Caput 13
Caput 13
An leges per quas tbributa imponuntur pure poenales sint
1. Quod hae leges tributorum onerosae sint, et inter odiosas computentur, notissimum est, tum ex communi sensu non solum jurium et doctorum, sed etiam omnium hominum; tum etiam ex ipsis terminis, ut illos exponendo statim patebit ; ideoque ad hunc locum spectant, et merito cum lege poenali conjunguntur, quia sunt adeo similes, ut earum differentiam prius explicare necessarium sit. Prius vero circa nomen tributi advertere oportet, aliquos existimasse illud derivari a tribus, ut, scilicet, quia pecuniae olim tributim imperabantur, inde tributa sunt appellata. Alii vero putant e contrario tribum a tributo esse appellatam. Nam quia tributa exigebantur a singulis partibus in quas totus populus dividebatur, ideo partes illae tribus sunt appellatae. Et hoc videtur verisimilius; sequitur Gregor. Lop. in l. 25, tit. 13, p. 5; Gloss. 2, cum Joan. de Platea in rubr., c. de Annon. et trib. Unde etiam videtur verisimilius tributum a verbo Tribuo derivatum esse, ut sentit etiam Ulpian. in l. Ager, S Stipendiwn, ff. de Verb. signif. Juxta hanc autem vocis etymologiam, quaecumque pensio aut portio determinata, quae alteri ex jure aliquo persolvitur, poterit tributum appellari, lata et generali significatione, sive pensio illa ad jus privatum pertineat, sive ad publicum. Verumtamen jam vox illa, sive ex usus accommodatione, sive per antonomasiam, significat pensionem publicam, quae ad regios sumptus, seu communes reipublicae operas, per singulos de populo distribuitur, et stata lege persolvitur. Sunt autem alia etiam nomina, quibus tributa significantur, ut vectigal, pedagium, et similia, quae quasi specificas rationes tributorum indicant , licet interdum generalius usurpentur ; et ideo eorum significationes breviter exponere necessarium existimo.
2. Tributum dividitur in reale, personale, et minxtum.—RBeale quid. — Canon quid. —Ut autem commodius fiat, oportet prius distinctionem tributi adnotare , in reale, personale, et mixtum, quae sumitur ex l. ult., ff. de Muner. et honor. heale dicitur, quod pro rebus immobilibus, et fructibus earum quotannis persolvitur, quo modo decimae ecclesiasticae possunt dici tributa realia, quamvis nec sub hac vice comprehendi soleant, nec de illis nunc disseramus. Solent igitur ita vocari pensiones quaedam quae penduntur regibus et principibus ex terris et agris, quae a principio ad eorum sustentationem illis applicata fuerunt, ipsi vero in emphyteusim vel feudum alis ea donarunt sub certa pensione annua, quae in jure civili solet canon appellari, quia certa regula et lege praescripta erat, 1. 1, c. de Indictionibus, 1. 10. Solet etiam haec pensio appellari vectigal, et agri ei subjecti vectigales, ut patet ex l. 1et 2, ff. Si ager vectigal. Alia vero significatio hujus vocis statim tradenda, magis propria et usitata est. Personaliatributa dicuntur, quae ratione tantum personae solvuntur, et vocantur census, juxta illud Matthaei 92: Licet censum dare Caeesari, an non ? Nam census ille tributum personale erat , propter quod imponendum facta est descriptio, quam narrat Lucas c. 2, et Actor. 5, ut probabilor fert sententia ex Josepho, lib. 18, et Antiquit. cap. 1, et expositoribus ibi. Quod tributum generali nomine tributi appellatur Lucae c. 20, a Matthaeo vero speciali, vel fortasse illae voces synonymae sunt respectu principis, licet res- pectu privatorum soleant distingui, ut notat Panormit. in c. Iunovamus, de Censib., n. 3, quod solum pertinet ad usum vocis, ut dixi. Proprie item personale tributum vocatur a jurisuis capitatio, in l. ult., S ult., ff. de Mun. et honor., et l. Saerosancta, c. de Sacrosanctis Eccles., quia, scilicet, per capita solvuntur. Mixta