Text List

Caput 14

Caput 14

De potestate necessaria ut lex tributum imponens iusta sit

CAPUT XIV. DE POTESTATE NECESSARIA UT LEX TRIBUTUM IMPONENS JUSTA SIT.

1. Quoniam obligatio legis ex illius justitia maxime pendet, et justitia iributorum multas conditiones requirit, ideo illas explicare necessarium est, quod discurrendo per causas tributorum optime fiet. Quod ergo ad efficientem spectat, certum est necessariam esse potestatem ad imponendum tributum in eo qui hujusmodi legem statuit, alioqui non erit justa, sed tyrannica. Conclusio est clara, quia ubi deest potestas, actus non potest esse validus, nedum justus. Item quia superior non potest praecipere, nec inferior tenetur obedire: haec enim correlativa sunt; denique, quia prima conditio necessaria ad justitiam legis est potestas ferendi illam, ut supra visum est: ergo eadem requiritur cum proportione in lege imponente tributum. Imo hic considerandum est non ornnem potestatem quae sufficit ad condendam legem in aliis materiis, sufficere ad imponenda tributa ; nam leges potest interdum condere | princeps non supremus, aut civitas, aut magistratus juxta sui muneris institutionem; tributum autem imponere non potest, nisi supre| mus princeps non recognoscens superiorem in suo ordine, ut ex dicendis constabit; et ideo specialiter requiritur haec conditio in legibus tributorum, praeter conditionem omnibus legibus generalem.

2. Tributum non potest unponere nist princeps supremus non recognoscens superiorem in stuo ordine.—eStatim vero occurrit inquirendum quinam habeant in republica hanc potestatem. hespondeo, quod attinet ad leges civiles, primum omnium esse hanc potestatem in imperatore, 1. 1 et 2, C. Nova vectigalia institui non posse, ubi in lege secunda additur, civitates non habere hanc potestatem, et idem habetur in l. vectigalia, ft. de publican. et vectigal. Intelligendum autem est nunc durare hanc potestatem in imperatore in terris imperii in quibus supremam potestatem retinet, non tamen in aliis regnis, seu provinciis in quibus jam illam amisit, juxta dicta in libro praecedenti. Unde consequenter addendum est secundo hanc potestatem esse in regibus, qui in suprema potestate aequiparantur imperatoribus, ut supra dictum est, et ita habetur etiam in legibus horum regnorum, et utrumque dicitur in cap. Super quibusdam, de Verb. significat., licet Hostiens. ibi id neget, et per reges exponat regem HRomanorum, contra vim verborum, et contra Glossam, et sine ullo fundamento; imo ulterius extendi hoc debet ad principes, ut habetur in cap. Innovamus, de Censib.; et sentit Glos. ibi, in d. l. Vectigalia, et in cap. S quis Romipetas, 2, q. 3. Intelligi autem debet de his principibus qui, licet reges non appellantur, tamen habent supremam jurisdictionem in temporalibus. Et sic est facilis ratio, quia ad ponendum tributum magis at- tenditur jurisdictio quam nomen, vel alia dignitatis conditio; item, quia hi principes possunt indicere bellum, et administrare rempublicam independenter ab alio superiori temporali; sed ad hoc sunt necessaria tributa. Quarto, vero addimus reliquos omnes qui recognoscunt superiorem in temporalibus non posse tributa imponere, ut ex eisdem legibus colligitur, et docent Deci., cons. 534, et Rebuffus in expositione Bullae Coenae, art. 3; et ratio esse videtur, quia potestas agentis debet esse proportionata fini; finis autem tributorum est commune bonum reipublicae, et ideo potestas imperandi illa ei tantum data est, qui supremam curam habet totius reipublicae. Item haec potestas per se primo et ex natura rei erat in republica, unde illae respublicae , quae nunc sunt supremae, illam potestatem in se retinent, quia inter reges et principes connumerantur : ergo ubi respublica transtulit suam potestatem in principem, solum invenitur haec potestas in illo principe, qui supremam reipublicae potestatem habet.

