Text List

Caput 18

Caput 18

Utrum leges tributorum obligent in conscientia ad illorum solutionem, etiamsi non petantur

CAPUT XVIII. UTRUM LEGES TRIBUTORUM OBLIGENT IN CONSCIENTIA AD ILLORUM SOLUTIONEM, ETIAMSI NON PETANTUR.

1. Quaestio haec locum habere potest etiamsi lex tributi poenalis non sit, ut diximus; quia, licet tributum non sit poena, et ideo ad illius solutionem non sit necessaria sententia condemnatoria, imo nec declaratoria, nihilominus potest requiri exactio, ita ut sine illa nemo cogatur spontanae offerre tributum ; sicut etiam poena pecuniaria legis post sententiam debita est sine alia nova sententia, et nihilominus Covar. et alii sentiunt non deberi nisi petatur: simili ergo modo potest accidere in tributis, et hoc est quod inquirimus. In qua etiam quaestione adverto non posse habere controversiam, si de possibili loquamur. Quid enim vetat tributum imponi cum hac moderatione, ut postulatum solvatur, et non alias? Non est ergo dubium quin possit hoc modo ferri, et quod sic lata lex non plus obliget, quia obligatio non est major quam legis verba postulent, per quae animus imperantis cognoscitur. Et similiter dubitare nemo potest quin princeps possit imperare solutionem tributi, nulla expectata petitione vel monitione, quia, etiamsi imponatur hoc modo, et cum hac expressa conditione, potest esse justum tributum secundum omnes conditiones supra numeratas, ut patebit facile discurrendo per eas; ergo juste potest sic imponi; ergo sic etiam obligabit : nam quoad hoc totum lex illa est moralis, et procedunt omnia dicta in c. 11. Item tributum imponitur ut stipendium justum et debitum ex lege justitiae; sed praecipere solutionem debiti non spectata petitione non est onus injustum, imo nec nimis grave: ergo talis lex ex hoc capite nec injusta nec nimis gravis censeri potest : cur ergo non statim obigabit?

2. Leges tributorum non ob. gare in conscientia ad illa solvenda, nisi petantur, sentiunt mulLi; imo nec obligare ad non occultandum simile debitum, sentiunt multi ob consuetudinem.—MHis ergo existentibus certis, solum de usu et de efficacia legum imponentium tributa, seu de sensu verborum quibus utuntur esse potest controversia. In qua varias invenio opiniones. Prima negat leges tributorum obligare in conscientia ad illa solvenda, nisi petantur, imo neque ad declarandum contractum aut vectatio nem mercium, aut aliam similem actionem fundantem debitum tributi : quin potius nec obligare ad non occultandum simile debitum, seu fundamentum ejus: ac subinde non esse contra justitiam occulte vel palliate venditionem facere, ne gabella petatur, vel transire limina regni per loca invia, aut intempestivis horis, propter non solvenda vectigalia. Ac denique solum obligare has leges ad solvenda haec tributa, si exactor seu publicanus occurrat et petat, vel ad summum ad non decipiendum illum si interroget, praesertim cum juramento. Hanc sententiam a fortiori tenent Angel. et Navarr. allegati, c. 11, et latius ac expressius idem Nav. in c. Fraternitas, 12, q.2, an. 21; verum est ibi magis procedere argumentando quam definiendo, quia non perfecit opus, satis tamen indicat sententiam suam. Eamdem tradit late Tab., verb. Pedagia, n. 8et 9; Medin., 1. 2, q. 96, a. 4; Henr., t. 1, 1. 7, de Indulg., c. 36, S 5, lit. D, ubi refert Soncinat. et Parlador. Inclinat etiam Soto, l. 3de Justit., q. 6, art. 7, in fin. Fundamentum praecipuum hujus sententiae est consuetudo, quae potest interpretari et moderari legem, et eadem ratione potest moderari quotam stipendii taxatam per legem, sicut videmus in quota decimarum: nam, licet pars decima sit quam lex canonica statuit, nihilominus ipsamet lex canonica declarat id intelligendum esse, nisi obstet consuetudo, quae praevalere potest : ergo multo magis potest in praesenti,

3. Confirmatur, quia alias omnes qui in casibus insinuatis non solvunt tributa obligandi essent ad restitutionem, quia peccarent contra justitiam ; consequens est gravissimum onus, et moraliter impossibile, imo etiam est contra consuetudinem, non tantum poenitentium, sed etiam confessorum eruditorum, ut Navar. refert. Confirmatur secundo, quia hoc modo fiunt leges istae tolerabiles et humanae, quae alioqui essent nimis onerosae et difficiles ad observandum, et aliunde hoc etiam suffticit ad finem talium legum : nam principes hoc modo recipiunt sufficientia stipendia et subsidia, et si interdum defraudantur, postea per executionem poenarum fit compensatio : ergo.