dicuntur quae pro rebus praesertim mobilibus et personis solvuntur ; hujusmodi sunt gabella, quae solvitur de rebus, aut venditis, hispane alcavealla ; item vectigal , quo nomine in jure significatur tributum debitum ex mercibus invectis in provinciam, vel ex illa evectis. seu quae per pontes, aut portus vehuntur, juxta 1. Vectigalia, ff. de Public. et vectigal., et l. Ev praescriptione, c. Vectigal. Et ita distinguitur vectigal a tributo tanquam species a genere: licet interdum videantur condistingui tanquam duae species, ut apud Paul. Rom. 13: "Cui tributum tributum, cui vectigal vectigal", ut tributum videatur significare pensionem debitam ratione personae vel possessionis ; vectigal autem ratione mercium, vel rerum quae portantur. Et hoc habet etiam fundamentum in jure, l. 1, $1, ff. de Publ. et vect., et ibi notat Gloss. verb. Pendant. Ordinario vero usu nomen fributi generale est, vectigalis speciale, quod solet etiam appellari portorium, 1. 3, c. de Vectigal.
3. Alia vocantur angaria, l. His oneribus, ff. de Vacat. et excus. mun., et l. Neminem, c. de Sac. Eccl., ubi Gloss. inquit : Angaria sunt quae sunt in operis personarum. Alia vocantur pedagia et guidagia, quorum significatio nota est; et de illis videri potest Gloss. in cap. Super quibusdam, de Verb. signific., ubi pedagium pro vectigali ponitur; vide etiam Sylv., verb. Gabella, in princ.; Navar., in cap. Praternitas, a n. M. Et de his posterioribus tributis sub nomine pedagii dicitur in c. Quanquam, de Cens., in 6, regulariter esse in jure reprobata, non quia semper injusta sint, sed quia solent esse suspecta. Omnis autem haec tributorum varietas, quantum ad praesens spectat, materialis est; sumitur enim vel ex rebus super quas imponuntur, vel ex fine et causa impositionis : formalis autem ratio obligationis eadem est in omnibus, et ideo de illis tantum generatim loquemur. Alii vero explicant illa itria membra ex parte oneris seu pensionis alicui impositae : aliquando enim est opus seu labor personae, et ideo personalis dicitur: interdum vero est res aliqua, vel usus ejus, ut pecunia, triticum, gallinae, vel usus equi aut domus ; nonnunquam vero utrumque includit, ut si quis certis temporibus teneatur servire principi. persona et sumptibus suis. Quae explicatio habet etiam fundamentum in dicta leg. ult. Tamen etiam est valde materialis et magis habet locum in privatis oneribus, seu muneribus, quam in tributis, quae frequentius solent in pecunia exigi, quamvis aliquando etiam alia onera exigantur, de quibus, quod spectat ad justitiam legum, eadem est proportionalis ratio.
4. Obligatio est in conscientia ad solvenda tributa realia, licet non petantur. — Ex his ergo facile intelligitur quaestionem propositam non habere locum in tributis realibus; nam, ut bene dixit Navar. supra, sunt maxime naturalia, et prae se ferunt justitiam, quia exiguntur de rebus propriis, et in contractu justo fundata sunt. Et ideo leges per quas talia tributa solvi praecipiuntur, etiamsi in illis addatur poena, sine dubio pure poenales dici non possunt, sed morales, sicut sunt aliae de servandis contractibus et implendis promissis, et in universum de reddendo debito quod unicuique ex justitia debetur. Unde etiam certum est tales leges obligare in conscientia ad solvenda talia tributa, integre et sponte, et sine ulla diminutione ac fraude, etiamsi non petantur : quia sunt debita ex justitia commutativa, quae secum affert hanc intrinsecam obligationem, nisi ex consuetudine vel scriptura constet aliam fuisse conditionem pacti seu oneris rebus ipsis impositi : nam tunc illae servandae sunt, et ita de his tributis nihil amplius hic dicemus : pertinent enim ad materiam de feudis et aliis regalibus, ut vocant.
