Text List

Caput 22

Caput 22

Utrum lex ipso iure irritans actum impediri aliquo modo possit ne actum nullum reddat

CAPUT XXII. UTRUM LEX IPSO JURE IRRITANS ACTUM IMPEDIRI ALIQUO MODO POSSIT NE ACTUM NULLUM REDDAT.

1. Agimus de lege quae per se et ante omnem sententiam actum irritat, et loquimur de illa permanente in sua vi et statu, ita ut nec per abrogationem, nec per dispensationem sub- lata sit ejus obligatio. Videtur enim tunc fieri non posse ut talis effectus legis impediatur, posita materia ejus: ratio est, quia talis irritatio fit per efficacitatem moralem ipsiusmet legis, et ita fit in eodem momento in quo actus fit; nullus autem potest legis actionem impedire, quia solus princeps conditor legis potest vim legis auferre, et consequenter solus etiam potest effectum illius impedire ; at legislator non potest in ipsomet tempore in quo actus fit illius irritationem impedire, nisi praecedat ejus dispensatio, seu decretum quo declaret se velle ut in eo casu lex non obliget, nec habeat vigorem, de quo casu non loquimur, sed de lege integra et immutata, ut dixi; ergo non videtur posse impediri talis effectus. Et confirmatur, nam si impediri posset, maxime per ignorantiam invincibilem ; sed non pctest impediri per ignorantiam ; ergo. Major cum consequentia patet, quia nulla est potentior excusatio, nec quae magis causet involuntarium quam ignorantia. Minor vero patet quia, licet ignorantia excuset culpam, non vero tollit vires legis tam in obligando, quantum est de se, quam in efficiendo.

2. In hoc puncto distinctione utendum est inter irritationem proprie poenalem, quae in odium alicujus peccati principaliter imponitur, et illam quae per se inducitur propter bonum et favorem, aut communitatis aut membrorum ejus, sive directe per prohibitionem aut irritationem actus, sive consequenter per institutionem formae necessarie ad valorem actus inducta sit.

3. Cessante causa per se et adequata, cessat effectus. — Primo igitur dicendum est: quando irritatio tantum in poenam imposita est, per ignorantiam, vel aliam similem qua a culpa excusat, impeditur. Docent Card., in Clement. 1 de Elect., quaest. 18; Bolognet., in l. Omnes populi, ff. de Just. et jur., n. 153, ubi alios refert. Probatur, cessante causa ( utique per se et adaequata), cessat effectus ; sed in praesenti casu culpa est causa per se et adaequata talis irritationis, quia hoc modo est causa poenae, et illa irritatio poena quaedam est, ut supponitur; ergo. Unde confirmatur ex generali principio quod ignorantia excusans culpam, excuset etiam poenam, quod supra traditum est et probatum ; sed non est minor ratio in hac poena irritationis actus, ut cessare debeat cessante culpa, quam in aliis: ergo idem in illa dicendum est. Et potest hoc confirmari ex his quae diximus lib. 4 de Orat., cap. 30, n. 17, scilicet, eum qui ex oblivione naturali omittit divinum officium, facere fructus suos, non obstante lege poenali irritante acquisitionem fructuum contra non recitantes lata, quia per illam oblivionem cessat culpa, et consequenter etiam poena; ergo idem erit in omnibus similibus. Dices: collatio beneficii simoniace facta irrita est, quae irritatio est poenalis et nihilominus tenet, etiamsi ignoranti invincibiliter simoniam beneficium collatum sit, ut 1. 4de Simon., cap. 57, n. 35, ostensum est. Respondetur illud esse speciale, quia fuit in illa lege expressum in detestationem illius delicti. Addo etiam ibi semper intervenire aliquam culpam, vel collatoris, vel alicujus tertii, quae suffticit ad sustinendam illam poenam, etiamsi recipiens excusetur : nam ad punitionem alterius, ipse etiam per accidens patitur. Dici etiam potest illam irritationem non tantum esse poenalem, sed etiam per se inductam propter vitandam omnem indecentiam rerum sacrarum, quae ex simonia provenit, et propter vitandam omnem notam et infamiam illius in his quae ecclesiastica beneficia valide consequuntur. A4. De ignorantia irritationis, an impediat irritationem actus. — Tandem circa hanc conclusionem occurrebat quaestio, an ignorantia irritationis et non prohibitionis, quae culpam contra legem excusare non valeat, impediat irritationem actus. Sed hoc etiam pendet ex quaestione supra tractata, an ignorantia solius poenae excuset illam, etiamsicontra legem peccatum sit. In qua partem negantem veriorem esse censuimus. Unde consequenter in praesenti dicendum est, quando lex humana prohibet actum addendo irritationem per modum poenae, si lex non ignoratur ut prohibens, licet ignoretur ut irritans, actum contra legem factum esse irritum, quia talis ignorantia non excusat peccatum contra legem, et consequenter nec excusat poenam, licet ignoretur; ergo neque excusat irritationem , quia irritatio non est talis poena quae requirat specialem contumaciam, sicut excommunicatio, et similes censurae. Item hoc modo incurritur irregularitas poenalis, licet ignoretur ipsa poena, si nou ignoratur prohibitio, neque excusatur culpa; ergo idem est de quacumque inhabilitate personae; ergo et de irritatione. Denique inductione hoc ostendi potest in beneficiato non recitante culpabiliter, qui non facit fructus suos, etiamsi poenam ignoret, et sic de aliis. Quae doctrina etiam procedit indifferenter, sive actus irritatus per legem esset jam damnatus, sive de novo per illam damnetur, quia hoc valde extrinsecum et accidentarium est, ut de poena etiam dixi. Et hoc magis constabit ex puncto sequenti.

