Caput 20
Caput 20
Utrum leges irritantes actus, illos in conscientia prohibeant
1. Ratio dubitandi. — Ratio dubitandi esse potest , quia hae leges sunt vera praecepta superiorum ; sed de ratione veri praecepti seu legis est ut obliget in conscientia, ut supra os- tensum est ; ergo necesse est ut hae leges in conscientia obligent aliquo modo. Et confirmatur, quia supra dictum est etiam leges pure poenales resolvi aliquo modo in obligationem
vera ratio legis ; sed leges irritantes non minus sunt verae leges quam poenales ; ergo. In contrarium vero potest fieri inductio ; nam lex irritans testamentum minus solemne, nullam obligationem in conscientia inducit , quia neque testatorem obligat ad servandam solemnitatem , cum possit de rebus suis valide et invalide disponere, sicut potest aliter eas consumere si velit ; nec etiam obligat haeredem, cum illi nihil praecipiat. Similiter lex irritans contractum factum a minore non obligat illum in conscientia, cujus signum est, quia potest illum juramento confirmare, quod non posset si esset peccatum ; et sic de alis.
2. Distinguendas esse duas partes in lege.— Ad resolutionem hujus quaestionis (cum proportione ad ea quae de lege poenali diximus), oportet distinguere duas partes in hac lege: una est effectio vel omissio actionis quam lex ista praecipit, alia est irritatio actionis quam lex ipsa jubet vel facit. Circa primum, advertere oportet ex dictis, tripliciter ferri hanc legem, scilicet, per modum affirmativi praecepti, vel per modum negativi, vel neutro modo, sed tantum quasi conditionaliter ad modum legis pure poenalis. Primus modus habet proprie locum in legibus quae dant formam contractibus, ut patet in decreto Tridentini de matrimonio, quo praecipitur ut matrimonium cum tali solemnitate fiat. Item in canonibus dantibus formam in electionibus, in alienationibus ecclesiasticis, et similibus; praecipiunt enim talem formam servari, et quoad hoc habent formam affirmativi praecepti. Si quis autem recte consideret talia praecepta, ut affirmativa sunt, non sunt absoluta, sed conditionata; non enim praecipiunt alienationem fieri, verbi gratia, sed ut, si fiat, tali modo fiat, quia nimirum tales leges non praecipiunt exercitium actus, ut sic dicam, sed solum formam seu modum servandum in actu, quando fit. Unde talia praecepta resolvuntur tandem in negativa, scilicet, ut talis actus sine tali solemnitate non fiat; sic Tridentinum, sess. 25, c. 15 de Regul., prius prohibet professionem fieri ante expletum decimum sextum annum aetatis, et annum probationis, et deinde irritat professionem ahter factam. Quocirca secundus modus legum negativarum prohibentium, scilicet, absolute actus, et irritantium illos frequentior est. Sic enim prohibentur matrimonia inter consanguineos vel affines, vel cum religioso professo aut clerico in sacris, vel prohibetur aut irritatur datio, vel acceptio simoniaca, et alia similia. Tertius autem modus potest interdum cum quolibet ex superioribus conjungi. Aliquando enim lex dans formam actui prius praecipit sic fieri, seu non aliter fieri, et postea irritat aliter factum, ut in exemplis ex Concilio adductis satis patet : nonnunquam vero nihil praecipit, vel circa actum ipsum, vel formam ejus, sed tantum conditionaliter statuit ut, si absque tali forma fiat, non valeat, ut patet in lege de solemnitate testamenti et similibus, et similiter in legibus directe irritantibus actus aliquos, non propter defectum formae, sed propter alias causas, saepe fertur prius absoluta prohibitio actus, et additur irritatio, ut patet in exemplis adductis de matrimonio : aliquando vero nihil simpliciter prohibetur, sed irritatur actus si fiat, ut in casu cap. Quamvis, de Pact., in 6, cum similibus de quibus infra.
