu statuere poenam, sed etiam inferre, seu exequi illam: lex enim canonica ferens excommunicationem latae sententiae, secum affert executionem, per se enim censuram imponit, idemque est in lege irritante vel inhabilitante. Haec autem differentia indicat aliam, quia priores poenae requirunt aliquem effectum physicum, ratione cujus requirunt actionem hominis; posteriores vero consistunt in effectu aliquo morali: lex autem per se non potest facere effectum physicum, potest autem efticere effectum moralem, quales sunt inhahilitationes, impedimenta, censurae, privatio dominii, etc. Et hinc etiam est, ut hae poenae, quae per legem immediate inferuntur, semper con- sistant in privationibus moralibus, ut sunt inhabilitates, nullitates, etc., quia poena est malum, et ut sic est privatio, et ideo lex per se puniens non confert potestatem moralem, sed aufert. Aliae vero poenae positivae dici possunt, quatenus requirunt actionem positivam ad quam sequitur aliqua privatio, in qua malum illud poenae consummatur.
2. Subdistinctio membri primi. — Ulerius vero possumus subdistinguere primum membrum. Nam poenae requirentes actionem hominis, quaedam postulant actionem tertiae personae distinctae ab eo qui punitur; aliae per actionem ipsiusmet rei fieri possunt et solent, vel ex necessitate, ut comedere, ambulare, etc., vel juxta communem et usitatum hominum morem, ut solvere pecuniam. De priori genere poenarum, quae postulart actionem alterius, non oportet in praesenti dicere: regula enim generalis est, illas nunquam ferri per legem latae sententiae, quae statim obliget in conscientia. Ratio est, quia lex ad summum potest obligare reum ad sustinendam patienter seu obedienter talem poenam, quia ipse facere non tenetur, nec potest, donec talis poena ab alio inferatur: alius autem non potest illam inferre ex vi legis, nisi ut minister justitiae, ideoque necessario talis poena requirit sententiam, et mandatum hominis applicantis, et exequentis poenam legis. Quomodo autem reus teneatur parere legi post sententiam in susceptione talis poenae, attingemus capite sequenti. De hac ergo poena nihil amplius dicere necesse est. Non omittam autem advertere, non solum censeri poenam requirentem actionem alterius illam quae, physice loquendo, non potest aliter fieri; vix enim reperitur aliqua, quam non possit homo in se ipso exercere, spectando physicam potestatem : censetur ergo talis poena omnis illa quam vel non potest homo honeste infligere, ut est poena mortis, juxta multorum sententiam, vel certe quae esset nimis acerba et crudelis, si homo cogeretur ad illam sibi infligendam, juxta doctrinam cap. 5 datam.
3. Subdistingui potest poena requirens actionem ipsius rei, in eam quae requirit positivam actionem, ut est solutio pecuniae, vel flagellatio, et in eam quae requirit omissionem actionis ; omissio enim moralis et humana solet quodammodo inter actus morales computari, et in praesenti non immerito reputari potest per modum actionis, quia nec fit sine positiva voluntate, moraliter loquendo, nec sine dolore et afflictione, imo saepe cum majori quam positiva actio. Hujusmodi enim poena censeri potest jejunium, quia nullam requirit actionem, sed abstinentiam. Denique in hoc conveniunt hae peenae cum poenis activis, ut sic dicam, quia non possunt inferri immediate per legem quoad physicam privationem actionis, sed ad summum potest lex imponere obligationem in conscientia ad talem omissionem : nam lex imponens poenam jejunii non potest per ipsam cogere hominem ut abstineat, vel invitus; potest tamen obligare ad abstinentiam: et similiter lex privans suffragio non infert ipsam omissionem suftragii, sed ad summum potest imponere obligationem ad illam. Verumtamen, licet haec consideratio, et subdivisio, in corporalibus poenis possit esse utilis ad intelligentiam legum, quia hae corporales poenae ordinantur ad positivam corporis afllictionem, ut sunt jejuftium, vel absoluta poena non comedendi, vel non exeundi a carcere, vcl a domo, aut civitate ; nihilominus in spiritualibus poenis similes privationes actionum sub poenis privativis computantur, ut patet in suspensionis poena, et magna ex parte in excommunicatione quae privat communicatione, quae in actionibus humanis consistit; et idem est de privatione suffragii, praesertim, quia simul solet lex invalidare illud, inhabilitando personam, quod pertinet ad moralem effectum ac privationem juris seu facultatis moralis ad suffragium ferendum.
