Caput 21
Caput 21
Quibus modis impediri possit irritatio actus quem lex precipit pro infecto haberi
1. Duobus modis fit irritus actus, per legem vnmediate vel per sententiam judicis.—buobus modis potest actus fieri irritus per legem: uno modo, mediante sententia judicis, vel condemnatoria, vel saltem declaratoria criminis; alio modo, immediate per ipsammet legem statim ac fit seu intentatur actus. In quibus modis, manifestum est difficilius esse impedire irritationem solius legis, quam illam quae requirit sententiam judicis, quia facilius est impedire judicem ne sententiam proferat, quam legem ne operetur, et ideo hic dicemus de irritatione per judicem inducenda, et in sequenti de altera. Et quamvis dupliciter possit irritari actus per sententiam judicis, scilicet, vel per sententiam condemnatoriam, et hominis executionem, vel per declaratoriam tantum, qua posita statim lex operatur, inter quos modos est magna differentia, ut infra videbimus; tamen in praesenti non multum interest, quia satis nunc est quod actus non sit irritus ante sententiam ; quod si aliquid speciale occurrerit, adnotabitur.
2. Regula generalis.—hegula ergo generalis sit: quoties lex irritat actum dependenter a sententia judicis, licet actus a principio irritabilis sit ratione legis, ut per se constat, nihilominus ejus irritatio multis modis impediri potest ; et dum non irritatur actus, permanet validus, sive juste sive injuste irritatio impediatur; utroque enim modo id contingere potest. Primo enim impeditur sine injustitia, si actus sit occultus, ita ut in judicio probari non possit, quia ex vi talis legis nemo tenetur actum suum irritare, vel contractum dissolvendo, vel spoliando se rebus acceptis, ut capite praecedenti dictum est. Et ideo nihil peccat qui talem actum cccultum tanquam omnino firmum et validum perpetuo conservat, quia revera talis est quamdiu a judice non irritatur. Neque etiam peccat etiamsi actum occultum retineat ne irritetur, quia ex hoc capite non violatur lex, nec alicui fit injuria; cavendum est autem ne in ipsomet actu aliqua commissa sit, nam illa rescindenda est. Ut, licet venditio rei ultra dimidiam justi pretii non sit irrita, sed rescindenda, licet non rescindatur de facto, quia est occulta, tenetur venditor in conscientia, et absque ulla coactione judicis, restituere partem illam pretii in qua excessit justitiae aequitatem, et omnia damna quae ob eam causam, vel propter dilationem restitutionis iniquam emptor passus est. Et e converso si emptor fuit injustus in parvitate pretii, tenebitur supplere quod abstulit, et damna quae ex illa diminutione alteri secuta sunt; nihilominus tamen potest rem emptam retinere, et fructus ejus similiter, quia cum actus fuerit validus, factus est dominus rei emptae, cum sola obligatione resarciendi injuriam.
3. Secundo, potest haec irritatio actus ( etiamsi publicus seu probabilis sit) sine injustitia impediri, aut ex consensu partium, quia neutra vult actum rescindere, aut quia illa pars cujus interest non vult litem movere, nec rescissionem intentare. Tunc enim nihil agitur contra legem, cum ipsa non imperet partibus ut actum rescindant, nec etiam sibi faciunt injuriam, vel quando ex mutuo consensu actum conservant , quia volenti et consentienti non fit injuria, vel quando is qui habet jus, non intentat actionem, quia ipse potest cedere juri suo, et alter non obligatur ad irritationem procurandam. Semper tamen tenebitur ad recompensationem faciendam si injuriam intuIit, juxta proxime dicta in praecedenti puncto. Atque hinc etiam fit ut possit haec irritatio impediri per legitimam praescriptionem adversus actionem, seu actorem qui fuit negligens in petenda irritatione : nam si contra illum praescriptum sit, consequenter est omnino firmatus actus, et irritatio exclusa, quia haec non potest fieri nisi mediante actione, et actio fuit per praescriptionem exclusa. Quod vero tempus ad praescribendam actionem suffhiciat, non est hujus loci exponere. Vide Molin. tract. 2 de Just., disp. 71.
4. Tertio, potest irritatio haec impediri, licet actus sit publicus et probabilis, ad judicem delatus ut illum irritet, quia judex cum effectu illum non irritat, seu sententiam non profert ; nam, sive jure, sive injuria id facere omittat, quamdiu cum effectu actum non irritat, ille valorem suum retinet cum omnibus effectibus qui ab illo nascuntur. Probatur, quia si omittatur irritatio sine injustitia alicujus , tunc manet res in eodem statu in quo antea erat, et nulla ratio novae obligationis intervenit ; si vero irritatio injuste denegata est, tenebitur quidem ad recompensandum damnum qui injuriam intulit, sive ille fuerit judex, injuste judicando contra allegata et probata, sive fuerit falsus testis, sive alia tertia persona injuste cooperando, sive ipsemet reus injuste se defendendo; nihilominus tamen actus semper conservabitur validus, et effectus ejus, scilicet, dominium acquisitum, vel quid simile, semper permanebit, quamdiu cum effectu actus non irritatur. Unde etiam fit ut, si lex non irritet ipso facto, sed solum praecipiat irritari actum, tunc solum irritetur tempore latae sententiae condemnatoriae. Unde si contingat actum rescindi aliquo tempore postquam factus est, non retrotrahetur rescissio ad initium actus, sed solum tunc incipiet, cum fit, quia antea actus fuit validus, et fructus, verbi gratia, illo tempore accepti ex re acquisita per talem contractum juste accepti sunt, et cum absoluto et perfecto illorum dominio. Tantumque manere poterit obligatio recompensandi damna, si quae alteri injuste illata fuere, vel in actu ipso in principio, vel in mora faciendi talem recompensationem, ut dictum est. Quae omnia ex principiis justitiae necessario sequuntur, et non possunt habere controversiam, et ideo longiori probatione aut disputatione non indigent. Secus vero erit si lex irritet actum ipso jure cum ordine ad sententiam declaratoriam, nam tunc retrotrahetur irritatio, ut infra dicam.