3. Posse per legem statui arritationem, vel ut faciendam , vel ipso facto. — Circa alteram partem istarum legum, scilicet irritationem, advertendum est dupliciter posse per legem statui ; nempe, vel ipso facto, vel ut faciendam. Nam sicut lex poenalis interdum imponit poenam ferendam, interdum per se illam infert ipso facto, seu ipso jure : ita irritatio utroque modo ferri potest per legem, quia uterque modus est possibilis, et uterque pendet ex arbitrio legislatoris, et consequenter ex mente ejus, quae uno et alio modo per verba legum significari solet. Sepe enim dicunt talem actum, si fiat, vel aliter fiat, esse irritum vel non valere, ut in leg. Stipulatio non calet, ff. de Verbor. oblig., cum similibus; aliquando vero solum dicunt ut actus irritetur, ut de venditione ultra dimidiam justi pretii, in l. 2, c. de hescind. vendit. His autem duobus ordinibus legum solent jurisperiti addere tertium, earum legum quas vocant nec assistentes, nec resistentes contractui, quia non dant actionem civilem alicui contrahentium. Sed hae leges non solum irritantes non sunt, verum etiam nec prohibentes actus, quia nec irritant, nec confirmant contractum , nec prohibent, nec praecipiuni ; et ita versari possunt et circa actus injustos, ut est lex negans actionem contra venditionem injustam citra dimidiam; et circa actus justos, ut est lex negans actionem propter solam obligationem naturalem ortam ex simplici promissione. Qui modus legum praesertim inter civiles reperitur, et licet irritantes non sint, ut dixi, earum notitia aliquid conferre potest ad obligationem legum irritantium intelligendam, ut ex dicendis patebit.
4. Prima conclusio. — Iam igitur dico primo: lex dans formam actui, licet non obliget ad exercitium actus, nihilominus ex se obligare potest in conscientia, vel ad servandam formam in tali actu, si fiat, vel (quod perinde est) ad non faciendum actum sine tali forma, et de facto ita obligat, quando vel materia legis id ex natura sua postulat, vel in lege satis exprimitur, et non alias. Assertio est clara ex dictis. Primo enim jam ostensum est per tales leges nullum actum absolute praecipi, ut est per se notum ; nam lex dans formam matrimonio aut testamento non praecipit contrahere matrimonium, aut facere testamentum ; ergo talis lex non inducit obligationem ad faciendum actum, quia haec non oritur nisi ex praecepto affirmativo absoluto. Secunda vero pars etiam est per se clara de possibili, quia illa potestas non excedit limites justitiae, et pertinere potest ad convenientem reipublicae gubernationem, et ab usu ostendi potest multis exemplis supra adductis , quae statim necessario repetemus. Quia vero talis lex non semper inducit talem obligationem, ut inductio in principio facta convincit, ideo difficultas tota est quando haec lex ita obliget in conscientia, ut omissio formae in tali actu peccaminosa sit, vel, quod perinde est, ut contrahere, vel alium similem actum facere sine debita forma per legem humanam praescripta, peccatum sit, vel non sit.
5. Duo signa ad dignoscendam obligationem istam. — Primum ex objecto. — Secundum ex prohibitione in lege, si additur irritatio. — Duo ergo signa praebuimus ad dignoscendam hanc obligationem. Unum est, quando actus ex vi sui objecti et naturae talis est, ut velle illum facere quando valide fieri non potest turpe sit et contra rectam rationem. Quod maxime videtur contingere in materia religionis, et in actibus sacris, et in materia justitiae: nam efhicere actionem sacram modo irrito et invalido sacrilegium est, quia est contra reverentiam debitam rei sacrae, ut facere sacramentum irritum, et sine debita forma et materia. Et hac ratione, etiamsi Concilium Tridentinum expresse non prohibuisset, sed tantum irritasset matrimonium factum sine parocho et testibus, esset grave peccatum illud sic contrahere, quia esset contra reverentiam sacramenti. Idemque est de quolibet alio matrimonio contracto cum impedimento irritante, et de professione in religione facta, omissa forma, seu conditionibus ab Ecclesia requisitis ad valorem ejus. Idem videre licet in materia justitiae; nam electionem facere praetermissa substantiali forma grave peccatum est, quia necessario in volvit injustitiam, et ideo graviter punitur in Trid., sess. 25, c. 6 de Regul. Idem est quoties quis ex officio tenetur facere actum ; nam consequenter tenetur facere validum, et ideo, praetermittendo debitam formam, contra justitiam faciet, ut si judex, proferendo sententiam, substantiales circumstantias omittat, et sic de aliis.
