Caput 10
Caput 10
Utrum omnis lex poenalis obliget reum ad poenae executionem, saltem post sententiam iudicis
CAPUT X. UTRUM OMNIS LEX POENALIS OBLIGET REUM AD POENAE EXECUTIONEM, SALTEM POST SENTENTIAM JUDICIS.
1. Haec quaestio videri potest pertinere potius ad potestatem et vim praecipiendi explicandam in judice, quam in lege: tamen, quia saepe pendet ex sola lege, et semper ad illam cooperatur lex, ideo breviter hoc loco explicabitur. Duo igitur distingui possunt in omni poena : scilicet, pati et agere. In passione videtur consistere poena per se, ac formaliter de illa loquendo, ut poena est, quia consistit in privatione alicujus commodi ; privatio autem ut sic, in passione vel quasi passione consistit. Quod si aliquando poenae positivae esse videntur, ut verberatio, et combustio, et similes, non habent rationem poenae, nisi ut passiones et receptiones quaedam sunt, tali subjecto disconvenientes, et ideo nulla est poena sine aliqua passione ejus qui patitur. Actio vero requiri solet quasi antecedenter ad poenam, et ideo interdum inferri potest poena per actionem transeuntem alterius sine cooperatione patientis, interdum fieri potest a solo patiente quasi immanenter in se operante , aliquando ab utroque, id est, partim a patiente, partim ab alio. Addit etiam Cajet. 2. 2, quaest. 62, art. 3, aliquando fieri sine ulla actione, ut in censuris, irregularitatibus, etc. Et ita communiter loquuntur alii. Si quis autem recte consideret, sicut ibi non est actio physica, ita neque passio, et sicut est passio quaedam moralis, ita etiam est actio moralis, quae est excommunicatio activa, verbi gratia, vel immissio talis inhabilitatis, etc., quae in virtute est veluti quoddam praeceptum legis, vel hominis imponentis obligationem abstinendi ab hoc vel illo munere, fructu, vel communicatione, vel etiam inhabilitantis personam ad aliquid. Et melius fortasse dicitur, hanc poenam non postulare aliam actionem propter illam quam lex et sententia facere potest.
2. Primo ergo, quod attinet ad passionem poenae, nulla est difficultas. Dicendum est enim legem etiam post sententiam latam non obligare per se et immediate ad passionem, obligare tamen, per se loquendo, ad sustinendam passionem poenae patienter, et sine propria resistentia, vel obligare ad ea quae secum affert privatio poenalis semel illata Priorem partem pono praecipue propter poenas, quae consistunt in physica privatione, seu passione. Et probatur facile, quia pati, ut sic, immediate et per se non cadit sub obligationem: nam obligatio cadit in actum liberum; passio autem, ut sie, non est libera, nisi ratione actionis. Potest autem sub obligationem cadere, non resistere passioni seu ne passio inferatur. Et quoad hoc, certum est legem poenalem obligare post sufficientem sententiam latam, quia tunc habet judex jus exequendi sententiam ; ergo alter non habet jus resistendi, alias daretur bellum justum ex utraque parte. Loquor autem de propria resistentia positiva : nam impedire peenam per fugam non est prohibitum in conscientia, quando poena corporalis et gravis est. Dixi autem: Post sufficientem sententiam, quia debet esse justa, et secundum leges lata ; alias non potest conferre jus ad sui executionem.
3. Ubi statim occurrebat quaestio, quid dicendum sit si sententia sit justa in exteriori foro secundum allegata et probata, re tamen vera non habeat fundamentum veritatis. Sed haec quaestio magis pertinet ad potestatem judicis quam legis, habetque proprium locum n 2. 2 quaest. 60, art. 5, et quaest. 67, art. 2, et quaest. 96, art. 4, ubi a commentatoribus tractatur; et Soto, 1. 3 de Justit.. q. 4, art. 5; et de censuris tractata est a nobis late, quantum materia illa postulabat, tom. 5, disput. 4, sess. 7, n. 8 et sequentibus. Videri etiam possunt quae supra diximus de lege injusta, et de vi quam habere potest ad obligandum. hesolutio ergo brevis est, quod, licet illa sententia per se non obliget reum ad executionem poenae, quando illam commode vitare aut fugere potest sine publica resistentia vel scandalo ; nihilominus obligare ad parendum executioni judicis vel legis, quando sine resistentia violenta vel scandalosa vitari non potest; haec enim resistentia nunquam licet, quando sententia est justa secundum allegata et probata, quia tunc judex legitime utitur potestate sua, cui subditus parere tenetur.