4. Secunda sententia sub distinctione loguens. —Secunda opinio esse potest distinguens inter leges obligantes ad solvenda pedagia, seu vecUgalia. Nam quaedam procedunt ex antiqua consuetudine cujus initium ignoratur, et hae indistincte obligant in conscientia ad solutionem tals tributi sine fraude vel occultatione, licet non petatur, quia praesumuntur omni ex parte justae, juxta c. Super quibusdam, de Verb. signific., et propter alias rationes quas in sequenti sententia afferemus, et in his tributis maxime sunt efficaces, et in hac parte conveniunt auctores statim allegandi in hac et sequenti opinione. Aliae vero sunt leges imponentes nova pedagia, sive scriptae sint, sive ex consuetudine de cujus initio constet. Et de his subdistinguitur ; nam si certo constet talia tributa esse justa ex omni parte et conditione, tunc etiam obligabunt illae leges ad solutionem absque praevia exactione, vel petitione, propter idem fundamentum : si vero non constet de justitia earum, non obligabunt cum illo rigore. Quin potius si certo constiterit esse injustas, non obligabuut ullo modo per seloquendo, sed ad summum ratione scandali vitandi, quando aliter solutio tributi caveri non potest. Si autem nec de justitia nec de injustitia constet, tunc etiam non obligant in conscientia ad solutionem, saltem si tributum non petatur, et absque violentia vel deceptione vitari possit.

5. Haec sententia, licet non tam distincte explicetur ab auctoribus statim citandis, merito tamen potest illis tribui, quia simpliciter asserunt ad solvenda haec nova pedagia neminem obligari, nisi cui constiterit de illorum justitia; satisque esse ad excusationem ut de illa non constet, ac subinde ut res sit dubia. Quod ego moderor, et interpretor, donec petantur, vel ubi eorum exactio sine vi aut fraude vitari potest. Tenet autem illam sententiam Gab. 4, d. 15, q. b, concl. 7; et Sylvest., verb. Gabella, 3, q. 3, n. 9, et q. 14, n. 29; Cajet., verb. ectigal, in fine; inclinat etiam Driedo, d. 1. 2 de Liber. Christian., c. 5, versus finem; Armill., verb. Gabella, n. 18; Aragon. 2.2, q. 62, a.3. Inclinat Cordub. in Sum., q. 95, dub. 1; Medin., d. c. 13. Fundantur primo hi auctores, quia nova pedagia et vectigalia in jure praesumuntur injusta et reprobata, c. Quanguam, de Censib., in 6; ergo si certo non constet de illorum justitia, unusquisque potest praesumere de illorum injustitia, ac subinde tuta conscientia illa non solvere, saltem nisi petantur. Confirmatur, quia in dubio melior est conditio possidentis : sed subditi possident res suas; ergo in dubio non tenentur offerre tributum ; cum autem non sunt certi de injustitia tributi, eo ipso dubitant de justitia tributi : ergo.

6. Sententia affirmans has leges tributorum justas obligare ad solutionem.—CVertia sententia sine distinctione affirmat has leges tributorum justas obligare ad solvendum tributum, etiamsi non petatur. Ita tenet Hostiensis in Summa, tit. de Censibus, S Ex quibus causis, in fine, et reprobat distinctionem de antiquis et novis vectigalibus, quam dicit fuisse Raymundi. Idem Anton., 2 part., titul. 1, cap. 13, S8; Bertachin., referens plures in tractatu de Gabellis, p. 9, n. 1 et 3. Sequitur Covarr. in regul. Peccatum, 29 part., S 5, n. 5, et dicit esse communem canonistarum in cap. 7nnovadnus, de Censibus ; tenet etiam Castro, 1. 1de Lege poenal., cap. 10; Medin., c. de Restitut., quaest. 13 et 15; Ledesm., 2, p. 4, q. 18,a.3, dub. 10, in fine; Navar., l. 3 de Restitution., cap. 1, n. 263. Fundamentum est, quia lex justa obligat in conscientia ut impleatur, nullo admonente ; sed lex tributum imponens est justa, ut supponimus; ergo obligat ad solutionem, nullo etiam petente. Sed ait Bartol. de Medin. non teneri externos scire leges regni. Respondeo imprimis hic non tractari an ignorantia excuset, vel an intervenire possit, sed explicari obligationem quam per se imponit talis lex. Deinde dico extraneos teneri saltem ad procedendum via regia sine fraude, et tunc si nullus petat, probabiliter poterunt praesumere nullum deberi tributum, et inde excusari : regulariter vero res est adeo nota in hujusmodi locis, ut vix possit probabilis ignorantia intervenire.

7. Secundo probatur eadem sententia, quia tributum justum est ex justitia debitum ; sed unusquisque tenetur solvere debitum justitiae, etiamsi non petatur; ergo. Dicet forte aliquis non esse debitum ex justitia, sed ad summum ex obedientia legis. Sed hoc plane falsum est, et contra omnes doctores, qui fatentur hanc obligationem solvendi tributa, ubi intervenit, esse justitiae. Et supra id probatum est ex hom. 13, et idem sumitur ex illis verbis Christi: Ieddite quae sunt Cesaris, Cesari, Matth. 22. Agebat enim de redditione tributi, et significat esse reddendum instar rei alienae. Item quia tributum est debitum per modum stipendii justi quod ex justitia debetur, sicut de decimis suo loco diximus ; est autem eadem ratio cum proportione in praesenti. Denique lex humana non obligat immediate ex sola virtute obedientiae, sed reponit actum in propria specie virtutis juxta materiae capacitatem, et motivum seu rationem praecipiendi ; hic autem materia legis imponentis tributum est materia justitiae, et ratio praecipiendi est ut servetur aequitas subditorum ad principem, et ad onera ejus ac regni sustentanda : ergo talis lex non ex obedientia tantum, sed ex justitia obligat, praesertim quia principes intendunt obligare quan- tum possunt secundum exigentiam materiae: possunt autem ex justitia obligare ; ergo.

