Caput 19
Caput 19
Utrum leges humanae irritantes contractum poenales vel onerosae sint
1. Leg humana irritat contractus, quia hoc expedit aliquando communi bono. — Unus ex effectibus legis humanae est irritare contractus, ut in superioribus diximus, et nunc supponimus tanquam manifestum ex usu utriusque juris civilis et canonici. Sic enim in conficiendis testamentis, et in contractibus minorum et mulierum, et in bonis ecclesiasticis, et in ipso etiam sacramento matrimonii, aliquae conditiones sunt jure humano requisitae, sine quibus contractus non est validus ex vi ejusdem juris humani : ratio autem cur hoc possit facere lex humana, est quia non repugnat legi naturali, et alioqui expedit ad commune bonum reipublicae ut talis potestas sit in republica seu ejus principe. Prior pars constat, quia, licet potestas contrahendi valide sit naturalis homini, tamen potest illa privari, sicut potest privari libertate, neque id est contra jus naturae praeceptivum, sed negativum, ut supra lib. 2 declaratum est. Posterior autem pars constat experientia, quia ad vitandas fraudes et alia incommoda saepe hoc est necessarium, et ideo sicut data est reipublicae potestas praecipiendi, ita et irritandi actus; item quia pars communitatis est magis reipublicae quam sua, et ideo habet operationes suas dependentes a republica, quando tales sunt ut in commune bonum vel damnum cedere possint : ergo caput reipublicae habet potestatem in membra sua, ut possit operationes eorum irritare, vel modum eis praefigere sine quo invalidae sint quoad morales effectus qui per eas fieri possent. Ab hoc ergo effectu leges aliquae irritantes denominantur, quae secundum illam rationem specialem considerationem habent, quae in hunc locum optime cadit; nam propter illum effectum inter onerosas et odiosas leges computantur, quia valde onerosum est homini ejus voluntatem ita ligare, ut neque licite neque valide facere possit quod vult, et facere posset, nisi in lege impediretur. Ad explicandam igitur harum legum obligationem, oportet declarare quale sit hoc onus, et an subeat rationem poenae : inde enim constabit an hae leges obligent ad modum poenalium legum, vel moralium : nam quod aliquo modo obhligent dubitari non potest, cum verae leges sint et intrinsece includant omnia quae legi humanae conveniunt ex vi generis, seu quatenus vera lex est.
2. Leges irritantes esse penales sentumnt multi, quia est gravamen subdito. — In quaestione igitur proposita, multi jurisperiti censent leges irritantes esse poenales. lta tenet Gloss. in c. Decet, S Ordinarii, verb. Processus, de Immunit. Ecclesiar. in 6; sequitur Panorm. in c. ult. de Fer., n. 18. Idem habet Bart. in l. Sanctio, in princ., ff. de Poenis, et plures alii. Et potest sumi ex c. Super litteris , de Rescri. ibi, n sue percersitatis penam, et ex l. Turpia, ibi, Odio scribentis, tf. de Legat. t, ubi notat Bald. Imo aliqui vocant hane poenam naturalem et intrinsecam, ut videre licet in Decio, c. 2 de Constit., lect. 1, n. 5, cum Imol., in cap. ult. de hRescri., circa Gloss., verb. Personalibus. Et ratio reddi potest, quia irritatio actus quem homo suo jure et naturali libertate posset valide facere, est non parvum gravamen et nocumentum subditi : ergo non potest nisi in poenam juste imponi. Et declaratur, quia haec annullatio non fit nisi inhabilitando personam ad talem actionem ; sed omnis inhabilitas personae per legem inducta est quaedam poena : ergo. Confirmatur , quia si lex irritans non esset poenalis, non esset restringenda, sed potius extendenda ; consequens est contra communem omnium sensum. Atque hinc inferunt aliqui, eo ipso quod lex addit aliam poenam, censeri non irritare, ne bis eumdem actum punire videatur, de quo puneto in cap. 23 dicemus.
