Caput 12
Caput 12
Utrum ignorantia excuset poenam legis
1. Dupliciter potest quis excusari a poena legis sustinenda, vel quoad executionem tantum, vel quoad reatum et debitum; priorem modum attigimus capite praecedenti, scilicet, per dispensationem, remissionem in integrum, vel in parte, vel per commutationem. Ita enim revera fit, quando delinquens contraxit totum debitum poenae, postea vero vel propter paupertatem, vel debilitatem virium, aut alias justas causas, vel non potest poena executioni mandari, vel non expedit, et ideo vel remittitur, vel commutatur. De alio ergo modo dicendum est in praesenti, videlicet, quando ex circumstantia, vel modo operandi excusatur quis ne fiat etiam debitor poenae, vel saltem non tantae poenae, etiamsi fuerit legis transgressor. Et quamvis ex pluribus causis possit haec excusatio oriri, nihilominus quia ignorantia frequentius allegari, vel intercedere solet, ideo de illa in particulari dicemus, et per similitudinem rationis, poterit doctrina ad alias excusationes facile applicari. Oportet autem nonnullas distinctiones ignorantiae prae oculis habere, quae latius in 1. 2, quaest. 6 et 76, traduntur. Nam ex parte modi est vulgaris distinctio ignorantiae in probabilem, quae invincibilis, et inculpabilis, et antecedens dici solet, et in improbabilem, seu culpabilem, aut vincibilem, seu consequentem (concomitantem autem omitto, quia, ut talis est, mea sententia, neque accusat neque excusat quoad exteriorem actum). Solet autem ignorantia culpabilis dis- tingui in affectatam, crassam, et generaliter vincibilem. Verumtamen de affectata non loquor, quia nihil excusat ; omnis vero alia, si talis sit, ut non excuset a culpa mortali, crassa, et supina in universum dici potest: si autem solum habeat admixtam negligentiam venialem, non est culpabilis, nisi secundum quid, recteque dicetur ignorantia levis. Loquor autem theologice : nam juristae in ordine ad aliquos effectus juris aliter solent hanc ignorantiam culpabilem distinguere in illam, quae ex lata, levi, vel levissima culpa procedit, ut videri potest in Covar., in 4, 2 p., cap. 6. 88, n. 12, et in reg. Possessor., 2 p., S 1; quae distinctio nunc nobis necessaria non est.
2. Ulterius ex parte rei ignoratae potest dari ignorantia, vel totius legis et prohibitionis ejus, vel solius poenae, ut quando quis non ignorat esse prohibitum, verbi gratia, hodie comedere carnes , ignorat tamen aliquam censuram vel poenam illi peccato annexam. Et dcinde quando ignoratur prohibitio ipsius legis humanae,, potest actus esse alias intrinsece malus, vel divina lege prohibitus, quod non ignoratur: aut potest tantum esse malus, quia prohibitus ; ac proinde, si probabilis ignorantia humanae legis interveniat, erit non malus, ac subinde bonus, vel indifferens. Denique nulla interveniente ignorantia juris, potest intercedere ignorantia facti, quia nimirum opus non putatur esse tale, quale per legem prohibitum est. Haec de ignorantia. De excusatione vero distingui potest utrum sit in foro conscientiae, vel in externo, vel in utroque simul. Ad utramque excusationem intelligendam, conferet animadvertere an poena sit ipso jure lata, vel tantum ferenda.
3. Omnis ignorantia que evcusat factum ne peccatum sit, excusat panam debitam in utroque foro per se, nisi aliud in lege evprimalur. —His positis, est prima generalis regula: Omnis ignorantia quae excusat factum, ne peccatum sit, excusat etiam debitum poenae in utroque foro. Est communis sententia doctorum in cap. 2 de Constit., et videri potest Castro., lib. 2 de Leg. poen., cap. 14; Tiraq., lib. 1 de utroque retract., S 35, Glos. 4, n. 27, qui refert alios, et probatur ex dict. cap. 2 de Constitut. dicente : Quod culpa caret, in damnnwmn vocari non debet ; et facit regula : Cessante causa, cessat effectus, cap. Cum cessante, de Appellat. Probatur etiam ex cap. Apostolice , de Clerico excommunicato ministrante, et cap. Ut animarwn, de Constit., in 6, cap. Proposuisti, dist. 82: Ignorantibus , inquit, non est venia deneganda ; et idem sumitur ex cap. Si vir , de Cognat. spirit., ubi id notat Gloss. et ideo in leg. ultim., ff. de Decretis ab ordine faciendis, dicitur poonum non imponi propter ignorantes, sed propter scientes. Ratio a priori est, quia lex justa non imponit poenam, nisi ut poenam ; sed ablata culpa non habet locum poena, ut poena ; ergo nec debitum ejus ; ergo talis ignorantia quae tollit culpam excusat omnino a poena.