5. Circa alia vero tributa ratio dubitandi esse potest, quia haec tributa poni ordinarie solent sine verbo praecipiendi, seu statuendi sub aliqua conditione poenali : ergo leges quibus praecipiuntur mere poenales sunt. Probatur consequentia, quia per talem conditionem indicatur tributum non poni sub reatu conscientiae, sed sub reatu solius poenae; ut supra de lege pure poenali dictum est. Confirmatur ac declaratur, quia, interpretando has leges in hoc sensu, servatur aequitas justitiae quae ad talem obligationem necessaria est: hoc enim modo non defraudatur rex pensione sibi debita, quia per adjectionem poenae compensatur sufficienter quidquid de bonis ejus per denegationem tributi diminui potest : ergo poena imposita est ad resarciendum, vel potius vitandum nocumentum regis, quo cessante cessat etiam obligatio in conscientia solvendi tributum, vel ex ipsarei natura, quia nullasit inaequalitas, vel ex intentione legislatoris rationabiliter prae- sumpta. Quae praesumptio confirmatur ; nam sic explicatae leges tributorum erunt moderatae et tolerabiles, quae in majori rigore erunt nimis durae, et fortasse injustae. Et pro hac sententia referri possunt auctores qui dicunt tributa non deberi in conscientia prius quam petantur, quos cap. 15 referemus. Atque ita tenet aperte Angel., verb. Pedagium, n. 6, et possunt citari omnes qui legem poenalem negant in conscientia obligare, sicut consequenter tenuit Nav. in sum. , cap. 23, n. 60, loquens specialiter de vectigalibus et portoriis. Declarat tamen, postquam aliquis cecidit in commissum, non posse res defendere vi et armis, quia juste impeditur et punitur; posse tamen fugere, vel modo alio licito evadere, si potest.
6. Conclusio. — Dicendum nihilominus est leges tributorum ex genere suo, seu ex vi materiae, nec per se habere ut poenales sint, neque etiam esse mere poenales ex eo tantum quod in eis poena adjiciatur, nisi ex verbis aut circumstantiis legis aliud constet. Hanc doctrinam existimo esse communem, eamque late tradit Covar. in regula Peccatum, 2 part., S 5. Eamdemque supponunt omnes qui dicunt leges tributorum obligare in conscientia, quos infra cap. 15 referemus. Sensus autem est nihil speciale in hoc habere leges tributorum, ac subinde sicut alias leges, ita et has posse tribus modis ferri, scilicet, per purum praeceptum sine adjectione poenas, et praecipiendo simul et adjiciendo poenam non solventibus, et imponendo tributum sub onere tantum poenae sine interpositione praecepti; ratio generalis est, quia materia harum legum est capax omnium horum modorum, et nulla est ratio ob quam aliquem illorum excludamus. Quod ita breviter declaratur et probatur, quia in lege tributi duae partes distingui possunt et debent. Una est imperans seu imponens tributum, alia est imponens poenam non solventibus tributum; haec autem pars non est per se ac necessario conjuncta cum prima, sed pendet ex arbitrio principis, ut per se notum videtur; tum quia secunda pars est posterior, et re omnino distincta a prima, et prior non pendet essentaliter a posteriori : ergo potest poni sine illa; tum etiam quia posset lex comminari tantum poenam in genere non solventibus tributum, nimirum, quod digne puniantur nisi solvant, non taxando poenam, sed relinquendo arbitrio judicis, sicut in aliis rebus non minus gravibus saepe fit: ergo etiam potest nullam omnino mentionem poenae facere, sed simpliciter imperare tributum; nam ibi implicite includitur transgressorem fieri reum poenee, et posse puniri saltem arbitrio judicis : est ergo possibilis ille prior modus, de aliis vero res est manifesta.