4. Secundo, nulla relinquitur quaestio de poena, quae per solam actionem solius judicis aut legis inferri potest. Hoc patet, quia si poena sit physica, et efficienda per actionem judicis, illum obligare poterit, aut ministros ejus, non autem reum, nisi modo dicto in praecedenti assertione. Si vero sit moralis privatio, sive fiat per solam legem, sive mediante sententia per seipsam operante, ut in excommunicatione et similibus, ibi nulla est necessaria obligatio respectu solius passionis talis poenae, quam immediate facit lex vel sententia, quia illa operatur etiam in invitum. Unde non est in potestate patientis illi resistere : nam prolata sententia excommunicationis justa per canones, vel homines, reus necessario relinquitur excommunicatus , nec potest resistere, licet maxime velit, et idem est in similibus. Ideoque quoad hoc non habet locum obligatio parendi, quia, ubi non potest esse resistentia, non est libertas in non resistendo, et ideo nec potest esse obligatio parendi proprie quoad receptionem talis privationis. Ipsa tamen privatio, seu censura, aut inhabilitas affert secum obligationem ad patiendas vel exequendas. alias privationes seu carentias, quae aliquo modo pendent ex hominis libertate, et necessariam connexionem habent cum primaria privatione, ut non communicare, non contrahere, et similes. Hoc etiam est per se clarum, quia quoad haec poena illa includit praeceptum legis, vel judicis, in cujus observantia consistit executio talis poenae ; sed tenetur quis obedire praecepto justo; ergo et exequi poenam quoad hanc partem ; et hoc satis constat ex dictis capite praecedenti.
5. Sententia affirmans teneri rewn post senLentiam ad exequendum ponam n se, quando actio non includit intrinsecam malitium quod lex habet vimmaecepti.—Tertioergo superest quaestio, quando poena, vel requirit actionem aut cooperationem ipsius rei, vel saltem per illam fieri potest, an tunc obligetur reus ad operandum vel cooperandum, saltem post sententiam judicis. Multi enim affirmant, post latam sententiam teneri reum ad exequendam poenam lege statutam, si actio illa non includit intrinsecam malitiam, vel nisi hoc modo poena reddatur injusta, ut esset se occidere, vel mutilare. Tribui solet D. Thom. 2. 2, quaest. 62, art. 3, ubi negat teneri reum ad poenam ante sententiam ; post sententiam vero judicis condemnantis ad poenam dicit teneri, et eodem fere modo loquendi Cajetan. ibi clarius id docet, 2. 2, quaest. 69, art. 4; et Soto, l. 1de Justit., quaest. 6, art. 6, concl. 5; Castr., l. 2 de Leg. poenal., cap. 3; Navar. in Sum., cap. 23, n. 66 ; Ledesm. in 4, 2 part., quaest. 18, art. 2; Anton. Gom., 3 Variar., cap. 14, n. 3; Cordub., dicta quaest. 36; Felin., cum Bald. et Anch., quos refert in cap. 1 de Const., n. 46, et plures adducit Tiraquel. in l. Si unquam, vers. Revertatur, n. 291. Ratio hujus sententiae est, quia lex habet vim obligandi ad poenam pro aliquo tempore, vel statu; sed nullum potest esse magis opportunum, quam post latam sententiam judicis (quid enim aliud spec- tandum superest ?) ergo. Item quia sententia, quam justam supponimus, habet vim praecepti; sed subditus tenetur obedire superiori praecipienti ; ergo.