3. Nisi sit opus ad spiritualem finem, non posse Papam imponere tributa terris non suis temporaliter , sicut nec concilium ullum.— Sed quaeret aliquis an Pontifex, vel concilium, vel alia potestas ecclesiastica habeat hoc jus. Aliqui enim dicunt concilium generale habere hanc potestatem quia potest eam alii concedere, ut significatur in c. Super quibusdam, S Preeterea, deVerborum significat. Respondetur tamen Pontificem, quatenus temporalis princeps est, posse in suis terris imponere tributa, quia revera ibi est supremus in temporalibus per directum dominium et potestatem. In aliis vero regnis, sicut non habet dominium vel temporalem jurisdictionem directe, ita nec potest per se et directe imponere temporalia tributa, quia hic est actus illius potestatis. Quod a fortiori verum est de quocumque inferiori Praelato ecclesiastico, vel concilio etiam generali, cujus potestas ex Pontifice maxime pendet. Nihilominus tamen, si ad spiritualem finem sit necessarium, ut ad defendendam Ecclesiam ab infidelibus vel haereticis , potest summus Pontifex imponere temporalia tributa, quia sub ea ratione habet supremam potestatem etiam in temporalibus. Potest autem directe summus Pontifex propter eumdem finem, vel in subsidium sibi necessarium tributa imponere super Ecclesiae bona, sicut tractando de Decimis diximus posse partem decimarum sibi reservare, quia in illo ordine per se et directe est supremus princeps totius Ecclesiae, et supre- mus dispensator bonorum ejus, et ideo supremam etiam in hoc habet potestatem Aliqui vero Episcopi hoc non possunt, cap. Prohibemis, de Censib. Concilium autem etiam generale in tantum id poterit, in quantum fuerit a Pontifice concessum, vel approbatum. Potest praeterea Ecclesia declarare qui principes temporales possunt imponere tributa, et prohibere ne alii imponant, ut fecit Concilium Lateran. in dicto cap. unovamus, et ita etiam intelligitur dictum cap. Super quibusdam. Et singulis annis sub gravissima censura fit similis prohibitio in Bulla Coenae.

4. Illa tributa etiam esse justa de quibus non constat a quibus sint imposita.—bAdditur vero, in dicto cap. Super quibusdam, non solum illa esse justa tributa de quibus constat esse imposita a regibus vel principibus supremis, sed etiam illa de quibus non constat a quo imposita sint, dummodo ez consuetudine, de cujus initio non extat memoria, sint introducta. Cujus ratio est, quia, ubi nec constat nec constare potest de injustitia, secundum jus praesumitur justitia ; in hujusmodi autem casu constare non potest tale tributum sine legitima potestate esse impositum ; imo, cum adeo praevaluerit ut per longissimum tempus a tota communitate solutum sit, praesumitur juste incepisse. Item , quia praescriptio praesertim immemorialis dat jus sufficiens: illa autem consuetudo inducit praescriptionem, et ideo diximus requiri bonam fidem, quia in omni praescriptione necessaria est.

5. Occurrit autem hic grave dubium, an idem dicendum sit de potestate imponendi novum tributum, ex immemoriali consuetutudine, etiamsi is qui illud imponit non sit supremus in temporalibus. Est enim attente considerandum haec duo esse valde distincta, imponere tributum vel exigere jam impositum; et similiter aliud esse habere consuetudinem immemorialem exigendi aliquod tributum, quod ex eadem consuetudine supponitur jam impositum ; aliud vero habere consuetudinem immemorialem imponendi nova tributa, et consequenter illa postea exigendi. Haec enim potestas sine dubio est multo major, ut bene notarunt Castro, l. 1, cap. 10, et Medin., dict. cap. 13, S Sed forte, tum quia est potestas legislativa et dominativa, et extenditur ad plures actus, et ad novas impositiones faciendas; alia vero est quoddam particulare jus obtinendi seu lucrandi pensionem quae supponitur jam imposita; unde etiam certum mihi est ex hac posteriori consuetudine non bene inferri prio- rem. Multi enim principes inferiores, imo et privatae personae habent ex consuetudine jus exigendi aliqua tributa antiqua, vel a rege imposita, vel de quorum initio aut auctore non constat, qui non habent potestatem vel consuetudinem imponendi nova tributa. Ideoque licet ratio facta probet antiquum tributum de cujus initio non est memoria , reputari justum et legitima potestate introductum, et ideo exigi juste posse a quocumque habente titulum vel consuetudinem legitimam obtinendi talem pensionem, adhuc superest quaestio an nova impositio tributi fieri juste possit a non supremo principe allegante consuetudinem immemorialem imponendi tributa.

