Caput 8
Caput 8
Lex imponens poenam privativam ipso facto, quando obliget in conscientia ad executionem eius ante sententiam
CAPUT VIII. LEX IMPONENS POENAM PRIVATIVAM IPSO FACTO, QUANDO OBLIGET IN CONSCIENTIA AD EXECUTIONEM EJUS ANTE SENTENTIAM.
1. Quoties in canone censuram ferente additur, ipso jure, vel ipso facto, aut quid simile, esse canonem latae sententia. — Venio ad poenas privativas (ut communiter appellantur) quae per ipsam legem immediate fieri possunt, quas in tres classes distinguo. In prima pono censuras; in secunda privationes quasdam, quae non consequuntur suum plenum effectum sine actione hominis, ut sunt privatio beneficii acquisiti, vel propriorum bonorum; in tertia constituo quasdam privationes, quae per legem solam integre fiunt, et non requirunt per se aliquam actionem hominis, nec ad illam obligant, sed solum ad abstinendum ab aliqua receptione, vel actione, ut inhabilitas ad matrimonium, ad beneficium, ad ferendum suftragium, et similia. Et in hoc tertio ordine posset comprehendi irregularitas; illam vero omitto, quia, ut supra dixi, irregularitas talis poena est, ut nunquam nisi ipso facto incurratur, et ideo quomodocumque feratur, ipso jure imponi censetur, et incurri ante sententiam declaratoriam, nisi necessaria sit, ut infamia compleatur, ut in propria materia latius dictum est. De censuris etiam in particulari diximus t. 5, in 3 p., disp. 3, sect. 3, ubi generaliter diximus, inter omnes poenas privativas censuras esse, quae certius et facilius incurruntur quantum ad conscientiam ipsius delinquentis ipso facto et ante omnem sententiam declaratoriam criminis ; ideoque quoties in canone censuram ferente additur ipso jure, vel, ipso facto, aut quid simile, esse canonem latae sententiae. Quae est communis doctrina fere sine controversia, et pro ratione suflicit, quod verba illa in rigore sufficiunt ad hoc significandum, et quod communis usus, et sensus, ac observantia talium legum ostendit, in hoc sensu usurpari, neque in his canonibus temperatum esse aliquo modo rigorem talium vocum. Cujus ratio esse potuit, vel quia hae poenae sunt spirituales, et medicinales, et ideo animam statim ligare censentur, et cum hac veneratione, et timore semper susceptae sunt, vel quia per censuras separatur quis a communibus bonis Ecclesiae tanquam indignus, et ideo statim obligatur in conscientia ut se separet et abstineat. Pertinet enim ad pastorem Ecclesiae separare indignos, et illis praecipere ut se separent, quod praeceptum in ipsa censura includitur.
2. In privationibus et inhabilitatibus per particulas, ipso jure, eo ipso. — Omissis ergo censuris ac irregularite, de aliis privationibus et inhabilitatibus sit prima generalis regula. Quoties in lege, per quam hujusmodi poena imponitur, aliqua ex his particulis, ipso facto, ipso jure, ez nunc, eo ipso, vel alia aequivalens ponitur, poena fit aliquo modo per ipsam lecem, et haec continet sententiam latam quoad aliquid, et quoad illud vim habet obligandi in conscientia ad poenam. Hanc regulam sumo ex communi sententia doctorum quos allegavi in cap. 5, et refert etiam Tiraq. dicto verbo RBevertatur, n. 959, et potest sumi ex cap. ult. de Praescript., in 6, ubi duobus modis dicitur quis privari bonis in poenam, scilicet, vel per sententiam, vel ipso jure. Inde enim colligimus particulam ipso jure, scmper effticere aliquid in quo non expectetur sententia ferenda. Unde ratio regulae est, quia verba in lege non sunt superflua nec falsa ; non possunt autem esse vera et utilia, nisi aliquid operentur ante sententiam ; ergo aliquem effectum habet lex vi talium verborum circa poenam quam imponit. Dices poni ad terrorem, vel ad movendum judicem, ut cum rigore poena exequatur. Sed contra, quia hoc modo enervari possent et frustrari omnes leges poenales, nam semper dici posset, verba poni ad terrorem. Est ergo absurda illa interpretatio, et contra communem usum verborum, quae synonyma non sunt, et potius est verborum corruptio. Quamvis enim legislator interdum multiplicet synonyma verba, quia nec repugnat veritati et efficaciae legis, eumdem effectum multis modis significare, nec est omnino superfluum, quia fit ad indicandum rigorem, et ad majorem certitudinem et claritatem ; nihilominus, quando verbum propriam vim et significationem habet, etiamsi unum tantum signum ponatur de se sufliciens ad indicandam voluntatem legislatoris, satis erit ad effectum legis, quia non sunt cogendi legislatores ad exaggerationem verborum semper adjungendam: hoc enim contra rationem est, et frequenter non expedit. Sit ergo certum, hujusmodi leges semper operari aliquid ratione talium verborum : quid vero illud sit in his poenis privativis explicandum superest.