8. Dices hoc esse verum si lex ipsa expresse praecipiat solvere tributum, nulla expectata petitione; leges autem tributorum non ita ferri, et ex benigna et consueta interpretatione non id praecipere, sed tantum ut petita solvantur. Sed contra hoc est primo, quia etiam id quod assumitur non est universaliter verum: nam in l. 5, t. 7, partit., expresse praecipitur mercatoribus ut via recta incedant per loca ubi solent tributa exigi, et veritatem aperiant nihil occultando, et multae leges similes habentur in nova recopilatione, l. 9, t. 19, l. 13, 14, 18 et 32, ubi afferentes merces obligantur per certas vias incedere, et per definitas partes ingredi, et emptori praecipitur manifestare contractum, vel certum fieri de solutione gabellae, et in 1. 9 et 10, tit. 1, l. 6 Ordinat., statuitur ut transmittens merces per loca publica, si nullum inveniat custodem petentem vectigal, non incurrat poenam, etiamsi transeat sine solutione vectigalis, et nihilominus teneatur ad illud solvendum: ubi satis aperte declaratur legem obligare ad solvendum tributum, etiamsi non petatur.

9. Praeterea dicimus: etiamsi lex non declaret expresse ut tributum non petitum solvatur, sed simpliciter ut solvatur, id satis esse ut in conscientia sit reddendum, etiamsi non petatur , quoties lex non concedit expresse hanc moram, vel coarctat ac limitat expresse praeceptum, quod certe nunquam facit. Assumptum probatur primo, quia sine dubio haec est mens principum ; nam intendunt plene et integre obtinere tale tributum, et intendunt obligare quantum possunt. Secundo, quia materia ipsa postulat hoc genus obligationis, ut ostensum est, quia est materia justitiae et debiti solvendi; ergo si lex simpliciter praecipit, simpliciter etiam obligat. Nec licet nobis aliquid addere legi, quod ipsa non addit, neque in materia legis habet fundamentum: supponimus enim tributum sine tali conditione esse equum et justum, alias nulla esset quaestio. Denique neque consuetudo suflicit ad talem moderationem admittendam ; quia illa consuetudo (si est) non est talis ut possit derogare legi, quia non est vidente et connivente principe, sed potius resistente, et puniente omnes qui se occultant, aut alio modo vectigalia defraudant.

10. In hoc puncio, cum jus videatur clarum, difficillimum est de facto ipso definitum judicium ferre, et inter omnes auctores vix est unus qui generaliter loquatur, sed fere omnes vel addunt limitationes plures, vel loquuntur sub conditione, et ita vix potest absoluta resolutio ex illis colligi. Varios ergo gradus justitiae in his legibus distinguo. Primus sit legum de quarum justitia ex omni parte certo constat, moraliter loquendo. Secundus extreme contrarius earum legum, de quarum injustitia certo, vel probabilioribus conjecturis constat, quia nimirum constat deficere in tributo aliquam ex conditionibus necessariis ad justitiam ejus. Haec enim est differentia inter justiuam et injustitiam quae solet esse inter bonum et malum, quia bonum ex integra causa, malum ex quocumque defectu; et ita ut constet legem tributi esse justam, necesse est ut constet omnes conditiones in illo occurrere ; ut autem constet esse injustam, satis est ut constet unam deficere. Tertius gradus est medius, scilicet, quando non constat de injustitia neque de justitia tributi, quod potest contingere dupliciter, scilicet, vel negative omnino, quia nec est ratio ad praesumendam injustitiam, neque etiam de justitia constat, vel quia pro utraque parte sunt conjecturae et probabiles rationes, neutra tamen constat.

11. Leges simpliciter imponentes tributa justa obligant ad solvendum tribulum non petitum, quando de justitia legis constat moraliter. — Dico ergo primo: leges justae simpliciter imponentes tributa, licet non declarent quomodo solvenda sint, per se et natura sua obligant ad solvendum tributum, etiam non petitum, quando de justitia legis sufficienter constat morali modo. Hanc conclusionem praecipue intendunt auctores secundae sententiae, et eam plane confitentur ac praemittunt Cajet., Gabr., Sylvest., Soto, Dried., Cordub. et Aragon. Et convincitur rationibus factis in probatione tertiae sententiae : neque contra illam aliquid objicitur in priori opinione, quod alicujus momenti sit, quodve inter probandam tertiam sententiam non sit solutum. Imo certe etiam Angel., Navar. et alhi non videntur hoc jus negare, quia non negant in principe potestatem ad praecipiendum hoc modo tributum: nec etiam dicunt absolutum imperium, ut solvatur tributum, non sufticere quoad vim verborum ad hanc obligationem, quae in ipsa materia talis imperii intrinsece inclusa est, nisi ob eam causam aliunde excedatur in aequitate justitiae. Et haec est ratio a priori hujus partis, videlicet, legem hanc simpliciter latam simpliciter obligare, supposita potestate ferentis legem et aequitate ex parte materiae; nam ex parte verborum nihil amplius requiritur, neque ex vi significationis eorum alia conditio intelligitur, nec ex declaratione juris, neque ex vi alicujus consuetudinis justae, et toleratae a principe, maxime in his tributis de quorum justitia constat. Neque in terminis hujus conclusionis invenio aliam differentiam inter antiqua et nova tributa, nisi quod antiqua quorum initium ignoratur, supponuntur esse talia ut de eorum justitia satis constet, nec possint rationabiliter in dubium revocari, quia pro illis stat praesumptio juris et de jure. Imo potius videntur ipso jure approbata in dicto capite Quod super his, nam qua ratione sunt approbata quoad auctoritatem, eádem censeri debent approbata quoad causam et formam. At vero tributa nova, qualia censentur omnia quorum initium cognoscitur, non sunt semper justa, nec esse supponuntur, nisi probentur: si tamen de eis constet sufficienter esse justa, in eis procedit assertio eodem modo, quia procedit in eis eadem ratio.