6. Videri autem potest haec obligatio in hujusmodi casibus non provenire proprie ac formaliter ex lege positiva, sed esse dejure naturali, quamvis non resultet, nisi posita institutione talis formae quam invehit lex positiva, sicut profanatio calicis consecrati sacrilegium est contra legem naturalem, licet supponat consecrationem ex positiva institutione. Sed, licet verum sit tale peccatum esse contra legem naturalem, etiam est contra legem positivam; nam, eo ipso quod praefinit talem formam in tali materia, constituit in illa medium justitiae velreligionis, et ideo qui debitam formam praetermittit, etiam legem humanam violat, quia lex illa, instituendo talem formam, ponit illam ut necessariam ad honestatem, et consequenter prohibet actum sine illa factum, sicut lex quae taxat pretium rei necessario prohibet carius vendere, etiamsi verbis formaliter prohibentibus id non explicaret. Aliud signum erat, quando prohibitio actus aliter facti ponitur in lege et additur irritatio: nam tunc lex illa continet praeceptum negativum, ratione cujus obligat ad vitandum, seu non intentandum talem actum. Quod interdum fit directe prohibendo, ut patet in Concilio Tridentino, sess. 25, c. 15, ubi prius prohibet fieri professionem ante expletum tempus probationis vel aetatis, et deinde irritat illam. Unde interdum lex addit specialem poenam praeter irritationem propter actum sic factum ; nam poena est signum prohibitionis, ut in eodem Concil., cap. 6 ejusdem sess. videri potest.
7. Quando vero neutrum ex his signis in lege invenitur, talis lex non obligat in conscientia ad servandam formam praescriptam in actu, seu ad non faciendum actum sine tali forma, et in hoc sensu talis lex dici potest pure irritans. Hoc videtur sufficienter probari exemplo de testamento solemni, in quo id expresse asseruit Matiens., in lib. 5 Recopil., titul. 4, lib. 1, Gloss. 10, n. 18, et refert Navar. in Man., cap. 23, n. 56, qui loquitur de lege pure poe- nali; tacite tamen videtur sumere argumentum a simili ; idem ergo est in similibus. Ratio autem est, quia efficere testamentum vel similem actionem valide non est de jure naturae, nec etiam praecipitur per legem dantem formam substantialem actui; ergo non est peccatum per se loquendo facere actum illum invalidum, quia quod non est contra praeceptum non est peccatum ; ergo nec facere illum sine solemnitate praescripta erit peccatum, quia si omittere solemnitatem esset peccatum, maxime id esset quia fieret actus invalide, et sine fructu vel effectu; quae enim alia deformitas ibi potest cogitari? Prima vero pars antecedentis probatur, quia, sicut jus naturae non obligat ad illam actionem absolute exercendam (ut suppono), ita etiam non obligat ad effectum ejus, ut, verbi gratia, ad transferendum dominium mearum rerum in alium, vel quid simile ; ergo etiam non obligat jus natura ad efficiendam illam actionem valide, supposito quod fiat, seu non prohibet illam facere invalide, quia, ex hoc quod fiat invalide, tantum sequitur ut non habeat effectum, quod non est contra praeceptum.