6. Sententia negativa quia ecequi est judicis. —Secunda opinio negat teneri reum, etiam per sententiam damnatum, exequi poenam in se, vel actionem aliquam exercere qua illam exequatur, vel ad illam cooperetur. Ita sentit Covar., 1l. 1 Variar., cap. 2, n. 10, et in 4,2 part., cap. 6, 8 8, n. 10, illat. 2, et n. 12; et tribuit Cajetan., de quo jam dixi. Citat etiam Adr., quolib. 6, art. 1, illat. 3. Sed ille aperte loquitur ante sententiam, et potius inferius refert Paul. in Clement. Pastoralis, de Re judicat., dicentem quod filii, quorum pater incidit in crimen laesae majestatis, possunt subtrahere de bonis ejus, et nunquam restituere. Ipse vero ait: Sed hoc non assero, sentiens teneri ad restituenda illa bona, si pater de crimine damnetur. Et ita ille Paul. videtur opinioni Covar. adhaesisse. Et pro eadem potest allegari Dec. in cap. 1 de Constit., quia, licet in illa postea non persistat, quia putat legem poenalem etiam ante sententiam obligare, nihilominus, ex hypothesi tenet quod, si lex non obligat ante sententiam, neque post sententiam obligabit ad poenae executionem. Solet ad hoc allegari cap. Suam, de Poenis, ubi Papa prohibet ne quidam clerici in poena molestentur etiam post condemnationem. Ratio autem praecipua est, quia ad officium judicis spectat, non tantum proferre sententiam, sed etiam exequi; reus autem non tenetur subire officium judicis, nec fieri minister ejus contra seipsum; ergo per sententiam non obligatur ad talem actionem, sed ad solam passionem sine resistentia. Et ita solvit haec sententia fundamentum praecedentis ; tum quia negat legem poenalem inducere hanc obligationem, etiam pro illo tempore; tum etiam quia putat praeter sententiam aliquid aliud esse expectandum a jure, scilicet executionem. Unde etiam negat, in sententia justa includi tale praeceptum, sed solum sustinendi poenam, quod probari potest argumento quodam in superioribus facto, quia non plus potest praecipere judex quam lex, vel saltem non intendit plus praecipere, quia judicat secundum legem ; sed lex non praecipit actionem executivam poenae, sed tantum sustinentiam ; ergo.
7. Mens et distinciio auctoris. — Verumtamen controversia haec facile componi poterit; nam, si res ipsa distincte explicetur, parva esse potest dissensio, nisi fortasse in uno vel altero exemplo diversarum poenarum. Primo ergo ex parte sententiae distingui potest inter sententiam condemnatoriam, vel declaratoriam: nam de utraque potest quaeri an post illam latam oriatur praedicta obligatio. In hoc autem puncto necesse est ut ex parte legum distinctio cum proportione fiat ; nam si lex continet tantum poenam ferendam, nec operari potest, nec locum habere sententia tantum declaratoria criminis. Primum patet ex dictis cap. praecedenti: nam hoc specialiter operatur particula ipso facto ; ergo, illa deficiente, cessat effectus: ratio etiam est evidens, quia sententia tantum declaratoria, ut talis est, non praecipit aliquid de novo, sed solum dat publicam et juridicam notitiam delicti ; at neque lex ipsa in illo casu praecipit, quia non fert poenam ipso facto, ut supponimus ; ergo non est unde oriatur obligatio. Secundum autem, scilicet, non esse locum tali sententiae in eo casu, patet, quia in illo maxime locum habet dictum supra citatum ex l. Praeses, c. de Sentent. et interloq.: Legem definitivam non absolventem, vel condemnantem rewn, pro justa non haberi. In eo autem casu si daretur sententia pure declaratoria criminis, nec absolveret, nec damnaret, nec formaliter, ut supponitur, nec virtute, quia nec lex ipsa damnaret; esset ergo sententia injusta, imo et ridicula, et adeo stulta, ut moraliter non sit possibilis.
