Caput 17
Caput 17
Utrum aliqua alia conditio, presertim subditorum consensus, ad iustitiam tributi requiratur
CAPUT XVII. UTRUM ALIQUA ALIA CONDITIO, PRESERTIM SUBDITORUM CONSENSUS, AD JUSTITIAM TRIBUTI REQUIRATUR.
1. Pars negans satis videtur ex dictis concludi ; ex illis enim colligi possunt tres conditiones tributorum, scilicet, legitima potestas, justa causa, ac debita proportio, quae plane videntur sufficientes ad justitiam tributi, et ita illas tantum ponunt Castro et Medina. Et probatur : nam aliae, vel necessariae non sunt, vel non nisi quatenus in his continentur , ut dictum est de usu et materia. Idemque est de personis quibus imponitur tributum ; debent enim esse subjectae principi secundum eam potestatem qua tributum imponit. Haec enim conditio vera est, sed includitur in prima de principe habente potestatem : nam superior et subditus correlativa sunt, et ideo eo ipso quod requiritur potestas principis, manifestum est non extendi nisi ad subditos ; ubi statim offerebatur occasio explicandi quomodo ecclesiasticae personae exemptae sint a tributis principum secularium, sed hoc alio loco ex professo tractatum est, et ad praesentem non spectat. Quomodo item privilegia exemptionum in hac materia dari possint personis laicis, vel semel data servanda sint, alterius etiam est considerationis.
2. Non omittam tamen advertere excogitatam esse a quibusdam conditionem aliam ut simpliciter necessariam ad justitiam tributi, nimirum, ut cum consilio et consensu regni imponatur. Putant enim principem etiam supremum non posse nova tributa imponere in regno suo sine consensu regni. Fundanturque in quadam lege Hispaniae, quae hodie habetur in l. 6 novae Recopil., tit. 6, l. 1, ubi statuitur ut in Hispania rex non possit novum imponere tributum, nisi prius convocato regno per procuratores, et illis consentientibus et acceptantibus tributum. Volunt autem hanc legem non tam constituere novum jus positivum, quam declarare jus gentium seu naturale, et dare modum et formam qua illud servetur ; tum quia non est verisimile reges Hispaniae tam liberaliter voluisse cedere juri suo, vel ligare, ac diminuere potestatem suam, si antea ex vi regiae potestatis omnino liberam illam haberent ; tum etiam quia , nisi haec potestas ita sit restricta in regibus, facile verget vel in tyrannidem, vel certe in notabile incommodum, vel gravamen regnorum. Quia principes valde propensi sunt ad imponendas subditis hujusmodi exactiones, semperque causantur antiqua tributa sibi non sufficere ad suos eximios sumptus, sive illi necessarii sint, sive superflui : unde si sua sola potestate tributa possent imponere sine consensu regni, plus justo vel certe nimium populos gravarent. Accedit regula juris: Quod omnes tangit, debet ab omni- bus approbari, cap. 29 de Regui. jur., in 6, quae regula est valde consentanea juri naturali ; ergo maxime debet servari in re tam ardua quam est tributorum impositio.
3. Non esse opus ad tributum consensum regni. nisi ex benignitate regis. — Hanc vero sententiam sic explicatam non invenio in jure communi, canonico, vel civili, neque in auctoribus antiquis, et ideo non censeo hanc conditionem esse necessariam ex vi juris naturalis aut gentium, neque etiam ex jure communi; imo neque ex jure antiquo Hispaniae. Probo singulas partes, et primo de jure naturali videtur per se evidens, quia constitutio regnorum et potestas regum non est immediate de jure naturali, sed mediante concessione populorum, ut supra ostensum est; ergo amplitudo vel restrictio potestatis circa ea quae per se mala vel injusta non sunt, non potest esse de jure naturali, sed pendet ex arbitrio hominum, et ex antiqua conventione, vel pacto inter regem et regnum. At vero potestatem ad imponendum tributum intra limites justitiae absolute residere in solo principe non est intrinsece malum, nec contra bonos mores; vel e converso quod requiratur consensus populi, non est per se necessarium ad justitiam et aequitatem : ergo neque illud prius est contra jus naturale, neque hoc posterius est de ejusdem juris praecepto. Neque sufficit dicere hoc esse magis conveniens populis et regnis; tum quia ex majpori convenientia non potest colligi necessitas praecepti ; tum etiam quia illud non est certum, quia, si conjecturis et congruentiis utendum est, possunt facile pro utraque parte afferri.