6. Sententia affirmans idem esse de potestate imponendi nocum tributum ex umemoriali consuetudine, licet imponens mon sit supremus dominus. — In qua dubitatione Medina, dicto c. de Rest., c. 13, S Ut igitur, affirmat tale tributum justum esse. Fundatur praecipue in d. c. Super quibusdam, quod longe aliter intelligit quam a nobis declaratum sit. Ex illo enim capite colligit auctoritatem imponendi tributa esse in imperatore, rege, Papa, Concilio, et in antiqua consuetudine. Et ita sentit Pontificem in eotextu principaliter loqui de novis tributis, quae imponuntur ex vi potestatis praescriptae per consuetudinem sine alio titulo, licet paulo inferius, S de Feteribus, fateatur etiam esse licitum exigere tributa antiqua in sola immemoriali consuetudine fundata, quia tunc pro recipientibus juste praesumitur, et in 8 Sed forte, objiciendo contra hoc dictum c. S'uper quibusdam, respondet non esse contrarium, sed potius approbando illa nova tributa, inuere, (ait) etiam heec antiqua juste recipi posse. Potest pro hac sententia eitari Panorm. in d. c. Innovamus, n. 6, quatenus dicit potestatem hanc imponendi tributa posse praescriptione acquiri, et jura principis posse consuetudine obtineri, de cujus initio non extet memoria, juxta doctrinam Bart. in l. Infamem, ft. de Publ. jud., et Inn. in c. Zgo, P.de Fide instr. Expressius id docet Pan. in d. c. Super quibusdam, num. 1 et 2. Ex quo videtur Medina sumpsisse illius textus interpretationem. Famdem sententiam tenet D. Anton. in 2 p., t. 1, c.13, 88, in fin., ubi inspeciali loquitur de quibusdam impositionibus particularibus , quas aliquae civitates facere solent pro suis tantum membris, ut ad communes necessitates contribuant, quia, licet hoc, inquit, ordinarie non possint facere sine licentia principis, secus erit si ita facere consueverint ante hominum memoriam.

7. Ratione potest haec sententia suaderi, primo, quia eadem ratio esse videtur quoad praescriptionem de jure petendi tributum antiquum , et de potestate imponendi novum, quantum spectat ad possibilitatem acquirendi illud per consuetudinem: nam utrumque est proprium principis : ergo si uuum comparatur praescriptione, cur non aliud ? Nam quod differant secundum magis et minus, parum refert, cum haec differentia accidentalis sit, et in multis aliis reperiatur, quae contra principem praescribi possunt: ut sunt jurisdictio, quae per consuetudinem acquiritur, etiamsi propria regis sit, et potestas legitimandi spurios, restituendi famam infamibus, creandi tabelliones, et similia, quae Inn. supra notat, praescribuntur contra principem, cum non videantur minora quam potestas imponendi tributum. Unde confirmatur, quia praescriptio temporis immemorialis aequiparatur privilegio concesso a principe ex certa scientia, teste Bald. sub titulo: Quae sint regalia in usibus feud.; sed per privilegium principis potest inferior imponere tributum, ut ex allegatis juribus colligitur, quae dicunt neminem posse imponere tributum nisi principem, vel qui ab eo habuerit facultatem ; ergo eadem potestas poterit per immemorialem praescriptionem acquiri. Probatur consequentia simul cum majori, quia per talem consuetudinem praesumitur illam fuisse ortam ex aliquo simili privilegio: et ita vel ipsa consuetudo confert potestatem, vel saltem probat sufficienter illam, quatenus est ratio sufficiens ad praesumendam justam originem ejus. Unde Glossa etiam in dicto c. Super qubusdam, verb. Non extat, dixit consuetudinem, cujus non extat memoria, jus sive privilegium inducere.