3. Leges irritantes non esse poenales, sed directivas sentiunt alii.— Probatur quia non est pena sine culpa.—Aliorum vero sententia est, leges irritantes non esse poenales, sed morales, seu per se directivas communitatis. Ita tenet Joan. And. in c. ult. de Elect., in 6, regula Odia, de Regul. jur., in 6, in Mecurial. Fundatur quia poena solum est, quando lex diminuit patrimonium aut tollit jus acquisitum, quod non fit in actus irritatione. Idem tenet Domin. in d. cap. ult. de Elect., in 6; et idem sentit Felin., in d. c. 2de Constit., n. 3, citans Inn. in c. Si vero, de Sent. excom., ubi dixit annullationem actus non esse naturalem poenam. Sed dictum illud alium fortasse sensum habet, ut infra hoc capite dicam. Ratio autem pro hac sententia, praeter eam quam tetigit Joan. Andr., esse potest quia poena non est nisi praecedat culpa; sed annullatio actus fit sine culpa praevia ; ergo non est poena. Dices poenam interdum imponi sine culpa, licet non sine causa, ut supra dicebamus de lege pure poenali. Sed contra hoc, quia etiam loquendo hoc modo de poena late sumpta, requirit culpam etiam lato modo, scilicet civilem, seu in eo foro in quo imponitur poena, esto non sit necessaria culpa in foro Dei; at hic nulla culpa requiritur, etiam legalis. Vel aliter, quando ad poenam non requiritur culpa, sed causa, necessarium saltem est ut illa causa sit actus liber punibilis ex justa causa, quia poena non est nisi propter actionem vel omissionem liberam; at nulla talis causa est necessaria ad irritandum actum, sed alia quae consideratur ex parte boni communis; ergo illa non sufficit ut sit poena. Confirmatur, quia alias omnis irregularitas esset poena, quia est gravamen quod non imponitur sine rationabili causa : consequens autem est plene falsum.
4. Irritationem actus in proprio conceptu non includere quod. sit pena , et sepius non esse penam, interdum vero sic. — Vera tamen resolutio est irritationem actus in proprio ac necessario conceptu non includere quod sit poena, et ita saepius non esse poenam, interdum vero posse veram rationem poenae habere. Haec est resolutio ceommunis, ut videre licet in Bald., in l. Non dubiwm, c. de Legib.; Panor., in c. 2 de Constit., et melius Decio, ibi lect. 2. Ut autem distincte et in specie declaretur, adverto duobus modis posse irritari actum : primo, directe aliquid constituendo et praecipiendo, et solum per consecutionem , seu indirecte, prohibendo et irritando ; ita videre licet in lege dante formam actui, et per consecutionem irritante actum factum sine tali forma. Exemplum optimum est in decreto Tridentini, sess. 24, circa contractum matrimonii : nam pro forma contractus posuit ut fieret praesente parocho et duobus testibus, et aliter factum irritavit. Simile exemplum est de lege requirente ad valorem testamenti talem numerum testium. Item de lege dante formam alienationibus rerum ecclesiasticarum, Clem. 1, de Reb. Eccl. non alienan., et c. Sine exceptione, 12, q. 2. Item de dante formam eligendi. c. Quia propter, de Elect. Alius modus directe irritandi actum est negativus seu prohibitivus actus cum verbis sufficientibus ad irritandum illum ; talis est lex prohibens matrimonium inter consanguineos vel affines intra quartum gradum, et irritans matrimonium clerici in sacris, aut religiosi professi, et similes. Haec autem prohibitio ob triplicem causam seu finem fieri potest, Primo, per se propter commune bonum, quia ita expedit ad divinum cultum, vel ad decentiam religionis; secundo, in favorem aliquarum personarum, ut ad subveniendum fragilitati earum, ut fit per leges irritantes aliquos contractus minorum; tertio, in odium personae seu actionis ejus, ut in legibus irritantibus acquisitionem dominii in aliquibus donationibus vel acceptationibus. Aliqui addunt tertium irritandi modum per inhabilitatem personae , sicut solent theologi explicare impedimenta matrimonii et professionis , et sicut Conc. Trid. expresse declaravit factum ab ipso esse in decreto edito contra clandestina matrimonia. Sed hic modus, licet verissimus sit , in duobus praecedentibus includitur, nec potest ab illis separari, si respective sumatur. Nam quoties lex irritat actum, reddit subditi voluntatem inefficacem et impotentem ad contrahendum, vel transferendum aut acquirendum dominium, vel quid simile, et hoc est inhabilitare actum ad contrahendum, vel sic contrahendum. Aliquando enim lex inhabilitat simpliciter personam ad actum aliquem in specie, ut inhabilitat clericum in sacris, vel religiosum professum ad contrahendum matrimonium ; aliquando inhabilitat respective tantum, ut ad contrahendum cum consanguinea, vel ad donandum extraneis; aliquando solum inhabilitat ad sic contrahendum , ut dixit Concil. Trident. in dicto decreto. Et in his omnibus respective irritatur actus ipse, et voluntatis consensus redditur inefficax ad talem effectum faciendum. Per hoc autem et non aliter persona inhabilis fit ad eumdem effectum, quia, sicut actus humani voluntate perficiuntur , ita inhabilitas personae ad tales actus in voluntate spectari debet, quatenus actus ejus redditur inefficax. Et e converso non potest actus irritari, vel voIuntas fieri inefficax, quin persona eo ipso inhabilis reddatur cum proportione, ut dictum est. Et ideo nobis sufficit duos illos modos irritationis distinguere, quia interdum distinctam doctrinam requirunt : tertius vero in illis includitur, et non habet aliquid speciale quod oporteat declarare.