8. Secundo, aliter dicendum est quando lex imponit poenam ipso facto: si ex parte rei aliqua actio vel cooperatio necessaria est, ad illam obligatur statim in conscientia post latam sententiam declaratoriam criminis. Probatur contraria ratione, quia, licet talis sententia non praecipiat, lex tamen praecipit illa sententia posita, seu pro illo statu, ut cap. praecedenti declaratum est. Supponimus autem praeceptum esse justum, id est, poenam esse talem; quae etiam hoc modo imposita non excedit debitam moderationem, vel aequitatem humanam ; ergo tale praeceptum statim obhgat. Unde propter hanc causam nunquam illa particula ponitur in lege, nisi ubi poena adjuncta talis est, ut possit, et licite et convenienter mandari executioni, et observari ab ipso reo; ergo signum est legem intendere obligare eo ipso, saltem postquam sententia declaratoria profertur. Confirmatur ac declaratur: nam, si lex dicat ipso facto, et absque ulla declaratione, per se obligat in conscientia ad executionem poena; ergo quando ponit apso facto, solamque sententiam declaratoriam requirit, non postulat aliam judicis executionem, cum ab illo solum sententiam declaratoriam criminis requirat; ergo post illam sententiam prolatam statim obligat reum ad executionem poenae.
9. Objectio Covarri. — Diluitur objectio.— Contra hanc vero assertionem objici potest ex Covar. supra, illat. 8. Nam etiam post sententiam condemnatoriam, non tenetur reus poenam exequi, nisi judex illam exequatur: ergo multo minus tenebitur post solam sententiam declaratoriam, etiamsi lex condemnare censeatur ipso facto. Respondeo imprimis antecedens non esse in universum verum, ut statim dicam. Quia vero interdum potest esse verum, ut etiam dicam, et inde potest argumentum confici, addo esse differentiam inter legem punientem ipso facto, et judicem condemnantem, quod lex puniens ipso facto, statim praecipit quidquid necessarium est ad executionem poenae, solumque permittit transgressori expectare judicis declarationem, et nullum aliud ministerium judicis vult esse necessarium ad talem executionem: et quia lex semel lata semper eodem modo praecipit, ideo semper etiam eodem modo obligat post declaratoriam sententiam. Judex autem dum condemnat non semper utitur eisdem verbis, et ideo non semper obligat, vel non obligat ad executionem immediate faciendam per actionem ipsius rei absque alia executione sua, sed uno et altero modo potest condemnare, ut jam dicam.
10. Quanquam autem haec sit regula generalis de se, dubitari nihilominus potest an patiatur aliquam exceptionem, et in particulari solet quaeri de poena confiscationis omnium bonorum, an per eamdem regulam obligetur reus in conscientia ad illam exequendam statim ac fertur sententia declaratoria criminis. Nam multi ex auctoribus citatis affirmant, ut Soto, Medin., Cord., Anton., indicat Simanc., dicto tit. 9, n. 165. Nituntur in fundamentis positis. Alii putant in hoc casu habere locum priorem sententiam Covar., et hoc magis senut Simanc., n. 163, et mihi etiam magis probatur ; tum quia illa poena est gravissima, et consequenter ille modus executionis esset nimis arduus ; tum etiam quia in c. Cwn secundun leges non imponitur haec positiva obligatio, sed judici datur potestas ad auferenda omnia bona a die commissi delicti post declaratoriam sententiam ; tum denique quia haec est communis praxis, et consuetudo. Sed de hac poena confiscationis in materia de fide ex professo tractamus.
11. Venio ad alteram partem de lege, quae tantum continet poenam ferendam; et de statu ejus, in quo jam est per sententiam judicis imposita. In quo puncto oportet distinctionem adhibere ex parte poenarum: nam quaedam sunt corporales, aliae pecuniariae. Et inter corporales quaedam sunt contra vitam, vel integritatem, vel gravem dolorem et ignominiam inferunt, ut mors, mutilatio, et publica, acerba et vilis flagellatio ; aliae sunt quae in corpore, vel per corpus exercentur sine crudelitate, ut abire in exilium, domi contineri, peregrinari, etc.
