Caput 15
Caput 15
De ratione et causa finali ad iustitiam tributi necessaria
1. Secunda conditio ad justitiam tributi necessaria est causa finalis, seu ratio. Ita sumitur ex cap. Pervenit, de Censib., ubi etiam significatur necesse esse causam esse notam, quia census ignorantice (ut ibi dicitur), id est, cujus justa causaignoratur (ut ibidem exponit Glossa), nullo jure divino vel humano probatur.Et ideo, inquit Pontifex, oportet ut census omnis, ad quid et quomodo persolvi debeat, presciatur. Quod intelligendum est de censibus noviter impositis, vel imponendis, ut ibi sentit Gloss., ut notat Medin. supra, quast. 14. Nam de antiquis praesumitur causa, licet non sciatur, ut dicemus. Imo etiam in tributis novis (ut infra dicam) non est necessarium ut causa sit nota omnibus et singulis de populo; oportet tamen ut sit nota principi et consiliariis ejus, vel procuratoribus regni, aut aliis ad quos pertinet justitiam tributi examinare. Quia nisi principi constet justam intervenire causam, vel probabilibus rationibus, vel fide digna auctoritate, et judicio suorum consiliariorum, non poterit juste imponere, vel exigere tributum, quia temere agendo non habet jus exigendi. Et ideo nec retinere potest quod sic exegit, nisi postea examinata causa invenerit justum fuisse tributum in re, licet temere fuerit impositum.
2. Ut autem causa sit justa, dicunt doctores omnes, necessarium esse ut tributum imponatur propter bonum commune, non propter privatum ipsius principis. Sed in hoc oportet duo distinguere : unum est, id quod debetur principi ratione sui muneris et laboris, quod dici potest pertinere ad utilitatem ejus; nam datur ad sustentationem, et quasi stipendium; aliud est, quod necessarium est ad subveniendum reipublicae in occasionibus necessariis occurrentibus. Si ergo de utilitate principis priori modo spectata sit sermo, juste imponuntur tributa propter usum et utilitatem principis. In hoc enim sensu dixit Paul. ad Rom. 13: "Ideo enim tributa praestatis", et subdit: Minister enim Dei est, quasi diceret, Solvitis stipendium principibus, quia ministri Dei sunt, in hoc ipsum servientes, ac subinde propter eorum ministerium. In hac autem utilitate servanda est aequalitas, ut, scilicet, detur principi quantum necesse est, et quantum decet juxta statum et labores ejus, non vero sine mensura juxta concupiscentiam ejus. Addi vero potest hanc utilitatem principis non esse omnino privatam, sed communem, quia ipse est persona publica, et sustentare illum et statum illius bonum commune est. Praeter hunc autem finem, imponuntur saepe aliqua tributa propter insurgentes occasiones et causas, et de his verum est causam esse debere non commodum principis, neque alicujus personae privatae, sed communitatis bonum.
3. Duplex ergo immediata causa in tributis spectanda est, una pertinens ad personam principis, ut talis est ; alia spectans ad sumptus communes. Et haec potest esse multiplex. Una et valde communis est bellum, et ideo dixit Aug. 22 contra Faust., cap. 74, tributa solvi ut habeat rex unde militibus stipendia solvat. Alia causa esse solet refectio pontium et viarum, atque earum custodiae, et aliae similes quae in totius communitatis commodum cedunt.Sic igitur explicata causa tributi, non potest esse juxta, nisi ad commune bonum pertineat : nam, cum onus tributi commune sit, etiam finis seu fructus ejus debet esse communis, alioqui non servaretur aequalitas. Hoc autem praecipue locum habet in tributis quae per se ut tributa imponuntur. Nam imponi etiam possunt in poenam alicujus delicti, vel in recompensationem alicujus nocumenti illati, ut supra dictum est. Tunc ergo non oportet ut ad communem utilitatem specialiter ordinentur. Nam si ponantur in poenam, poterunt, sicut aliae poenae, applicari fisco, vel pauperibus, vel aliis piis aut etiam publicis operibus, aut ministris justitiae, arbitrio regis imponentis. S1 vero sint ad damna recompensanda, in eorum commodum redundare debent qui damnum passi sunt, ut per se constat.