4. Distinctio terminorum quibus significatur sententia lata. —Tandem distinguere oportet varios terminos, quibus significari solet sententia lata per legem, praeter eos quos capite praecedenti obiter tetigimus. Interdum enim ipsum verbum, quo praecipitur poena, talis modi ac temporis est, ut poenam latam indicet, ut ibi diximus, et hic amplius exphcabimus: frequentius verbo praecepti adduntur aliquae particulae, vel circumlocutiones, vel clarissima verba, quibus sententia lata per legem indicatur : particulae sunt, ipso facto, ipso jure, eo ipso, em munc, vel em lunc, et equivalentes circumlocutiones. Poenae communiter esse solent per effectus legis, quando statim fieri dicuntur, ut: Vacare censeatur ; S'ine dispensaLione non eligatur ; Non faciat fructus suos, Non possit eos retinere tuta conscientia ; Non valeat, etc., clarioraque erunt verba, si addatur, feneatur ante sententium, vel, ante declarationem, vel, ante omnem monitionem. Clarissima denique erunt, si lex tot verba ex his accumulet, ut nullus tergiversationi detur locus, et praesertim si dicat: Statim et ante omnem sententiam hoc facere in conscientia te- neatur; semper tamen sunt attente spectanda verba poenae, cui hae particulae adjunguntur, ut illud tantum gravamen intelligatur per leges ipso jure impositum, quod per talem vocem in propria significatione, vel secundum jus, vel secundum communem consuetudinem solet significari ; ita enim debent poenae et rigores restringi, quae animadversio postea exemplis melius explicabitur.
5. Regula generalis. — Primo igitur de poenis exequendis per actionem ipsius rei sit regula generalis: solum ita imponi, quando per verba legis tam clare explicatur lata sententia statim obligans in conscientia, ut vitari non possit sine corruptione, vel magna extorsione verborum legis. Hanc assertionem sumo ex communi sententia doctorum quos cap. 5 retuli. Nam qui negant has poenas posse imponi ipso facto, videntur loqui de potestate ordinaria (ut sic dicam) seu de ordinario jure; nam absolute fatentur in casu raro posse id fieri, unde a fortiori dicent nunquam esse ita legem intelligendam, nisi quando omnino verba cogunt. Alii etiam aliarum opinionum auctores fatentur difficilius et rarius imponi has poenas ipso facto, quam alias privativas, unde oportet ut clarissima verba requirant. Nam si in hoc genere poenae sic imponendo major est acerbitas ex genere suo, et ideo minor est illius usus, certe necessarium est ut talis modus puniendi omnino in lege declaretur, et alias non censeatur a legislatore intentus. Quando autem lex sufficienter declarat obhigationem ad talem poenam, sine dubio obligat, quia potestas non deest, ut probatum est. Supponimus autem legem esse ita moderatam, ut non contineat crudelitatem nec apertam injustitiam, et ideo regulariter tales poenae sunt pecuniarise, et non de omnibus bonis, sed in quantitate moderata, aut tolerabili. Denique supponimus legem esse receptam, et non derogatam per consuetudinem contrariam quoad hanc partem, quod in omnibus legibus poenalibus locum habet. Abrogari enim possunt per consuetudinem quoad poenam, vel modum poenae, licet quoad reliqua observentur, ut notant Cajetan. in Sum., verb. Excommunicatio , cap. 15, et Nav., cap. 27, n. 130, et infra dicemus. Et ita in praesenti posset lex esse derogata quoad vim obligandi statim in conscientia ad poenae solutionem ; quia consuetudo potest derogare legi in totum : ergo etiam in parte separabili ab alis.