7. Hinc ergo aperte concluditur prima pars assertionis; nam leges tributorum ex genere suo, et ex vi materiae suae tantum habent, ut tributa imponant, ut declaratum est; sed ut sic non sunt poenales : ergo. Probatur minor, quia, licet tributum sit aliquando onerosum vel laboriosum, non tamen supponit culpam, nec transgressionem aliquam, etiam civilem, propter quam vindicandam, vel coercendam imponatur : ergo nullam habet rationem poenae; ergo ex hoc capite non habet talis lex quod poenalis sit. Confirmatur, quia multae aliae leges possunt imponere graviora onera, vel imperare res difficiliores, quae non propterea sunt poenales, ut in legibus militiae, et similibus manifestum est. Denique materia talium legum est materia justitiae commutativae, continetque veluti justum stipendium, seu subsidium reddendum regibus ad sustentanda onera muneris sui, juxta illud Pauli Rom. 13.: "Solvite omnibus debita, cui tributun tributum", etc. Et rationem reddit, quia ministri Dei sunt, in hoc ipsum servientes ; ideo enim (inquit) tributa praestatis - ergo hae leges, ut tales sunt, nullo modo possunt dici poenales, sicut leges taxantes pretia rerum, vel stipendia operariorum, aut militum, non possunt dici poenales respectu eorum qui talia stipendia solvere coguntur, quia in eorum utilitatem vel commodum illae res vel munera fiunt, vel conferuntur.
8. Dices, interdum tributum aliquod potest imponi in poenam, ut recte docuit Victor., relect. de Jur. belli, n. 57, et colligitur ex Deuter. 20, et patet, quia rex potest punire civitatem rebellem, vel aliud regnum, aut rempublicam quae injuriam sibi intulit, postquam illam expugnavit : ergo potest justo arbitrio eligere aliquod tributum quod illi iu poenam imponat. Respondeo nos formaliter loqui de tributo, ut tributum est, secundum proprium finem et quasi intrinsecam naturam ejus, et sic manifestum est non esse poenam. Nihil tamen obstat quominus similis impositio fiat in poenam. Tunc autem sequetur naturam poenae quoad obligationem; solum est considerandum in istis casibus et similibus tributum non imponi propter delictum futurum, sed propter jam factum, et post justam condemnationem, ut supponitur; et ideo ita obligari homines ad illud tributum solvendum, sicut obligatur reus ad solutionem pecuniariae poenae, postquam ad illam est juste condemnatus.
9. Ex his ulterius infertur leges tributorum, spectatas praecise secundum id quod per se et intrinsece requirunt, esse veras leges morales obligantes in conscientia. Probatur, quia si lex haec imperat tributum sine adjectione poenae, imponit necessitatem solvendi tributum, | et non imponit necessitatem poenalem, quia, ut supponimus, illam non exprimit; ergo imponit necessitatem in conscientia. Probatur ultima consequentia, quia alias esset lex inutilis et inefficax : nullo enim modo cogeret transgressorem ; quia si non obligaret in conscientia, neque postea posset quis propter transgressionem puniri, quia neque sub tali condiUone fuit posita. Secundo, quia lex superioris absolute posita obligat in conscientia juxta capacitatem materiae ; sed illa materia est capax obligationis rigorossee; nam est materia justitiae, et justi stipendii solvendi, ut declaratum est: ergo. Quin potius, licet talis lex non contineret alia verba praeceptiva praeter taxam quantitatis solvendae principi in tributum, obligaret in conscientia, quia debitum alendi et sustentandi onera regis naturale est: ergo, eo ipso quod lex humana taxat quantitatem et modum, obligat in conscientia ad servandam illam, quia illud statim est medium justitiae, ut, in aliis pretiis rerum quae lege taxantur, et in decimis ecclesiasticis, quoad quotam taxatam per Ecclesiam, est manifestum videre. 