5. Secunda conclusio. — Dico secundo : quoties lex, constituendo formam substantialem servandam in actu, consequenter irritat illum qui fit sine tali solemnitate, impediri non potest ille effectus, prout a lege praescribitur, stante tali defectu, ideoque non potest esse validus actus factus contra talem legem. Supponimus sermonem esse stante lege in sua vi, et non interveniente dispensatione principis. Probatur ergo primo ratione generali quasi philosophica, quia forma sic statuta per legem est substantialis tali actui sub tali vel tali ratione, scilicet, contractus, professionis, testamenti, vel alia simili; sed absque forma substantiali non potest res subsistere : ergo neque actus ille potest suum esse habere sine tali forma : ergo tali forma deficiente non potest impediri defectus nullitatis. Secundo, lex illa resistit valori talis actus : ergo si voluntas principis non derogat legi (ut supponitur), non potest privata voluntas alicujus illi resistere, vel illam impedire : ergo nullum impedimentum cogitari potest ad hoc sufhiciens. Atque haec assertio magis confirmabitur simul cum sequenti; nam haec lex in tantum irritat, in quantum virtute prohibet, vel non admittit actum sine solemnitate factum quoad valorem ejus, et ideo eadem est fere ratio de illa et de lege directe et per se prohibente et irritante actum.

