Text List

Caput 9

Caput 9

Quae obligatio oriatur in conscientia ad executionem poenae privativae ex lege imponente illam ipso facto, quando executio poenae actionem non requirit

CAPUT IX. QUAE OBLIGATIO ORIATUR IN CONSCIENTIA AD EXECUTIONEM POENAE PRIVATIVAE EX LEGE IMPONENTE ILLAM IPSO FACTO, QUANDO EXECUTIO POENAE ACTIONEM NON REQUIRIT.

1. Ex regulis superiori capite propositis, prima communis est omnibus poenis privativis, ct ideo de illa jam non tractamus; secunda vero et tertia tantum propositae sunt de poenis, quae, licet proxime privationem inducant, in actione consummantur. Et ideo superest dubium qua ex his regulis utendum sit, in poenis pure privativis, quae ad plenam executionem nullam hominis actionem requirunt. De quibus certum a fortiori est quod, si in lege dicatur ipso jure, et addatur absque alia declaratione, vel quid sin ile, statim absque mora lex ipsa exequitur poenam, quia potest, et nihil est quod expectetur, ut probatum est. Dubium ergo solum est, an simplex verbum ipso facto sufficiat in his poenis, quae distingui possunt : nam interdum sunt quasi passivae, ut esse ineligibilem , esse incapacem bonorum, et similes, quae tollunt passivam capacitatem, seu habilitatem; aliae vero dici possunt activae, quae privant voce activa, seu reddunt inhabilem personam ad ferendum suffragium, ad eligendum, et similes.

2. Regula generalis pro particula - ipso facto. — De his ergo est valde recepta sententia, quoties lex poenalis cum additione ipso facto, vel simili, imponit hujusmodi inhabilitatem, etiamsi non addat absque alia declaratione, vel aliud aequivalens, inducere statim illam inhabilitatem ante omnem sententiam, etiam declaratoriam criminis. Ita tenent aperte Cajetan. 2. 2, quaest. 62, art. 3; Sylvest., verb. Assassimts, Navar., Cord. et alii in cap. 1 de Const., et Tiraq. supra. Consentit etiam Medin. 1. 2, quaest. 96, artic. 4; et in his poenis idem sentit Covar., in 4, part. 2, cap. 8, 85, num. $, loquens de incapacitate ad haereditatem paternam, quae illegitimis spuriis imponitur ipso facto per leges, quamvis illa non tam sit filiorum poena, quam parentum. Idemque ait in regula Peccatum, 2 part., S 6, de Lege quae in poenam impedit acquisitionem dominii alicujus rei, ut ex Concilio Lateran. supra retuli, et ex Trid., sess. 23, cap. 1 de Reform.; et simile habetur in sess. 22, c. 3; et Soto, lib. 10 de Justit., quaest. 5, art. 6, non audet hoc negare, saltem de impedimento pure passivo : semper tamen reducit has poenas ad conventionales, quia beneficia vel officia dantur sub his conditionibus. Quod, ut saepe dixi, voluntarium et insufficiens est; tum quia illae leges generaliter feruntur, etiam pro his qui ante illas beneficia vel officia obtinebant; tum etiam quia non pendent ex pacto vel conventione, nec illo intuitu feruntur, nec requirunt scientiam aut consensum talis pacti, sed ex mera potestate legislativa feruntur.

3. Probaturque ex cap. Cum singula, de Praebend. in 6, ibi: Ea tunc eo ipso efficiatur ineligibilis ; et in fine: Reddantur ineligibiles ipso jure; ubi omnes intelligunt, cum Glossa, illam poenam statim incurri, ita ut electio de tali persona facta nulla sit, et tamen inhabili- tas illa, seu ineligibilitas non nascitur ex aliquo pacto, vel conventione, sed pure ex efficacia legis. Aliud exemplum hujus assertionis sumi potest ex Motu proprio Pii V contra simnoniacos, ubi, recipiens beneficium per simoniam redditur inhabilis ipso jure ad beneficia, quae poena statim etiam incurritur ante omnem sententiam, ut proprio loco dixi, stante illa lege in sua vi. Huc etiam spectant canones, qui in poenam alicujus delicti, ut uxoricidii, reddunt personam inhabilem ad matrimonium ut constat ex cap. 1, et cap. Super eo, et cap. Significasti, De eo qui duxit in matrimonium quam polluit, etc. Verum est in his juribus non haberi particulam ipso facto, vel similes, sed ex effectu colligi inhabilitatem ipso facto, quia talia matrimonia censentur irrita, et ita illa jura non probant an alia jura per solas particulas praedictas censeantur illam inferre. 4. Prebendati sine justa causa non promoti intra annum ad ordines suis praebendis annemos ex tunc privantur voce activa in Capitulo. — Praeterea de privatione quasi activa est optimum exemplum in Clement. Ut is qui, de Stat. et qualit., ubi praebendati in ecclesiis cathedralibus, qui sine justa causa non promoventur intra annum ad ordines suis praebendis annexos, ex tunc privantur voce activa in Capitulo. Quod intelligitur ante omnem sententiam, juxta Glossam, Cardin. Bonif. et omnes; plura afferemus infra, tractando de legibus irritantibus contractus. Ratio denique est, quia hic effectus est aptus fieri integre et perfecte per solam legem, et ita potestas non deest: voluntas autem legislatoris sutficienter significatur per illam vocem, neque est ullum juridicum fundamentum ad limitandum illam. Item, quia in hoc videntur hae inhabiltates comparari censuris, et irregularitatibus, nec sufficiens ratio differentiae assignari potest, neque ex usu aliud constat.