4. Atque hinc sequitur quantitatem tributi non posse juste excedere conditionem seu indigentiam causae. Quia sicut causa justa est necessaria, ita etiam proportio tributi ad causam ejus necessaria est ad aequalitatem justitiae commutativae, quae est rei ad rem, quia tantum tributum juste potest imponi, quantum ad finem ejus est necessarium et sufficiens: nam, si plus imponatur, jam in eo non habet causam, et excedit aequalitatem justitiae, ut in simili dicitur in c. Quia plerique, de Immunit. ecclesiastica. Atque ita sub hac conditione includitur alia, quam Cajet. ponit in Sum., verb. Vectigalia, quam vocat usum, id est, quod tributum expendatur in illum usum propter quem est impositum, et sumitur ex D. Th.,1.2 de Regim. Princ., cap. 12. Nam ut juste exigatur tributum, et ex debito solvatur tanquam necessarium , requirit ut id fiat propter quod imponitur, eumque imitatus est Greg. Lop. in 1.2 tit. 1,p.9 n.9.
5. Circa hanc vero conditionem est considerandum, si loquamur de tributis quae penduntur ipsi regi ad suos sumptus, et propter suos labores et vigilias, talium tributorum justitiam non pendere ex usu ; nam sive male, sive bene rex postea expendat tales redditus , non erit injustus acci piendo tributa , quia vere est dominus illorum , et de illis potest libere dispensare, sine injustitia, dummodo suo muneri satisfaciat, gubernando, et defendendo rempublicam, sicut tenetur : alioqui, si in hoc deficiat, injuste accipiet et retinebit haec tributa, quae propter officium dantur, et sunt tanquam merces operis, quam injuste accipit qui non laborat. Si vero loquamur de tributis impositis ad opera communia reipublicae. de his clarum est debere expendi in talia opera, alias committi fraudem et injustitiam , quae potius est in acceptione et retentione illius, quam in impositione. Nam haec potuit esse justa, si vera causa suberat : postea vero acceptio vel retentio fit injusta ex defectu debiti usus. Necessarium ergo est ut tributum expendatur in opus propter quod impositum est; nam illius tributi non fit proprie rex dominus, sed dispensator : unde ad summum poterit interdum , quando vera necessitas occurrerit, commutare illud in aliud opus pertinens etiam ad communem regni vel populi utilitatem , nam quoad hoc habet supremam potestatem et administrationem.
6. Tributum pendere a causa in fieri et conservari. — Ex quo ulterius infertur tributum pendere (ut dicam) a causa in fieri et conservari. Nam si causa est necessaria ad justitiam tituli, non potest plus durare tributum quam causa, quia cessante causa (utique necessaria, et in suo genere adaequata) cessat effectus, c. Cum cessante, de Appell. Quod ita fere explicat Gloss. citans varia jura in c. Post translationem, de Renunt., verb. Cessante, et notant doctores in l. Cum pater, S Dulcissimi, ff. de Leg. 2. Sed in praesenti, causa est necessaria ad justitiam tributi, ut dictum est ; ergo illa cessante cessat justitia, et consequenter debet cessare tributum. Et confirmatur , quia, si cessante causa tributum exigatur, jam plus exigitur quam sit necessarium ; ergo in eo non servatur aequitas nec justitia, quia, ut diximus, proportio inter quantitatem tributi et exigentiam causae est necessaria ad justitiam tributi; ergo si causa sit perpetua, tributum poterit esse perpetuum : si autem sit causa temporalis, tributum debet etiam esse temporale, ita ut illa cessante hoc etiam cesset.
