Caput 11
Caput 11
Utrum lex poenalis obliget iudicem ad poenam in ea praescriptam imponendam
1. Duos respectus habet lex poenalis, unus est ad subditos, quorum facta prohibet aut praecipit, de quo hactenus dictum est; alius est ad judicem, de quo dubitatur an imponat illi obligationem. Nam in superioribus solum diximus, poenam legi apponi ad instruendum judicem, et hoc sonant jura; ergo non est cur addamus obligationem, quae longe diversa est; praesertim quia in his legibus non solent apponi verba praeceptiva respectu judicum, sed tantum subditorum; ergo saltem ubi non fuerint expressa, non erit talis obligatio. Item quia si esset talis obligatio, non liceret interpellare pro reo, rogando judicem ut remittat poenam, quia non licet petere ut agat contra obligationem suae legis; consequens est contra communem morem timoratorum et religiosorum, quem fuisse a Sanctis, et antiquis Patribus observatum, constat ex Sozomeno, 1. 1 Hist., cap. 13, ubi de sancto Antonio loquitur; et simile de D. Ambros. refert Niceph., lib. 2 Histor.. cap. 41, et Sozomen., lib. 7 Histor., c. 24, et de antiquis monachis refert Cassian., collat. 14, c. 4. Constat denique ex D. August., Epist. 54, 127, 258 et sequenti, et refertur in Decretis, 23, q. 5, cap. 1 et sequentibus.
2. Legem obligare judicem, ut secundum eam judicet , et puniat reum sufficienter convictum. —Nihilominus dicendum est hujusmodi legem obligare judicem, ut secundum illam judicet, et puniat reum sufticienter de crimine convictum. Est communis conclusio cum D. Th.2.2, q. 66, art. 5, et q. 67, art. 4; tradit Soto lib. 3 de Just., q. 4, art. 5, et sumitur ex jurisperitis, quos statim referemus, et ex Aristot., 5 Ethic., cap. 6, et 3 Polit., cap. 10. Estque sententia D. Aug., lib. de Vera relig., cap. 31, et refertur in cap. 7n istis, dist. 4: Non licet, inquit, judici de legibus judicare, sed secundum ipsas ; et Greg., in c. Summopere, 11, q. 13: Divina et humana lea revolvatur, et secundum quod ibi definitum est proferatur sententia. Ratio etiam reddi potest primo, quia si lex poenalis imponat poenam ipso facto, ad judicem proprie non spectat poenam imponere, sed sententiam super delictum proferre, et executioni poenae incumbere ; utrumque autem horum manifeste cadit sub obligationem judicis. Primum quidem, quia tenetur secundum veritatem probatam proferre sententiam ; secundum autem, quia est minister et executor justitiae. Et quamvis haec obligatio magis ex munere ipso, et lege naturali, quam ex lege puniente reum, oriri videatur, nihilominus etiam dici potest oriri ex tali lege, quia non nisi ratione illius determinatur obligatio exequendi talem poenam potius quam aliam.
3. At vero si lex imponat poenam ferendam, obligat judicem ut illam imponat, et inde etiam sequitur altera oblgatio, scilicet, ut post condemnationem illam exequi faciat, ne inutilis et frivola sit condemnatio. Et ita hoc posterius per se notum est. Primum autem ostenditur, quia lex imponens poenam ferendam, etiam sub ea ratione est vera lex, et ut sic magis fertur ad judicem quam ad reum, adeo ut Castro supra dixerit solum habere rationem legis respectu judicis, quia antequam ipse judicet non obligat in conscientia reum, regulariter loquendo; ergo saltem necesse est ut ipsum judicem obliget ad imponendam poenam ; alias talis lex in ordine ad hunc effectum valde esset inefficax; ergo ita instruit judicem, ut obliget etiam illum sive expresse sive tacite : nam ex natura rei ad judicem diriguntur verba legis. Secundo, explicari potest ratio, quia, eo ipso quod lex taxat poenam, tenetur judex ex vi sui muneris ad imponendam illam. Probatur, quia tenetur servare aequitatem in poena imponenda, cum sit judex justitiae; haec autem aequitas resultat posita lege : nam ante illam solum erat aequitas naturalis, quam prudenti arbitrio discernere et servare tenetur judex : posita autem lege, resultat equitas legalis, quam etiam servare debet, quia est custos et executor legum, et quasi animata lex.