8. Diluitur objectio. — Dices: ex tali actu invalido sequi potest deceptio alterius, vel inimicitia, vel simile inconveniens, vel saltem ille actus sic factus erit otiosus et impertinens. Respondeo imprimis, licet hoc totum concedatur, non sequi quod sit lege humana prohibitus. Deinde dico haec non per se sequi, sed esse accidentalia, quia potest interdum ratio aliqua vel finis honestus movere ad testamentum faciendum, etiam sine solemnitate, ut, si aliter non possit constare de voluntate morientis, saltem illo modo constet, vel certe ut sic exterius satisfaciat testator importunis precibus alicujus extranei , volens ut alius ab intestato habeat haereditatem : tunc enim neque mentitur, neque alicui facit injuriam, sed utitur jure suo, et fortasse redimit vexationem suam. Et ita ibi non intervenit deceptio, vel, si sequatur, erit passiva (ut sic dicam), non activa; et idem est de inimicitia et aliis incommodis. Altera denique pars antecedentis ex dictis plane sequitur, quia nec ex forma, seu verbis legis positivae, nec ex materia ejus colligitur tale praeceptum humanum, ut suppono ; ergo non est, nec cum fundamento potest affirmari.
9. Leges negative directe prohibentes et irritantes actum obligant in conscientia ad talem actum vitandum. — Dico secundo : leges negativae quae directe prohibent actum , et ad majorem firmitatem seu exaggerationem prohi- bitionis irritant illum, obligant in conscientia ad talem actum vitandum. Conclusio est clara, de qua videri potest Navar. supra, et probatur, quia talis lex est justa in tali prohibitione praecise spectata, et continet praeceptum negativum ; ergo obligat in conscientia ad vitandum talem actum. Patet consequentia, quia hic est intrinsecus effectus legis justae, sive prohibentis, sive praecipientis : hic autem effectus non impeditur propterea quod lex addat irritationem prohibitioni, sicut supra dicebamus additionem poenae non auferre obligationem in conscientia legis poenalis ; est enim cum proportione eadem ratio. Quin potius in praesenti auget obligationem, tum quia ex suo genere gravius est, magisque a recta ratione exorbitat, facere actum prohibitum et irritum, quam tantum prohibitum ; tum etiam quia ille modus prohibendi indicat majorem gravitatem prohibitionis, tum ex parte necessitatis vitandi talem actum, tum ex parte intentionis legislatoris, satis enim significat se velle obligare quantum possit,
10. Statim vero occurrit inquirendum quomodo cognosci possit quando lex hoc modo obliget, seu (quod idem est) quando contineat prohibitionem ante irritationem. Respondeo utendum esse principiis ac regulis supra datis. Nam primo consideranda sunt verba: si enim praeceptiva sunt, seu prohibitiva absolute, tunc sufficiunt ad hanc obligationem inducendam, ut ex dictis constat, et est exemplum in cap. Decet , 89 dist. Praeter verba vero etiam ex materia poterit obligatio colligi, ut si lex irritet matrimonium cum adultera machinatrice, etiam prohibet illud, et sic de aliis. Praeterea, quoties irritatio imponitur in poonam ejusdem actus, signum est maxime prohiberi ipsum actum : nam talis lex non solet esse pure poenalis, non enim recte aecommodatur huic materiae seu poenae, et ideo admittenda non est, nisi aliud evidenter constet, quod erit rarissimum. Et ideo moralis regula est talem legem continere prohibitionem actus in conscientia, vel saltem supponere illam, aut ex lege naturali, aut ex alia lege positiva; sic lex irritans collationem beneficii per confidentiam, in conscientia prohibet illam, et lex irritans electionem religiosi ad episcopatum acceptatum sine licentia sui Praelati, prohibet talem acceptionem ; sic etiam turpia legata, dum irritantur in odium scribentis, prohibentur, vel saltem prohibita esse supponuntur in l. Turpia, ft. de Legat., 1, et per haec facile erit de similibus Judicare. In legibus autem irritantibus actus in favorem alicujus, vel communitatis, vel privatae personae, non est haec regula ita universalis; nam interdum prohibent simpliciter actum, et tunc obligant in conscientia ad illum vitandum juxta conclusicnem positam, et rationem illius; secus vero dicendum erit quando non ita prohibent praecipiendo, sed tantum irritant juxta dicenda in sequenti assertione.
