Caput 16
Caput 16
De forma et materia in legibus tributorum servandis
1. Ad justitiam tributi necessariam esse formam, seu proportionem. — Tertia conditio ad justitiam tributi necessaria est forma , ut Cajet. loquitur, seu proportio, ut loquitur Castro : haec enim duo in idem coincidunt, ut significavit Medin., quia illa forma nihil aliud est quam proportio servanda inter tributum, et subditos quibus imponitur. Nam, praeter proportionem inter quantitatem totius tributi et causam ejus, quae pertinet ad aequalitatem rei ad rem, seu jiustitiae commutativae, de qua jam dictum est, servanda est proportio tributi ad personas quibus imponitur, et haec proportio vocatur forma tributi, pertinetque ad justitiam distributivam respectu communitatis, sed redundat in commutativam respectu singulorum. Non est enim justum ut omnes aequaliter solvant, sed juxta facultatem et conditionem uniuscujusque ; plus enim a divite quam a paupere exigendum est, caeteris pari- bus. Unde fit ut, juxta proportionem quam personae inter se servant quoad facultatem seu conditiones alias requisitas ad tributum, servanda sit proportio inter eas in impositione tributi, et haec est proportio distributiva justitiae. Et ita declaratur haec conditio a D. Th. 2. 2. q. 63, art. 4. Est autem talis proportio necessaria, ut a nullo subdito plus exigatur quam juste possit et debeat contribuere, et quoad hoc resultat aequalitas commutativae justitiae. Atque hinc etiam est necessaria proportio ad res super quas imponitur tributum , quas vocamus materiam tributi. Nam si imponatur super rem immobilem, non debet excedere quantitatem moderatam, consideratis fructibus ejus, et laboribus ac expensis quae circa illam fiunt : nam si in hoc tributum sit nimis onerosum, plane erit injustum. Si autem imponatur super res mobiles quae venduntur et emuntur, vel arte fiunt, observari debet ne tales sint hujusmodi res, vel tantum et tam magnum tributum, ut redundet in majus onus pauperum et artificum, aut mercatorum, quam possint sustinere commode ad vitam et familiam sustentandam.
2. Multi censent injusta vectigalia que, pro rebus qua ad proprium usum portantur , imponuntwur. — Atque ex hac conditione inferunt multi injusta esse vectigalia quae, pro rebus quae ad proprium usum portantur, imponuntur, solumque imponi posse in rebus quae causa negotiationis deferuntur, sicut statutum est in l. Universi el. Omnium, c. de Vectigal., et idem habetur in 1. 5, tit. 7, part. 5. Ita tenet Cajet., verb. Fectigalia, et hac ratione addit duas conditiones necessarias ad justitiam tributi, scilicet, ut materia sit apta ad illud; haec autem non est apta materia. Ratio est, quia in ea non servatur forma debita, et justa distributio oneris impositi per tributum ; nam si imponatur in rebus necessariis ad proprium usum, pauperes plus gravantur quam divites: Quia radia usus (ait Cajetanus) est indigentia, et ita qui magis indiget magis utitur. Ft pauper , qui est oneratus filiis, pluribus rebus indiget, et ita plus solvit em vectigalibus. Et haec videtur fuisse antiquorum opinio, ut Glos. et Hostiens. in c. Super quibusdam, et sequitur Sum. Pisan. et Sum. Confessor., et Dried., lib. 9 de Libert. Christ., c. 5, qui addit haec tributa esse prohibita jure civili et canonico. Priorem partem probat ex lege allegata, posteriorem vero ex Bulla Coenae, in qua excommunicantur imponentes vectigalia prohibita, et ita sentit incurrere in censuram Bullae Coenae exigentes haec vectigalia, quod aperte tradit etiam Tolet., l. 5 Summae, c. 79, n. 1, licet postea n. 2 sententuam limitet. In eamdem sententiam inclinat Soto, 1. 3 de Just., q. 6, art. 7, ubi prius explicans quid sit vectigal, portorium et pedagium, solum ponit pro materia ejus res quae vehuntur negotiationis gratia, et postea dicit esse injusta tributa prohibita in dicta l. Universi, scilicet, quae pro his rebus quae ad proprium usum pertinent exiguntur. Et inde videtur damnare injastitiae gabellam quam alcavallam vocant, quatenus exigitur de rebus quae ad propriam necessitatem sublevandam venduntur, quia tunc etiam plus solvit qui plus eget, non qui plus habet vel lucratur. Idem fere sentit Ledesm., part. 4, q. 18, art. 3, quatenus damnat quoddam tributum in Lusitania usitatum, quod solvitur ab ementibus res ad suum usum necessarias, et a vendentibus res ut suis necessitatibus subveniant , quod tributum vulgo sisa vocatur, quod idem fere est quod alcavalla, licet in Lusitania non solvatur a solo venditore, ut in Castella, sed partim ab emptore. Itaque sentiunt auctores tantum peti posse ex lucris vel fructibus, seu in rebus quatenus vel fructiferae sunt, vel ordinantur ad lucra, et ideo injuste exigi ex rebus emptis, vel venditis, vel transportatis ad proprium usum.