3. Secunda regula. — Sit ergo secunda regula. Quoties lex fert poenam privationis rei propriae, et jam obtentae, quae sine actione hominis non potest plene mandari executioni, tunc talis lex, licet aliquem effectum poenalem per se faciat , non tamen inducit statim absolutam privationem, nec obligat in conscientia ad illam exequendam quae ex actione rei pendet , ante sententiam declaratoriam criminis, nisi ex aliis verbis legis, vel ex materia, aut consuetudine aliquid amplius colligatur. Haec regula sumpta est ex doctrina magis recepta scribentium in hac materia. Prima ergo pars, affirmans illam legem aliquid per se operari, probatur sufficienter ex proxima praecedenti regula ; ostendetur autem clarius declarando quid operetur. Nam primo ex vi illius legis, ad incurrendam talem poenam , et obligationem ejus, non est necessaria sententia condemnatoria, sed sufficit declaratoria, nam condemnatoria per legem ipsam fertur. Quia ex vi dictorum verborum aliqua sententia fertur , et non declaratoria criminis , ut per se patet: ergo condemnatoria pro tali tempore vel sub tali conditione, si de delicto juridice constet. Confirmari hoc potest ex l. Ejus qui delatorem, ff. de Jur. fisci, ubi Bart. id advertit, et late Felin, reierens plures in c. ult. de hRescrip. n. 37. Secundo, hinc fit ut talis condemnatio post factam declarationem extendatur seu retrotrahatur usque ad diem commissi criminis, quia ex tunc lata est sententia, et propter hunc effectum posita est illa particula, et ita sumitur ex l. ult. c. ad Leg. Jul. majest., et tradunt doctores citati et referendi. Tertio, hinc etiam fit ut, licet talis lex non obliget in conscientia ante declarationem delicti ad dimittendam rem qua privat, vel abstinendum ab usu ejus, nihilominus aliquo modo diminuat et infirmet jus circa talem rem et potestatem utendi illa. Hoc patet, quia, eo ipso quod potest poena illa retrotrahi postea usque ad diem commissi criminis, necesse est ut potestas utendi illa re non maneat jam libera et absoluta, sicut antea erat, et consequenter ut jus in illa fuerit diminutum, ut statim exemplis magis declarabitur. Sumiturque ex cap. Cum secundum leges , de Haeret. in 6, cum ibi notatis, et ex his quae notant, et late referunt Tiraq. d. S Recertatur, n. 267 et 268, et Covar., in 4,2p.,c. 6,88 et 9, et alii statim allegandi.
4. Sententia contraria regulae positee. — Secunda vero pars negativa controversa est inter doctores. Nam communiter juristae asserunt ex vi talis legis teneri deliquentem in foro conscientiae ad relinquendam rem qua per legem privatur , sive sit beneficium, sive officium, sive bona temporalia, etiam omnia quae aliquis possidet, si poena de omnibus universe loquatur. Ita tenent Abb. in c. 1 de Const. et Felin. in c. Rodulphnis , et ult. de Rescriptis, n. 38; Matthae. de Affl., et alii relati per Tiraq. supra, n. 291, quos et ipse sequitur ; et Navarr. in Sum., c. 23, n. 67, ubi in hoc aequiparat privationem beneficii, et similes privationes, censuris et irregularitati. Inclinat etiam Cord., dicta q. 36. Sequitur Castro, 1. 2 deLeg. poen., c. 6, et lib. 3, c. 10, et Ant. Gom., tom. 3 Variar., c. 2, n. 5. Fundamentum est, quia verbum ipso jure, vel ipso facto, in rigore hoc significat, et est efficax : ergo inducit talem obligationem , quia nihil est quod impediat ; nam supponimus fore justam poenam, etiamsi cum hoc rigore feratur. Antecedens probatur exemplo censurarum : nam si in eis illud idem verbum habet hanc significationem, et efficaciam , ubique illam habebit. Neque refert, quod simplex illud verbum sine alia adjunctione, vel exaggeratione ponatur. Nam (ut dicebam) non tenetur legislator multiplicatis verbis suam mentem indicare, sed satis superque est, quod uno simplici et sufficiente illam manifestet.
5. Auctores affirmantes regulam praedictam, quia esset oppositum nimis acerbum. — Nihilominus regula posita non solum secura , sed etiam probabilior est, cui multum favet Innocent. in c. Cum nostris, de Concess. praebend., n. 1. Citari etiam potest Decius in c. 1. de Constit., lect. 1, n. 20. Sed non recte sentit, quia generaliter de poena loquitur, et non distinguit inter legem imponentem poenam simpliciter , et ipso facto, sed illam aequiparat. Felinus etiam in c. A uobis, de Simon., dubitat de sententia Panormitan. quam prius tenuerat, et cogitandam relinquit; possuntque in favorem hujus sententiae adduci multa quae idem Felinus accumulat in dicto c. Rodulphus, n. 37. In eamdem inclinat Bald. inl. 2, c. de Vectigal. et commiss. n. 2, dum ait, eum qui cadit in commissum non teneri in foro animae, etiamsi moriatur: tenet etiam Cagnol. $ quis major. c. de Transact., n. 160, et ibi Alexand. de Imol. Item sentit Jul. Clar.,1. 5, q.73, n. 4; tenent etiam Archid. et Joan. Andr., quos refert et sequitur Sylvest.,verb. Assassinus,n. 4, et verbo Haeresis , 1, q. 8, n. 12et 13; Cov., dicto S 8, n. 10; Conrad. tract. de Contract., q. 7; Penna referens alios in Direct. Inquis., 3 part., comment. 158, ad q. 129. Multi autem ex his fundantur in generali principio, quia talis lex esset nimis acerba vel iniqua; cogeret enim homines ad se prodendum , et ad exequendam in se acerbissimam poenam, ad quod nulla lex obligat. Sed haec omnia non sunt universaliter vera, ut constat ex dictis et dicendis, et ideo probatio non est efficax.