6. Dico ergo tertio : quando lex absolute et simpliciter prohibet et irritat actum, non potest irritatio illa per causam inferiorem, vel propter particularem occasionem impediri, seclusa principis dispensatione formali, vel prassumpta, ut nunc loquimur. Haec assertio communis est, ut ex his quae statim allegabimus constabit. Et probatur sufficienter illa generali ratione, quod lex est quae operatur hunc effectum, et de se semper est efficax, nec potest impediri ab interiori voluntate aut potestate, quando ipsa absolute loquitur, et prohibet. Explicaturque in hunc modum; quia ut effectus sit validus, non obstante tali lege, necesse est ut incercedat aliqua sufficiens ratio interpretandi legem illam non procedere in illo casu, id est, non fuisse mentem legislatoris obligare ad servandam talem formam in tali opportunitate; sed haec interpretatio admittenda non est in tali lege irritante, quando illa exceptio in ipsa lege vel in alio jure non habetur: ergo. Major evidens est ex dictis, quia contra legem resistentem non potest valere actus : ergo, e contrario, ut valere possit in aliquo casu, necesse est ut pro illo non sit posita lex. Minor autem probatur, quia tres tantum vel quatuor causae vel occasiones excogitari possunt, ob quas in particulari casu possit illa interpretatio fieri in tali lege. Una est defectus voluntatis in eo qui facit contra talem legem per ignorantiam; alia erit similis defectus propter metum ; tertia esse potest, quia contrahens seu operans cedit juri suo; quarta esse potest necessitas aliqua quae cogat per epiikiam interpretari non fuisse mentem principis pro eo casu obligare ; quinto, addi potest cessatio causae et rationis legis. Sed de his duabus dicemus melius capite sequenti, quia, si verae sunt, in eis intervenit quaedam interpretativa dispensatio legis. Ex aliis vero tribus causis nulla est sufficiens.

7. Et imprimis, quod ignorantia legis irritantis non impediat irritationem actus, sive ignorantia sit de sola vi irritandi legis , sive absolute de tota lege, indubitatum est apud omnes, ut patet ex Glossa in Clement. 2 de Haeretic., verb. Ea tunc, quam Cord. et ali communiter ibi sequuntur ; Decius in cap. 2de Constitut., lect. 9, n. 5; et ibi Abbas, Felinus, et alii, Soto, lib. 1 de Justitia, q. 1, art. 4, cum multis quos infra referemus tractando de promulgatione legis irritantis necessaria ad effectum irritandi; et plures etiam refert Sanci., l. 7 de Matrimonio, disp. 9, n. 10. Probaturque sufficienter ex c. 1 de Concess. praebend., et ex c. Dudum, et cap. Quoddum, de Praebend., in 6. Ratio autem est supra tacta, quia ignorantia solum potest excusare a culpa; haec autem irritatio non pendet a culpa, quia non est poena, ut cap. 19 dictum est, quia non in odium, seu vindictam peccati ponitur, sed per se propter commune bonum : ergo ignorantia non potest obstare huic effectui. Dices : quando actus simpliciter prohibetur per legem, tunc irritatio poena est ejusdem actus contra legem facti. Respondeo etiam illam non esse proprie poenam ex primaria intentione legis ; nam per se intendit irritationem propter bonum commune; ut patet de lege irritante matrimonium inter consanguineos, et aliis similibus. Quae etiam quoad hanc partem leges morales sunt et directivae, ut supra dixi, et ideo ignorantia non impedit talem effectum. Unde etiam auctores qui hanc vocant poenam dicunt esse adeo intrinsecam, ut per dgnorantiam non impediatur, ut ex multis refert Sanci., 1. 3 de Matrim., disp. 17, n. 10; quanquam plures ex illis potius condistinguant hanc irritationem a poena, ut supra retuli. Contirmatur a simili, namirregularitas quae non est pomna incurritur non obstante ignorantia, ut ex propria materia constat, et idem est de inhabilitate quae non est poena, ut patet de inhabilitate ad matrimonium contracta ex affinitate vel cognatione: ergo idem erit in praesenti.