3. Contraria opinio auctoris.—Nihilominus dico illam conditionem materiae quam ponit Cajetanus, prout ab ipso explicatur, non esse necessariam, quia non est injustum tributum imponere de rebus quae ad proprium usum feruntur, aut venduntur, vel emuntur. Haec est communior sententia, et sumitur ex D. Anton., 2 p., t. 1, c. 10, Sult.; nam, licet loquatur de particularibus impositionibus civitatum , eadem est proportionalis ratio de generalibus tributis. Et idem omnino sequitur Gabr. 4, d. 15, q. 5, a. 2, concl. 2, in fin; Sylvest. verb. Gabella. 3, q. 5, ubi nonnullam differentiam in hoc constituit inter externos et incolas, dequa statim dicam. Eodemque fere modo loquitur Angel., verb. Pedagium, n. 3; Armil., verb. Gabella, n. 11; Tabien., verb. Pedagiwmn, n. 4. Idem Medina, dict. cod. de Restit., q. 15, in fine; Navarr., cap. 17, num. 202; Nolin., tom. 3, disp. 669. Supponendum autem est, ad probandam hanc sententiam , sermonem esse de impositione tributi habente alias conditiones ad justitiam tributi requisitas ; nimirum quod ab habente potestatem, et propter causas justas et proportionatas imponatur, et solum tractari an, eo ipso quod imponitur super talem materiam, sit injustum vel iniquum.
4. Probatur ergo non fieri injustum neque iniquum ex illo capite. Quia vel est injustum quia prohibitum, vel quia per se et natura sua est intrinsece malum : auctores enim primae opinionis interdum uno fundamento, interdum alio utuntur, et in hoc satis confuse loquuntur; neutrum autem fundamentum solidum est. Probatur ergo propter solam humanam prohibitionem non posse dici simpliciter malum, id est ubique et in omnibus regnis vel provinciis christiani orbis, quia non invenitur prohibitum jure canonico, et civile ad hoc non sufficit. Prior pars declaratur, quia in Bulla Coenae non fit specialis prohibitio, sed supponitur, et fertur specialis modus censurae contra imponentes tributa prohibita. Nec etiam in corpore juris canonici invenitur speciale jus quod designet materiam vectigalium seu pedagiorum, ut justa sint. Neque hoc recte ab aliquibus ex c. Quanguam, de Censibus, in 6, colligitur, quia in eo dicitur pedagiorum exacLiones tam jure canonico quam civili, regulariter merito esse dumnatas. Nam, ut ex Gloss. ibi, Joan. And. et aliis constat, jus canonicum quod ibi citatur non est aliud nisi quod habetur in Conc. Lateran., c. Innovamus, de Censibus, et in Innoc. IlII in c. Super quibusdam , de Verb. signific.; ibi autem non prohibentur talia tributa ratione materiae, sed quatenus non feruntur ab habentibus potestatem, vel ex consensu illorum. Et eodem modo intelligit Glos. ibi prohibitionem juris civilis, citando legem JVon solent, c. Vectigalia nova, etc.; significat etiam posse id referri ad prohibitiones pedagiorum respectu ecclesiasticarum personarum, dum allegat . Placet, c. deSacros. Eccles., et c. Generaliter, 16, q. 1. Denique in illocapite non fertur prohibitio, sed supponitur, et non simpliciter, sed cum illo addito regulariter, et fortasse id dictum est propter violentias et excessus qui regulariter fiunt in exactionibus pedagiorum.
5. Altera vero pars de prohibitione juris civilis probatur in hunc modum, quia, licet non negemus vectigalia in rebus ad proprium usum esse prohibita jure Codicis, tamen illa lex non obligat in Hispania, Lusitania, Francia, et aliis similibus regnis, vel rebuspublicis, quae superiorem in temporalibus non recognoscunt, quia, ut supra ostensum est, leges imperatoriae ibi non obligant. Unde miror cur dixerit Tolet. reges et temporales dominos non posse de his rebus usualibus pedagia exigere pro- pter probibitionem illius legis: Pontificem autem in suo dominio temporali id posse, quia non subditur legibus imperatoris, cum non minus sint supremi in temporalibus alii reges numerati in suis regnis, quam sit Pontifex in sua ditione temporali, quod attinet ad potestatem et dominium directum, de quo tractamus. Neque etiam video cur Hostiens. in Sum., t. de Censib.. S Eaz quibus causis, versic. Quod si quis (quem multi alii sequuntur), dixerit non posse justificari haec pedagia, etiam ratione immemorialis consuetudinis, nisi supponant legem illam non prohibere rem de se indifferentem, sed rem per se malam, quod probare non possunt, ut statim ostendam. Ideoque concludo legem illam nunc non obligare, nisi in terris imperii, et nisi ibi sit per contrariam consuetudinem abrogata, ut facile fieri potuit.