12. Reus condemnatus ad pamnas corporales contra vitam, integritatem, honorem et gravem dolorem inferentes, non tenetur ad proprium evecutionem , quia esset nimis violentum. — Primo ergo dicendum est: reus damnatus ad priores poenas corporales, regulariter non tenetur in conscientia ad propriam executionem earum, sed hanc debet facere judex per ministros suos. In hac assertione fere omnes conveniunt. Probari solet, quia non licet reo talem poenam in seipso exequi, quia esset occidere, vel mutilare se, quod est intrinsece malum. Sed haec ratio, et dubia est circa has poenas, quia in eis non ageret reus ut privata persona, sed ut minister judicis, et ideo non videtur esse hoc intrinsece malum, de quo in 9. 2, q. 64;et non est universalis, quia aliae sunt poenae corporales, quae sine peccato possent ab ipsomet qui punitur fieri, et tamen ad illas neque obligatur quis post sententiam, nec forsan obligari potest , ut est infamis et publica verberatio, et si quae sunt aliae similes. Ratio ergo est supra tacta, quia est nimis violentum , quod idem sit agens et patiens in poena tam acerba : qua igitur ratione hoc non imperatur per legem ipsam, eadem non praecipitur per sententiam. Et ita constat ex communiusu ; nam in hujusmodi sententiis, verba passionem potius quam actionem significant respectu rei.
13. Data sententia potest reus extendere collumn , ascendere scalam, etc., aptando se morti recipienda. — Dubitari autem solet an, dum judex exequitur sententiam praesertim mortis, possit quis, vel teneatur aliquas actiones exercere, ut ambulare, ascendere, et extendere manum, vel praeparare collum, etc. Aliqui absolute negant teneri ad aliquid agendum, sed solum ad patiendum; et ratio esse potest, quia quidquid agat, cooperatur morti suae, quod non licet, vel est adeo durum, ut nemo videatur posse ad hoc obligari ; maxime, quia nulla videtur actio rei necessaria ad executio- nem poenae, verbi gratia, mortis, quia si ipse non ambulaverit, vel ascenderit, poterit per violentiam ferri : ergo vel non potest obligari ad aliquam actionem similem, quia cooperatur suae morti, vel certe non debet obligari, quia esset acerba, et non necessaria obligatio.
14. Communis tamen responsio est, neminem obligari ad eas actiones, quae commode fieri possunt per ministros justitiae, quia per se solum tenetur ad patiendum : ad aliquas vero actiones, quae per alios commode exerceri non possunt, et alioqui sunt necessariae ad illum effectum, obligari, quia alias non posset justa poena executioni mandari : unde repugnare illis actionibus esset justitiae resistere. Neque moraliter censetur cooperatio ad mortem, quia est actio valde remota, et de se indifferens, id est, non intrinsece afferens mortem, ut est actio ambulandi, ascendendi, etc. Unde confirmatur, quia sic condemnatus potest tuta conscientia ex parte sua exhibere hujusmodi actiones, quia non continent intrinsecam malitiam ; tum quia dici possunt exerceri ab ipso reo, non ut privata persona, sed ut ministro justitia ; tum maxime quia sunt actiones de se indifferentes, et propter bonum fieri possunt, saltem propter vitanda majora incommoda et acerbiores coactiones, et propter vitandum scandalum, quod ex contraria resistentia nasceretur. Ergo etiam potest illa actio praecipi a judice, quia potest praecipere actiones honestas moraliter convenientes ad executionem poenae et quae non continent inhumanam crudelitatem, vel acerbitatem : ergo ex vi sententiae et condemnationis censetur judex obligare reum ad easdem actiones, cum morali et ordinario modo ad executionem poenae requirantur. Non est tamen haec ratio ita accipienda, ut credatur judex posse praecipere quidquid potest reus licite exerccre: hanc enim regulam non censeo veram, quia potest quis severius in seipsum agere, quam possit cogi ab alio per justum praeceptum, ut potest quis damnatus ad moriendum fame non comedere, etiamsi fortasse ad id non possit obligari. Procedit ergo illa ratio in actionibus, quae et licitae sunt, et non sunt nimis acerbae et crudeles : quae autem hae sint, prudenti arbitrio ex communi usu et sensu hominum judicandum est. Aliae vero quaestiones de possibili, an possit quis condemnari, ut seipsum jugulet, vel ut bibat venenum, pertinent ad materiam Homicid. 2. 2, quaest. 64, ubi Soto et alii, et Victor., relection. dc Homicid.