5. Prima conclusio. —Dico primo: lex irritans actum indirecte tantum et per consecutionem ad institutionem formae servandae in aliquo contractu, non est poenalis. Ita sentiunt auctores allegati, et plures quos refert et sequitur Matien., 1. 4 Recopil., tit. 4, 1. 1, Glos., 10, n. 35. Et alios refert Sanch., 1. 3 de Matrim., distinct. 4, n. 9 et 10. Et ratio est clara, quia ibi nulla praecedit culpa, nec suffticiens causa poenae ex parte ejus cujus actus irritatur; verbi gratia, quando quis condit testamentum minus solemne, quod ex illo defectu irritum est, nihil peccavit, nec aliquid fecit punitione dignum, quia, sicut libere posset testamentum non condere, et non ideo esset dignus poena, ita etiam libere potuit minus solemne testamentum facere sine macula vel causa poenae; ergo nullitas illa non est poena; ergo nec lex est poenalis, sed directiva tali modo, et cum tali efficacia, ut constituat illam formam tanquam substantialem actui, etiamsi inde consequatur alteri incommodum ex nullitate talis actus. Et confirmatur, quia intentio talis legis non est punire actum, vel negligentiam alicujus, cujus signum est, quia in dicto casu detrimentum quod ex nullitate testamenti sequitur magis cedit in damnum haeredis quam testatoris, neque id reputatur inconveniens, quia revera lex neutrum punire intendit, sed communi bono providere ; non potest ergo talis lex poenalis reputari. Nec obstat quod interdum in jure videatur hic effectus, prout fit per has leges, vocari nomine poenae, et in l. 1, c. de Posthum. haered. instit., ibi: Ne penam patiatur praeteritionis, qui suos non praeterüt - nam ibi lato modo sumitur poena pro incommodo vel damno quocumque.
6. Secunda conclusio. — Dico secundo : lex prohibens actum et irritans illum intuitu boni communis vel privatorum, non est poenalis. Haec etiam assertio est communis, ut patet ex Glos. communiter approbata in Clem. 2 de Haeret., vers. E nunc, et Abb., c. 2 de Constit., n. 7; Dec., n. 14; Felin., n. 7; Sylvest., verb. Lex, quaest. 6; Rosella, n. 6, qui omnes hanc irritationem a poena distinguunt. Exempla illius sunt in legibus irritantibus matrimonia inter consanguineos, vel affines, vel inter cognatos spiritualiter: illa enim irritatio non est introducta in poenam contrahentium, sed per se, propter decentiam religionis , vel conjugalis honestatis. Item huc spectant leges irritantes professiones minorum vel professiones factas ante expletum annum probationis, vel similes ; ratio vero est, quia illa irritatio non fit in odium alicujus, nec in vindictam delicti, quod ad poenam in rigore sumptam necessarium est, juxta 1. Sancimus, cap. de Poenis, nec etiam fit in recompensationem alterius transgressionis politice, ut explicatum est. Denique declaratur in hunc modum, quia poena solum per accidens introducitur, seu per occasionem ad cohibendum, vel vindicandum: haec autem irritatio per se imperatur et fit, quia per se excedit bono communi vel privatorum. Neque obstabit quod talis irritatio cedat in nocumentum alicujus, quia hoc est indirecte et per consecutionem, non vero est illud damnum intentum a legislatore, ut ille puniatur. Unde multi censent talem legem non solum non esse poenalem, verum neque odiosam esse, sed potius favorabilem, quod sentit supra Dec. cum Alex. in l. 1 de Liber. et Posthum. Sed hoc ex principiis positis in principio hujus libri judicandum est.