12. Leges tributorum injustee, quando constat de injustitia, non obligant unquam ad solutionem. — Dico secundo: leges tributorum, quando constat esse injustas, non obligant ad solvenda tributa, non solum antequam petantur, sed etiamsi exigantur. In hoc omnes conveniunt ; et ratio est clara, quia si lex est injusta, etiam petitio tributi: ergo non potest magis obligare petitio quam lex. Imo hinc sequitur primo peccare graviter et teneri ad restitutionem , non solum principes ferentes tales leges et accipientes talia tributa, sed etiam ministros illa exigentes, si illis constat de injustitia legum ; sequitur secundo omnes illos incurrere in censuram Bullae Coenae Domini, ut circa illam declaravimus in 5 tomo, disp. 21, sect. 2, n. 35 et 43; tertio sequitur personas illas a quibus talia tributa exiguntur posse licite non solvere tributum, tum se occultando, tum etiam resistendo aliquo modo, quantum sine gravi rixa et scandalo possint, quia jus defensionis naturale est. Possunt etiam uti amphibologiis ad non revelandam veritatem, quia injuste interrogantur, et non tenentur respondere ad mentem interrogantis. Mentiri autem non possunt, et multo minus pejerare ; si autem id faciant, licet peccent contra veritatem vel religionem, non tamen contra justitiam , et ideo nihil restituere tenentur. Sequitur quarto eos qui coguntur solvere talia tributa posse alia via reparare damnum; vel non solvendo alia tributa justa, si occasio detur, vel alio simili modo occulto, sine vi et rapina, recompensationem faciendo ex bonis principis, vel ejus qui per injustitiam tributum extorsit. Haec omnia patent ex generalibus regulis de restitutione, quae in suo loco latius tractantur.

13. Limitationes predicte conclusionis ea parte causce et evcessus tributorum. — Est autem circa hanc assertionem distinguendum inter injustitiam tributi ex parte imponentis, vel ex defectu alterius conditionis. Quando enim lex ita est injusta ex parte imponentis tributum, ut constet illum nullam habere potestatem nec facultatem ad imponendum tributum, tunc tributum omnino est nullum, et maxime reprobatum et injustum, et ideo talis lex nec ad totum, nec ad partem obligare potest. Si autem in imponente sit absoluta potestas, et injustitia legis posita sit in abusu et excessu talis potestatis, tunc consideranda est qualitas excessus, et quoad id non obligabit lex ; quoad alia vero quae separabilia et divisibilia sunt poterit obligare, sic enim utile perinutile non vitatur. Unde si excessus solum sit in extensione ad personas exemptas, lex non obligabit illas; poterit tamen alias habiles obligare, ut si rex in suo regno justa ex causa tributum ponat, praecipiatque ab omnibus etiam clericis solvi, non obligabit clericos, obligabit tamen alios. At vero si excessus sit in defectu causae, considerandum est an omnino causa desit, vel solum excedatur in proportione tributi respectu causae quoad quantitatem, quia, scilicet, plus exigitur quam necessarium sit. Et in priori casu quando causa omnino deest, omnino etiam nulla est obligatio: quando vero injustitia tantum est in excessu oneris, tunc obligat lex ad solvendum tributum in quantitate moderata arbitrio boni viri: excessus vero poterit sine peccato subtrahi, vel compensari, interim solvendo totum, et interim totum negando, prout necessarium fuerit ad recuperandum excessum. Idemque cum proportione servandum est, sive injustitia solum sit in proportionali distributione ; nam tunc poterit qui plus justo gravatur minuere tributum in ea parte in qua gravatur injuste ; tenebitur tamen aliquid solvere secundum debitam proportionem, si in reliquis conditionibus constet tributum esse justum, quia lex injusta solum non obligat in eo in quo facit injustitiam, in alio vero potest obligare, quia non est omnino nulla, et unum est ab alio separabile.

Quid agendum in dubico.

14. Dico tertio: quando tributum est novum, et non constat principes habere potestatem ad imponendum tributum, quamvis non constet carere illa, non obligantur subditi illa lege ad solvendum tributum ; si vero constet principem habere potestatem ad imponenda tributa generatim, licet in particulari tributo non constet servari omnes conditiones ad illius justitiam requisitas, lex tributi obligabit subditos ad solutionem tributi, dummodo non constet de aliqua injustitia tributi, seu defectu alicujus conditionis ad illius justitiam requisitae. Prior pars hujus assertionis est juxta mentem auctorum secundae sententiae, eamque a fortiori admittent auctores primae; de auctoribus autem tertiae sententiae solum dicere possumus illi non contradicere, quamvis nec illam affirment. Ratio igitur illius partis est, quia primum fundamentum justitiae in tributis est potestas principis, et obligatio quae inde in populo resultat ad contribuendum pro illius stipendio; ergo si dubitatur de justitia tributi in hoc fundamento, cessat omnis ratio praesumendi justitiam in illo, ac subinde talia tributa praesumuntur injusta. Et in eis maxime procedunt rationes secundae opinionis; procedit etiam illa regula : In dubiis melior est conditio possidentis, quia tunc subditi possident sua bona et suam libertatem, et non sunt certi de subjectone in hac parte debita principi. Posset autem hic casus contingere praecipue in quibusdam principibus temporalibus, qui non sunt supremi, sed recognoscunt superiorem, et nihilominus usurpant potestatem imponendi tributa titulo consuetudinis, vel alio simili. Si enim non constet talia tributa esse approbata a supremo principe, vel cum illius facultate et licentia esse imposita, non est cur praesumantur justa, et ita in his credo maxime procedere secundam sententiam. Haec vero pars non minus procedit ante petitionem tributi quam post illam; semper enim est eadem ratio excusationis, nec petitio praesumitur magis justa quam impositio, et ideo non mutat rationem justitiae.