5. Quaeri vero potest si pars ipsa, quae rem alterius per contractum irritabilem valide comparavit, per injustitiam novam impediat ne contractus irritetur, vel per vim et metum alium cogendo ne rescissionem contractus petat, vel subornando iniquum judicem, aut falsos testes, etc., an in eo casu teneatur ex justitia rescindere contractum, etiamsi per judicem irritatus non fuerit. Quando enim per alios ponitur tale impedimentum sine injusta cooperatione ipsius partis, seu rei, non tenetur ipse spoliare se re sua, vel contractum sua voluntate solvere, magis quam antea teneretur, quia nulla nova ratio obligationis in eo invenitur. Alii vero, si injusti fuerunt, tenebuntur ad recompensationem, non vero ad restituendum in specie per rescissionem contractus, quia haec nou est in eorum potestate, cum pendeat ex alterius voluntate, scilicet, ipsius rei. At vero quando ipsamet pars seu reus fecit talem injuriam, videtur teneri ad reparandum damnum quod intulit in eadem specie, quia potest, et ex sola sua voluntate pendet ; nam damnum illatum fuit privare actorem debita irritatione contractus , et hanc potest facere reus sua voluntate; ergo tenetur illam facere.
6. In contrarium vero objici potest quia haec est quaedam poena; at vero nullus reus obligatur ad restituendam poenam ad quam condemnandus esset secundum legem, si de facto non condemnatur, etiamsi per iniquam et injustam tergiversationem, vel subordinationem, condemnationem impediverit; ut probabiliter tenet Navar., cap. 18, n. 48, quem sequitur Vasq. in praesenti disp. 175, cap. 2; ergo neque hic tenetur ad rescindendum contractum, etiamsi dolo evitet condemnationem ad hujusmodi poenam; licet alii auctores contrarium opinantur cum Soto, lib. 1 de Just., quaest. 6, art. 6. Sed quidquid de hoe sit, probabilius mihi videtur in praesenti puncto hunc reum teneri in conscientia ad rescissionem contractus alio volente ; ut ad reddendam rem priori domino, recuperato pretio, vel quid simile : et ratio prius facta apud me convincit, quam hoc modo amplius declaro. Nam vel ille tenetur restituere aliquid actori in illo casu, vel non; hoc secundum videtur incredibile, quia plane irrogat illi injuriam, cum per media iniqua illum impediat a consecutione juris quod per leges illi competit. Item, si falsus testis per iniquam deceptionem illum impediat, tenebitur ei satisfacere : ergo et actor tenetur. Quod si restituere tenetur, profecto debet in propria specie illud restituere quod injuste impedivit, quandoquidem potest. Nam ubi restitutio in propria specie fieri potest, non habet locum recompensatio pro voluntate debitoris, quia altcr habet jus in suam rem propriam. Imo in praesenti casu, cum agitur de rescissione contractus, praecipue videtur intenta recuperatio rei propriae in propria specie: ergo.
7. Propter rationem vero in contrarium factam, limito hanc sententiam , ut procedat, quando actus praeteritus , qui rescindendus seu irritandus est, fuit privatus, pendens ex voluntate contrahentium, per quam res unius in alterum translata est , et postea per irrita- tionem actus, intendit prior dominus peculiare emolumentum sibi debitum virtute legis. Tunc illa rescissio contractus non habet propriam rationem poenae, vel saltem in tali causa per quam actor ille jus suum petit, non consideratur praecipue ratio poenae, sed res actoris, et reparatio illius, et ideo cum ab illa consequenda per iniqua media impeditur, illi fit injuria contra justitiam commutativam, quae ad restitutionem obligat in propria specie, ut dixi, quando debitor in illa solvere potest. Et ita ad objectionem, quatenus contra hoc procedit, negatur consequentia, quia in poena, licet per fraudem impediatur, non fit contra justitiam commutativam, ut est probabile. Unde si contingat actum qui irritandus est, solum titulo poenae esse irritandum, et non propter speciale jus quod actor prius haberet in rem quae per talem actum fuit in alium translata, sed solum quia intendit ut poena illi applicetur, quia cedit in ejus utilitatem : in tali casu non est improbabile reum non teneri ad restitutionem, etiamsi per iniqua media se defendat. Quia tunc non peccat contra justitiam commutativam respectu privati actoris, sed solum contra justitiam legalem respectu communis boni, vel contra obedientiam et justitiam, qua tenebatur judici et reipublicae. Ut, verbi gratia, si quis sit consecutus beneficium valide, non per resignationem, vel donationem alicujus privatae personae, cujus antea beneficium esset, sed quia beneficium vacabat, et ordinario modo fuit ad illud electus vel provisus cum aliquo tamen defectu, ratione cujus potest et debet collatio cassari; tunc licet alius impetret jus ad beneficium, et agat ad irritationem collationis, et possessor se inique defendat, vel defectum occultet, et irritationem collationis impediat, non videtur teneri in conscientia ad relinquendum beneficium, quia non fecit alteri injustitiam, sed solum egit ad excusationem poena, ad quam alter non habet speciale jus justitiae commutativae, quia non propter illius commodum imposita est, sed tantum propter vindicationem delicti, quae ad justitiam legalem seu boni communis spectat.
On this page