6. Ratio ergo solum est, quia particula illa ipso facto vel ipso jure, in his legibus posita sufficientem effectum habet, juxta priorem hujus regulae partem : ergo non est amplius extendenda in his temporalibus poenis. Probatur consequentia, tum ex principio generali, quod poenae temperandae sunt potius quam augendae; tum etiam quia alias saepe tales leges essent nimis rigorosae, et fere inhumanae; tum praetereaquia communis usus ita interpretatur hujusmodi leges, et ideo jura ipsa quando majorem obligationem imponere volunt , plura etiam verba addunt, et magis rem explicant, ut videbimus. Denique confirmari hoc potest, quia in ipso jure videtur ita temperatus rigor talium legum in cap. Cum secundum leges , de Haeret. in 6. Nam ibi explicatur, in poena confiscationis bonorum , quae propter haeresim imponitur, simul conjungi, quod sit ipso jure imposita, et quod ad actualem privationem requiratur sententia declaratoria criminis ; ergo habemus ex jufe particulam illam ipso jure, in hujusmodi poenis non excludere necessitatem sententiae declaratoriae. Recte enim infert Sylvest. supra, si in crimine laesae majestatis divinae recipit illa particula illam moderationem, ut non excludat sententiam declaratoriam, a fortiori dicendum esse idem in inferioribus delictis.
7. Responderi vero potest, in illo textu non dici, non teneri reum in conscientia ad exequendum in se talem poenam ante sententiam declaratoriam criminis , sed solum non posse ab aliis cogi ad illam, seu bonis suis privari. Quod quidem longe diversum est, et distinctam valde rationem habet. Nam qui deliquit, conscius est sui delicti , et ita quoad se jam habet prolatam sententiam sui criminis , et sine injuria, vel scandalo potest poenam sustinere a seipso ; quoad alios vero non est delictum de se sufficienter notum, donec per sententiam declaretur ; unde si aliis daretur licentia exequendi poenam ante talem declationem, esset occasio inferendi injurias, aliaque scandala inde orirentur. Fateor equidem decisionem illius juris non esse formaliter, et expresse de quaestione quam tractamus, alias nulla fuisset de bonis haereticorum controversia. Nihilominus tamen valde probabile sumitur argumentum , quia , si lex puniens ipso jure in bonorum confiscatione , non dat jus fisco ad usurpanda illa bona ante sententiam declaratoriam criminis, etiam non auferet ipsi possidenti jus retinendi illa; unde fit ut non obligetur in conscientia se illis privare ante sententiam. Confirmarique hoc potest exemplis quae adducemus post sequentem regulam. Nunc affero unum ex concilio Trident. sess. 22. cap. 11 de Reformat., ubi fertur ipso jure poena privationis juris patronatus contra laicos patronos , et beneficiorum contra clericos usurpantes bona ecclesiarum. Et tamen certum est per illam legem non obligari hos delinquentes ad se spoliandos, quia verba non cogunt ad interpretationem adeo rigorosam.
8. Explicatur particula ipso facto.— Fundamentum autem contrariae sententiae facile dissolvitur ex dictis. Particula enim ipso facto, vel quaelibet aequivalens, capax est amplissimae significationis sententiae latae absque ulla necessitate declarationis judicialis , ut probat exemplum de censuris. Oportet autem ut vel ex ipsomet jure, vel ex communi usu constet, in hoc sensu, et hac intentione poni in lege a egislatore. Hoc autem in censuris invenitur, et fuit congruum propter rationem supra factam: in aliis vero poenis nec locum habent praedictae rationes, nec etiam ex jure, vel consuetudine constare potest ille sensus, quando major declaratio in lege non additur; imo contrarium constat consuetudine, et insinuatur in jure, ut dixi. Possuntque multa exempla afferri legum et canonum, in quibus, non obstante illa particula, non statim oritur obligatio ad poenae executionem, quatenus ex ministerio hominis pendet, ex quibus exemplis nonnulla statim afferemus, explicando sequentem regulam. In qua simul exponemus ultimam partem hujus regulae, per quam illam limitamus, nisi ex materia vel adjunctis verbis aliud colligatur.
9. Tertia regula.—CVertia igitur regula sit ; Leges poenales imponentes privationem ipsofacto inducunt absolutam privationem bonorum quam intendunt, et obligationem in conscientia ad exequendam totam poenam inde subsecutam , etiamsi ex actione hominis delinquentis pendeat, quando adduntur alia verba in lege, quae hane intentionem legislatoris satis explicant, vel quando lex esset inutilis et inefficax, nisi hunc effectum et obligationem induceret. Juxta hanc assertionem mihi valde placet communis opinio Panormitan. et aliorum, quam in proximo puncto, priori loco retuli, et eam admittunt alii allegati pro nostra sententia, uno vel alio excepto, ut in sequentibus exemplis ostendam: ratio autem assertionis facile reddi potest. Nam posterior pars probata est in simili in capite praecedenti, ubi ostendimus non esse interpretandam legem cum ipsius injuria et vilipendio, et ideo extendendam esse ad sententiam latam si necessarium sit ad vitandum hoc incommodum: ergo idem in praesenti a fortiori dicendum est, et omnia ibi dicta possunt hic cum proportione accommodari, neque ea repetere oportet. Ratio vero prioris partis et totius regulae est, quia legislator humanus potest hoc modo per se, et sua voluntate efficere talem privationem ex justa causa, et obligare ad similes actiones, vel omissiones ex simili causa, ut inhabilitat personam ad matrimonium , vel prohibet ferre suffragium quando expedit, vel aufert bona reipublicae necessaria; ergo idem potest efficere in pomnam justam: ergo si hanc voluntatem satis explicet, revera id facit. Neque obstabit quod inde necessitate quadam morali sequantur actiones poenales exequendae ab ipso reo; tum quia ostensum est, has etiam actiones posse directe imponi in poenam ipso facto, et ante omnem declarationem, sicut possunt praecipi ob alias rationes justas ; tum etiam quia semper supponimus tales debere esse hujusmodi actiones, ut non excedant rationem justae poenae, considerata qualitate delicti, et reipublicae necessitate, et humanae naturae morali conditione, ac possibilitate. Unde etiam per se loquimur de hac obligatione ; nam si per accidens interdum non potest talis executio ab ipso fieri sine magno scandalo, vel sine magna infamia, aut alio gravi incommodo, quod vix potest homo sibi ipsi inferre, tunc excusabitur quis ab obligatione, seu executione legis; id tamen est per accidens, nam lex per se obligat.