10. Adjectione pene non datur vassallo optio ut tribulum vel pomam solvat, licet non repugnet dari legem sic ligantem sub disjunctione. — Jam ergo probatur secunda pars assertionis ex dictis de lege poenali in communi ; nam adjectio poenae non tollit obligationem quam eadem lex praecise lata sine poena induceret ; sed ostensum est legem tributorum, ut moralis est, praecise latam obligare in conscientia : ergo, licet illi addatur poena, obligabit per se ad tributum persolvendum vel restituendum (cum contra justitiam non sit solutum), absque ulla condemnatione vel sententia, etiamsi tunc nemo obliget ad poenae solutionem ante sententiam, juxta generalem doctrinam datam de lege poenali. Quae non minus habet locum in legibus tributorum quam inaliis, supposita paritate in verbis legis : nulla enim ratio discriminis excogitari potest. Declaraturque in hunc modum, quia intali lege mixta, seu quasi composita ex tributo et poena, ad diversos fines ordinanti r impositio tributi et adjectio poenae: tributum enim est ad sustentationem princi- pis, seu ad satisfaciendum naturali obligationi dandi stipendium justum laboranti in nostram utilitatem ; poena vero est ad cogendum ut prior obligatio impleatur vel puniendum delictum si omittatur: ergo, licet tributum sit justum et adaequatum fini suo, et obligatio ejus integra maneat, juste additur comminatio poenae, et executio ejus, si culpa intercedat, ultra integram tributi exactionem. Sicut in poenis conventionalibus quae addi solent inter contrahentes, juste exigi potest poena a violatore contractus, etiam ultra interesse et satisfactioncm damni illati, ut supra dictum est. Idem ergo est in praesenti ; intercedit enim veluti contractus inter principem et subditos, ut ille gubernet, hi vero ipsum alant per tributorum solutionem; et ad soliditatem hujus contractus poena potest adjungi, quae non minuat vim aut obligationem contractus, sed novam coactionem adjungat. Unde etiam potest ita declarari, quia propter adjectionem poenae non conceditur libertas, seu optio vassallo, ut vel tributum solvat, vel poenam patienter sustineat, si illi imponatur: sic enim adjectio poenae non augeret efficaciam legis, sed minueret, quod plane est contra intentionem talium legislatorum : ergo, addendo poenam, non tollunt praeceptum, sed confirmant et urgent illud: ergo semper lex per se obligat, licet illi addatur poena. Et revera hoc est maxime consentaneum fini talis legis, et, ut sic dicam, quasi connaturale illi, ut in puncto sequenti magis explicabo.
11. Superest ergo explicanda tertia pars assertionis, nimirum, quando ex verbis et forma legis constiterit mentem legislatoris esse non absolute imperare tributum, sed solum sub conditione, nisi quis malit fieri poenae obnoxius, seu (quod perinde est) sub disjunctione, vel solvendi tributum, vel poenam ob non solutionem, sideilla feratur judicium, sustinere: tunc leges non obligare in conscientia determinate ad solutionem tributi, sed solum per modum poenae, seu simul cum illa, quando exigatur. In qua parte duae includuntur: una est posse tributum sic tantum imponi, et hoc est per se notum ; nam pendet ex voluntate principis, et non continet injustitiam nec rigorem, sed potius lenitatem ; nam in eo videtur princeps potius ex parte cedere juri suo quam in aliquo excedere. Àc denique non magis repugnat hic modus legis in hac materia quam in aliis ; nulla enim ratio discriminis afferri potest, ut de aliis argumentati sumus. Altera pars est, quod, posita tali lege. illa non obligat in conscientia statim seu determinate ad solutionem tributi. Et haec etiam est evidens eisdem fere rationibus ; tum quia obligatio haec pendet ex voluntate principis ; ipse autem princeps satis per talia verba declarat nolle se obligare absolute, sed tantum sub praedicta conditione seu disjunctione : tum etiam quia non est major ratio de hac materia quam de aliis ; in aliis verolex illa non obligat in conscientia nisi modo dicto, ut supra ostensum est: ergo neque in ista.