15. Damnatum ad exilium, incarcerationem, flagellationem moderatam, teneri ad emecutionem. — Secundo, dicendum est reum juste damnatum ad poenas corporales secundi generis, ut sunt exilium, detentio in carcere, flagellatio moderata et honesta, ac similes, teneri ad exequendas seu servandas hujusmodi poenas, eoipsoquod per sententiam condemnatur. Est communis opinio, quam tenent omnes supra allegati, et consentit Covar. supra, et lib. 1 Variar., cap. 14, et sequitur Dried., lib. 2 de Libert. Christian., cap. 6; Navar., comm. 4 de Regul. n. 65; Salced. in Pract., cap. 137, lit. B. Ratio generalis est, quia sententia judicis condemnaria, vel lex poenalis, post talem sententiam obligat in conscientia ad poenam impositam quando non involvit injustitiam, vel crudelitatem, aut aliquid simile; sed talis est in illa poena dicto modo imposita, ut constat ex qualitate illius, et ex communi usu, et judicio hominum : ergo tenetur reus servare, quia revera est haec intentio judicis, et praeceptum quod imponit est justum.
16. Deinde declaratur discurrendo breviter per aliquas ex illis poenis. Una est detentio in carcere, seu certo loco praescripto, quae quidem poena non indiget positiva executione, sed solum privatione alicujus actionis, ut est, verbi gratia, non egredi, aut non fugere ex carcere, et ex hac declaratione videtur clarum posse haec facile praecipi. Et ita exercere contrariam actionem esset resistere judici juste cogenti, quod nunquam licet, cap. Qui resisLit, 2, quaest. 3. Denique talis poena potest sine peccato observari: ergo debet. Dices hanc rationem non cogere, quia, ut diximus, non solum est attendendum an liceat, sed etiam an pomna sic imposita sit humano modo tolerabilis : potest autem esse crudelis obligatio ad poenam, non solum quando includit actionem, sed etiam quando includit acerbam cessationem ab actione, ut est obligatio ad non comedendum, vel non fugiendum, etiamsi instet mors. Dicendum vero est illam rationem procedere per se loquendo, et juxta materiae capacitatem : sic enim permanentia in certo loco, seu carcere, non est res adeo acerba et gravis, ut non possit sub obligationem imponi, et tanto erit facilior, quanto latior fuerit locus, et paucioribus incommodis expositus. Secus vero esset si esset carcer nimis acerbus, tristis, et insalubris : tunc enim durum esset obligare reum, sic condemnatum, ad non fugiendum, etiamsi posset: multoque durius id erit si quis non solum detineatur, sed etiam nimis male et acerbe tractetur, ita ut paula- tim ad mortem disponatur, vel certe cogatur ferre vitam doloribus et afflictionibus plenam: tunc ergo non obligabitur in conscientia ad ibi sua sponte permanendum. Et ideo credere non possum quod Navar. ait, damnatos ad triremes teneri in conscientia ad non fugiendum, etiamsi possint ; nam hoc nimis violentum est, et ad ministros justitiae spectat custodire. Excipio tamen casum in quo fuerit data fides, praesertim jurata; nam tunc justa promissio servanda est, et maxime est implendum juramentum, juxta ea quae late dixi lib. de Juram., cap. 10. Et hac ratione specialter possunt obligari religiosi puniti ad carcerem, ad servandum illud, quia voto obedientiae obligantur, et specialiter obligari possunt ad talem clausuram servandam juxta regulam, vel in poenam justam et suo statui consonam.