5. Ab hac vero sententia dissentit Soto, 1. 1 de Just., quaest. 6, art. 6, ad 4, et lib. 4, q. 6, art. 3, circa finem; Ledesm. in 4, part. 2, quaest. 18, art. 2, S Postremo hesitat, qui loquuntur de inhabilitate quasi activa ad ferendum suftragium ; tractant enim specialiter de legibus universitatum, per quas poena inhabilitatis imponitur scholasticis hoc vel illud committentibus, et docet tales poenas non incurri, donec ipsi condemnentur. Et Ledesm. quidem non addit expresse Licet lec dicat ipso facto, vel ipso jure, sed indefinite loquitur, supponitque legem poenalem nunquam aliter obligare ad poenam ; et eisdem fere ver- bis loquitur Soto in posteriori loco: tamen in primo ubi ex professo rem tractat, aperte loquitur de legibus punientibus ipso facto, et extendit sermonem ad omnes electiones, et suffragia. Et praeter rationes generales quas supponit, addit aliam, scilicet, quia alias vix esse posset tutus aliquis electus, vel qui cathedram per suftragia scholarium obtinuit, quia multi electo suffragantes fortasse inhabiles erant ipso facto, licet occulti. Hi vero auctores imprimis excedunt, quatenus indicant has leges in priori sensu intellectas, aut fore injustas, aut omnino excedere potestatem legislatoris humani : hoc enim satis improbatum est in superioribus, et ideo necesse non est hic ad rationes generales respondere: hoc enim satis in superioribus actum est. Deinde, ratio quam Soto addit, non est magni momenti. Negatur enim sequela, et primo dici posset de occultis Ecclesiam non judicare, et ideo merito approbari hujusmodi electionem seu collationem, et electum esse omnino tutum et securum, quia non tenetur malum praesumere, et praesertim contra se. Verumtamen, etiamsi electo constet aliquem sibi suffragantem fuisse inhabilem poenali inhabilitate, et solum ratione illius cathedram obtinuisse , nihilominus dico electionem fuisse validam, quia, licet ille esset inhabilis reipsa, et quoad se, nihilominus erat minister toleratus, et publica auctoritate suffragium tulit, et ideo acta ejus tenuerunt, juxta regulam l. Barbatius, tf. de Offic. Praet., et saltem, quoad leges ecclesiasticas imponentes hanc poenam, habet in eis locum moderatio Extravag. Ad evitenda, ut ille censeatur prohibitus quoad se, non quoad alios, et ideo ipse peccat suffragio ferendo, nihil vero nocet electioni quatenus ad alios pertinet.