4. Statim vero occurrit instantia de lege pure poenali ; sed ex dictis in superioribus facile solvitur. Nam vel illa non est rigorosa poena, sed veluti pars disjunctivi praecepti, et ideo incurri potest sine culpa ; vel est talis poena, quae solum requirit culpam civilem, et legalem ; unde cum proportione etiam in illa locum habet praedicta regula, quia, ut poena illa debeatur, necesse est ut praecedat voluntarius actus, vel omissio contra legem. Quapropter si intercedat ignorantia quae culpam excuset , aut excusare sufficeret si actus esset prohibitus, illa reddit actum involuntarium, et ideo etiam excusat illam poenam. Atque similis responsio applicanda est ad similem instantiam, quae fieri potest de irregularitate, vel alia simili inhabilitate, quando non imponitur sub propria et rigorosa ratione poenae, sed propter indecentiam. Tunc enim excusatio culpae non impedit talem irregularitatem, quia non propter culpam, sed propter ipsum factum imponitur. Regulariter autem quando actus propter quem illa quasi poena imponitur, est opus ipsiusmet personae quae defectum contrahit, oportet, ut sit illi voluntarius, nisi aliud in lege exprimatur : interdum enim sine ulla voluntate propria, et propter factum alienum incurritur irregularitas , quae non est poena. Dices, etiam simili modo solet aliquando incurri poena propter factum alienum, non obstante ignorantia ejus qui poenam sustinet, ut in simonia constat. Respondeo primo, regulam intelligi per se, et nisi aliud in lege exprimatur, quam limitationem expresse addit Dec. in dicto cap. 2 de Constit., lect. 2, n. 5. Secundo, dici potest etiam in eo casu non incurri illam poenam sine culpa alicujus, ut, in simonia, licet ignoret accipiens, peccat fortasse dans beneficium, vel intercessor simoniacus. Quomodo enim actio erit simpliciter simoniaca sine culpa alicujus? Tunc ergo poena illa non cessat, quia nec culpa omnino deest. Quod vero redundet poena in eum qui non peccat, est per accidens; redundat enim non ut poena, sed ut incommodum, quod to- lerandum est propter commune bonum, quia non sine causa imponitur. Unde, si contingeret aliquid simile imponi per legem etiam ignorantibus omnibus qui in facto interveniunt, ac subinde cessante omni culpa, tunc haberet locum limitatio ; quamvis etiam tunc dici posset illam non imponi ut pcenam, sed ut remedium ad tollendas occasiones, vel ad indecentiam vitandam, sicut dictum est de irregularitate non poenah. Et ita in rigore non erit limitatio regulae, quae de propria poena loquitur.
5. Dictam regulam non tenere in ignorantia juris quidam sentiunt falso. — Sed, licet haec regula in facti ignorantia communiter recepta sit in utroque foro, nihilominus in ignorantia juris habet nonnullam dubitationem. Nam aliqui auctores absolute negant hanc ignorantiam excusare. Ita sentit Scot. in 4, d. 6, q. S,et Turrec. in c. Quibus, de Consec., d. 4, n.S8, qui videntur maxime loqui de ignorantia juris humani, quando cadit in actum prohibitum jure divino, vel naturali, quam dicunt non excusare poenam legis humanae. Generalius vero loquitur Glos. in cap. ult. de Verbor. signif., in 6, verb. Scientes, ex regul. 13 juris, in 6: Ignorantia facti, non juris excusat. Nihilominus regula data cum proportione applicata, etiam in ignorantia juris locum habet, ut late ostendit Castro, l. 1 de Leg. poen., c. 1, ad fin., et 1. 9, c. 14. Item sentit Soto in 4, d. 3, a. 9, et ad 22, q. 1, a. 2; Covarr. in regul. Possessor, p. 2, S 4, n. 7. Et declaratur breviter in hunc modum : nam contraria sententia vel fundatur in hoc quod ignorantia juris nunquam est invincibilis, vel in hoc quod, licet sit invincibilis, non excusat a poena ; neutrum dici potest : ergo.