8. Sententia negativa. — Contrariam nihilominus sententiam tenet Castr., 1. 1 de Lege poenali, cap. 10, dicitque antiquam consuetudinem de cujus initio non extet memoria valere ad exigendum tributa quae ab illo tempore antiquo sunt introducta, non vero ad nova imponenda. Probat primo, quia dictum c. Super quibusdam loquitur de antiquis tributis, non de novis per antiquam consuetudinem impositis. In quo fundamento duo consideranda et distinguenda mihi videntur ; unum est intelligentia illius textus; aliud est illatio quae ex illo fit. In primo haec posterior interpretatio verior videtur ; nam in textu non dicitur consuetudinem sufficere ad imponendum tributum, nec ad potestatem imponendi tributum, sed dicitur illa tributa esse interdicta, que non apparet imperatorum, vel regum, vel Lateranensis Concilii largitione concessa, vel antigua consuetudine, cujus non extet menoria, introducta. Loquitur ergo aperte Pontifex in his ultimis verbis de tributis introductis per antiquam consuetudinem, et de illis solis. Unde non video cur dixerit Medina hoc innui in illo textu, et non potius hoc solum expresse affirmari, et quidquid aliud inde affirmetur, esse per illationem, non quia in textu contineatur. Nec etiam video cur dixerit idem auctor cum Panorm. numerari in eo textu quatuor habentes auctoritatem ad imponenda tributa, scilicet, imperatorem, regem, Concilium (utique cum Pontifice) et consuetudinem ; nam ibi dicitur consuetudinem non dare auctoritatem ad imponendum tributum, sed dare auctoritatem tributo, quod hodie impositum invenitur, quod sine dubio longe diversum est, ut recte dixit Castro. Medina etiam non negat haec duo esse diversa; male autem conatur litteram illius textus ad utrumque accommodare, et magis in eo fallitur, quod textum principaliter accommodat ad eam partem quae in littera ejus non continetur..

9. Alterum vero, quod ex hac vera interpretatione colligit Castro, non videtur mihi ex illo textu probari positive, sed ad summum negative ; quia, licet ibi non affirmetur consuetudinem immemorialem posse dare potestatem imponendi tributa, non tamen negatur: ergo inde non potes: colligi testimonium positivum contra priorem sententiam, sed solum negativum, hoc modo: nemo habet potestatem imponendi tributa, nisi qui in illo textu numerantur; sed ibi non datur haec potestas consuetudini: ergo. Et simile videtur esse aliud argumentum quod Castro sumit ex dicto c, Innovamus, quamvis ipse dicat quod in eo auctoritas imponendi nova tributa aperte negatur antiqua consuetudini, quaa eapresse ibi dicitug solun regibus et principibus esse concessqm s unde ex illa exclusiva solun, videtur colligere, negari hoc consuetudini. Sed in rigore non est solida illatio, tum quia dictio exclusiva non excludit ea quae sunt paria, sicut ibi non excluditur Concilium ; tum quia etiam quia dictio exclusiva non excludit concomitantia ; hujusmodi autem dici potest consuetudo, quia illa in tantum habet vim in quantum praesumitur in auctoritate principis fundata. Unde addo in illo textu non haberi verba nec modum loquendi quem Castro intendit, sed verba ejus sunt: JVec quisquam alicui novasg pedagiorum exactiones sine auctoritate, et consensu regum aut principum statuere presumat. Qui autem imponit nova pedagia ex vi consuetudinis non praesumit illa imponere sine auctoritate regum vel principum ; sed allegat et praesumit talem consuetudinem in auctoritate regum esse fundatam; ergo non potest dici aperte excludi in illo textu; ergo ad summum dici poterit ibi non probari talem consuetudinem sufficere. Quod argumentum negativum ex utroque textu leve est, et utrumque retorqueri potest. Primum quidem, argumentando a paritate rationis, et negando talem consuetudinem omnino omitti, quia in altera includitur, vel in potestate regum, vel in concessione Concilii ; aliud vero, quia actus proprius principis, si fit ab inferiori ex immemoriali consuetudine, censetur fieri auctoritate principis; sed illo textu approbatur tributum novum positum auctoritate principis; ergo et positum ex immemoriali consuetudine, quia haec includit auctoritatem principis.