6. Probatur igitur ultima pars, videlicet, hoc non esse prohibitum quia malum; quia nulla sufficiens ratio intrinsecae injustitiae in hac materia tributi invenitur. Nam si quae esset, maxime quia in tali materia non potest servari debita forma et proportio tributi, quia pauperes plus gravantur quam divites; at hoc non ita est per se loquendo, ac moraliter; ergo. Probatur minor, primo tollendo quamdam aequivocationem, quae latet in verbis Cajetani, et eadem fere est in aliis auctoribus. Ait enim Cajetanus quod indigentia est radix usus, et ita qui magis indiget magis utitur, et ita magis gravantur pauperes indigentes. At profecto vox illa indigentia aequivoca est, et aliter in antecedenti, et aliter in consequenti sumitur. Indigentia enim interdum significat necessitatem, et de hac indigentia verum est quod est radix usus, et quod qui plus indiget magis utitur, utique quando subvenit indigentiae suae, seu necessitati. Haec vero indigentia communis est divitibus cum pauperibus, imo in divitibus est major, vel propter suum statum, vel propter suas delicias, et quia voluptates reputant indigentiam. Quapropter, stando in eadem significatione, non recte infertur pauperes, qui sunt indigentes, plus uti et plus gravari, quia non sunt hoc modo plus indigentes. Alio ergo modo indigentia significat paupertatem, et sic falsum est hanc indigentiam esse radicem usus; nam potius pauper saepe indiget veste, et non utitur illa, quia eget pecunia; et consequenter etiam est falsum quod qui plus indiget plus utitur, quia multo magis utuntur rebus usu consumptibilibus divites quam pauperes, et plures ac pretiosiores ex illis emunt. Et similiter pauperes non solent res portare ex distantibus locis, ubi solent vectigalia exigi, sed divites frequentius haec portari sibi faciunt ad proprium usum; unde ex vi paupertatis non video quomodo hinc sequatur illa improportio. Quod si contingat pauperem habere plures filios, et ideo plura emere, illud est accidentarium, quod in re morali considerari non potest. Praesertim quia etiam divites possunt filiis abundare, et ita quoad hoc est aequalitas, et aliunde pluribus et pretiosioribus rebus uti solent ad eorum sustentationem, et praeterea regulariter divites habent majorem familiam servorum et famularum, quam alunt, praeter expensas equorum, etc., et ita plura emunt ad suum usum et consequenter plus solvunt ex tali tributo.
7. Et hic discursus, licet in vectigalibus seu portoriis sit evidentior, propter illam considerationem quod pauperes raro deferunt ex locis remotis res propter suum usum, absque adminiculo negotiationis, nihilominus etiam procedit de tributo imposito propter solam emptionem aut venditionem in rebus necessariis ad victum et vestitum, quia etiam ex his rebus plures emunt divites, per se ac moraliter materiam expendendo. Nam contingit quidem diviti, licet plura consumat, pauciora emere, quia vel ex fructibus suarum possessionum multa colligit, et alia domi alit, vel sua industria comparat; licet hoc autem ita sit, hoc totum est accidentarium, et in re morali impossibile est infallibilem regulam constituere quae non saepe deficiat. Quod si fortasse Cajetanus et alii velint eo ipso esse formam tributi injustam, quod pro asportatione aut emptione ejusdem rei ad usum necessariae, aequale tributum pauperi et diviti imponitur, immerito id asserunt; alioqui etiam esset injusta forma tributi impositi pro rebus causa negotiationis allatis, quia aequale tributum ponitur pauperi negotianti pro vita sustentanda, et mercatori diviti, in eadem materia et caeteris paribus. Imo et decimarum distributio esset injusta, quia eadem quota pro pauperibus et divitibus ponitur. In his ergo rebus non potest semper tam exacta distributio fieri, praesertim quia haec improportio potest compensari aliunde, scilicet, quia divites plura et pretiosiora consumunt et transvehunt.