17. Ex eisdem principiis judicandum est de pona exilii; ad illam enim obhgari potest reus in conscientia postquam condemnatus est, quia non habet injustitiam, vel crudelitatem ex hoc praecise quod per actionem ejusdem hominis executioni mandetur : et ita fatetur etiam Covar. cum caeteris. Oportet autem ut per verba sententiae haec obligatio satis exprimatur; nam, si aliquis condemnetur ut deportetur in exilium, non tenetur exire, donec deferatur, postea vero tenebitur non redire intra tempus praescriptum. Si autem simpliciter condemnetur ad exilium, videtur utrumque praecipi. In quo attendendum maxime est ad communem usum, et modum quo solet talis poena praecipi vel executioni mandari, et ad promissionem et pacta quae in hoc intervenire solent, et ad modum quo leges loquuntur : inde enim facile colligitur quanta sit haec obligatio. In universum tamen loquendo, delatio extra territorium solet per coactionem et ministerium judicis fieri; commoratio autem extra regnum, seu non reditus ad illud, solet sub obligationem imponi. Sicut e contrario in poena carceris perpetui delatio ad locum constitutum sclet esse coacta, seu per executionem judicis, detentio autem sub obhgationem relinqui. Regulariter enim facilius praecipiuntur hae quasi privationes quam actiones, et ordinarie solent judices constituere reos in statu (ut sic dicam) talis poenae, et illis imponere ut sub illa permaneant. In rigore autem utrumque possunt committere reo, praecipiendo illi ut totum exequatur , quod etiam saepe faciunt. Et, licet addant comminationem aliarum poenarum, nisi priores observent, nihilominus etiam obligant in cons- cientia, quia praeceptum est justum, et comminatio poenae non minuit obligationem , ut supra dictum est. Altera poena corporalis potest esse flagellatio moderata, et non turpis, neque infamis, et ad hanc etiam obligabitur reus post sententiam latam, si constet in eo sensu ferri, propter eamdem rationem, quod talis poena, ut proponitur, non sit per se injusta, nec inhumana. Non solet tamen talis poena esse in usu, nisi in religionibus, et aliquando in foro ecclesiastico, ut in sancto officio inquisitionis. Frequentius tamen mandatur executioni per ministerium personae ab ipso reo distinctaee. Denique idem cum proportione dicendum est de poena jejunii, et similibus, quae in ecclesiastico foro interdum solent imponi.
18. De pena pecuniaria.—Ctertio, dicendum est in poenis pecuniariis facilius posse oblhgari reum in conscientia ad solvendas illas, eo ipso quod condemnatus est, quando poenae sunt ordinariee, et moderatae. Ratio est, quia nec repugnantia , nec nim:a difficultas in hoc invenitur. Solum sunt attendenda verba sententiae ; nam, si reus simpliciter condemnatur ad talem poenam, satis erit si illam solvat quando fuerit postulata, ut Cov. dixit, et mihi placet, quia poenae sunt leniendae, ubi contrarium non constat; unde, si absolute condemnetur reus ut ipse solvat, tenebitur sponte sua facere, quia est satis clarum praeceptum, et justum. Et in hoc revera non dissentit Covar. a communi sententia. At hinc obiter colligitur, si reus post hujusmodi sententiam moriatur, non soluta poena reali, teneri haeredem ad solvendam illam eo modo quo reus tenebatur, quia succedit in eodem onere, Bald. in lib. Id quod pauperibus, c. de Episc. et cler., quaest. 9; Castro, dicto lib. 2, cap. 3. Quod autem dicitur in lib. Si pana, ff. de Poenis, poenam ad haeredem non transire, vel intelligitur de poena corporali, vel de poena quae nondum fuit debita, vivente reo, quia nondum erat sententia lata, nec per judicem, nec per legem: tunc enim poena etiam pecuniaria non transit ad haeredem. Sed habet locum alia regula, quod morte finiuntur delicta quoad humanum forum, juxta cap. Quorumdam, 23, d. I. 2, c. Si reus vel accusator, etc. ; solum, quando poena est ipso jure lata, et incursa ipso facto, potest agi post mortem ad declarationem delicti et executionem poenae, ut fit in crimine haeresis, ut notant Castro, lib. 2 de Justa haer. punit., c. 19, et Simanc. de Cathol. instit., tit. 18, estque expressum in cap. Accusatus, S In eo, de Haeret., in 6. Unde fit ut, etiamsi post mortem innotescat delictum et per sententiam declaretur, confiscentur bona et auferantur ab haerede, quia cum illo onere ad illum pervenerunt, nisi per quadraginta annos bona fide illa praescripserit. Nam tunc titulo praescriptionis confirmatum est dominium, et illud onus sublatum, cap. S quis, de Praescript., in 6. De qua re in materia de Haeresi latius.