4. Per haec igitur satisfactum fere est rationibus dubitandi in principio positis. Ut autem ultimam et rem totam magis explicemus, advertendum est duo posse in hac aequitate poenae considerari et distingui : unum est, ut poena non excedat terminum praescriptum a lege; aliud est, ut ab illo non deficiat. In primo horum est manifestior obligatio, quia non solum justitia legalis, et obligatio proprii muneris respectu reipublicae, sed etiam ipsa justitia commutativa respectu rei obligat judicem ad vitandum illum excessum. Ratio est, quia non potest a reo juste exigi plus quam debeat, sicut neque a quolibet debitore; posita autem lege taxante talem poenam, qui contra illam committit, fit reus et debitor talis poenae, et non majoris; ergo quidquid mali ultra illam infertur hujusmodi reo, non est poena, sed injuria. Unde fit ut in eo casu teneatur judex satisfacere, seu restituere reo damnum, vel nocumentum, quod ex illo excessu ipsi evenerit, quia justitia commutativa obligat ad restitutionem.
5. Dices : lex taxans poenam non excludit prudens judicis arbitrium, ut, si ratione circumstantiarum viderit reum esse dignum graviori poena, possit illam augere. Quod usu etiam observari videtur. Respondeo, imo ad hoc praecipue poni hujusmodi poenas in legibus, ut non maneant arbitrariaee, sicut taxantur pretia rerum, ut tollatur arbitraria aestimatio, saltem quoad augmentum preti. Per hoc autem non tollitur, quominus si delictum habuerit extraordinarias circumstantias, quae illud atrox vel gravissimum reddant, possit judex prudenti arbitrio illas specialiter punire, quia dignae sunt speciali poena, et hoc non excluditur per legem, quae loquitur de delicto, ut ordinarie committi solet, et non excludit providentiam ad bonum commune; et ad aliorum exemplum necessarium est, ut sumitur ex l. Quidquid ergo, S Pana, ff. de His qui notantur infam., ubi Glos. verb. Onerasset id notat.
6. Obligatur judex ad statuendam totam paenam quando secus faceret contra jus terti, ad in pona pecuniaria applicata parti lesee. — Circa diminutionem autem poenae, ulterius advertendum est aliquando esse poenam legis, quae in aliorum utilitatem et commodum cedit, ut est poena pecuniaria, quae interdum applicatur parti laesae, interdum fisco, vel aliis. Aliquando vero poena tantum est in vindictam ad satisfactionem reipublicae, et praeservationem aliorum, ut est poena corporalis. Quando igitur poena est prioris rationis, intervenit obligatio non solum legis, sed etiam justitiae ad non diminuendam illam ; quod maxime verum est, si talis poena ipso facto per legem imposita sit : nam tunc acquiritur jus alteri, cui talis poena per legem applicata est, quia post latam sententiam declaratoriam criminis, statim lex ipsa transfert jus in illum ; ergo injustitia illi fit, si tali jure privetur. Idem autem esse existimo, etiamsi poena legis non sit ipso facto, quia aliquod jus acquiritur alteri ad pecuniam illam, et juste petit a judice ut illud sibi servet, teneturque judex ex officio reddere illi jus suum; ergo contra illum injustus est, si talem poenam ei non applicet. At vero quando poena tantum est vindicativa, seu corporalis, non intercedit hoc genus injustitiae respectu tertii, quamvis poena minuatur.
7. Remissio poenae vindicative seu corporalis illicita, quando contra commune bonum. — Nihilominus tamen duplici alia ratione illud non licet. Primo, quia est contra commune bonum, atque adeo contra legalem justitiam, quod delicta maneant impunita, aut non satis punita, quia est moralis occasio ut multiplicentur. Secundo, quia judex ex officio suo, ac proinde ex justitia, tenetur observare leges justas, quae ad bonum commune ordinantur ; imo et facere et procurare ut serventur : lex autem, quatenus imponit justam poenam, justa est, et ad commune bonum necessaria; ergo. Tandem dici potest respublica acquirere speciale jus in talem personam delinquentem, ut ab illa sumat justam vindictam : ergo non potest voluntate judicis illo jure privari.