7. Hoc autem intelligendum est cum limitatione, seu declaratione, ut intelligatur formaliter de causa, potius quam materialter. Nam, licet cessaverit determinata causa pro qua positum fuit tributum, si alia aequivalens loco illius substituatur, poterit non cessare tributum, quia tunc non cessat simpliciter causa, sed talis causa, quae non est simpliciter necessaria, et est in potestate principis, ut dixi, illam mutationem facere, sicut posset novum tributum imponere, nova insurgente causa. Item, oportet advertere interdum causam tributi consistere in uno actu seu effectu, quo absoluto, omnino cessat causa ut aedificato tali ponte, finito tali bello, et similibus; et in hujusmodi causa maxime procedit doctrina data, quod, cessante illa, cesset justitia tributi. Saepius vero causa tributi est permanentior, et occasio ejus cessat proaliquo tempore, semper tamen manet occasio vel periculum ejus; ut, verbi gratia, causa imponendi pedagium fuit securitas itineris et commoditas quam rex procurare tenetur. In his ergo et similibus causis, licet pro aliquo tempore cesset actualis necessitas expensarum in tali opere, nihilominus non cessat tributum, nec justitia ejus, tum quia illud est accidentarium, et in re morali non potest esse tanta dependentia, alias quotidie fieret mutatio juxta occurrentes occa- siones , quod sine dubio non expedit; tum praecipue quia illa causa de se est permanens, et princeps semper tenetur esse paratus, et habere curam securitatis viarum aut maris, quae obligatio est digna stipendio : tum denique quia, sicut cessat interdum necessitas expensarum in uno vel alio opere, ita saepe occurrunt aliae occasiones expendendi, quae loco aliorum operum possunt succedere. Et ita, ut in hoc etiam sumatur aequalitas, tenebitur princeps non pro quacumque exurgente occasione novam facere impositionem, etiam temporaneam, sed prudenter pensare an pro illis sufficiant antiqua tributa, in quibus actualis necessitas faciendi expensas cessavit, vel suspensa est.
8. Dubium de consuetudine. — Quaeri vero ulterius potest an in aliquo casu possit juste exigi tributum cujus causa cessavit, saltem ratione antiquae consuetudinis, quae suppleat vicem causae. Hoc dubium tangit Cord. in Sum. Hispan., q. 95, et absolute negat, quia non putat posse bonam fidem in tali consuetudine intervenire. Contrarium tenet Medin. , dict. c. 14, qui non solum affirmat sufficere consuetudinem ad praesumptionem justae causae, quando de illa est ignorantia negativa, ut sic dicam, verum etiamsi constet causam propter quam impositum fuit tributum cessasse, atque adeo jam non subsistere legiumam causam, putat nihilominus consuetudinem antiquam, et bona fide ac sufficienti tempore praescriptam sufficere ut tributum juste exigatur ; ratio est, quia praescriptio dat sufficientem titulum, et supplet defectum quemlibet, etiamsi proveniat ex defectu causae. Quod si objicias, quia tunc non potest consuetudo esse bona fide continuata, nam eo ipso quod scitur causam cessasse, non potest exactio tributi bona fide continuari, respondet posse durare bonam fidem, quia, licet prior causa cessaverit, loco illius successit praescriptio, quae dat sufficientem causam justam ad exigendum tributum.