6. Exempla regulae praedictae. — Ut autem haec regula melius intelligatur, faciliusque possit ad usum applicari, nonnulla illius exempla afferre oportet. Primum sit de legibus praecipientibus actiones afflictivas corporis, ut est flagellatio, quam potest homo in seipsum, et sine peccato exercere. Huc etiam pertinet poena exilii, quam potest in se quis exequi exeundo a loco prohibito, seu movendo, et agendo in seipsum, sine ullo peccato, vel indecentia. Ordinarie vero non solent cogi homines per solas leges ad hujusmodi actiones, licet non repugnet obligari. Ideoque in his maxime poenis verum est verba debere esse luce clariora, ut talem obligationem inducant. Harum vero legum exempla non habemus in jure civili, vel canonico. In aliquibus autem religionibus dicuntur esse aliquae regulae poenales, quae, licet non obligent in conscientia absolute ad proximum opus quod injungunt, vel ad cavendum quod prohibent, obligant nihilominus ad aliquam poenam , quam transgredientibus talem vel talem regulam imponunt. Quae poena talis esse debet, ut non excedat disciplinam religiosam , et communiter esse solet brevis aliqua oratio, et posset extendi ad moderatam flagellationem propriam, et secretam, vel etiam ad jejunium, ut infra dicam. Ut tamen intelligatur esse obligatio in conscientia ex vi legis, et ante praeceptum superioris, oportet ut lex dicat: In virtute sanctae obedientiae, vel : Teneantur in conscientia, aut quid simile, juxta consuetudinem religionis.
7. De penis pecuniariis. —Extraordinarius modus praecipiendi indicat rigorosiorem obligationem. — Secundum exemplum esse potest de legibus imponentibus pecuniarias poenas, in quibus facilius potest haec obligatio imponi, quia ex genere suo leviores sunt, et sine dedecore vel infamia impleri possunt. Hujusmodi sunt aliquae leges in regno Hispaniae, quae prohibent aliquid recipere quibusdam personis, et puniunt transgressores in quadruplo, addendo, ut in conscientia, et sententia non eapectata reddere teneantur. Tta referunt Covar., Cord. et alii ex l. 9 Ordin. regal.. tit. 9,1.2, tit. 14, l. 4 tit. 15, l. 30, tit. 21, I. 15, ubi sic habetur : 7n quibus peenis ea wunc pro tunc eos condemnamus, ita ut in foro conscientie ad eas paenas solvendas, etiam ante judicis sententiam teneantur; quia vero non dicunt hae leges, ante omnem sententiam, vel absque alia declaratione, dubitari potest an coarctari possint ad sententiam condemnatoriam, et sufficienter exponi, ut ante sententiam condemnatoriam judicis oriatur haec obligatio in conscientia, non vero ante sententiam declaratoriam, sed immediate post illam; nam condemnatoria satis aperte ponitur per legem, non tamen videtur excludere necessitatem juridicae declarationis. Sed nihilominus censeo ex vi illorum verborum induci dictam obligationem, nulla expectata sententia judicis etiam declaratoria, tum quia alias inutilis fuisset tot verborum multiplicatio et exaggeratio, unde ipsamet extraordinaria forma praecipiendi indicat satis extraordinariam, et magis rigorosam obligationem ad talem poenam; tum etiam, quia cum dicit lex ex nunc pro tunc, particula illa pro tunc, non designat tempus post latam a judice sententiam declaratoriam criminis, de qua lex mentionem non fecerat, sed tempus commissi criminis, de quo lex fuerat locuta; tum denique (quod notandum est) quia illa particula ante sententiam, licet indefinita videatur, aequivalet universali in lege absolute loquente, quia ubi lex non distinguit, nec nos distinguere debemus, maxime quia illud verbum ante includit negationem sententiae latae a judice. Atque ita intelliguntur illae leges a citatis auctoribus.