6. Fundamentum auctoris. — Objectio cum responsione. — Ex quo potest communis sententia confirmari, quia, nisi ex vi hujusmodi legis obligetur talis homo, inhabilis factus, ad non eligendum, seu ad non ferendum suftragium, inutilis esset talis lex ipso facto imposita quoad particulam ipso facto : nullum enim moralem effectum inde haberet, quod admittendum non est, ut supra ostendi. Dices, etiam tunc operari ut sufficiat postea sententia declaratoria criminis sine condemnatoria. Sed contra : nam tunc differentia erit verbalis potius quam realis. Declaratur, quia tunc non poterit sententia retrotrahi , quia non poterit irritari suffragium jam datum , vel electio ratione illius facta, quia revera fuit actus validus, ut ostensum est ; ergo condemnatio non habet et- fectum, nisi ex quo fertur sententia, et quoad futuros effectus, quod pertinet ad sententiam condemnatoriam : et ita differentia erit de vocabulo, et vix etiam talis erit, quia, ut notavit Simancas, tit. 9, n. 163, nullus judex profert sententiam declaratoriam criminis, quin declaret delinquentem reum poenae legis, quod est condemnare ; imo hoc requiritur ad justitiam sententiae definitivae, juxta l. Praeses, c. de Sent. et interloq. Ut ergo sit aliqua differentia in re, oportet ut sententia retrotrahatur, et quod illa retrotractio per se habeat aliquem eflectum; quo puniatur delinquens a die commissi criminis, quod in genere poenae locum non habet ; ergo oportet ut habeat suum eftfectum, etiam ante sententiam declaratoriam. Accedit quod alias moraliter illa lex esset inutilis, tum quia saepe non punit, nisi prohibendo et inhabilitando ad unum actum, qui ordinarie fit ante sententiam declaratoriam, et vix potest aliter fieri moraliter loquendo, quia hae inhabilitates vix possunt sufficienter probari. At sententia postea lata inutilis esset, quia jam non habet locum dicta poena, et alia non imponitur per legem , nec videtur posse imponi etiam arbitrio judicis , quia ille non peccavit sic ferendo suffragium, quia non erat inhabilis, sed inhabilitandus ; ergo juxta materiae capacitatem verisimillimum est intentionem harum legum, quando addunt vpso facto, esse poenam inferre ante omnem sententiam extra conscientiam ipsius persone.

7. Quod autem diximus de valore suffragii, non obstante inhabilitate contracta ipso jure , imprimis locum habet in activa inhabilitate , non in passiva : nam rationes factae non habent locum in eo qui, per legem, ipso jure factus est ineligibilis vel inhabilis ad cathedram : nam ille non exercet actum aliquem publica auctoritate , sed ut privata persona suum commodum quaerit, et ideo cum inique sese immisceat , non debet ejus malitia illi suffragari. Unde in illo etiam cessat alter ratio; quia , hcet illa inhabiltas sit occulta , nihilominus quoad ipsum inhabilem, habet totum suum effectum , et ita facit electionem vel provisionem nullam, quia per hoc non nocet aliis, sed sibi, sicut de excommunicato vel irregulari dicitur.

8. Deinde quoad activam inhabilitatem debet id intelligi de inhabilitatibus poenalibus , non de illis quae tantum sunt ex defectu conditionum necessariarum ut alicui detur potestas ferendi suffragium, ut est, in hac universitate, eetas quatuordecim annorum, habere cursum integrum juxta morem universitatis, audivisse lectiones oppositorum, vel saltem sufficientem habere notitiam, seu informationem eorum, et ad hanc conditionem pertinet, ut opinor ( quidquid Soto et Ledesm. contradicant) , conditio ut quis sit inscriptus in matricula universitatis, juxta illius statuta : nam ille qui non est inscriptus , privatur suffragio non in poonam prioris omissionis , sed quia tunc non se gerit ut membrum hujus communitatis, et ideo ad illum non pertinet electio ejus, et idem est de similibus. Quoties enim inhabilitas est ex defectu cujuscumque conditionis ex praedictis , suffragium erit omnino nullum, etiamsi defectus sit occultus, quia illa inhabilitas non est privatio potestatis prius habitae , ut sic dicam, sed est perpetua carentia nunquam acceptae potestatis. Nam haec potestas non est ab intrinseco, ut sic dicam, sed est ex concessione principis, patroni aut superioris, qui illam non vult concedere nisi personae habenti tales vel tales qualitates ; ideo, sicut supra dicebamus de legato relicto sub conditione, ea non impleta non obtineri, ita hic dicendum est de habilitate ad ferendum suffragium. Et hoc plane significat lex, cum dicit, qui non fuerit quatuordecim annorum, non habebit suffragium, seu to sera voto, ut nostra habent statuta, quae eodem tenore loquuntur de aliis casibus.