15. Altera pars videtur esse contra plures auctores allegatos in secunda sententia: verumtamen in illa particula aon constet potest esse multiplex sensus, et inde fortasse est varietas in modo loquendi auctorum. Primo ergo dicitur non constare quod non scitur clara et evidenti ratione, vel physica, vel morali, et in hoc sensu certa videtur illa pars, quia non oportet ut subditi cum evidentia vel certitudine sciant principem observasse omnes conditiones justitiae in ferendo tributo, ut tenean- tur illi parere ; tum quia, licet princeps habeat hanc certitudinem et evidentiam, est moraliter impossibile ut omnes subditi illam assequantur ; contra rationem autem esset aliquid moraliter impossibile postulare, ut lex justa obhget ; tum etiam quia si hoc verum esset, fere omnes possent excusaria solutione tributorum. Non est ergo satis ut non constet per evidentiam. Potest vero latius illa particula sumi, et cum hac negatione alia conjungi, scilicet, ut neque per rationem probabilem constet de justitia tributi, et dicatur non constare, quod nec certo nec probabiliter cognoscitur, ex qua negatione oritur dubium negativum. Et in hoc sensu dico aliud esse loqui de principe, aliud de subdito et de solutione tributi. Princeps ergo si cum simili dubio tributum imperet, agit injuste, ut supra dixi, quia agit temere, et onerat subditos sine justa causa. Et ita in illo maxime habet locum, quod dicitur in cap. Pervenit, de Censibus, quod census ignorantiae nullo jure probatur; princeps itaque debet nosse justam causam tributi, et illam reddere quando oportuerit. Unde si subditis constet principem cum illo dubio imperasse tributum, non tenebuntur solvere, etiamsi nesciant an re ipsa intercesserit sufficiens causa necne, quia satis est quod sciant tributum esse injustum. Unde tunc non potest dici, tantum negative non constare subditis de justitia tributi: nam positive etiam constat illis de injustitia tributi, et ideo talis casus non ad praesentem resolutionem, sed ad praecedentem spectat. 16. At vero subditus qui nescit principem non habuisse causam, vel dubitasse de causa, sed solum ignorat an habuerit causam, vel quam habuerit, et consequenter solum est dubius negative de causa vel justitia tributi, tenetur ad solvendum tributum. Probatur ex generali regula quod subditus tenetur obedire Praelato praecipienti, non solum quando certus est, non esse contra Dei praeceptum, quod homo jubet, sed etiam quando utrum sit, certus non est, ut dixit August., 22 contra Faust., c. 75, cap. Quid culpatur, 23, quaest. 1. Nec video cur sint ab hac regula excipiendae leges tributorum, cum aliae possint esse vel aeque vel magis onerosae, et cum possit esse aeque onerosum principi si illi non solvantur tributa, et cogatur militare vel alio modo servire reipublicae sine necessariis tributis. Ad quod maxime juvat quod de apostolica sede dixit Carolus imperator: licet vix ferendum ab illa sancta sede imponatur jugum, tamen ferendum est, cap. In memoriam, d. 19. Haec enim sententia in quolibet principe superiore cum proportione, et intra suam mensuram locum habet ; praesertim cum tributum non possit dici intolerabile jugum, solum quia causa ejus a subditis ignoratur. Praeterea saeepissime potest causa tributi esse occulta, et tamen esse justa; neque tenetur semper rex causam propalare, imo interdum tenebitur occultare ad negotii expeditionem. Regulariter etiam non potest causa innotescere omnibus et singulis subditis, quia vel non sunt capaces, vel quia non omnibus vacat causas tributorum examinare et agnoscere ; imo de facto fortasse sunt multa tributa justa, quorum causas non agnoscunt multi viri prudentes et docti, nedum omnes rustici. Atque haec ratio eodem modo urget de justitia tributi, quatenus pendet ex forma. Qui enim fieri potest ut omnes subditi informentur, et cognoscant an in tributo sit aliqua insequalitas ratione improportionis, seu injustae distributionis, cum hoc vix possit a sapientibus judicari, et pendeat ex innumeris circumstantiis; ergo, ut lex tributi obliget, postulari non potest positiva scientia, vel probabilis cognitio de justitia tributi, quoad has omnes conditiones, sed satis est quod constet esse imperatum a legitimo principe, et quod non constet injustitiam continere.