8. At vero Soto supra, ad 4, ausus est carpere aut reprehendere legislatorem civilem, eo quod usurpet vcrba illa in conscientia, quia non est, inquit, secularium principum de conscientia judicare, et in jure communi exemplum simile non invenitur, et fortasse ob eam rem tales leges usu receptae non sunt. Sed certe excessit Soto, quia leges quae magna consideratione conduntur, non possunt tam facile reprehendi; item quia princeps secularis potest obligare in conscientia, ut supra ostensum est; cur ergo peccat explicando in actu signato usum illius potestatis ad superanda subterfugia et tergiversationes hominum? Nec refert quod in jure communi non inveniatur exemplum, quia non tenetur supremus rex formam praecipiendi sumere a communi jure, sed potest novam addere, si expedire judicet. Quod si illa leges (ut fertur), usu, vel per posteriores leges, quoad hanc partem mutatae sunt, non ideo fuit quia essent injustae , sed quia vel hominum protervia praevaluit, vel experientia docuit aliud magis expedire. Et nihilominus in novissima compilatione legum Hispaniae in l. 2, tit. 18, l. 1, extat lex quae prohibet secretarios regios munera recipere sub poena reddendi quadruplum, cum his circumstantiis : prima, ut jurent hanc poenam solvere si in illam inciderint ; secunda, ex nunc illa condemnantur; tertio, declaratur ut ad illam solvendam in conscientia teneantur, nulla expectata condemnatione. De qua lege etiam so- let dubitari an sit recepta quoad hanc partem, seu abrogata per contrariam consuetudinem, et an possit in illa habere locum expositio, ut non excludat necessitatem sententiae declaratoriae, et quidem hoc posterius valde probabile videtur; tum quia non dicit ante sententiam, absolute, sed ante condemnationem , seu non expectata condemnatione ; tum etiam quia, licet dicat ex nunc, non addit pro tunc; et ita, licet lex ferat sententiam condemnatoriam, non designat tempus pro quo illam fert, nec excludit sententiam declaratoriam ; tum denique quia etiam hoc modo tam juramentum, quam reliqua verba habent magnos effectus : nam ratione juramenti tenetur quis statim ac declaratur de crimine, solvere quadruplum sub poena perjurii, nec potest occultare bona quibus potest solvere poenam, imo nec potest negare quantitatem munerum quae recepit, etiamsi in sententia non declaretur, sed tantum crimen recipiendi munera. Item ad hoc etiam obligat illa lex sua propria vi praeter obligationem juramenti: imo ita obligat, ut facta declaratione delicti nullus inferior judex possit illam minuere, qui est etiam magnus effectus illorum verborum. Et saltem hoc modo videtur mihi illa lex observanda, nec posse dici abrogata contraria consuetudine, quia nec talis consuetudo probari potest, nec tolerantia principis scientis illam.
9. Ex Conc. Lat. et Motu Pii V teneri beneficiarios non recitantes restituere fructus correspondentes beneficiis pro rata. -— Tertium exemplum afferri solet ex Concil. Later. sub Leone X, et Motu quodam Pii V, ubi clerici beneficiarii non recitantes divinum officium fructus omnes omnium beneficiorum singulis diebus respondentes pro rata restituere obligantur in conscientia, statim, et absque alia declaratione, seu sententia. Ita enim esse illud praeceptum, et poenam in eo impositam intelligenda, late ostendi lib. 4 de Orat., cap. 29 et 30; sed nihilominus hoc exemplum non pertinet proprie et directe ad hanc regulam quam modo tractamus, quia illa poena privativa potius est quam activa, ut sic dicam. Lex enim illa immediate impedit acquisitionem fructuum beneficii propter omissionem officii, quo posito impedimento ex natura rei sequitur obligatio respectu fructuum, quia nemo potest retinere sibi quod suum non est. Et ita interpretantur omnes illud praeceptum, et colligitur aperte ex verbis concilii, tum ibi: Benefí ciorum suorum fructus suos non faciat ; tum maxime ibi: Tanguam injuste perceptos erogare teneatur. Illud ergo prius factum est virtute illius legis, secundum autem sequitur ex vi justitiae, non quia per se et immediate in poenam impositum sit.
10. Dices : interdum ex vi illius legis, beneficiarius tenetur se spoliare fructibus jam perceptis, et quos vere fecerat suos : ut si quis grossam beneficii acquisierit et receperit, jure illam accepit, et fecit suam ; et nihilominus, si postea recitare desinat aliquibus anni diebus, tenetur partem grossae illis diebus pro rata respondentem restituere , juxta declarationem aperte factam a Pio V: ergo nascitur haec obligatio immediate ex punitione legis, non ex alia obligatione justitiae. Sed hoc obstat, nam haec obligatio restituendi partem illam ex eodem fonte et eodem modo nascitur. Cum enim expresse concilium dicat, fructus suos non faciat, sed eos tanquam injuste perceptos pro rata restituere teneatur , et Pius V non mutet nec augeat hanc poenam , sed tantum ratam illam declaret, non possumus nos ad aliquam restitutionem obligare ex vi illius legis, nisi eodem modo et titulo. Dico ergo, ex vi illius legis factum esse, ut in dicto casu non percipiat fructus omnes grossae, nisi sub conditione et onere non omittendi peccaminose divinum officium. Unde, si tunc recepisset grossam totam cum animo non recitandi decem diebus, injuste recepisset, suamque non fecisset partem illam, repugnante lege concilii. Quando ergo bono animo et proposito totam recipit, quasi anticipata solutione, suam quidem facit, non tamen omnino plene et absolute, sed sub modo et conditione tali ut illa non impleta amittatur dominium , ex vi legis quae illud a principio infirmavit, ut sic dicam, et fecit pendens a futuro eventu, qui effectus legis privativus etiam fuit , et ex illo nascitur postea ex natura rei obligatio restituendi.