9. Hinc autem difficile est discernere quando inhabilitas sit poenalis, quando vero substantialis, ut sic dicam, et ex defectu conditionis necessariae : id tamen ex qualitate conditionis et materiae discerni poterit , maxime tamen ex usu. lllae enim conditiones, quae per se eo tendunt ut persona habeat qualitates moraliter convenientes, ut sit idonea ad talem actum, et sine quibus eli non datur jus suffragii, possunt censeri substantiales ; et carentia illarum non habet rationem poenae, sed cujusdam inidoneitatis. At vero quando inhabilhtas ponitur non obstante idoneitate personae propter actiones incongruas et disconvenientes rectae electioni , tunc censetvr poenalis. Quae discretio maxime perfici potest consuetudine , quae est optima legum interpres. Et ita solent in hac universitate distingui duplices inhabilitates; quasdam vocant juris, alias facti. Priores sunt, quas ego substantiales voco, et forte dictae sunt juris, quia omnino impediunt obtinere jus ad ferendum suffragium, vel quia extra omne dubium inducunt ipso jure inhabilitatem et annullant actum, vel quia non fundantur in facto personae, sed in jure requirente talem conditionem ut essentialem in persona, ut sit capax suffragii. Aliae vero dictae sunt facti, licet etiam per jus introductae sint, quia in facto fundantur, et ad illud cohibendum positae sunt. Et ideo de his posterioribus inhabilitatibus dicimus esse poenales , ac subinde, licet inhabilitent personam ipso facto, posse sustineri actum,si alias persona habeat omnes conditiones per se et jure requisitas ad potestatem ferendi suffragium.

10. An vero in hac universitate istae inhabilitates, quae dicuntur facti, incurrantur ipso facto, ita ut obligent personam ad abstinendum a suflragio ante omnem sententiam declaratoriam, dubia res est. Quia partem negantem suadet, quod in statutis non habetur particula ipso jure, vel ipso facto; affirmantem vero suadet ille modus loquendi , no sean voto , non habeant suffragium , qui videtur aquivalens, et habere vim negationis de praesenti, seu imperii practici denegantis seu non concedentis jus suffragii. Et fortasse in rigore verborum , et attenta serie capitum omnium sub illo titulo contentorum, hoc posterius probabilius est : tamen si aliud habet consuetudo, sustineri potest, quia est interpres et moderatrix legum. Et cum hoc temperamento moneo esse accipiendam sententiam hanc, qua docemus inhabilitates has statim incurri ex vi legum loquentium per verbum ipso facto , scilicet, nisi ubi aliud fuerit in aliqua lege consuetudine receptum. Et hoc modo limitanda sunt quae loquendo de particularibus vitiis et poenis in aliis locis scripsimus.

11. De jurantibus si fecerint contra statuta universitatis inhabilitantia. — Mens auctoris. —8Sed tunc occurrit aliud dubium, quod etiam Soto et Ledesm. attingunt, an scholaris, verbi gratia, sub juramento a superiore interrogatus, an hoc vel illud fecerit contra statuta inhabilitantia , teneatur veritatem respondere, etiamsi occulte fecerit, vel possit sine perjurio negare, saltem quando non laborat infamia, nec habetur semiplena probatio contra illum. Soto enim et Ledesm. supra absolute respondent non teneri, quando nec infamia praecedit, nec semiplena probatio, quia non interrogatur juridice, supponunt enim non incurrisse inhabilitatem ipso facto, et ita non posse jure repelli , donec legitime convincatur , et consequenter nec posse interrogari juridice, donec praecedat aliqualis probatio. At vero si supponamus hanc inhabilitatem ipso facto incurri, necessario dicendum est subditum a rectore interrogatum teneri veritatem confiteri, et ad mentem interrogantis respondere sub perjurii poena, etiamsi nulla praecedat probatio, vel infamia : ratio est, quia tunc non interrogatur per se et praecipue ad punitionem, sed ad cavendum peccatum, et injuriam tertii. Ille enim subditus , supposita inhabilitate et privatione vel suspensione quam incurrit, peccat graviter se immiscendo , et tendit ad faciendam alteri injuriam, usurpando judicium vel electionem ad se non pertinentem ; ad hos autem fines habet superior jus interrogandi occulta, etiamsi nulla praecesserit infamia ; et subditus tenetur simpliciter veritatem fateri, ut est certum in jure, capite ult. de Clandestin. desponsat. cum similibus , et est communis sententia Innoc., Panorm. et aliorum in cap. Qualiter et quando, 2 de Accusat., Angeli, Sylvest. et aliorum Summistarum verb. Inquisitio, et Navar. in cap. 7nter verba, concl. 6, n. 255 et sequen., et tenet ipse Soto relect. de Secreto, memb. 2, quaest. 6, conclus. 3. Quod si hoc fuerit grave onus, sibi imputet qui se immiscuit ; nam ante omnem interrogationem tenebatur abstinere. Et declaratur in aliis inhabilitatibus juris, quas non poenales, sed substantiales appellavimus : de illis enim interrogati electores tenentur simpliciter veritatem fateri, tum quia agitur de cognitione necessaria ad legitimam electionem, tum etiam quia intercedit ibi pactum tacitum, ut habeat suffragium qui tales conditiones habuerit, et non alias; ergo omnes de his conditionibus legitime interrogantur, ne inique se ingerant qui ad illud munus non sunt admissi, nec jus habent eligendi, et ideo in his non est necesse ut praecedat aliqua probatio, vel infamia, quia non agitur de illorum punitione, sed de cavenda injustitia : ergo idem est dicendum in caeteris inhabilitatibus, si verum est ita esse contractas ipso facto, ut graviter peccent qui tale judicium seu suffragium usurpant.