10. Alio ergo modo possumus illa jura in favorem hujus sententiae inducere, etiam quatenus auctoritatem tantum negativam continent. Quia nulla potestas potest per consuetudinem seu praescriptionem acquiri, nisi virtute alicujus legis civilis, aut canonicae ; sed nulla talis lex est quae det auctoritatem praescribendi hanc potestatem imponendi tributa: ergo non potest praescriptione acquiri, et consequenter nullus princeps recognoscens superiorem potest juste tali potestate uti, praetextu consuetudinis, etiam immemorialis. Major constat, quia praescriptio non est jure naturali introducta, imo quodammodo videtur ab illa discordare, vel saltem omnino illi addi : nec etiam constat esse de jure gentium, quia omnes gentes illa utuntur, neque eodem modo : oportet ergo ut fundetur in jure humano civili, vel canonico, quia sine auctoritate juris non esset praescriptio, sed iniqua usurpatio rei alienae. Probatur ergo minor, quia nulla invenitur civilis lex quae talem praescriptionem approbet; neque etiam canonica ; quia maxime illa duo capita supra tractata; ostensum autem est in illis nihil de hac consuetudine caveri, et alioqui generaliter damnari omnia tributa non concessa a regibus, principibus, vel Pontifice, seu Concilio, et in textu originali Conc. Later. sub Alex. IIL, p. 1, c. 22, additur, ut nemo audeat tales exacliones statuere, aut statutas de novo tenere. Item ibi videtur postulari ad justitiam tributorum, ut constet auctoritate supremi principis esse imposita, si sint nova; vel quod ex consuetudine immemoriali praesuma- tur, si sint antiqua : de praesumptione autem vel praescriptione pro potestate imponendi illa nullum ibi est verbum. Nec etiam valet aliquid argumentum, quod a simili sumebatur, tum quia haec translatio vel usurpatio alieni juris per consuetudinem odiosa est, et ideo non debet extendi, sed restringi; tum etiam quia non est aequalis ratio, cum ostensum sit hanc potestatem esse majorem ; tum denique quia praescriptio talis potestatis multo magis potest cedere in perniciem reipublicae, et ideo multo minus potest praesumi a principibus approbari: ergo ubi non est expressa lex, non licet.per solam conjecturam vel aequiparationem illam colligere.

11. Et confirmatur haec ratio ex alio principio jurisperitorum ; nam ea quae ita conveniunt supremae potestati, ut ad propriam illius rationem pertineant, non possunt a subditis consuetudine praescribi ; sed talis est potestas imponendi tributa: ergo. Major habetur ex communi sententia juristarum, Bald., in l. Comperit, c. de Praescr., 30, etc.; Pan, cap. Cum nobis, et c. Ad audientiam, de Praescr., et aliorum quos refert et sequitur Cov. in Reg. possess., n. 8 et 9, et in Pract., c. 4, n. 1;et Velasc., de Jur. Emphyt., q. 8, n. 29, et segq. Cujus ratio a priori est, quia nullum jus humanum favet tali praescriptioni ; imo illi resistit, ut in jure civili constat ex dicta l. Comperit, et in jure Hispaniae, l. 1, tit. 15,1. 4 Novae recopilat., et idem sumitur ex l. 5, tit. 29, p. 3. hesistit etiam jus Lusitaniae, l. 2 Ordin., tit. 26, in princ., et S 15. Congruentia vero est, quia praesumi non potest principem consentire in hujusmodi praescriptione, imo nec jure posse, quia esset valde perniciosa reipublicae et ipsimet principi, quia ex parte privaretur regia potestate. Minor item propositio in argumento sumpta colligi potest ex d. c. Innovamus, et Super quibusdam, quatenus docent jus imponendi tributa esse reservatum regi et imperatori, ac similibus principibus supremis, et eodem modo sumitur ex l. Vectigalia, ff. de Publ. et vecti., l. 1, c. Nov. vecti., et ex l. 9. tit. 7, p. 5, ubi Glossa 2 notat esse hoc ex reservatis principi.

12. Sed forte dicet aliquis aliud esse quod actus sit reservatus principi, aiiud vero quod sit quasi de intrinseca ratione supremae potestatis ejus, vel signum quasi proprium, ei quasi potestativum supremae excellentiae illius. De actibus ergo hujus secundi ordinis est vera prima propositio, non vero de actibus prioris ordinis , ut probant adducta pro conuaria opinione : imponere autem tributum, tantum probatur esse principi reservatum priori modo; neque aliud colligitur ex juribus citatis, et ideo non procedit ratio, quia multa similia reservata principi possunt contra illum praescribi, ut supra inductione ostensum est.