4. Nam constat ex supra dictis monarchiam posse utroque modo constitui, scilicet, vel ita ut princeps in condendis legibus pendeat a consensu popuii seu senatus, tanquam ab habentibus suffragium definitivum, vel ita ut potestas simpliciter sit in solo principe, licet uti debeat suorum consilio. Et hunc posteriorem modum diximus esse magis consentaneum monarchico regimini, et magis usitatum, satisque consonum prudentiae et justitiae, et convenienti regimini et obedientiae subditorum. Si ergo haec potestas est data solis regibus in aliis legibus ferendis, etiamsi gravissimae sint, cur non poterit esse etiam in legibus tributorum, vel cur hoc repugnabit juri naturali? Item princeps supremus ad inducendum bellum non indiget consensu populi, neque ad reficiendos pontes, vias, castra, moenia, etc.; cur ergo ex natura rei erit illi necessaria populorum acce- ptatio in tributorum impositione, cum propter has causas praecipue fieri soleat? Denique monarchia integra et perfecta non est contra jus naturale, ut per se notum est; sed non est perfecta et integra monarchia, nisi habeat potestatem plenam ad imperanda tributa justa; tum quia quantum pendet in hoc a consensu regni, tantum deficit a perfecta monarchia; tum etiam quia, si in hoc pendet illo modo, consequens est ut etiam pendeat in omnibus aliis quae sine tributis fieri non possunt; ergo monarchia cum tali potestate non potest esse contra jus naturae, ac subinde neque illa conditio seu dependentia potest esse ex dictamine necessario juris naturae.
5. Atque hae rationes idem convincunt de jure gentium. Eo vel maxime quod creatio regum et potestas eorum non est de jure gentium, sed est potius de jure civili, vel nationali (ut sic dicam) uniuscujusque regni vel provinciae. Unde, licet in communi dici possit de jure gentium divisio regnorum, civitatum, et magistratuum, aut regiminum; modus tamen constituendi regimen vel per plures aut pauciores, vel per unum cum tanta vel majori potestate, et cum his vel illis conditionibus, non est de jure gentium, sed ex proprio jure singularum communitatum, et a principio fuit aut ex pacto voluntario, aut ex justo bello, vel consuetudine introductus; ergo non potest haec necessitas fundari in jure gentium. Multo autem minus potest fundari in jure positivo communi : nam (ut vidimus) in jure canonico haec potestas conceditur simpliciter imperatoribus, ac regibus, et principibus supremis, qui illis aequiparantur, et nulla limitatio additur; neque postulatur regni consensus. Eodemque modo loquitur jus civile, ut etiam citavimus; ergo illa conditio non solum non potest fundari in jure communi, verum etiam illi repugnat, dum simpliciter loquitur : nam limitandum non est sine alio jure, vel ratione cogente. Et ita doctores interpretantes illa jura absolute dicunt esse in principe hanc potestatem, nulla facta mentione consensus populi, ut patet ex Innoc. in d. c. Quod super his, et ibidem Panorm., et in dicto cap. Znnovamus, Bartol. et aliis in dicta 1. Vectigalia, et in l. 1 et 2, c. Nova vectigal., etc., Bart. etiam in l. unic.; ff. ad l. Juliam de Ambitu.
6. Jus Hispaniae.—Tandem neque ex antiquo jure Hispaniae talis dependentia regis a regno, seu necessitas talis conditionis ad justitiam vel valorem tributi colligi potest. Nam in l. 2, tit. 1, p. 2, prius dicitur absolute im- peratorem habere supremam potestatem et absolutam imponendi justa tributa, et postea subditur hanc potestatem in his regnis translatam esse in regem. Similiter in 1. 9, tit. 8, p- 5, haec potestas soli regi tribuitur, idemque supponitur in l. 5, tit. 10, p. 7. Relinquitur ergo concursum regni, seu populi consensum per se, vel per procuratores suos, non esse conditionem necessariam ad justitiam tributi. Imo etiam sequitur justitiam tributi esse priorem, ex natura rei, tali consensu populi, ideoque supremum principem sua potestate posse imponere tributum justum, lege lata, et consequenter posse obligare populum ad consentiendum, et acceptandum tributum, modo explicando in capite sequenti. Alias tributum non posset imperari per modum praecepti et legis, nisi prius acceptaretur a subditis per modum novi pacti et donationis, quod non potest esse verum ex natura rei, cum tributum pertineat ad obligationem justitiae, non in nova et liberah donatione fundatam, sed in naturali jure, quo tenemur dare laboranti mercedem, et gubernanti subsidium ad onera muneris sui sustentanda.
7. Lex ergo illa et consuetudo Hispaniae requirendi consensum regni quando tributa imponenda sunt, specialis institutio regum fuit, ex illorum benignitate, non ex necessitate justitiae concessa, ante ducentos annos, vel circiter. Et ideo non est extendenda ad omnia regna, sed in unoquoque servanda erit sua lex, vel consuetudo, et ubi nulla specialis determinatio fuerit, servanda est aequalitas justitiae naturalis. Illa vero Hispanisae institutio in hoc fundata videtur, quod eo tempore in quo illa stabilita est, jam erant in Hispania imposita multa tributa, quae ad onera regni sustentanda videbantur sufficere, et ideo ne novis oneribus gravaretur populus sine magna et publica causa, et ut majori ac suaviori providentia id fieret, quando fieri oporteret, ideo rectissime id institutum est. Et post concessionem illam a regibus factam, et moribus confirmatam, servanda est. Non est autem ita intelligenda ut sit in arbitrio procuratorum suum consensum non praestare, etiamsi justitia tributi ejusque necessitas nota sit; tunc enim consentire tenentur, sicut etiam tenentur fortiter resistere quando injustitia tributi est manifesta, vel quando ex multitudine tributorum tarn graviter onerantur populi, ut aequitatem justi stipendii et auxilii principi debiti excedat.
On this page