17. Et confirmari hoc potest ex cap. Super quibusdam, de Verb. sign., ubi quatuor genera tributorum dicuntur non prohibita, scilicet, imposita ab imperatore, rege, Concilio seu Papa, et antiqua ante hominum memoriam; sed in hoc quarto membro, si constat tributum esse ita antiquum, praesumitur legitimum ex parte causae, etiamsi ignoretur, ut supra dictum est, et est communis sententia ibi, et in cap. Percenit, de Censib.; ergo eodem modo reliqua praesumenda sunt habere justam causam, eo ipso quod ponuntur a principe legitimo, nisi contrarium constet. Probatur consequentia, quia illa quatuor aequiparantur quoad hoc ut non sint interdicta ; ratio etiam hoc suadet, quia praesumptio est pro superiore, dum contrarium non constat ; praesertim quando constat vel creditur principem non temere processisse, sed consueto consilio usum fuisse; tunc enim magna ratio est praesumendi justam habuisse causam, licet a privatis subditis ignoretur. Et ita non obstat huic sententiae dictum cap. Percenit, dum reprobat census ignorantiae, tum quia loquitur de ignorantia ejus qui tenetur scire et causam reddere; tum etiam quia non potest dici omnino causam ignorare, qui scit legem tributi esse latam a principe de quo tenetur praesumere ex causa moveri, dum sibi aliud non constat. Et hoc videtur mihi sensisse ibi Panormit. cum Innoc. dum ait, quando constat de debito census, licet causa ignoretur, esse solvendum : Zt idem, inquit, ubi constaret de statuto, vel privilegio indulto habenti potestatem : sufficit enim confessio, et haberi potest pro causa.

18. Et similiter non obstat dictum cap. Quanquam , de Cens., in 6, quia in eo non dicitur nova tributa vel pedagia praesumi injusta, sed regulariter reprobari jure canonico et civili, quod dictum est propter pedagia non imposita legitima potestate, ut supra cum Glossa declaravimus ex ipsis juribus canonicis et civilibus, in quibus pedagia reprobantur. Pedagia autem a legitimo principe imposita nullo jure canonico vel civili reprobantur ullo modo, nedum regulariter. Neque est verisimile jus canonicum vel civile hanc notam inurere principibus legitimis, ut praesumat regulariter esse iniqua nova pedagia ab eis imposita : ergo ex vi dicti cap. Quanguam, non possunt talia tributa prassumi injusta: ergo nulla est probabilis ratio id praesumendi; quando autem nulla subest ratio praesumendi legem esse injustam, et constat latam esse a legitimo Praelato, profecto obligat. Unde etiam non recte applicatur hic illud principium: Quod in dubiis melior est conditio possidentis ; quando duo possident aliquo modo, et in casu dubio alter est necessario privandus re quam possidet, vel jure suo, melior est conditio ejus qui habet majus jus, et pro quo magis praesumitur: ita vero est in praesenti casu. Nam sicut subditus possidet suam pecuniam, ita princeps possidet suum jus imperandi et obligandi subditum, quod est majus et excellentius, et pro illo magis praesumitur, et haec est ratio ob quam praeceptum superioris praefertur dubitationi subditi, licet videatur possidere res suas, aut libertatem suam, vel actiones suas: ita ergo in praesenti dubio praefertur princeps subdito, cum eadem ratio militet, nec possit respublica aliter convenienter gubernari.

19. Si subditus habeat probabiles rationes de injustitia tributi positi a legitimo principe, potest illud non solvere.—Adctoris distinctio de probabilitate tributi obligante vel non obligante. —Tertio modo potest illa particula non constat excludere tantum evidentem scientiam, manente probabili judicio et cognitione, et ita erit difficilior assertio, quia licitum est unicuique homini operari juxta probabile judicium, ut est communis docirina, quia non potest homo, regulariter loquendo, certiorem cognitionem de rebus assequi: ergo si subditus habet probabiles rationes de injustitia tributi positi a legitimo principe, potest illud non solvere, et se indemnem servare; et ita sentiunt allegati auctores, et declarat expressius Navar. lib. 3 de Restit., cap. 1, n. 267, et sequitur Less., lib. 2, cap. 33, dub. 8, n. 64. Sed non videtur posse hoc indistincte affirmari. Et imprimis suppono in ipso principe non requiri evidentiam justitiae tributi, ut illud juste imperet, sed satis esse ut post prudentem consultationem probabiliter judicet causam et impositionem esse justam, ut iidem auctores fatentur, eo quod trequenter impossibile sit hominibus certiorem coguitionem assequi, et maxime in his rebus moralibus, quae ex conjecturis et innumeris circumstantiis pendent. Duobus ergo modis potest subditus contrarium probabiliter opinari : primo, habendo definitum judicium probabile de injustitia tributi ex defectu causae vel formae, et ignorando omnino an contrarium probabile sit, vel an princeps ductus fuerit probabili judicio in lege ferenda. Et quando subditus hoc modo est affectus et insiructus, verum censeo, posse sequi suum probabile judicium, quia tunc, humano et morali modo loquendo, illi constat legem esse injustam, cum de illa habeat definitum judicium opinativum, seu probabile, sine resistentia contrarii, ut sic dicam. Neque in eo casu tenetur praesumere pro justitia principis, quia non tenetur tantum deferre auctoritati principis, ut contra proprium judicium probabili ratione fundatum sine alia ratione probabili pro illa praesumat.