Sed contra hoc ostendo esse proprium principis posteriori et stricto modo. Et primum expendo verba Pontificis in c. Tributum, 23, q. 8, ibi: Quod constitutum est pro pace, et equitate, qua nos tueri debent et defensare, imper atoribus persolvendum est. Quibus verbis significatur titulum ob quem tributa debentur , fundari in ea obligatione qua rex tenetur regnum suum in pace defendere ; sed haec obligatio requirit supremam potestatem, et in illa fundatur : ergo tributum intrinsece respicit illam potestatem , et inter alia habet ut sit veluti signum exhibendum in signum supremi dominii. Hoc etiam confirmat quod D. Aug. ait l. 22 contra Faust. , c. 74: Ad hoc tributa praestantur ut propter bella necessario maliti stipendia praebeantur. Nam, licet non sit haec adaequata causa imponendi tributa, est una ex praecipuis , et ostendit quod, sicut potestas indicendi bellum est propria supremi principis, nec potest acquiri per praescriptionem ab inferiore principe habente superiorem, ita etiam potestas imponendi tributum. Praeterea, ex citatis legibus sumitur magnum argumentum, quia expresse definiunt neminem posse praescriptione eximi a tributis solvendis , ut patet ex citata l. Comperit, et aliis horum regnorum; et ex Panormit. in d. c. Cum nobis, num. 11, ubi reddit rationem, quia tributum debetur in signum subjectionis ; sed multo plus est praescribere potestatem imponendi tributa quam praescribere exemptionem a tributis, quia majus etiam signum supremae potestatis est tributa imperare quam exigere : ergo.

13. Et declaratur hoc amplius, quia rex habet potestatem imponendi tributa in toto suo regno, etiam in terris subjectis alicui inferiori principi ipsi subjecto ; quando ergo ille inferior princeps acquirit per consuetudinem potestatem imponendi tributa in suis terris, vel rex illum amittit , vel uterque retinet illam. Primum est intrinsece contra dignitatem regiam, eam enim magna ex parte convellit, quod per praescriptionem fieri non potest, ut ostensum est; et etiam contra naturalem obligationem, qua vassalli tenentur recognoscere regem ut supremum dominum. Secundum autem est etiam contra justitiam respectu populorum, ita enim supra modum gravarentur. Utrumque sic explico, quia populi, ex naturali justitia, per se primo tenentur tributa pendere regi, tum quia ille est supremus dominus, tum quia illius potestas censetur esse immediate a populo ; et ideo etiam populi subditi inferiori principi subdito regi, quatenus sunt pars quaedam regni, tenentur per se contribuere ad sustentationem regis, et status ac dignitatis, omniumque munerum et onerum ejus , quod faciunt popul tributa solvendo. Ergo contra justitiam esset quod etiam inferior, et quasi proximus princeps, posset sua auctoritate imponere eidem populo nova tributa, et quod populus obligari posset a duobus principibus , et praesertim ab illo cum quo a principio non contraxit, neque ei potestatem contulit. Isti enim inferiores principes non a populo, sed a regibus,vel imperatore suum statum ac dignitatem acceperunt, et ideo non a populo, sed a rege, vel juxta regis praescriptum possunt certos redditus a vassallis accipere. Atque haec videtur esse ratio propria cur hic actus imperandi tributa est proprius supremi principis, quae consequenter optime videtur ostendere, esse hoc tam intrinsecum illi supremae potestati , ut contraria consuetudo illam destruat, et justitiae multum repugnet, ideoque non sit admittenda contra principem, neque sufticiat ad justificanda nova tributa, sine certa facultate a regibus concessa.