19. Ex his ergo sufficienter responsum est argumentis aliarum opinionum. Nam rationes primae opinionis probant non excedere officium et potestatem judicis, hanc obligationem imponere ; ratio autem posterioris sententiae ad summum probat aliquas poenas esse ab hac generali regula excipiendas. Solum oportet pauca dicere de c. Suam, quod immerito ad praesentem causam adducitur. Nam imprimuis in illo non agitur de poena ipso facto imposita, sed solum de secunda poena (ut sic dicam) imponenda non solventi priorem poenam intra certum terminum, de qua solum dicitur: H'ssetque pana triginta librarum apposita , nisi eas solverent in termino constituto. Ubi nullus terminus additur significans impositionem talis poenae ipso facto: unde inferius dicitur: Eos in prefatis triginta libris tibi per delegatum judicem condemnari obtinuisti. Ex quibus verbis constat auctores non tantum sententiam declaratoriam, sed etiam condemnatoriam procurasse, et ita textus ille non potest applicari contra superius dicta de poena imposita ipso jure per legem, et jam dcebita post sententiam declaratoriam.
20. Ultra hoc vero textus ille nullo modo facit ad causam, quia ibi non simpliciter reprehenditur Episcopus , quia petebat reum damnari in poena imposita per legem, sed quia veritate tacita litteras contra clericos impetraverat. Nam poena illa imposita illis fuerat, nisi intra certum tempus quadraginta libras solverent ; illi autem triginta tres solverant intra terminum, et Episcopus, occasione residuarum septem librarum, contra eos impetraverat litteras, veritate tacita (ut ibi dicitur), tacendo nimirum solutionem triginta trium librarum, et simpliciter debitum triginta librarum vel aliquid simile narrando ; quae fuerat manifesta subreptio, quia non erat aequum integram poenam postulare, cum tarditas in solvendo tantum in minima parte fuisset. Ultra hoc, fortasse ille Episcopus non declaraverat modum et causam illius novae exactionis triginta librarum, scilicet, quod fuisset occasione alterius pornae non solutae, sed solum quod clerici erant debitores illarum librarum, quae erat nova surreptio,quae colligitur ex illis verbis: Quia igitur te non decet tantum pontificalis modestiae oblivisci, ut inhonestis quaeestionibus anhelando, desideres cum aliena jactura ditari. Nam hinc colligitur Pontificem non intellexisse modum illius quaestus, et non fuisse concessurum litteras pro tali causa, si fundamentum illius sibi narratum fuisset. Et ideo quasi in poenam surreptionis imponit silentium Episcopo quoad petitionem illius secundae poenae triginta librarum.
21. Non potest igitur ex tali responso colligi non teneri in conscientia eum, qui damnatus est ad justam poenam, eam persolvere, sed potius inferri potest illos clericos non fuisse juste damnatos; tum quia sententia fundata fuerat in litteris subreptitiis, tum etiam quia non debebatur integra poena pro tam levi parte non in tempore soluta, et hoc multum indicat Gloss. ibi. Addo etiam ex illo textu non posse absolute colligi esse injustum aut inhonestum agere contra aliquem ad condemnationem poenae contractae, ex eo quod incidit in commissum, sed ad summum id non decere per similem subreptionem, vel propter tam parvam transgressionem totum petendo. Nam alias, per se loquendo, non est malum nec semper indecens agere contra alium ad solutionem poenae justae obtinendae, ut videri potest in Fortunio, tractatu de Ultimo fine, illat. 18; Covarr., 2. p. 4, cap. 6, S8, n. 11; Sarmient., l. 3 Selectar., c. 6, n. 4, et Nav., c. 23, n. 67; Simanc., de Cathol. inst., tit. 9, n. 178.
On this page