1. Tertia conclusio. — Dico tertio : aliquae leges irritantes poenales sunt, scilicet, quae irritationem inducunt in odium alterius transgressionis, seu culpae. Ita docent Bald., Panor. et Dec. supra. Ut autem in proprio sensu intelligatur, oportet advertere aliud esse irritationem esse poenam, aliud vero effectionem actus irriti puniri poena : contingit enim legem irritari actum et adjicere poenam in eum qui talem actum irritum facit, sicut notant Bar. in l. Praetor ait, S Interdictum, ff. de Oper. nov. nunc., 3; Abb., Fel. et alii in c. 2 de Test., et constat ex usu jurium in l. Jubemus, 2. S Sane, c. de Sacros. Eccl., et ex 1l. 1, ff. de His qua pro non scrip. hab., et in Exir. 2, de Simo., cum aliis punientibus illud delictum ultra irritationem ; et ex Conc. Trid., sess. 25, ubi irritat matrimonium contractum sine parocho et testibus, et insuper praecipit puniri sic contrahentes, ut posset poenam designare, licet non faciat; denique ex cap. 2 de Reb. Eccles. non alien., ubi contra eos qui res Ecclesiae a do- minis temporalibus impetrant et obtinent, dicitur : Irrita habeantur quae obtinent, et a commamione Ecclesiae excludantur, quae lex poenalis est quoad poeonam excommunicationis ferendam; quoad priorem vero partem de irritatione non est poenalis, sed moralis. Imo neque est institutiva irritationis, sed declarativa,quia illa obtentio fuerat rapina quaedam. Nam (ut ibi dicitur), qui sic obtinent bona Ecclesiae, egentium substantiam rapiunt, quia dominus temporalis non potest illa valide conferre : ergo quod obtentio sit irrita non fit, sed declaratur per illam legem. Quando ergo actus irritus sic punitur per legem, clarum est legem esse poenalem quoad novae poenae impositionem ; sed id quasi accidentarium est, seu adventitium irritationi, et ideo illam poenam hic non consideramus, sed per generalem doctrinam de lege poenali metienda est. Agimus ergo priori modo de ipsa irritatione, quae interdum in poenam praecipue introducitur.
8. Probatur conclusio inductione. — Sic autem probari potest conclusio inductione ; nam inter impedimenta matrimonii, illa quae sunt ratione delicti poenalia sunt, ut sunt uxoricidium cum promissione, adulterium cum aliquo vivente conjuge cum promissione futuri matrimonii,ut habenturin toto titulo de Eo qui duxit in matrim. quam poll. per adult., etc. Si civente, 91, q. 1; sic etiam electio religiosi ad praelationem, cui ipse consentit sine superioris sui licentia, irritatur in poenam suae praesumptionis, ut expresse dicitur in cap. S religiosus, de Elect., in 6. Idem colligitur ex cap. Dispendio, de hescriptis, in 6, ibi: Simili pena, si contra hoc fecerit, puniendus, scilicet, irritatione cujusdam rescripti ; et alia plura jura citantur a praedictis auctoribus, aliaque exempla de irritatione donationum, vel acquisitionum, largitionum, aut fructuum frequentia sunt, et aliis locis tractata. Denique quoties in jure additur particula in penam, vel in odium, vel in injuriam, ut in capite Cum secundum, de Praebend., censetur irritatio fieri in poenam ; aliquando vero sine his particulis, et ex modo quo fertur, satis intelligi potest sub illa habitudine ferri ; ratio vero clara est, quia irritatio actus est magnum gravamen, et potest nocumentum afferre : ergo de se esse potest sufficiens poena, et aliquando est valde accommodata delicto, ergo potest per legem intendi sub ratione poenae: tunc ergo vel illa, quatenus irritans, habebit simul rationem legis poenalis. Nec obstabit quod per irritationem non minuatur patrimonium, aut tollatur jus quaesitum ; nam satis superque sufficit quod impediatur acquirendum, vel quod privetur homo potestate, quam habet ad efficiendum valide actiones suas. Nam hoc modo inhabilitas ad beneficium est magna poena, et in leg. Senatus, ft. de Conwahend. empt., irritatio venditionis dicitur poena venditoris, etiamsi re sua non privetur, et similes poenae numerantur in 1. Minoris, ff. de Poenis.