11. Dico tertio: quamvis lex simphiciter et absolute irritet actum, si fiat, non necessario obligat in conscientia ad non faciendum illum de facto, seu materialiter, ut sic dicam, sed interdum est lex pure irritans, et non prohibens actum. Haec assertio in generali probari potest, quia hoc non repugnat, et interdum sufficit ad intentionem legislatoris. Item suaderi potest exemplo legis pure poenalis cum proportione applicato. Denique convincitur aliquibus exemplis, ut legis irritantis venditionem fundi dotalis factam ab uxore, etiam cum licentia mariti, cum tamen illam non prohibeat in conscientia: vel irritantis renuntiationem haereditatis paternae quam facit filia, cum nuptui traditur, dote contenta, et tamen licet illam faciat, non peccat, quia cedere potest juri suo. Quae videtur esse ratio a priori, ob quam in talibus legibus fit irritatio actus sine prohibitione illius, quia hujusmodi leges beneficium intendunt conferre illi cujus actum irritant, et ideo nolunt aliam coactionem, vel obligationem in conscientia illi imponere.
12. Quomodo discernatur lev pure irritans ab ea qua in conscientia prohibet actus. — Hic vero statim se offert inquirendum quomodo possint discerni hae leges pure irritantes ab aliis quae in conscientia prohibent actus. Sed de hoc puncto disputavi late in materia de Juram., lib. 2, cap. 20 et seq., ubi varias retuli distinctiones et opiniones doctorum, easque examinavi, et in summa dixi primum omnium respiciendum esse ad verba legis, an dirigantur ad personam praecipiendo vel prohibendo ; an immediate versentur circa actionem seu contractum, illum qualificando seu infirmando; nam priores ex vi suae formae praecipiunt, et consequenter obligant; posteriores vero non prohibent actum ex vi talium verborum, licet irritent illum in favorem alicujus, nisi aliunde ex matcria, fine, vel circumstantiis, contrarium colligi possit. Et ideo ulterius considerandam esse dixi materiam legis, et an ordinetur ad bonum publicum vel privatum, et an ad talem finem non solum irritatio, sed etiam prohibitio expediat. Atque ita ex omnibus rite pensatis colligi poterit an lex sit pure irritans, vel etiam prohibens.
13. Lex non irritans actum ipso facto, sed praecipiens, non obligat, nisi forte judicem. — Dico quarto : quando lex non irritat actum ipso facto, sed praecipit irritationem ejus, tunc ad irritationem non obligat, nisi fortasse judicem. Explicuimus obligationem harum legum quoad vitandum actum ; superest explicanda obligatio quae specialiter ex irritatione oriri potest; et quoniam lex irritans potest esse duplex, scilicet, vel praecipiens irritationem, vel faciens, ideo de priori hanc ponimus assertionem, de posteriori vero dicemus in sequenti. Conclusio ergo est clara, quia irritatio actus est effectus publicae potestatis; ergo si non fit per legem, debet fieri per judicem ; ergo, antequam fiat, non potest obligationem inducere, quia non est. Item talis lex vel est praeceptiva, vel punitiva, in tali irritatione imponenda : si ergo consideretur ut punitiva, non obligat ante sententiam, quia non ponit poenam ipso facto, quia solum jubet actum irritari ; unde non obligat partes seu privatas personas ad efticiendam irritationem, seu ad dissolvendum contractum, vel quid simile, ante sententiam condemnatoriam judicis, quia solum ad patiendum obligat, juxta supra dicta de lege poenali. Si autem talis lex spectetur ut praeceptiva, judici praecipit per se loquendo; ergo alios non obligat. Et hinc relinquitur probata ultima pars, scilicet, quod obliget judicem, quia ad illum loquitur qui tenetur secundum leges judicare, sicut supra dictum est de lege poenali, et juxta ibi dicta haec assertio cum proportione explicanda est, neque alia difficultas circa illam occurrit.