10. Exempla tertiae regule.—De obligatione ad ordines illius qui recipit beneficium paro- chiale. —Magis autem explicabitur haec regula, adductis nonnullis exemplis, non ut illa quae ad alias materias pertinent hic ex professo tractemus, sed solum attingamus ea quae ad generalem doctrinam legum intelligendam fuerint opportuna. Primum ergo exemplum sit de legibus canonicis, quae propter aliqua delicta privant omni titulo et dominio beneficii legitime antea obtenti et possessi, et consequenter obligant ad resignationem beneficii jam obtenti, quae resignatio actio positiva est et satis onerosa, ac poenalis. Sumiturque ex capite Licet canon, de Elect., in 6, ubi recipiens beneficium parochiale absque ordine sacerdotali, si intra anpum non ordinetur sua culpa, ad illud renuntiandum obligatur. Quod autem haec obligatio sit statim in conscientia, his verbis apertissime declaratur : Quod si intra idem tempus promotus non fuerit, Ecclesia sibi commissa, nulla etiam pramissa monitione, sit praesentis constitutionis auctoritate privatus. Hinc enim constat hanc poenam esse immediate privativam ; ad illam vero sequi obligationem renuntiandi, quia nemo potest retinere beneficium quod suum non est. Unde etiam obiter colligitur legem non solum posse ipso facto imponere poenam privativam rei nondum habitae, impediendo illius dominii acquisitionem, sed etiam rei habitae, privando dominio jam acquisito: nam in illo casu jam ille erat dominus beneficii, et tamen illo privatur ante omnem monitionem, et a fortiori ante omnem sententiam declaratoriam, ut ibi sentiunt Glossa et doctores, et Navar. in Sum., cap. 95, n. 118.
11. Dicunt vero aliqui illam non fuisse poenam impositam per legem ecclesiasticam, sed fuisse declarationem legis naturalis: nam ordo sacerdotalis necessarius est ad officium propter quod datur beneficium, et ideo qui non ordinatur debito tempore, eo ipso ex natura rei amittit titulum beneficii, quod in illa lege fuit declaratum. Sed hoc est contra verba illius canonis : Sit praesentis constitutionis auctoritate privatus ; non ergo est illa lex tantum declarativa, sed etiam constitutiva, et effectiva. Deinde falsum est quod assumitur ; nam, licet ex natura rei sequatur ex beneficio parochiali obligatio ad sacerdotium, et ideo graviter peccet qui est in mora notabili recipiendi illum ordinem, non tamen idcirco privatus est beneficio ex natura rei, quia semper potest emendari et retinere beneficium , si ordinetur, stando in naturali obligatione. Unde, licet in illo capite determinetur tempus implendi obli- gationem illam ad annum, quae determinatio non erat ita certa , nec universalis ex natura rei, etiam quoad obligationem ; nihilominus, si canon ille non addidisset poenam illam, sed solam obligationem suscipiendi ordinem ad tale tempus definisset, non teneretur transgressor illius legis dimittere beneficium, sed posset post annum, vel etiam post plures annos ordinari, et retinere beneficium sine nova collatione, aut novo titulo; quia in hoc nihil invenitur contra legem naturalem: fuitergo illa poena ipso jure lata perillam legem.
12. Aliter vero dici posset illam non fuisse propriam poenam legalem, sed conventionalem, quia ex vi illius legis datur beneficium sub ea conditione, et dependentia ab illius complemento. Sed hoc licet non multum referat, gratis dicitur ; tum quia lex illa effectum habere potuit in beneficiis acceptis, et possessis ante illam legem: tum quia etiam nunc operatur lex illum effectum in poenam negligentiae, et virtute sua sine respectu ad conventionem. Quia, licet is qui recipit beneficium ignoret poenam illius legis, nec velit acceptare beneficium sub conditione, sed absolute, nihilominus lex operatur illum effectum.
13. Episcopos qui inira sea menses a conpfir - atione non consecrantur, privari episcopatibus. — Secundum exemplum, praecedenti simile, sumi potest ex Concilio Trident., sess. 23, cap. 2 de Reformat., ubi simili modo punit Episcopos qui intra sex menses a confirmatione sua non consecrantur, privando illos episcopatibus. Hanc enim legem aequiparat praecedenti Navar. in Summ., cap. 25, n. 118, et eodem modo ait obligare Episcopum ad renuntiandum episcopatui jam vacanti virtute illius legis. Sed adverto ibi non haberi omnia verba quae in superiori canone, sed tantum dici, sint ipso jure privati ; omittuntur vero illa, nulla etiam pramnissa monitione ; et ideo, licet verba illa contineant sententiam latam, tum propter verbum praeteriti. tum propter particulam ipso jure, nihilominus sufficienter verificantur de sententia condemnatoria, et limitari possunt , ut non obligent nec habeant suum effectum ante sententiam declaratoriam criminis. Nam in his poenis rigorosis subintelligenda semper est;necessitas hujus sententiae, quoties in lege expresse non excluditur, ut in praecedenti regula diximus, et ita hoc exemplum melius accommodatur ad praecedentem regulam, quam ad praesentem.