8. Differentia communiter tradita inter supremum judicem et inferiorem quoad remissionem pene licitam, difficilis videtlur in foro conscientiae.—Solet autem haec generalis doctrina limitari, ut locum habeat in ordinariis judicibus : non autem in supremo principe, vel rege, quia illi licitum est poenam reo committere. Docet D. Th. 2. 2, q. 67, art. 4, quem alii communiter sequuntur, et idem tradunt juristae in leg. Nulla juris ratio, ff. de Legib. Quae doctrina in exteriori foro facile admittetur, quia princeps impune id faciet; inferior autem judex puniri ob eamdem causam poterit, si in casibus non permissis id faciat. At vero in foro censcientise videtur difficilis ea differentia, et ita Soto supra indifferenter de utroque loquitur, quia vel est sermo de remissione ex sola voluntate sine ratione, vel ex causa justa : prior modus etiam principi non licet in conscientia, quia supra dictum est legem justam obligare principem quoad vim directivam ; posteriori autem modo, etiam inferior judex potest interdum remittere poenam legis, ut notat Glossa citata in dicto verb. Onerasset, et Fel., multa referens in cap. 1 de Constit., n. 49, et sumitur ex Decio ibid., lect. 2, num. ult. Possunt enim occurrere plures legitimae causae hujus remissionis, quibus occurrentibus, judicibus haec potestas committitur; ut sunt eetas ad tolerandum poenam insufhiciens, qualis esse potest senectus et pueritia, ut patet ex l. D. Adrian.,ff. de Term. moto, etl. Auailium, tt. de Min. ibi: Nisi quatenus interdun miseratio ctatis ad mitiorem penam judicem perdumerit; in poena autem pecuniaria causa remissionis solet esse paupertas, in l. 7llicitas, S ult., ff. de Offici. praesi. Multum etiam refert modus probationis ; nam, si reus non est omnino convictus, temperanda est poena. Item modus peccandi considerandus, ut si ex passione, etc., l. Absentem, tf. de Poen. De qua videri potest Felin. in c. Qualiter et quando, 2, de Accusat., a num. 29; et latissime Tiraq., tract. de Pon. temperan.
9. Verum discrimen inter principem et inferiorem judicem, facilius nempe posse indulgere, non pro mero arbitrio. —Respondetur, utrumque quidem verum esse, scilicet, et inferiores judices posse justis ex causis temperare poenas, et principem non posse mero arbitrio, et sine ulla prorsus causa indulgere peccantibus : nam sine dubio esset magnum reipublicae nocumentum. Nihilominus tamen aliquod intervenit discrimen ; nam facilius hoc facere potest princeps quam judex. Nam inferior solum id potest, vel in casibus jure expressis, vel consuetudine receptis, aut certe per modum epiikiae, quando non est facilis recursus ad superiorem. At vero princeps habet supremam potestatem, et ad interpretandam legem, et ad dispensandum, quotiescumque prudenter judicaverit causam esse sufficientem et rationabilem; unde inferior judex vix potest aliquando minuere poenam, nisi quando etiam tenetur, quia nimirum lex vel consuetudo disponit ut in eo casu minuatur, aut ratio aequitatis necessario id postulat. Princeps autem saepe potest dispensare, etiamsi non teneatur. Item aliquando potest juste id facere in gratiam subditorum, ut se illis ostendat benignum et liberalem, ut eos benevolos et obsequentes habeat. Sicut Pontifex saepe censetur juste indulgentiam concedere ob similem causam. Item potest facere remissionem in gratiam alterius principis id postulantis; nam haec beneficentia mutua necessaria est, et redundat etiam in bonum commune ; item propter utilitatem personae quae deliquit, vel propter priora obsequia, potest interdum juste cum illo in poena dispensare. Et facile est alias similes rationes excogitare, quae in inferioribus judicibus non sufficiunt. Estque alia differentia, quod princeps potest antecedenter, ut sic dicam, concedere privilegium, ut aliquis non possit tali poena puniri, quod non possunt inferiores judices. Alia etiam notatur a Glossa, et doctoribus citatis, quod judex, licet ante latam sententiam possit interdum illam temperare, post latam sententiam nihil potest, quia jam funetus est officio suo. Princeps autem interdum potest, dummodo non redundet contra jus alteri quaesitum, seu in damnum tertii. Nam hoc non potest juste princeps inferre nisi tantum intersit bono communi, ut propter illud privari possit particularis persona jure suo.