6. Minor quoad priorem partem clara est, quantum spectat ad jus positivum humanum ; imo etiam quoad divinum positivum. Nam, licet fortasse in hoc rarius contingat ignorantia inculpabilis, tamen neque repugnat, nec videtur esse nimis rara inter homines rudes. Quin potius etiam de jure naturali, ostendimus supra interdum ignorari invincibiliter quoad aliquas conclusiones , quae per se nota non sunt. Et ratio omnium est, quia saepe homo per se non valet scientiam omnium praeceptorum consequi, et interdum, ac saepe etiam deficiunt occasiones, vel opportunitates ad comparandam illam notitiam, sine hominis culpa aut voluntate, quia non habuit unde aut quomodo excitaretur ad illam notitiam procurandam. Dices : licet forte talis ignorantia aliquando non sit in se culpabilis, nihilominus est culpabile applicari ad opus cum tali ignorantia propter periculum transgrediendi. Respondeo facile, imprimis non semper intercedere aliam applicationem ad opus, praeter omissionem actus praecepti : deinde dicitur, quando intervenit opus factum ex ignorantia invincibili, extendi etiam ignorantiam illam ad applicationem ad opus, quia neque de illo periculo cogitatum est, nec dubium aliquod de tali obligatione in mentem venit. Et ita facile probatur altera pars minoris, quia ignorantia invincibilis, etiamsi juris sit, excusat a culpa, quia excusat a voluntaria transgressione legis; ergo et a poena, juxta rationes factas pro conclusione.
7. Contingit autem interdum actum prohiberi duplici lege, divina et humana, et humanam invincibiliter ignorari, cum tamen divina non ignoretur, et tunc homo non excusatur simpliciter a culpa, ideoque in eo casu probabile est non excusari regulariter loquendo a poena legis humanae, in quo sensu Scot. et Turrec. locuti sunt. Et ratio est, quia tunc non cessat causa poenae : lex enim humana non solum intendit punire transgressionem suam voluntariam, sed etiam culpam contra legem divinam commissam. Item, quia scientia poenae, ut statim dicam, non est necessaria ad incurrendam illam. Sicque rebaptizans fit irregularis, etiamsi ignoret legem ecclesiasticam de hac latam, si non ignorat invincibihter divinam, ut latius dixi in tomo tertio, 3 part., disp. 31, sect. 6; ubi etiam notavi excipiendas esse censuras, quae non contrahuntur quando lex ecclesiastica invincibiliter ignoratur, etiamsi alias actus sit malus contra legem Dei, quia requirunt contumaciam, ut sumitur ex cap. Ut animarum, de Const., in 6.
8. Igitur illa regula juris, si intelligatur quoad forum conscientiae, debet intelligi regulariter, seu frequenter, quia ignorantia juris raro est invincibilis, quia unusquisque tenetur scire leges ad se pertinentes, ut tradit D. Th. 1. 2, quaest. 16, art. 4; et sumitur ex cap. 1 de Const., et ex leg. Leges sacratissime, c. de Legib. et ex leg. Constitutiones, c. de Juris et facti ignorant. Si autem illa regula intelligatur in foro externo (ut facilius exponitur), intelligitur secundum praesumptionem juris propter jura proxime citata; et nihilominus si ignorantia sufficienter probetur inculpabilis (quod difficile est), etiam in illo foro excusabit a poena, propter alia jura pro assertione allegata, quae indifferenter loquuntur ; unde, etiamsi lex ponat poenam ipso facto ante omnem declarationem, non tenetur quis in conscientia illam implere in eo casu. Quod si per judicem condemnetur, quia deficit in probatione, et ipse sit certus in conscientia de sua inculpabili ignorantia, licet exterius teneatur parere, tamen in conscientia non tenetur exequi poenam, potestque illam omittere cavendo scandalum.