11. Quamvis autem haec vera sint, nihilominus ex illa lege sumitur probabilis confirmatio dictae regulae, nam sicut lex humana imponit ipso facto poenam privativam, ex qua necessario sequitur obligatio ad actionem poenalem, ita potest obligare ad similem actionem poenalem immediate. Colligitur etiam ex illis decretis, ut lex obliget per se ad actionem poenalem, sive mediate, sive immediate, non oportere ut semper expresse declaret formalibus verbis obligationem in conscientia ante omnem sententiam , sed satis esse ut id explicet per aliquem effectum, qui subsistere non possit sine tali obligatione, vel quia necessario illam inferat, sicut ibi, ex effectu impe- diendi acquisitionem dominii , sequitur obligatio restituendi. Estque simile huic exemplum in Conc. Trid., sess. 23, c. 1 de Reform., ubi de beneficiario non residente modo ibi praescripto dicitur : Statuit sancta synodus, eun pro rata temporis absentis fructus suos non facere, nec tuta conscientia, alia etiam declaratione non secuta, illos omnes sibi detinere posse, etc.
12. Extensio praedictae regulae ad penas quo promime privant actione humana, ex qua sequitur afflictio corporis. — Atque ex dictis in hoc tertio exemplo , intelligi potest hanc regulam positam de poenis consistentibus directe in actione hominis, cum proportione applicandam esse ad poenas quae proxime privant actione humana, ex qua privatione sequitur poenalis afflictio corporis; nam hae poenae, ut supra dixi, moraliter aequivalent illis quae in actione consistunt, et ideo eadem doctrina ad illas est applicanda. Exemplum est in poena jejunii, quae non tam agendo, quam carendo, seu abstinendo impletur. Haec vero non tam est poena civilis quam canonica ; et nihilominus non invenio eam ipso jure impositam in jure canonico. Nam licet Cord., d. q. 36, ad hoc alleget, c. Quicumque, 6, q. 1, etc. Ut mensure de Empti. et vendit., et c. Accepisti, de Sponsa duorum ; in his et similibus juribus nullum est verbum indicans talem obligationem, vel sententiam latam ; solum enim dicitur, ut contrahens cum duabus , et perjurus , et defraudans Justam mensuram, quadraginta dies in pane et aqua peniteat ; quae verba non obligant statim ad illam poenitentiam agendam, donec imponatur, ut de perjurio explicui l. 4 Juram., c. ult., in fine; et eadem ratio est de reliquis. Igitur in jure communi non habemus hujus rei exemplum ; tamen in regulis religiosis posset facile reperiri, in quibus servanda sunt quae supra de aliis actionibus poenalibus diximus.
13. De poena famis usque ad mortem.—Aliud exemplum hujus poenae est de fame, et carentia cibi sustinenda usque ad mortem ; hanc enim poenam interdum leges imponunt : tam acerba autem est, ut non possit ipso facto imponi. Imo etiam credo nec per sententiam judicis obligari hominem in conscientia ad illam implendam, si comedere possit. Solet autem quaestio esse an tunc possit non comedere, et sinere se mori, si facultas suppetat comedendi, quae ad materiam de homicidio spectat., 2. 2. q. 64. Aliud denique exemplum est de poena permanendi in carcere, vel aliquo loco; nam illa etiam sustinetur per privationem actionis, scilicet, non fugiendo, et haec etiam non solet imponi per legem, sed per mandatum hominis; de quo quando ponitur in solam poenam, vel in ordine ad solam punitionem, dubium est an possit obligare in conscientia, de quo alias. Nam quod ad nos attinet, leges per se ad hoc non obligant in conscientia, maxime quando grave damnum inde timetur ; absolute enim existimo non esse in usu tales leges, et ideo nihil amplius de illis in praesenti dicere necesse est. Nam quae tractari solent de justa punitione rei fugientis e carcere in 2. 2 habent proprium locum, q. 69, art. 4.
On this page