10. Hinc ergo facile intelligi potest quid ad ultimam rationem dubitandi respondendum sit. Nam imprimis cavendum est, si pecuniaria sit poena certae personae applicanda, ut illius remissio non procuretur cum detrimento tertii, quod vel sit injustum, vel charitati non consentaneum. Ut enim dixit Ambr., 3 Offic., cap. 9: Si non potest uni subveniri, nisi alter ledatur, commodius est neutrum juvare, quam gravare alterum ; ideoque in causis pecuniariis intervenire won est sacerdotis, quia frequenter fieri non potest, quin alter ledatur. Sacerdotis ergo est nulli nocere , prodesse velle omnibus , posse autem solius Dei est, cap. Denique, 14, q. 5. Unde Aug. supra, in hujusmodà casibus (inquit), aon cum judice, sed cum alio tertio intercedendum esse, ut remittat penam. Deinde in aliis poenis, quae tantum ad bonum com- mune ordinantur, habenda etiam est ratio boni communis; nam si delicta sunt frequentia, vel delinquens obstinatus est vel incorrigibilis, aut scandalosus, vitanda est intercessio : ita enim est indigentibus subveniendum, ut justitia non laedatur. Quomodo exponit D. Thom. 2. 2, q. 62, a. 4, ad 3, illud Exodi 23: "Pauperis non misereberis in judicio", scilicet, contra justitiam, multoque minus contra commune bonum. Duo igitur juste postulari possunt: unum est, ut, si res fuerit aliquo modo dubia, mitior interpretatio fiat: id enim et rationi et regulae juris consentaneum est, cap. In penis, de Reg. juris, in 6, cap. Alligant, 26, q. 7, ubi inter alia inquit Chrysostomus : Melius est propter anisericordiam rationem reddere, quam propter crudelitatem ; ubi Glossa hmitat hanc regulam, nisi reus obstinatus sit et incorrigibilis, et spem emendationis non praebeat : tunc enim etiam in casu arbitrario, rigore potius quam benignitate cum illo utendum est. Secundo, ut ait Augustinus supra, generatim postulari potest, ut tantum de poena remittatur, quantum intra latitudinem justitiae fieri potuerit, sive in gravitate poenae, sive in modo, aut tempore ejus, vel in aliis circumstantiis, quae frequenter ex voluntate judicis pendent.
11. 5i leges ipso facto imponant diversas paenas, omnes incurri per idem delictum, vel ante, vel post contumaucium. —Posset autem hic consequenter tractari an judex, inique agens remittendo poenam legis, teneatur ad aliquam restitutionem, vel ratione nocumenti inde secuti reipublicae, aut tertiae personae, aut ratione carentiae lucri, quod in poenis pecuniariis solet accrescere illi cui talis poena esset applicanda. Sed haec quaestio pertinet ad materiam de Restitution. et de Offic. judicis, ex quo nasci potest talis obligatio, si quae est, et ideo illam remitto in 2. 2, quaest. 62 et 67. Deinde posset etiam inquiri, quando poenae multiplicantur in distinctis legibus, an sint omnes imponenda, seu exequendae, vel altera tantum. Quod tractant juristae, ad quos hoc magis pertinet, ut Bartol. in leg. 2, ff. de Vi bon. raptor.; Anania, in cap. Quod olim, de Judae.; Navar., in consil. 10 de Const., et attingit in cap. 7ta quorundam, de Judae.; Glos. ultim., n. 24, 29et 30. Breviter tamen dico, si leges ipso facto imponant diversas poenas, tunc omnes incurri per idem delictum, vel ante, vel post declarationem, juxta verba legis. Probatur, quia non est major ratio de una poena quam de alia: ergo vel neutra, vel utraque incurritur. Pri- mum autem dici non potest, ut per se constat: ergo secundum. Nec etiam dici potest, incurri solam poenam impositam a posteriori lege, quia posterior lex poenalis non revocat diversam poenam positam a priori lege, nisi ubi ex verbis, aut modo legis constat hanc esse mentem legislatoris, ut supra Navar. ex multis tradit, et dicemus infra tractando de abrogatione legum. At vero, quando poena est ferenda per judicem, juristae frequentius dicunt, in arbitrio judicis esse unam vel alteram poenam legum imponere, non vero debere imponere plures simul. Quod etiam intelligendum puto, nisi sufficienter constet de mente posterioris legislatoris, voluisse addere poenam poenae, illas multiplicando, quod fieri saeepe solet ad coercendam delictorum frequentiam, et delinquentium contumaciam.
On this page