20. Alio vero modo potest subditus ita opinari injustam esse impositionem, ut nihilominus judicet contrarium etiam esse probabile, et tunc censeo non posse excusari ab obligatione legis propter illam probabilem opinionem. Primo, quia, licet illud judicium sit probabile speculative, nihilominus practice potest certe judicare legem esse justam, quia, ut hoc sit certum, satis est ut constet legislatorem ductum esse, vel certe duci potuisse probabili ac sufficiente ratione ad illam ferendam : ergo obligatur subditus ad parendum tali legi, quia non potest dari bellum justum ex utraque parte. Neque obstat quod interveniente ignorantia dari possit, quia hoc habet locum ubi caetera sunt paria; hic autem non est ita, quia caeteris paribus praefertur jus superioris, maxime quando practice constat illum juste praecipere. Confirmatur primo ex dictis, quia, quando dubium est negativum , est etiam ignorantia aequalis justitiae et injustitiae, et nihilominus subditus cogitur obedire, ut ostensum est: ergo a fortiori quando est judicium speculativum aequale pro utraque parte, debet practice praeferri jus superioris : est enim eadem ratio, vel major, quia in praesenti certo constat practice de justitia legis; ibi autem neutrum constat practice vel speculative, sed praesumptione tantum agitur. Confirmatur secundo, quia alias in omnibus legibus idem esset dicendum, et ita quotiescumque subditus probabiliter judicaret Praelatum injuste praecipere, etiamsi sibi constaret Praelatum duci judicio probabili et sufficiente, posset illi non obedire, quae esset nimia licentia, et multam confusionem et scandala pareret. Tandem illud principium de usu opinionis probabilis hic non recte applicatur, quia non semper opinio probabilis speculativa de qualitate materiae, vel de causis aut effectibus ejus, sufficit ad licitum usum ejus in praxi, quando in caeteris non est aequalitas, ut quando in re ipsa semper subest periculum quod imprudenter suscipitur, vel quando sit contra aliquod majus jus. Ut licet quis probabiliter opinetur rem quam alius possidet esse suam, non potest sua auctoritate illam surripere, quando conscius etiam est alteri non deesse rationem probabilem ad retinendam illam, quia tunc non potest applicare ad opus prius illud judicium probabile, cum sciat in simili eventu meliorem esse conditionem possidentis : ita ergo est in praesenti, quia superior est hic praeferendus tanquam possidens principalius jus, ut declaravimus. Ut ergo contraria sententia in praxi sit secura, videtur intelligenda, quando rationes contra justitiam tributi sunt valde urgentes, et praesertim si juvantur publico rumore, et fama vel suspicione etiam virorum sapientium, vel quando aliae circumstantiae concurrunt, de quibus in sequenti conclusione dicam.

Possitne aliquando non solvi tributum nisi petatur.

21. Dico quarto : regulariter, ac per se loquendo, quoties lex tributi obligat in conscientia, etiam obligat ad ilius solutionem antequam petatur : et e converso, quando, non obstante lege, juste excusatur subditus non solvendo tributum si non petatur, potest etiam se occultare ne petatur, vel non fateri veritatem, si absque mendacio valeat; imo, licet mentiatur, vel pejeret, aut resistat, non aget contra justitiam denegando tributum, etiamsi alias peccet. In aliquo vero casu accidere potest ut lex, licet simpliciter imperet solutionem tributi, non obliget donec petatur, et tunc revera obligat in conscientia ad solvendum sine resistentia, vel etiam ad veritatem prodendam, si de illa quis interrogetur ab exactore tributi. Tota haec assertio fere sequitur ex dictis, solumque ultima pars aliquam declarationem postulat. Probantur ergo reliquae partes, quia si constat sufficienter tributum esse omni ex parte justum, lex per se obligat ad solutionem nulla expectata petitione, ut in prima assertione dictum est : si vero constat de injustitia tributi , lex non obligat etiamsi petatur, ut probant adducta in assertione secunda. Si vero sit status medius, seu dubius, inspiciendum est per quae principia possit et debeat reduci ad certitudinem practicam, vel obligationis, vel excusationis, juxta dicta in tertia assertione. Et quando non obstante dubio manet practica obligatio, non solum est ad solvendum petitum tributum, sed simpliciter ad solvendum, quia est obligatio ad servandam legem, et lex per se ad hoc obhgat. Si veroe converso ex dubio nascitur excusatio, non solum erit ad non solvendum quod non petitur, sed etiam licet petatur, si commode fieri possit. quia excusatio illa simpliciter est ab obligatione legis : ergo loquendo per se ac regulariter non est differentia inter obligationem ad solvendum tributum post petitionem, vel sine illa.

22. Nihilominus declaratur ultima pars: nam contingere potest ut aliquod tributum absolute spectatum censeatur nimis grave, et in suspicionem injustitiae veniat, ita ut communiter subditi male de justitia illius opinentur, et nihilominus quod cum illa moderatione, scilicet, quod tributum peti debeat et alias non censeatur obligare, reputetur tolerabile et facile admittatur. Ergo nihil obstat ut in tali casu lex non obliget ad ferendam solutionem, obliget autem ad parendum exigenti. Duobus autem modis hoc accidere potest : unus est, si tributi quantitas vel aliae circumstantiae ejus cogant ad ita interpretandam legem ut justa sit, arbitrio virorum prudentum, considerata proportione tributi ad res super quas imponitur, et ad personas quibus imponitur. Neque obstabit quod verba legis id non declarent, aut quod de tali intentione legislatoris non possit ex verbis legis constare, quia, ut lex non sit exorbitans, licitum est restringere verba ejus juxta materiae exigentiam, et ita tunc talis interpretatio fit exigente justitia, ut sic dicam. Et ita videntur sentire de gabella seu alcavala Soto, Medina, et alii. Neque etiam huic moderationi obstabit quod tributi contributio sit cujusdam debiti solutio, nam hoc debitum non habet ex natura rei certam quantitatem, sed hanc taxat lex humana, et fieri potest ut taxata cum absoluta obligatione sit nimia, et cum illa moderatione sit accommodata.