14. Tertium exemplum, contra alienatores bonorum suorum beneficiorum. — Tertium exem- plum sumitur ex Extravag. Ambitiose, de Rebus Eccles. non alien., ubi inferiores praelati et rectores ecclesiarum , qui suorum beneficiorum bona contra praescriptum illius legis alienaverint , privantur suis beneficis , per verba de praeterito, privati evistant, et additis praeterea his particulis, ipso facto, et absque alia declaratione vacare censeantur. Quae ultima verba nullam patiuntur tergiversationem, quia non vacat beneficium, nisi quando amittitur titulus et dominium ejus: ergo ex vi talis legis, ante omnem sententiam etiam deciaratoriam amittitur beneficium, unde fit, ut statim oriatur obligatio in conscientia renuntiandi illud. Et ita intelligunt poenam illam Cajet. in Sum., verb. Fecommunicatio, c. 15; Navar. in Summa, c. 27, n. 160; Corduba, dicta q. 36, et alii, quamvis addant, legem illam, quoad talem poenam , contraria consuetudine derogatam esse, vel multis in locis, vel ubique, quod ad praesens institutum non refert.
15. Quartum exemplum de occidentibus per assassinos. —In dicto exemplo non infertur pricatio beneficii ante judicis declarationem de delicto, sed nec excommunicatio. — Quartum exemplum sumi potest ex cap. Pro humani, de Homicid., in 6, ubi occidentes alios per assassinos privantur beneficiis ipso facto, et eodem tenore, et eisdem verbis, quibus excommunicantur, hoc modo: Excommunicationis, et depositionis a dignitate, honore , ordine, officio, et beneficio incurrat sententias ipso facto. Et praeterea additur: Ftilla libere aliis per illos, ad quos eorum collatio pertinet, conferantur. Ubi est ponderanda illa particula libere, quae indicat beneficia illa vacare ipso facto, et ideo posse aliis conferri libere, id est non vocato possessore, nec admissa aliqua exceptione, ut Glossae exponunt, et ita utitur hoc exemplo Corduba, d. quaest. 36. Verumtamen, licet exemplum vix possit ad praxim reduci, juxta illa quae de illo delicto diximus in 5bt., disp. 23, sect. 5, n. 46; nihilominus, jut vim talium verborum explicemus , revera illud exemplum magis ad praecedentem regulam confert, quam ad praesentem. Nam ibi non infertur privatio beneficii ante judicis declarationem de delicto , quia in textu ipso expresse additur: Postquam probabilibus constiterit argwnentis, aliquem tam emecrabile scelus commisisse, non esse necessariam aliam sententiam: ergo ad incurrendam priorem poenam, et ut beneficia libere possint conferri, necesse est ut prius de scelere constet probabilibus argumentis. Quod maxime videtur intelligen- dum, debere constare judici, ut judex est, ac subinde per seipsum debere declarari. Quod sentit Felin. in c. 2de Fid. instrument. n. 9; addit tamen sufficere, ad hoc declarandum, vehementem praesumptionem ex indiciis et conjecturis, quae rem faciant moraliter indubitabilem. Posset etiam hoc extendi ad notitiam facti publicam, ita ut, si delictum sit ita publicum ut nulla tergiversatione celari possit, omnes illae poenae in actu incurrantur. Quod est probabile saltem quoad poenam excommunicationis. Contrarium vero est probabilius quoad omnes, quia de omnibus textus loquitur, et verba illa magis proprie et juridice referuntur ad probationem delicti in judicio, et non sunt extendenda in lege odiosa, maxime quia poenae sunt multae et gravissimae, quae merito requirent notitiam juridicam delicti. Unde obiter adverto duo: unum est, quod in illo textu ex vi illorum posteriorum verborum etiam sententia excommunicationis non incurritur ante declarationem judicis de delicto, quod est ibi speciale, quia particula ipso facto expresse limitatur per posteriora verba. Aliud est, quod, licet verba illa ultima non adderentur, nihilominus privatio beneficii non incurreretur ante sententiam ex vi priorum verborum, quia verbum ipso facto non sufficit, et illud libere conferatur requirit actum hominis, et consequenter debitum ordinem per sententiam, saltem declaratoriam criminis.
16. Quintum exemplum, es Motu proprio Pii IV contra committentes simoniam confidentialem ; sed videtur pona illa de privatione instantanea derogata consuetudine. — Quintum exemplum sumi solet ex Motu proprio Pii IV contra committentes simoniam confidentialem, quem refert Navar., cap. 23, n. 110, et concedit in eo casu contrahi hanc poenam statim, et sentit legem illam obligare ad renuntianda beneficia ante omnem sententiam, quia Pontifex dicit, praeesertim auctoritate privamus. Ego vero in tomo primo de Relig., lib. 4 de Simon., cap. 43, in fine, censui poenam illam non ita incurri ante sententiam declaratoriam criminis, ut cogatur quis se spoliare beneficio, aut fructibus postea perceptis, quia illa verba tantum continent sententiam condemnatoriam, et aequivalent simplicibus verbis ipso facto, et non additur expresse particula excludens necessitatem sententiae declaratoriae, et ita exemplum hoc videtur magis pertinere ad proxime praecedentem regulam, quam ad praesentem. Nunc vero attentius considerando initium illius clausulae de illa resolutione du- bitare coepi. Praemiserat enim Pontifex plures cautiones et circumstantias, quibus facile concederet viam ad probandum in judicio hoc delictum, etiamsi magna cautela, et sollicitudine a delinquentibus occultaretur, et deinde subjungit : Sed, ne quisnam vana fiducia fretus non intendendi contra se judicii, in crimine perseveret, omnes et singulos, etc. In quibus verbis aperte declarat Pontifex, voluisse omnino praecludere viam permanendi in tali delicto, vel committendi illud, spe subterfugiendi judicium et consequenter poenas, et ideo statuisse tali modo omnes illas peenas ut ad illarum effectum plane contrahendum nullum judicium necessarium sit, et consequenter nec sententia declaratoria. Ergo ne frustretur intentio Pontificis, et lex illa in hac parte vana et inutilis reddatur, necesse est fateri poenas illas omnino contrahi, et obligare ante omnem judicis sententiam declaratoriam ; quia haec etiam sententia non fertur sine ordine judiciario, et requisitis probationibus. Quapropter, in rigore loquendo, et spectata mente legislatoris, ita mihi dicendum videtur, et ita hoc exemplo recte explicatur posterior pars hujus regulae. Probabile autem est, ponam illam non esse in hoc sensu communiter receptam, et ideo fortasse esse illi derogatum in hac parte per communem consuetudinem, quae tolerabilis judicari potest, quia revera poena est valde rigorosa.