9. Secunda regula. — Secunda regula est, quando ignorantia non excusat a culpa gravi, propter quam poena legis lata est, non excusat simpliciter a poena, nisi in lege addatur verbum, quod scientiam aut dolum requirat. Prior pars communis est; tradit illam Panormit. in c.2de Constit., n. 6, ubi Deci., lect. 1, n. 8, Felin., n. 4, Bartol., in l. Quod Nerea, ff. Depositi., n. 20, et alii moderni relati et referendi. Et sumitur ex l. 1, ft. de Legibus, ubi dicitur, non solum scientes, sed etiam ignorantes esse transgressores legum, quod debet intelligi quando ignorantia est vincibilis, quae non excusat a culpa, quia non tollit omnino voluntarium: unde sumitur ratio, quia haec ignorantia non tollit causam poenae, quae est culpa, quia non tollit omnino voluntarium; ergo nec poenam excusat. Dixi autem esse necessarium ut talis ignorantia non excludat culpam, propter quam imposita est poena, quia interdum potest ignorantia non excusare ab omni culpa mortali, et nihilominus excusare a poena, quia excusat ab speciali gravitate orta ex speciali circumstantia, quam peccati gravitatem lex principaliter punire voluit. Ut, verbi gratia, si quis adulteretur invincibiliter ignorans matrimonium complicis, quamvis non ignoret non esse suam, excusabitur a poena posita contra adulteros, licet in eo facto mortaliter peccaverit, quia illud peccatum tantum est in illo homine simplex fornicatio. Sic etiam, qui interficit hominem clericum, ignorans invincibiliter esse clericum, non tamen ignorans esse hominem, non incurrit poenam canonis Si quis suadente, licet alias homicida sit, et canonem non ignoret.
10. Existente ignorantia crassa integre sarciendum damnum.— Non habet locun diminutio in pena imposita per legem- secus vero in imponenda per judicem.—Sed quaeret aliquis, an haec ignorantia crassa diminuat saltem poenam, esto non excuset a tota illa. In hoc duo distinguenda sunt, scilicet, damnum ob eam causam alteri illatum, quod reparandum et restituendum est, et propria poena vindicativa. Quoad primum, non habet locum diminutio, sed integre resarciendum est damnum, ut su- mitur ex 1. Quod Nerca, ff. Depositi. et l. 1, ff. Si mensor falsum modum dixerit, et bene Glossa in l. 7n actionibus, ff. de In litem jurand., verb. Non etiam, et plura congerit Tiraquel., tract. de Pen. temperan., causa 14. Et ratio est, quia illa obligatio nascitur ex justitia commutativa, quae respicit aequalitatem rei ad rem. Loquendo autem de propria poena, subdistinguere oportet an contrahatur per legem ante omnem sententiam, vel imponenda sit per judicem. Nam in priori casu non habet locum diminutio, quia lex ipsa infligit poenam simpliciter, et sine moderatione, et semper eodem modo loquitur, et ita nunquam diminuit illam ; ergo nec reus auctoritate sua potest diminuere, tum quia ad hoc requiritur potestas publica, tum etiam quia esset suspectus dispensator in propria causa. Quin potius probabile existimo, quoties lex ponit poenam ipso facto, quamvis requirat declarationem judicis, non esse in potestate illius diminuere poenam, si absolute per sententiam declaret reum commisisse delictum, quia tunc non ipse imponit poenam, sed legislator, et fortasse haec est una ex potissimis differentiis inter sententiam declaratoriam, et condemnatoriam. Atque ita videmus usu servari in poena confiscationis. At vero. quando poena est imponenda per judicem, tunc potest in eo casu illam moderari, quia causa minor est, et quia hoc ei jure conceditur, juxta dicta in capite praecedenti.
11. Ignorantiam solius pene regulariter non excusare ejusdem pene reatum. — Et ex hac regula colligitur ignorantiam solius poenae regulariter non excusare ejusdem poenae reatum. Ita docet Covar. supra, et videtur necessario admittenda a doctoribus pro secunda regula citatis. Multi tamen nihilominus dissentiunt, ut Joan. And. in c.2 de Const., in 6; et Felin. supra, n. 6, et alii quos Covar. refert, quibus assentire videtur Menochi., 1. 2 de Arbitris, cent. 2, casu 185, n. 45, dicens legem requirere notitiam quoad poenam, non quoad commodum. Quod dictum probat Sancius l. 3 de Matrim., disp. 36, n. 3, in fin. Fortasse vero intelligunt de notitia legis quoad prohibitionem, vel praeceptum, non quod poenam : sic vero dubia erit pars alia de praemio, de qua in. sequ. Mihi ergo videtur illatio facta necessario colligi ex regula posita: quia ignorantia poenae, quantumcumque sit antecedens, non excusat culpam in transgressione legis, ut per se constai ; quia, ut lex obliget in conscientia, non oportet ut addat poenam : ergo, ut quispiam agat contra conscientiam, violando legem, non oportet ut sciat poenam : illa ergo ignorantia non excusat culpam ; ergo nec poenam, quia non cessante causa non cessat effectus. Item quia illa ignorantia ad summum facit, ut illa poena non sit voluntaria ; hoc autem nihil refert, quia poena potius postulat ut involuntaria sit. Atque ita videmus servari tam a Deo quam ab hominibus: puniet enim Deus aeterna poena etiam illos qui ignorabant suis peccatis deberi talem poenam ; et ad hominibus suspenditur fur, etiamsi poenam ignoraverit. Neque in contrarium video rationem alicujus momenti. Dixi autem regulariter, propter censuras, praesertim excommunicationis, de quibus est magna controversia, an ignorantia censurae excuset illam, quam tractavi in tom. 5, disp. 4, section. 9, et dixi admittendam esse exceptionem : nam ratione contumaciae requisitae est ibi specialis ratio. Denique intelligendum hoc est per se, ac praecise ; nam, si ignorantia poenae redundet in ignorantiam obligationis legis, quia nimirum existimat talis persona, legem non imponentem poenam gravem, non inducere gravem obligationem, tunc jam illa ignorantia excusare posset culpam, et consequenter poenam.