23. Alio modo potest intelligi talis moderatio facta vi consuetudinis, in qua (ut dixi) Navarrus maximam vim facit, et potest habere magnam, quando constat vel probabilius est, juxta publicam formam, nimium esse gravatos subditos. Tunc enim consuetudo illa non potest dici irrationabilis, nec contra legem naturalem, quia non eo tendit ut rex privetur debitis et abundantibus stipendiis, sed ut non sint nimia, et ut populus commode possit illa solvere. Cur ergo talis consuetudo non habebit vim moderandi legem quoad moderationem tributi solvendi quae per eam fit? Neque etiam in eo casu obstabit defectus consensus taciti in principe, qui semper resistit, et punit se occultantes ne solvant; hoc (inquam) non obstat, quia, licet princeps per moderatas poenas semper resistat ne subditi nimiam licentiam sumant, praesumi merito potest illam coactionem esse pure poenalem, et ad recompensandam illo modo tributorum diminutionem : nihilominus vero consuetudo habebit vim remittendi obligationem legis in conscientia, et princeps vel non potest, vel non debet in hoc ei resistere, quia leges humanae debent esse moribus utentium accommodatae.

94. Addo praeterea contingere posse ut de nullo tributo in particulari judicari possit esse nimis grave, vel injustum, etiamsi lex obliget ad solvendum illud absolute, et absque petitione; et nihilominus quod tot sint multiplicata tributa ut ex eorum cumulo resultet onus nimis grave pro communi populo subditorum, et quod hoc moraliter constet ex effectibus et ex publico clamore populi et communi etiam prudentum judicio. Tunc ergo habere poterit etiam locum dicta moderatio, quia, si onus est nimium, parum refert quod una vel pluribus legibus ac viis exigatur : ergo tunc poterunt subditi illa moderatione uti in una vel altera occasione, cum commode potuerint, non ut sufficientia tributa non solvant (hoc enim nunquam licere potest, quia est contra naturalem justitiam), sed ut cum moderatione justa solvant, seque indemnes observent, ut habere possint unde semper justa tributa persolvant.

Praxis in solvendis tributis declaratur.

25. Ultimo (quia potissimae hujus materiae difficultas et utilitas est in applicatione hujus generalis doctrinae ad praxim) addendum est, ad judicium ferendum in singularibus factis et personis, necessarium esse in particulari ponderare conditiones personae, an, scilicet, dives sit vel pauper, et an unum vel alterum tributum vel multa ex diversis capitibus seu titulis solvere teneatur. Deinde conferre oportet facultatem et conditionem personae cum onere tributi vel tributorum, et expendere an respectu talis personae onus sit nimis grave, quia excedit facultatem ejus, et lucra vel redditus quibus indiget ad sustentationem, vel personae, vel familiae, vel status convenientis ac moderati, attenta ejus conditione et qualitate. Quibus spectatis, juxta conditionem inde resultantem poterit formari judicium circa excusationem, vel obligationem solvendi tributa integre vel ex parte, et sub conditione, si petantur, vel absque illa. Nam imprimis nunquam debet'quis excusari ab omnibus tributis solvendis, nisi tanta sit paupertas ut impotentia excuset : regulariter vero obligatio pendendi tributum principi adeo naturalis est et per se oria ex ratione justitiae, ut non possit quis omnino excusari propter apparentem injustitiam aut nimium gravamen tributorum. Nam, esto aliqua essent injusta, alia erunt justa, et saltem antiqua semper praesumuntur justa, et in cumulo tributorum semper includitur illa generalis ratio contribuendi ad dandum principi justum stipendium et auxilium ad publicas expensas sui muneris.

26. Quia vero haec contributio debet esse proportionata personis, et non est eadem quantitas absoluta justa respectu omnium, ideo, si in particulari constet respectu hujus esse nimis gravem et improportionatam, excusabitur quis a tanto, licet non a toto, et ita poterit vel tantum solvere ea quae sine dubitatione sunt justa, et alia vitare non propter solam dubitationem de illorum justitia, sed quia omnia simul continerent improportionem quae merito vitatur non solvendo ea quae minus certa sunt. Quamvis si ordo iste commode servari non potuerit et facilius sit occultare alia tributa, et ea solvere quae minus certa sunt, satisfaciet quis suae obligationi illa solvendo, dummodo justa quantitas tributorum persolvatur; nam ibi quaedam tacita recompensatio intervenit, Ubi autem ex improportione ad personam non apparet excessus, et solum agitur de justitia vel injustitia tributi, regulae assignatae servandae sunt. Neque obstabit huic justae considerationi et prudenti judicio, quod tributa pendantur publicano qui illa conduxit seu emit, quia propter contractum publicani cum rege, non augetur debitum subditorum, et publicanus subrogatur loco regis, et ideo eo modo et cum illis limitationibus vel moderationibus ad illum transeunt, quo debebantur regi. Denique est optimum consilium et moraliter necessarium, ut hoc judicium practicum non fiat ab unoquoque de ipso; tum quia non solet quis esse aequus judex in propria causa; tum quia non solent esse singuli subditi sufficienter instructi ad hoc judicium ferendum : unusquisque ergo sequi debet consilium viri docti et prudentis, seu confessoris, qui regulariter, ac caeteris paribus, debent inclinare subditum ad solutionem tribuu, praesertim ante factum, quia jus regis de se et majus et certius est; post factum vero facilius est convenire, ubi utrinque fuerit dubitandi ratio, ut dixit Sylv., verb. Gabella, 3, quaest. 14, et fere alii sequuntur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 18