17. Sextum exemplum, de examinatoribus simoniacis. —Sextum exemplum hic addo ex Concilio Trident., sess. 24, cap. 18 de Reformat., ubi examinatores beneficiorum, simoniam in examine committentes, videntur ita privari beneficiis prius obtentis, ut ad illa dimittenda statim in conscientia obligentur, quia ibi dicitur, ut absolvi non possint a peccato simoniae: Nisi dimissis beneficiis que quomodocumque antea obtinebant ; ibi enim aperte videtur loqui Concilium de absolutione a culpa in foro sacramentali ; tum quia loquitur de absolutione a vitio simonia, non a censura ; tum etiam quia, si loqueretur de absolutione in judicio externo, non diceret, JVisi dimissis beneficiis, (quae verba significant voluntariam dimissionem), sed diceret, nisi ablatis bDeneficiis, utique per judicem a quo esset absolutio danda. Praecipit ergo Concilium, ut tales non absolvantur sacramentaliter, nisi dimissis beneficiis: ergo obligat illos in conscientia ad dimittenda beneficia, quia alias non posset praecipere ut non absolvantur, quia si non tenentur dimittere beneficia, non pec- cant non dimittendo : ergo possunt agere poenitentiam de priori delicto, et sufficienter disponi. Nec enim dici potest illam fuisse quamdam reservationem peccati, quia neque ibi est verbum indicans reservationem, nec reservatio fieri solet praecipiendo simpliciter negationem absolutionis, nec conditio illa adhiberi solet in similibus legibus, nisi quia absque tali conditione homo non potest bcne disponi ad absolutionem, propter obligationem in conscientia quam habet ad talem conditionem implendam: hanc ergo obligationem habent examinatores simoniaci ex vi illius legis; nam aliunde illam habere non possunt. llla ergo forma puniendi plane inducit ipso facto hanc obligationem, ut sensi etiam lib. de Simon., c. D8, n. 3. Unde etiam videtur posse inferri, per illam legem privari delinquentes beneficiis suis, quia non possent alias in conscientia teneri ad illa dimittenda, nec actio dimittendi beneficium proprium solet directe praecipi, sed soIum quatenus consequitur ex privatione tituli et carentia beneficii. Quod est quidem probabile, sed incertum, quia non sunt ampliandae poenae adeo graves, minusque onerosum est, ut quis solum obligetur dimittere suum beneficium, quam ut ipso facto illo spolietur, cogaturque illud dimittere tanquam non suum; nec posset illud retinere sine nova oblatione et titulo, neque fructus ejus, si forte illos aliquo tempore percepit. Videtur ergo limitanda illa poena ad vim verborum, et quoad hoc potest illud exemplum acceptari.
18. Septimum exemplum , de Cardinalibus simoniacis in electione Pontificis. —Septimum exemplum sumi potest ex ult. Concil. Lateran., sess. 5b, sub Julio II, ubi contra Cardinales simoniacos in electione summi Pontificis fertur poena privationis beneficiorum sub hac forma : Eo ipso absque alia declaratione privatus existat. Circa quam formam non est nunc tractandum, an illa constitutio habeat nunc vim suam in illo particulari casu, vel usu revocata sit (hoc enim in proprio loco actum est); sed inquiri non immerito potest ac debet an forma illa ferendi talem poenam sufliciat ad obligandum beneficiatum ad spoliandum se beneficio, illud renuntiando ante omnem judicis sententiam, et consequenter an faciat fructus suos, si illud retineat, vel teneatur illos restituere in conscientia similiter ante omnem sententiam. Aliqui enim dixerunt, non obstante illo rigore verborum, expectandam esse sententiam declaratoriam criminis Ita sentit Covar. in 4, 2 part., 8 8, num. 3 illat. 3. Fundatur, quia etiam post sententiam condemnatoriam, quando leges poenales illam requirunt, non tenetur in conscientia reus condemnatus privare se suis bonis, aut illa reddere fisco, sed judex debet exequi poenam, cui reus non potest resistere : ergo multo minus obligaturin conscientia quis propter solam legem, etiamsi maxime dicat ante omnem declarationem; sed ad summum in foro exteriori poterit puniri, quia illam non servat. Hoc enim ultimum etiam insinuat Covar. respondendo ad Sylvestrum, licet non satis aperte loquatur : unde etiam indicat, si aliquid operatur illa particula, ante omnem declarationem, esse in ordine ad forum externum, non quoad obligationem conscientiae. Atque hanc opinionem sequitur Vasq. 41. 2, disput. 168, cap. 4, n.15; solum quia plures leges habent illam loquendi formam, essetque nimis asperum omnes illas ita interpretari. Quis vero sit effectus illius particulae, ne inaniter in lege posita videatur, ibi non explicat, sed explicaturum promittit, non tamen invenio ab ipso declaratum, nisi fortasse id intendat in loco infra citando.