12. Dicti autem jurisperiti in hoc differentiam faciunt inter legem punientem actum jam damnatum, et legem de novo damnantem et punientem actum, ut doctrina data procedat in priori, non in posteriori; sed non est necessaria distinctio, quia in utroque causa ignorantia solius poenae non excusat illam, extra censuras. Quia, licet lex puniat factum alias damnatum, nihilominus punit illum ut culpabilem simpliciter : sed haec culpa non excusatur per ignorantiam solius legis punientis ; ergo nec poena. Item si eadem lex prohibet actum alias non damnatum, et simul punit illum, qui committit illum actum ut damnatum per talem legem, quam ut prohibentem non ignorat, incurrit poenam ejus, licet ignoret eamdem legem ui punientem, sicut dictum est; ergo idem erit etiamsi actus damnetur per aliam legem, si talis damnatio et malitia actus non ignoratur. Patet consequentia, quia valde accidentarium, et per accidens esse videtur, quod damnatio et punitio fiant per eamdem legem, vel per diversas, quia lex non punii culpam praecise, et quasi formaliter, ut a se prohibitam, seu ut est contra suam prohibitionem, sed absolute punit talem culpam. Sicut modo dicebamus de lege puniente furtum, et idem est de lege puniente simoniam contra jus divinum ; nam incurritur, licet quis ignoret poe- nam, vel prohibitionem juris humani. Eademque ratio est de similibus. Nec video objectionem alicujus momenti, et ita docet Panormit. in cap. A nobis, de Sententia excommunicat., et latius Deci.,in dicto cap. secundo de Const., lect. 1, numero decimo tertio, et alii multi, quos Felin. supra refert. Neque etiam oportet distinguere inter poenam latam ipso facto per legem, vel per judicem imponendam, licet ita distinguant Bart. et alii, prout refert idem Felin., dicentes poenam lege latam ipso jure excusari per illius ignorantiam, non vero ferendam. Haec enim distinctio nec jure, nec ratione fundatur. Rationes enim a nobis factae generaliter procedunt, et probant poenam simpliciter latam, simpliciter etiam incurri, non obstante ignorantia poenae, quia haec non excusat causam poenae, et ita non potest excusare poenam, vel poenae reatum.
13. Secunda pars assertionis posita est propter quasdam leges, quae expresse addunt verbum scienter, aut presumpserit, aut qui temere hoc fecerit, vel aliud aequivalens, quod dolum requirit, ut juristae loquuntur. De quibus legibus dixit Glossa citata cap. ult. de Offic. delegati, verb. Scientes, non obstante tali forma legis, incurrere poenam ejus, qui ex ignorantia crassa illam violat. Idem tenet Gloss. in cap.1 de Consanguin. et affinit., verb. Scienter, quas secuti sunt multi, quos refert Tiraq. in dicto tract. de Poenis temperandis, causa 13, n. 22. Fundantur in dicta l. 1, ff. Si mensor falsum modum dixerit, quae dicit, ignorantiam crassam aequiparari dolo; et ratio esse potest, quia non excusat culpam gravem contra talem legem.