8. Conditio tributi, ut cum proportione distribuatur quantitas oneris juata vires cujusque, intelligenda moraliter.—Quapropter dicendum est imprimis conditionem illam ex parte formae tributi, scilicet, ut cum proportione dis- tribuatur quantitas oneris, juxta vires facultatis uniuscujusque, moraliter accipiendam esse, quantum videlicet suaviter possit servari, et haberi ratio illius proportionis sine vexatione populorum, et sine magna difficultate principum. Unde, si haec diligentia adhibeatur, nihil obstabit quod aliqua improportio sequatur , quia illa est moraliter inevitabilis, et non est intenta, nec censetur volita, sed permissa, sicut videmus in decimis ecciesiasticis , quod uniformiter imperantur, etiamsi per accidens contingat aliquos pauperes nimium onerari. Deinde dicimus conditionem aliam ex parte materise sumptam, scilicet, ut tributa haec non imponantur in rebus quae ad usum proprium portantur, emuntur, aut venduntur, non esse simpliciter ac per se necessariam ad justitiam tributi, quia nec involvit intrinsece inaequalitatem in forma tributi, ut ostensum est, nec per accidentales eventus fit injusta, ut etiam est declaratum, nec etiam propter leges est iniqua, nisi ubi lex illa obligaverit in terris nunc subditis imperatori. Solum ergo necesse est observare ut sit justa causa imponendi talia tributa, quia nimirum alia non sufficiunt, et publica necessitas urget , et alia ratio commodior illi succurrendi non suppetit. In quo etiam tenebitur princeps moralem diligentiam adhibere, ut modum magis aequum et subditis magis proportionatum ac suaviorem eligat, qua diligentia praemissa secure potest eligere modum hunc , si probabiliter credit esse aptiorem. Accedit quod nemo dubitet esse justa vectigalia quae imponuntur pro oneribus seu rebus quae gratia negotiationis asportantur ; at haec tandem redundant in onus ementium: nam mercatores ob eam causamcarius illas vendunt, et ita in re non videtur esse magna differentia inter haec tributa, quantum est ex parte oneris quod in pauperes redundat, quia non redundat in illos ut pauperes sunt , sed ut ementes sunt, etiamsi illas ad suos usus a mercatoribus emant.
9. Optimum consilium. — Quapropter non existimo civilem legem prohibuisse illam vectigalium materiam , quia sit onerosa pauperibus, sed quia videtur asperum et durum gravare homines in his rebus quibus quotidie nutriuntur et indigent, et similiter visum est grave, difficilem ac onerosam reddere asportationem rerum ad proprium usum pertinentium. Sed haec difficultas non facit rem esse per se malam, et superari potest ex aliis commoditatibus, vel necessitatibus, occurrentibus, propter quas potest aliud statui ab habente potestatem supremam, quae non subditur illi legi. Nihilominus tamen, propter rationem et fundamentum ilhus legis , et quia haec tributa male audiunt et odiosa sunt communitati pauperum , recte facient principes illa excusando quoad fieri possit. Multoque congruentius esset, in rebus quae ad usus non necessarios, sed ad delicias, vel nimium ornatum, vel curiositatem deferuntur , similia onera et graviora imponere, dum tamen illa sufficiant ad indigentiam, justamve necessitatem regni aut principis sublevandam.
10. Unde infero haec vectigalia et pedagia, si generalia sint et propria tributa, juste exigi non solum ab incolis, sed etiam ab extraneis peregrinantibus in tali regno. Sicut vectigalia mercium solvuntur a mercatoribus etiam extraneis ; tum quia hoc consuetudine servatur in omnibus regnis, quia fortasse non poterat commode fieri personarum distinctio, et quia alias occasio fraudibus daretur, et ita fit virtualis compensatio , veluti quodam jure gentium introducta ; tum etiam quia extranei multa commoda recipiunt a principe illius regni in quo versantur, scilicet viarum securitatem, et expeditionem, et pacis conservationem, et administrationem justitiae ; tum denique quia, dum ibi degunt, sunt aliquo modo subditi, quatenus tenentur illius regni legibus parere. Illa ergo exceptio quam aliqui ex allegatis doctoribus addunt, necessaria non est. Dixi autem , si tributa sint propria et generalia ; nam si sint particulares impositiones civitatum ad propria commoda particularia introductae , magis ex quadam civium conventione et voluntate, ac pacto tacito vel expresso, tunc non obligabuntur externi, et in hoc casu videntur loqui citati auctores. Non video tamen cur specialiter hoc doceant de vectigalibus positis in rebus ordinatis ad proprium usum, cum eadem sit ratio de omnibus, si servetur proportio : ratio autem est, quia illi non consenserunt in illo pacto et conventione, nec commoditas intenta in eos redundat ; nam si redundaret, et ex consensu principis impositio generaliter fieret, tum jam induceret rationem tributi suo modo generalis.
On this page