12. Quando potest quis respondere amphibologice. —At vero ubi inhabilitas non est contracta ipso jure, donec per sententiam declaretur, probabilis est opinio Soti, nimirum, subditum sic interrogatum de actu occulto de quo nulla infamia vel semiplena probatio praecessit, non teneri veritatem aperire, etiamsi juret , sed uti posse amphibologia, respondendo ad mentem suam, non ad mentem superioris interrogantis, quia tunc qui fert suffragium ante sententiam, non peccat, per se loquendo, quia suum jus retinet, dum non judicatur inhabilis, et ita jure suo utitur ferendo suffragium; ergo non peccat. Nec obstat dicere quod per legem fuerit prohibitus, quia illa prohibitio non obligat illum nisi per judicem, et ita directe instruit judicem, non obligat reum, donec condemnetur, atque ita non peceat juxta illam sententiam ; ergo nec tenetur respondere superiori interroganti, ad mentem ejus et occultum suum factum aperiendo, nisi legitime interrogetur quia praecessit infamia vel semiplena probatio. Probatur consequentia, quia jam tunc illa interrogatio non tendit ad vitandam culpam, vel injuriam tertii, quia ostensum est nullam committi, etiamsi ille suffragium ferat; ergo tendit ad punitionem, ergo debet in ea juridicus ordo servari.

13. An praedictus teneatur restituere dumna non elecio: affirmant Sot. et Ledesn.; est tamen incertum. —Addunt vero Soto et Ledesm. supra, quod si quis juridice interrogetur, non solum peccat, et est perjurus negando veritatem, sed etiam tenetur restituere damna quae fortasse ob eam causam patitur non electus. Sed hoc secundum valde incertum est, et contrarium fortasse est probabilius, supposito illo principio, quod ille non est inhabilis ipso facto. Nam tunc ille, negando veritatem, non peccat contra justitiam commutativam respectu eligendi, sed contra obedientiam respectu judicis, vel contra justitiam legalem respectu reipublicae, vel contra juramentum et religionem. Neque etiam ferendo suffragium post negatam veritatem ille peccat contra justitiam, quia non amisit ipso facto jus ferendi suflragium, etiam postquam veritatem negavit, donec reipsa condemnetur, quia illa est poena ferenda, ut supponitur, talis autem poena non aliter incurritur. Et jdeo reus qui, negando inique veritatem, evitat condemnationem poenae alias ferendae, non tenetur illam restituere, juxta probabiliorem sententiam, quam nunc suppono ex Navar. in Summ., cap. 18, n. 49, et aliis modernis.

14. Juridice interrogatus tenetur respondere nisi sit periculum magnà scandali , infamie propriee, vel inimicitie, vel alie similis gravis jactura.—Aterum vero de culpa regulariter verum est, supposita interrogatione legitima, quia non potest dari bellum justum ex utraque parte, et quia lex illa justa est, et non in vanum tales interrogationes praecipit, ergo obligat, saltem quando juridice fiunt. Hoc autem videtur intelligendum per se: nam ex accidenti posset a culpa excusari, qui non potest respondere verum sine magno scandalo, vel infamia propria, vel inimicitia, vel alia simili gravi jactura; et tunc licet interrogatio per se sit juridica , quia tamen ex accidenti respondens impeditur, licet respondeat se non fecisse, habet locum subintellecta interpretatio, scilicet, non ita feci ut tenear propalare, et ita excusatur a mendacio et perjurio. In his etiam legibus contingere potest ut in praesumptione fundentur, et ideo juxta doctrinam satis receptam, si is qui alias vere habebat jus suffragii, habeat animum servandi justitiam, et favendi digniori, poterit excusari ab obligatione confitendi suum factum occultum, quia lex id jubens fundatur in praesumptione quae tunc cessat, et intentio legis servatur. Haec tamen posterior excusatio moraliter non est admittenda. Quia illa non est lex proprie fundata in praesumptione, sed fundata in morali periculo, quod imminet reipublicae seu Academiae ex hujusmodi subornationibus, et muneribus, quibus electores corrumpuntur, et justae clectiones impediuntur, quod fundamentum non est praesumptum, sed verum, et licet in particulari cesset effectus ejus, non ideo cessat obligatio legis. Ideoque non excusatur quis ab obligatione respondendi verum, etiamsi intentionem habeat faciendi justitiam. Eo vel maxime, quod facile hi decipiuntur, et formant conscientiam juxta suum affectum, quem habent ad alteram partem propensum. Prior etiam excusatio, licet in rigore suffhiciat, et contingere possit, tamen, moraliter loquendo, rarissima est, tum quia fere semper potest quis se subducere, et coram rectore non apparere; tum etiam quia potest ita moderari responsionem, ut ad inhabilitatem confitendam sufficiat, et infamiam non inducat, qua sublata, alia incommoda levia esse solent.