9. Sententiarum conciliatio. — Ex his ergo possunt facile sententiae adductae conciliari ; nam indefinite utraque verum dicit, neutra autem universaliter. Unde quae dicit legem irritantem esse poenalem, ut sit vera, permissive seu potentialiter est intelligenda, id est, potest esse poenalis. Quae vero negat esse poenalem intelligenda est formaliter, seu ex necessitate, quia lex irritans, ut talis est, non postulat quod sit poenalis, neque hoc est illi intrinsecum. Et ita etiam facile solvuntur fundamenta illarum opinionum, si contra ea quae diximus applicentur. Jura enim allegata in prima opinione solum probant irritationem interdum esse poenam : ratio vero ibi facta probat hanc posse esse poenam, non tamen necessarium esse respectum poenae ut fiat, quia per accidens est quod respectu alicujus sit gravamen. Propter bonum commune multa gravamina toleranda sunt sine culpa, sine personali causa, seu defectu. Unde non est verum omnem inhabilitatem personae esse poenam ; interdum enim ad perfectionem, et statum religiosum pertinet; aliquando vero est quid indifferens. Ad confirmationem vero ibi additam de interpretatione legis irritantis, dicemus latius in libro 8. Nunc solum respondemus legem irritantem, si fuerit simul poenalis, restringendam esse ; alias vero intendi posse prout favorem vel utilitatem commuuis boni prospexerit, et aliquando restringi posse, nisi inde resultet aliquid contra commune bonum, quia ad hoc suffhicit ut sit onerosa, licet poenalis non sit. Argumenta vero et jura allata in secunda sententia probant recte irritationem posse et saepe induci in poenam, non tamen hoc illi esse intrinsecum, nec in universum illi convenire. Et hoc tantum convincitur exemplo irregularitatis ibi adducto, quod etiam probat posse dari inhabilitatem, ac subinde irritationem, quae non sit poena. Discursus denique ibi factus convincit in illis casibus, ubi irritatio fit sine culpa alicujus, et sine causa (ut sic dicam) personali, non posse irritationem esse poenam. Saepe autem imponitur irritatio praecedente culpa et ratione illius, et ideo tunc merito imponi potest in poenam.
10. Posse in eadem lege irritationem actus ferri per se in bonum commune, et in ponam.— Obviatur objectioni.— Addo denique aliquando accidere posse ut in eadem lege irritatio actus feratur, et per se propter commune bonum, et simul in poenam. Quia isti duo respectus non repugnant simul conjungi in eodem effectu ; velrespectu ejusdem, vel respectu diversorum. In exemplum adduci possunt impedimenta irritantia matrimonium propter delictum introducta ; nam illa poenalia sunt, ut vidimus, et tamen etiam per sese erant expedientia ad commune bonum, ut securitati et fidelitati conjugum consuleretur : unde, licet alia poena tale delictum condigne puniretur, nihilominus posset juste irritatio simul persistere sine duplicatione poenae , quia per se expediebat , etiamsi non adjiceretur in poenam. Dices hinc sequi nunquam fieri irritationem in poenam, quin etiam propter se et propter suam utilitatem fiat, quia semper talis irritatio confert ad commune bonum, et propter illud fit. Respondeo negando sequelam, quia hic non consideratur tantum communis utilitas quae invenitur in pena, ut poena est , quae est vindicare delictum, et per illum modum coactionis praecavere ne similia fiant, quod est commune omni poenae : sed ulterius consideratur utilitas medicinae (ut sic dicam) auferendo occasiones perpetrandi similia delicta, quae utilitas non est communis omni poenae, nec de ratione ejus, ut ad vindicationem spectat. Hoc ergo modo dicimus, per irritationem illam matrimonii in praedictis casibus auferri occasiones perpetrandi similia delicta, et hanc causam fuisse sufficientem ad imponenda talia impedimenta, etiam sine vindicatione delicti, quod per aliam poenam fieri potuisset, sicut de facto ctiam fit. Aliquando vero imponitur in poenam inhabilitas ad beneficia , propter rebaptizationem, verbi gratia, vel aliud simile delictum, ad quod vitandum nihil confert illa inhabilitas, nisi per modum comminationis et vindictae, sicut quaelibet alia gravis poena prodesse posset.
On this page