14. Sed nihilominus assertio posita certa est, et pro materia de censuris necessaria, quam ibi sequuntur communiter doctores, praesertim Cajet., verb. Facommunicatio, explicando fere singulas excommunicationes, et Navar. in Sum., cap. 27; et dixi late in t. 5, disp. 4, sect. 3, a num. 9, et sequitur Tiraq., supra n. 23 et sequent.referendo plures. Ratio autem est, quia poenae, ut in jure dicitur, leniendae sunt potius quam exaggerandae, cap. Pona, de Poenit., dist. 1, et l. Penc, ff. de Poenis ; sed quando lex addit talia verba, ipsamet moderatur poenam, nec vult illam incurri, nisi quando peccatum habet talem circumstantiam ; ergo non est extendenda, ut sine illa circumstantia incurratur. Et confirmatur, quia paulo superius dixi, quamvis ignorantia non excuset culpam mortalem, si excuset modum, aut circumstantiam, aut speciem peccati, quam lex respicit, satis esse ut excuset poenam, quia revera tollit causam ejus ; ita vero est in praesenti : nam peccare ex certa scientia est circumstantia quae multum aggravat culpam et injuriam, quam gravitatem respicit lex, quando similia verba addit; ignorantia autem, licet sit crassa, excusat illam gravitatem, esto non excuset culpam mortalem ; ergo id satis est ut excuset poenam talis legis.
15. Atque ita patet responsio ad rationem in contrarium. Nam, licet talis ighnorantia non excuset absolutam gravitatem peccati, excusat nihilominus ab illo modo gravitatis peccati, sine quo noluit lex peccatum punire, ut verba dicta significant. Ad dictam autem l. 1 respondetur spectando rem ipsam, et in conscientia, et quoad gravitatem culpae, solam ignorantiam affectatam aequiparari scientiae, quia solailla voluntarium directum includit, ut bene notavit Glos. ex textu satis expresso in c. Fos, de Tempor. ordin., in 6. Quin potius non defuerunt, qui dixerint, etiam ignorantiam affectatam sufficere ad excusandam in simili casu poenam legis, quia est minor quam scientia, argumento cap. Cun inhibitio, S 1 de Cland. despons., ibi: NVon eapertes scientice, vel saltem affectatores ignorantie. Quod sensit Crotus in cap. Ut animarum, de Const., in 6. Sed revera ignorantia affectata in jure aequiparatur scientiae, quia et sufficit ad directam intentionem, temeritatem, et praesumptionem : et includit scientiam saltem periculi et dubitationis, et hac ratione quodammodo videri potest potius augere culpam quam minuere, ut in 1. 21latius traditur. Seclusa ergo ignorantia affectata, alia crassa et negligens non aequiparatur scientise. Illa vero lex 1 intelligenda est de aequiparatione non in culpa, vel poena, sed in obligatione ad reparandum damnum inde subsecutum : nam qui negligenter, vel ignoranter crasse exercet ministerium suum, tenetur restituere damna secuta, non minus quam si certa scientia fecisset. Quod ita bene explicuit alia Glossa in l. In actionibus, verb. Non etiam, ff. de In litem jurando. Possunt etiam aequiparari in poena imposita ipso jure, quando lex non addit particulam scienter , vel similes, sed simpliciter punit transgressores ; at vero quando addit particulam scienter, nullo modo aequiparantur, nec incurritur talis poena propter actum ex ignorantia crassa factum, ut dictum est.
16. Ignoranltia excusans peccatum mortale, excusat a pana graci legis. — Tertia et ultima regula est: ignorantia quae excusat culpam mortalem, licet non excuset culpam vcnialem, excusata poena gravi legis. Ita sentit Soto, l. 5, de Just., q. 1, a. 9, ad finem: Med., c. dePoen., tract. de Jejun., quaest. de Necessitate servandi jejunium. hRatio est, quia talis ignorantia vere tollit causam et fundamentum talis poenae, quia poena gravis non solet imponi per leges humanas, nisi propter culpam mortalem, ut supra dictum est. Unde hic potest a fortiori applicari illud principium, quod ignorantia, excusans circumstantiam quam respicit lex, excusat poenam, etsi maneat culpa mortalis: nam multo magis excusabit, si maneat tantum culpa venialis, quia leges humanae non solent ita punire veniales culpas, praesertim illas quae non fiunt directa voluntate, quales sunt illae quae fiunt ex tali ignorantia : unde talis actus imperfecte voluntarius et humanus dici potest : merito ergo excusatur sic delinquens a tali poena. Secus vero esset si poena esset levis, quae juste in culpam venialem cadere possit : nam tunc verba legis servanda sunt. Inde vero oriri poterant variae quaestiones de censuris et irregularitatibus, an propter veniales negligentias incurrantur. Sed illae in locis propriis tractatae sunt. Supererat hoc loco dicendum de interpretatione stricta legis poenalis, sed hoc reservamus in libr. 6, ubi de interpretatione legis humanae dicemus. Reliquum ergo est ut ad alias onerosas leges transeamus.
On this page