14. Auctoris sententia. —Haec ergo sententia mihi videtur verior et securior, quia est magis consentanea juri et rationi, et quia impositio tributorum est gravissima et multa consideratione indiget ut juste fiat, et ideo non est facile committenda voluntati eorum qui in temporalibus habent superiorem, nec consuetudo aliud inducens honesta censenda est. Neque praesumendum est quod bona fide sit introducta, vel per scientiam et patientiam regum. Oportet tamen advertere aliud esse quod princeps aliquis inferior praescribat potestatem imponendi tributa, retenta subjectione ad superiorem, et sine licentia ejus; aliud vero esse quod princeps qui prius recognoverat superiorem, per consuetudinem et praescriptionem eximatur a tali subjectione et fiat supremus, et sic acquirat potestatem imponendi tributa. Hactenus ergo de priori modo locuti sumus, et ita dicimus fieri non posse, tum propter jura citata, tum propter repugnantiam quam involvit contra justitiae aequitatem, et debitum ordinem qui servandus est, stante objectione.

15. Juriste cum Bart., Panorm., Cov. — At vero, si in posteriori modo supponamus illam potestatem supremam et exemptionem posse praescriptione acquiri, ut juristae communiter docent cum Bart. in l. n famem, ft. de Publ. jud., in fin., et in l. Hostes, ff. de Capti., et aliis quos refert et sequitur Covar. in d. reg. Possessor, 9p., S2,n.8, S Ea his vero, et in reg. Peccatum, S 9, n. 9; hac (inquam) sententia supposita, consequens erit ut talis princeps acquirat etiam potestatem imponendi nova tributa, quia jam non est subditus, sed supremus, et ita ad illum pertinet regula textus in d. c. Innovamus, et d. c. Super quibusdum. Panor. vero, in c. Cum non liceat, de Praescr., n. 16, sentit non posse supremam regni potestatem illo modo acquiri, quia non potest inferior eximi a potestate superioris consuetudine sola, etiam longissima. Sed haec quaestio nunc ad nos non pertinet; tantum enim ex hypothesi loquimur, quae sine dubio vera est, quidquid sit de veritate suppositionis, quamvis etiam illa satis probabilis sit, et fortasse etiam praxi comprobata. Nam multa regna censentur hanc potestatem usu ipso et praescriptione acquisivisse, praecedente aliqua probabili occasione et titulo.

16. Non esse parem rationem de consuetudine imponendi tributum et emigendi.— Ad rationes ergo contrariae sententiae nego esse parem rationem de consuetudine imponendi tributum, vel exigendi, tum quia prior consuetudo nullibi in jure censetur sufficiens ad acquirendam potestatem imponendi tributum ; posterior vero invenitur approbata, ut sufficiens ad justitiam tributi ; quia prior potestas multo major est, magisque perniciosa reipublicae , si indebite usurpetur ; tum etiam quia per illam consuetudinem derogatur supremae potestati regiae, per posteriorem autem minime, imo fundatur in praesumptione contra subditos solventes tributum antiquum, etiamsi non constet qua potestate vel causa impositum sit: unde ex hac parte consuetudo illa et praescriptio favet principibus. Quod si sit sermo de consuetudine accipiendi tributum, per quam solet praescribi contra regem (quod maxime intendunt juristae ibi allegati), sic etiam neganda est consequentia, quia utilitas tributi potest facile a rege donari aliis, et ita nihil est quod vetet praescriptionem in illam. Quia per illam non derogatur dignitati et potestati regiae, sed tantum cuidam temporali utilitati, quod secus est in consuetudine imponendi tributa, ut ostensum est. Et ita etiam responsum est ad alia exempla quae ibi afferuntur ; nam, licet sint de ac- tibus reservatis principi, non tamen sunt propria signa excellentiae ejus, vel actus qui veluti intrinsece includant dependentiam a suprema potestate, ut est tributorum impositio.

17. Ad confirmationem, respondeo posse quidem principem committere inferiori ut nomine et auctoritate sua tributum imponat in particulari casu, et examinata causa, ratione et modo, ut in eisdem juribus significatur, non tamen posse juste concedere inferiori generale privilegium imponendi tributum independenter a sua approbatione, et redundans in solam utilitatem ipsius inferioris; esset enim tale privilegium valde perniciosum reipublicae, ac communi bono, et valde repugnans supremae potestati ejusdem principis, et justitiae aequitati, ut ostensum est. Ideoque ex vi consuetudinis , quantumcumque longaevae, nunquam praesumitur esse fundatam in aliquo privilegio, vel justo titulo. Et haec est ratio sufficiens ut per eam non possit talis potestas comparari.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 14