14. Ha lege irritante, si suum habeat effectum, sequitur obligatio ad omnia quae intrinsece ex irritatione nascuntur , secus si effectus inpediantur. —Dico quinto: ex lege irritante ipso facto, si suum consequatur effectum, sequitur obligatio in conscientia ad omnia quae intrinsece ex irritatione nascuntur : secus vero erit si effectus impediatur. Supponit haec assertio hanc legem non obligare ad irritationem ipsam faciendam, quia illam non facit homo, sed ipsa lex, et ita quoad hoc non obligat lex, sed operatur. Solum ergo potest obligare ad sustinendam, seu executioni mandandam irritationem a lege factam. Et hoc est quod per hanc conclusionem intenditur, quae duas continet partes, et utraque est satis clara, et universalis ad omnes leges irritantes , sive in odium, sive in favorem, sive in publicum, sive in privatum fiant. Prior ergo pars probatur, quia si lex illa consequitur effectum suum, actus est nullus; ergo nullum confert jus; ergo si actus ille sit acceptio, vel acquisitio alicujus rei, ex tali lege sequitur obligatio non utendi, nec fruendi illa re tanquam propria, nec contrectandi eam illo modo quo rem alienam contrectare non licet. Ut si talis actus sit matrimonium, non licet ad conjugem accedere, neque alia jura conjugis aut mariti usurpare. Si sit professio religiosa, non licet actus proprios religiosorum efficere, et sic de aliis quae fundari poterant in actus validitate ; nam sublato fundamento ruunt omnia quae ex illo oriri aut in illo fundari poterant. Et potest hoc confirmari ex verbis Concilii Lateran. sub Leone X, sess. 9, ubi beneficiatis non recitantibus imponitur poena irritans acquisitionem fructuum beneficii, his vcrbis: Beneficiorum suorum fructus pro rata omissionis suos non faciant : unde subjungit : Sed eos tanguum inJuste perceptos erogare teneuntur, etc. Ergo proportionalis obligatio sequitur ex omni lege irritante et consequente effectum , quocumque titulo vel ratione irritatio fiat, quia obligatio non sequitur ex titulo irritationis, sed ex effectu ipso, et effectus idem est, quocumque titulo fiat.
15. Diluitur objectio.— Dices ex illis verbis probari quidem obligationem naturalem ex vi justitia, non tamen probari aliquam obligationem ipsius legis irritantis. Respondeo imprimis ideo in assertione non esse dictum, legem positivam obligare ad hoc, sed ex illa cum effectu ejus sequi talem obligationem, quod erit verum, sive haec obligatio quae sequitur naturalis sit, supposito effectu positivae legis, sive sit etiam specialiter inducta per ipsam legem. Addo vero probabilissimum esse etiam ipsam legem, irritantem actum, obligare ad non utendum illo actu ut valido, ac subinde per contrarium usum non solum peccari contra legem naturalem, sed etiam contra ipsam legem irritantem, quia intentio irritantis principalis est, ne talis actus utilitatem habeat, seu moralem usum, et ideo irritando prohibet usum illius actus ut validi. Et ideo etiam solet talis usus speciali poena puniri: non solum attenta malitia contra legem naturalem, sed etiam spectata inobedientia contra legem positivam irritantem, propter quam solent censurae imponi per ecclesiasticas leges , cum ad talem poenam requiratur inobedientia , et contumacia contra ecclesiastica praecepta.
16. Posterior vero pars assertionis ex tenore prioris constat: nam illa prior sub conditione tantum posita est, scilicet, si effectus legis irritantis sequatur ; ergo, cessante conditione, non procedet illa prior pars assertionis, nec habebit locum legis obligatio. Et patet ratione, quia cessante causa adaequata cessat effectus: sed adaequata causa hujus ogligationis est nullitas actus facta per legem, seu lex irritans eflicaciter, et cum effectu, ut discursus facti satis ostendunt ; ergo cessante illo effectu cessat causa obligationis, et consequenter etiam obiigatio ipsa. Posita autem est illa conditio, et haec posterior pars, quia interdum potest impediri hic effectus. Quibus autem modis impediri possit in capite sequenti dicam.
On this page