9. Sed hoc non videtur satisfacere. Nam consuetudo antecedit titulum praescriptionis, nam est causa ejus; ergo bona fides consuetudinis non potest fundari in prescriptione, quia ante acquisitum titulum praescriptionis oportet ut consuetudo bona fide continuetur; ergo toto illo tempore non potest fundari bona fides in titulo acquisito per praescriptionem. Neque tunc potest fundari in alia causa justa : nam supponimus illam cessasse, et hoc constare principi exigenti tributum : ergo non potuit illa consuetudo bona fide continuari. Et decla- ratur amplius, quia, dum justa causa tributi durat, consuetudo exigendi non servit ad praescribendum jus exigendi etiam cessante illa causa ; alias omne tributum positum propter causam temporalem, duraturam tamen longo tempore, quadraginta aut centum annorum, praescriberetur per illud tempus, ut perpetuo peti possit, etiamsi constet causam cessasse, quod est aperte falsum, quia esset inaequalitas magna inter tributum et causam ejus; quin potius, eo ipso quod consuetudo exigendi continuatur tantum propter durationem causae, praescribitur (ut sic dicam) contra solutionem talis tributi, si cesset talis causa. Et ita dum causa durat, et propter illam durat etiam exactio tributi, non potest inchoari praescriptio ad exigendum illud sine tali causa ; ergo deberet inchoari postquam cessavit causa, et nihilominus continuata fuit exactio; at tunc non potuit esse bona fides, quia nec potuit fundari in causa quae cessavit, et non ignorabatur, ut supponitur, nec in praescriptione, quae nondum erat; ergo talis consuetudo nunquam potest dare titulum praescriptionis.
10. Mens auctoris.—Alio ergo modo censeo esse possibilem bonam fidem in hujusmodi consuetudine, et ita esse explicandam et praesumendam, ut praescriptio judicari possit legima. Nam, licet causa prima propter quam fuit impositum tributum cessaverit, potuit loco illius alia et alia succedere, et ita bona fide tributum continuari : nam hoc est in potestate principis, ut diximus. Si ergo constaret non solum primam causam cessasse, sed etiam nullam aliam, extra praescriptionem, fuisse loco illius subrogatam, non video quomodo possit bona fide continuari consuetudo exigendi tale tributum, ut probat ratio facta. Si vero quamvis constet primam causam cessasse, non tamen constet an alia fuerit loco illius subrogata, tunc potest facile locum habere bona fides. Et ideo distinguenda sunt tempora. Aut enim sumus intra tempus nondum consummatae praescriptionis, et tunc dicendum est quam primum constiterit causam omnino cessasse, ita ut neque prima subsistat, neque alia justa subvenerit, cessandum esse ab exactione tributi, quia tunc nec per se est justum, ut ex dictis patet, nec ratione praescriptionis, quia non fuit consummata. Aut loquimur de tempore post consummatam praescriptionem, et tunc poterit tributum sustineri, quidquid sit, vel fuerit de causa in re ipsa spectata: nam praesumitur fuisse justa. Neque est moraliter possibile ut post talem praescriptionem incipiat positive constare (ut sic dicam) quod nulla subsit causa, sed ad summum negative potest non constare de illa, et ita semper est locus praesumendi non deesse.
11. Praesertim quia est tanta varietas in statu et sumptibus principum, et in valore rerum, ut facile credi possit antiqua tributa quae propter alias causas imposita fuere, illis cessantibus durasse, quia judicata sunt necessaria ad honestam principis sustentationem. Quod etiam attigit Medin. supra: et propter hoc Castro, supra, in his tributis antiquis non requirit has conditiones, sed pro illis dicit sufficere immemorialem consuetudinem. Et ita mihi probabile est, ad hanc consuetudinem quae suppleat causam justam , non sufficere certum tempus etiam diuturnum, sed oportere ut excedat hominum memoriam, argumento dicti cap. Super quibusdam, a paritate rationis, et quia tributum nunquam potest juste exigi nisi per respectum ad causam justam, nec aliter potest praescribi, quia hic respectus intrinsece includitur in ipsa consuetudine, ut justa et bonae fidei esse possit; ergo oportet ut causa illa sit nota vel praesumpta ; ubi autem ignoratur, non potest ita praesumi, nisi consuetudo excedat hominum memoriam: ergo talis consuetudo necessaria est ad hunc effectum, et ita etiam sentit Medina supra.
On this page