19. Communis sententia opposita.— Contraria sententia communis est : nam a fortiori illam tenet communis opinio canonistarum supra citata, et Navar., et Cordub., et maxime Castro ; imo etiam Soto, dicto loco citato ad 8, fatetur hane esse vim illius particule, ante declarationem, confugit tamen ad poenas conventionales, et tandem dubitat de usu, propter rigorem talium legum. Expressius vero magisque in particulari hanc opinionem docuit Sylvest., verb. Assassinus, in fine, et verb. Fmphyteusis. Ratio vero est, quia illa verba, ex vi particulae ipso facto, continent sententiam condemnatoriam, et addendo alteram, scilicet, absque alia declaratione, expresse excludunt necessitatem sententiae declaratoriae, et ita reIinquitur condemnatio absoluta, et sine ulla conditione vel mora : ergo statim operatur et per se exequitur talis lex poenam quam imponit. Probatur consequentia, quia nec deest potestas 1n legislatore, ut supra probatum est, nec voluntas, cum per illa verba satis explicetur, ut ostensum est.
20. Et declaratur amplius, ac confirmatur, quia alias verba illa essent inania, neque efficerent quod significant : imo nec effectum aliquem moralem habere possent. Nam quod Covar. respondere videtur, nimirum in foro conscientiae non habere effectum, habere tamen posse in ordine ad forum externum, hoc ( inquam) non video quomodo subsistere possit; quia multo minus potest quis incurrere poonam in foro exteriori ante declarationem, quam in interiori, quia non potest judex exequi poenam in aliquem priusquam declaret illum commisisse delictum, et ita non solum ad id non obligatur, verum etiam nec juste potest id facere. Reus autem ex se potest licite, et per legem illam videtur obligari: non esset ergo ullius momenti obligatio, nisi esset in conscientia.
21. Covarrus refutatur. — Diceret fortasse Covar. particulam illam operari in ordine ad forum externum, non quia det licentiam judici exequendi poenam ante declarationem delicti, ut bene probat ratio facta; sed quia facit, ut ante omnem declarationem delinquens censeatur incurrere poenam, non quidem tunc exequendam, sed postea subsecuta declaratione. At hoc duobus modis potest intelligi. Primo, ut ex vi talis legis delinquens postea puniri possit speciali poena, eo quod statim ac deliquit non solvit poenam, vel non renuntiavit beneficium nulla expectata declaratione. Et hic modus probabilis non est, nec sibi constans : tum quia si ille reus non obligatur statim ad exequendam poenam ex vi talis legis, nullaque expectata sententia declaratoria, cur debet postea puniri, quia id non fecit? Vel si tenebatur ex vi legis, et ideo postea juste punitur tanquam fractor legis, cur illa obligatio non erit in conscientia, cum per legem praecipientem imponatur ? Deinde (quod caput est) in illis legibus non agitur de punitione talis morae in exequenda poena, sed tantum de imponenda tali modo poena pro alio delicto: ergo ficta est et voluntaria talis interpretatio. Quocirca, licet in similibus casibus possit fortasse judex ecclesiasticus postea punire beneficiatum, qui post tale delictum beneficium retinuit, et in illo ministravit, hoc solum erit ex officio suo, et alia poena fortasse arbitraria, et ad hoc ipsum necesse est supponere obligationem relinquendi beneficium ex vi talis legis poenalis, quod nunc agimus.
22. Alio ergo modo potest exponi illum privari ante declarationem, quia postea, declaratione secuta, poena retrotrahitur a die commissi criminis, ac si tunc fuisset executioni mandata, atque hunc solum effectum iribuit illis verbis Vasq. disput. 173, cap. 2, neque alium apud ipsum reperio. Mihi autem non satisfacit : nam hunc effeectum habet lex ponens similem poenam ipso facto, vel ipso jure, etiamsi ulteriorem particulam non addat: ergo per hunc effectum non explicatur quid denuo faciat illa conditio, absque alia declaratione, vel, nulla monitione praemissa. Nec enim dici potest talia verba addi ad exaggerationem vel majorem declarationem praecedentis vocis ipso facto; tum quia est contra manifestam intentionem legislatorum, qui optime noverunt particulam ipso facto juxta communem interpretationem usu receptam, non excludere in his poenis necessitatem sententiae declaratoriae, et ideo, ad excludendam illam addunt particulam praedictam, et recte intelligitur ex dicto loco Concilii Tridentini, sess. 23, cap. 1 de Reformat. ibl, nec tuta conscientia, alia etiam declaraLione non secuta illos sibi detinere posse : nihil enim aliud per illa interposita verba efficere voluit, nisi excludere necessitatem sententiae declaratoriae ; tum etiam quia, ut supra dixi, illa interpretatio legum habet locum, quando verba revera sunt synonyma, et alia ratione multiplicari non possunt in eadem lege: hic vero voces non sunt synonymae, et in omni proprietate intelliguntur addi propter proprios effectus et significationes , ergo non sunt eludenda et interpretanda, ut vana et inutilia reddantur.