12. Statim vero insurgit dubitatio supra etiam de lege poenali generatim tractata, an leges tributorum adjicientes poenam, ut regulariter feruntur, intelligendae sint juxta hanc ultimam partem, vel juxta secundam. Sed de hoc puncto dicemus plura paulo post in c. 15; nunc breviter censeo leges has poenales imponentes tributa sub poena esse mixtas, ac subinde per se obligare in conscientia ad solutionem tributi. Ratio est, quia verba legis ordinarie sunt praeceptiva, sicut sunt communiter in aliis legibus moralibus, qua ad bonum regimen reipublicae ordinantur, ideoque obligant in conscientia, non obstante adjectione poenae. Secundo, quia intentio talis esse praesumitur, nisi aliud certo constet morali certitudine, quia (ut dicebam) per poenam volunt principes augere efficaciam legis, non minuere; et quia per se primo intendunt in effectum consequi tributum sibi et communi bono reipublicae necessarium. Unde est tertia ratio, quia materia talium legum maxime postulat hujusmodi obligationem, quia est materia jusUtiae, et in re gravissima, ac pertinente ad commune bonum; imo necessaria moraliter ad reipublicae conservationem et gubernationem ; ergo illi materiae quasi debetur et connaturale est praeceptum per se et absolute obligans, et non tantum sub conditionali pacto sustinendi poenam, quod est valde per accidens, et de se insufficiens ad gravissimum tributorum finem. Ideoque censeo non esse regulandas has leges per illas, quae sub poena prohibent venari, aut ligna caedere, aut aliquid e regno extrahere : nam hae prohibitiones et similes sunt multo minoris momenti, ordinarie loquendo et extra causas gravis necessitatis regni, et ad illas sufticit illa coactio, vel compensatio quasi contingens per poenam. Tributorum autem impositio et solutio est per legem intenta tanquam per se debita, et necessaria reipublicae ac principi, et ideo ex se postulat proprium ac directum praeceptum, per se et absolute obligans, etiamsi poenae accumulentur. Quapropter non existimo suflice- re quod lex loquatur conditionali modo, si quis non solverit tale tributum tali poena puniatur, ut illo modo intelligatur. Nam talis lex supponit necessario tale tributum esse debitum, et ideo moraliter nunquam ponitur illa conditionalis, nisi post impositionem tributi, quae fit per absolutum praeceptum, vel saltem per taxationem quantitatis solvendae, qua facta, naturalis lex justitiae obligat ad tributum solvendum, etiam ante adjectionem poeena: illa autem obligatio non adimitur propter conditionalem illam adjunctam, ut ex dictis constat. Illa ergo non sufficit in tali materia ad praesumendum legem esse pure poenalem; sed oportet ut vel clarioribus verbis declaretur, vel ex aliis circumstantis, aut certa consuetudine colligatur.
13. Fit satis argumentis contrariae sententic. — Ad fundamentum ergo contrariae sententiae, respondetur ad summum probare tertiam partem assertionis nostra; quia vero simpliciter procedit contra secundam, et intendit ex adjectione poenae inferre ablationem absolutae obligationis in conscientia, respondetur negando hanc consequentiam; quia non est hoc necessarium ad aequitatem justitiae, ut ostensum est; quin potius, ad providendum sufficienter justitiae et aequitati quae debet servari inter principem et subditos, necessarium est ut subditi simpliciter et absolute obligentur in conscientia ad justa tributa solvenda, et ut rebelles distincta poena puniantur. Alia enim est justitia vindicativa a commutativa, et prior obligatio ad commutativam pertinet, et transgressio ejus constituit novum reatum, seu debitum in ordine ad justitiam vindicativam. Neque etiam de intentione legislatoris aliud praesumi potest ex vi solius comminationis poenae, ut ostensum est, neque ulla inaequalitas, vel nimius rigor resultat in his legibus ex illo solo capite, magis quam in aliis omnibus quae praecipiendo poenam transgressoribus minantur; vel quam in contractibus jusus et aequalibus, quibus nihilominus adjicitur poena, ultra interesse, ut dictum est.
On this page