15. Teneri absolute scholares offerentes se ad suffragia veritatem fateri, sive praecedat infamia, sive non. — Denique, sincere spectato tenore statutorum et legum, et praecipue hujus Academise, sentio teneri scholares, qui ad suffragia ferenda se offerunt, et coram rectore praesentantur, veritatem fateri, sive praecedat infamia, sive non; tum quia illa interrogatio non est primario propter punitionem. sed propter morale bonum commune reipublicae, et (ut ita rem explicem) non oritur ex affectu justitiae vindicativae , sed ex affectu justitiae distributivae et legalis, et hoc est satis ut interrogatiosit justa, etiamsi infamia non praecedat. Quia non est necesse, ut semper interrogatio fiat ad impediendum peccatum futurum, sed satis est ut fiat propter communem utilitatem, et ad tollendam materiam, et communes occasiones peccatorum , ut bene notavit Navar. in dict. cap. Inter verba, concl. 6, n. 258, 264 et 265 ; tum etiam quia lex illa indifferenter praecipit exigere juramentum, et sub eodem tenore in omnibus illis articulis, sive pertineat ad conditiones quasi substantiales ad jus suffragii habendum, sive ad alias quae tendunt ad cavenda mala, et occasiones injustitiae publieae et acceptionis personarum. Et similiter ponuntur pro omnibus personis, nulla habita ratione infamiae, nec alterius ordinisjudicialis; ergo supponit illa lex, interrogationem illam esse justam, et aeque posse omnes et in omnibus casibus obligare, alias lex ipsa non esset justa, quod dici non potest ; ergo sicut tenentur omnes respondere veritatem in inhabilitatibus juris, seu substantialibus, quantumvis occultae sint, ita in reliquis ; tum praeterea quia sub hac lege et conditione admittuntur omnes ad suffragium ferendum, ut illis interrogationibus vere respondeant juxta mentem interrogantis (haec enim sine dubio est intentio legis), et has conditiones accipiunt electores sine ulla limitatione, vel discrimine; ergo tenentur illas servare, vel non dare suffragium.

16. Consuetudo contraria dictis est corrupLela. — Unde est magna differentia inter hanc interrogationem et illam quae tendit ad vindictam ; nam in hac posteriori, interrogatio et responsio est quasi coacta, et in malum interrogati ; illa vero prior est magis voluntaria ei qui vult ferre suffragium, et per se ordinatur ad cavendam justitiam in electionibus, et ideo non est necessarius alius ordo juridicus in hac interrogatione, praeter illum quem statuta praescribunt, cui electores voluntarie subduntur. Nec etiam facile admittenda est excusatio consuetudinis, per quam dici solet hic rigor talium legum temperatus. Nam consuetudo illa videtur potius corruptela, quia est contra bonos mores, et praebet occasionem innumeris malis, nec etiam talis consuetudo censeri potest tolerata a principe sciente illam : nam semper reprehenditur et reprobatur, et si contingat aliquem convinci de mendacio, punitur: atque hoc maxime observandum est in gravioribus actibus et transgressionibus, ut sunt emptio et venditio suffragiorum, et alia illicita pacta et similia, quae valde corrumpunt justitiam et mores publicos; in rebus vero levioribus, ut sunt loqui, ingredi domum, et similes, facilius admitti posset probabilitas contrariae sententiae, maxime favente consuetudine, quae quoad haec leviora magis tolerata esse videtur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 9