23. Fundamentum autem Covar. falsum sumit : nam, ut ostendam capite sequenti, in his etiam poenis, quae per judicem imponendae sunt ex virtute legum, post latam sententiam tenetur reus poenam exequi juxta praescripta verba sententiae, et justam judicis mentem, et hoc ipsum de lege dicimus, quando non solum fert sententiam, sed etiam praecipit executionem : hoc autem facit per verba praedicta, ut declaratum est. Dices : quamvis demus legem per illa verba, sit privatus beneficio, aut bonis, ipso facto, et ante omnem declarationem, tollere dominium rei aut beneficii, non tamen inde sequi obligare delinquentem in conscientia ad spoliandum se re sua, vel beneficio, quia hoc est durissimum praeceptum, et in eis verbis nec formaliter continetur, ut constat, nec virtute, quia possessio et usus rei aliud est a dominio, et ita potest quis retinere possessionem rei et usum, quamvis dominio privetur. Multi enim ita sentiunt fieri in confiscatione bonorum, quae per legem ipso facto fit. Et hoc modo habet sufficientem effectum illa particula ante omnem declarationem, quia ex vi illius statim vacabit beneficium quoad titulum et proprietatem, licet quoad possessionem et usum retineri possit.
24. Respondetur imprimis, quidquid sit de aliis bonis temporalibus, in beneficiis ecclesiasticis hoc non habere locum, et idem esse existimo servata proportione in officiis publi- cis. Ratio autem est, quia beneficium ecclesiasticum non potest in conscientia retineri sine vero titulo; qui autem privatur beneficio, eo ipso privatur vero ejus titulo; item quia beneficium datur propter officium : qui autem est privatus beneficio omnino, ita ut benefieium vacet, jam non potest licite exercere officium proprium talis beneficii, et ideo non potest licite illud retinere, aut illo frui. Imo, tales effectus sic facti, quando requirunt jurisdictionem, erunt invalidi per se loquendo, et licet sustineatur propter titulum coloratum, possunt postea irritari, si alias irritabiles sunt, quia sententia retrotrahitur ad omnia: haec autem sunt valde absurda. Item est ratio a priori, quia haec beneficia non dantur principaliter propter recipientes, sed propter ministerium, et propter fideles, quibus ministrari debet; et ideo qui privatur beneficio removetur ab illo ministerio, ac subinde illud amplius retinere non potest. Quae ratio in quibuscumque officiis publicis locum habet. Praeterea sequetur absurdum de fructibus beneficii ; nam vel illos faciet suos, qui sic retinet beneficium, vel non; primum dici non potest, quia nemo potest juste accipere fructus rei non suae, neque sine vero titulo potest quis facere fructus suos : si autem dicatur secundum, qui fieri potest, ut quis possit juste retinere fructus non suos? Vel si non potest retinere, quomodo potest juste accipere? Velsi neque accipere illos juste potest, quomodo potest juste retinere beneficium cui debentur tales fructus? Igitur, si leges illae per verba praedicta privent titulo et dominio benefieii, profecto etiam obligant in conscientia ad dimittendum illud, et hanc consequentiam in beneficiis omnes admittunt.
25. De aliis autem bonis fortunae est magna quaestio, quam in materiam de Fide reservamus, ut supra dixi. Nunc ergo solum dico non esse de illis eamdem rationem ; tum quia leges civiles et canonicae videntur ita interpretari poenam illam, et concedere delinquenti naturalem retentionem talium bonorum , et usum in suum commodum et sustentationem, quamdiu non judicatur de crimine, ut sumitur ex capite Cum secundum, de Haeret., in 6, et ex l. ult., c. ad Leg. Jul. Majestat., et expressius in l. Hispaniase, part. 6, titulo 2, l. 4. Neque in hoc est repugnantia , etsi demus dominium transferri in fiscum ; transfertur enim sub ea conditione et Iimitatione, ut interim, dum non profertur sententia declaratoria, antiquus dominus retineat possessionem naturalem, et administrationem, ac certum quemdam usum talium bonorum. Quod etiam non repugnat conditioni talium bonorum temporalium, quae ad privata commoda possidentis ordinantur, et pravis etiam hominibus facile concedi possunt: in beneficiis autem ecclesiasticis nunquam hoc leges declararunt, nec esset consentaneum illorum naturae et institutioni, ut declaratum est.
26. Ad fundamentum autem secundum ejusdem sententiae respondeo, majus inconveniens esse, omnes leges sic loquentes ita exponere ut inutiles fiant, et severitatem fortasse ad commune bonum necessariam amittant. Deinde dico, licet videatur durum ita interpretari leges omnes ponentes illam particulam, tolerandum nihilominus esse, quia ita scriptum est, ut de legibus canonicis dicitur in cap. 7n memoriain, distinct. 19, et de civilibus in l. Prospexit, ff. Qui et a quibus, eo vel maxime quod leges punientes cum tanto rigore rarae sunt, nisi in gravissimis criminibus. Et praeterea in bonis temporalibus, quando omnia ccenfiscantur, in jure ipso habent limitationem et declarationem supra explicatam : in aliis vero bonis beneficialibus poterit etiam prudens moderatio secundum rationem naturalem adhiberi, nimirum, ut haec obligatio sit per se, per accidens vero excusari possit seu impediri illius executio, vel quando sine gravi infamia et publicatione delicti fieri non potest, vel quando necessarium esset ab statu cadere, et in gravi necessitate pro vita sustentanda constitui ; tunc enim licitum erit suspendere executionem, dummodo ad superiorem fiat recursus, ut remedium adhibeat, et beneficium aut officium restituat. et poenam commutet aut temperet, quod sine infamia potest occulte fieri consilio viri prudentis, quo in similibus casibus semper utendum est.
On this page