8. Diluitur objectio. — Denique patet conclusio inductione in testamento minus solemni, et similibus. Unicum tamen exemplum pro multis sufficit de solemnitate requisita ad valorem matrimonii per Concilium Tridentin. Est enim certissimum si absque illa nunc fiat matrimonium inter ignorantes, ubi Concilium est promulgatum illud esse nullum, ut omnes moderni de matrimonio scribentes docuerunt, et Medin. 1. 2, quaestion. 90, artic. 4. Et omnes theologi consentiunt, quia verba Concilii absolutissima sunt, et illam addere exceptionem valde temerarium esset. Imo ideo Concilium voluit necessariam esse promulgationem illius decreti in singulis parochiis ad effectum irritandi, et post illam unius mensis tempus concessit, ne matrimonia ulla inter ignorantes fieri contingeret. Ignorantia ergo non impedit hanc nullitatem. Idem videre licet in aliis impedimentis irritantibus vel matrimonium, vel professionem, et similia. Dices: haec irritatio saepe fit in gratiam contrahentis ; at beneficium non confertur invito, qualis est ignorans: ergo. Respondeo primo per potestatem superiorem etiam invito conferri beneficium, quando illi vel communi bono expedit; secundo dico illum non esse invitum, sed ad summum non volentem, quod valde diversum est : ignorantia enim praecise sumpta non causat involuntarium positive (ut sic dicam ), sed solum non voluntarium, et saepe fit beneficium ignoranti, et sine consensu ejus expresso vel tacito. Dici item potest nunquam deesse praesumptum consensum; quamvis revera nec ille necessarius sit, quia per has leges per se consulitur communi bono.

9. De contrahente matrimonium ob metum. —Deinde quod metus non impediat, eodem exemplo facile ostendi potest, quia si quis per metum mortis cogatur nunc contrahere matrimonium sine parocho et testibus, nihil efticiet, et idem in universum esse de contrahente per metum cum impedimento irritante docet Cajetan. 1. 2, q. 96, art. 4; et ibi Medin. et alii moderni ; Soto, lib. 1 de Justitia, q. 6, art. 4, et in 4, d. 99, q. 1, art. 4; Navar., c. 97, n. 141. Idem ergo erit in quacumque alia lege irritante. Dices in mairimonio illud inveniri, quia ipse metus irritat contractum, et ideo operari non potest ad alias irritationes impediendas. Respondeo primo illam irritationem esse accidentariam ad id de quo agimus; nam, licet daremus metum non irritare matrimonium , nihilominus matrimonium inter consanguineos metu factum esset irritum. Et ita ibi interveniunt duo impedimenta, ut recte notavitSanci., libr. 7 de Matrimonio, disp. 5, n. 4. Et declarari potest ex opinione dicentium matrimonium contractum ex metu gravi illato non solum ad contrahendum sed etiam ad consummandum, non irritare matrimonium, ne vertatur in damnum quod pro favore concessum est; nam illi, ut existimo, non concederent matrimonium inter consanguineos fore validum, licet fiat ex metu gravi illato ad contrahendum et consummandum. Neque post Concilium Tridentinum dici potest validum fore matrimonium factum sine parocho et testibus ex timore simili, ut bene etiam docet Sanci. supra; ergo tota ratio est, quia metus gravis non sufficit impedire efficaciam legis irritantis.

10. Metus minuit libertatem , irritationem vero non impedit. — Diluitur prima objectio. —Denique ratione sic declaratur retorquendo objectionem factam, quia metus de se solum minuit voluntatem et libertatem ; at hoc impertinens est ad impediendam irritationem actus quae per legem fit, quin potius de se juvat ut magis irritet, quia lex non favet his violentiis, sed potius resistit illis. Item magis impedit voluntarium ignorantia quam metus, et nihilominus ignorantia non impedit irritationem ; ergo nec metus impediet. Dices recte probari metum per se et ex vi intrinseci effectus non impedire irritationem, nihilominus tamen propter vitandum gravissimum damnum mortis posse impedire, quia lex humana non obligat cum tanto rigore, et ideo, licet prohibeat et irritet actum, si imminet gravis mortis metus nisi fiat acius, non obligabit humana lex, nec impediet quominus valide fiat. Respondeo aliud esse considerare legem quoad prohibitionem actus, aliud quoad irritationem. Nam quoad primum fieri potest ut metus excuset a culpa faciendi actum contra legem, saltem ex ea parte qua est contra humanam legem, ut patet si quis ex timore profiteatur ante impletum annum probationis, vel si contrahat exterius cum afline ad vitandam mortem ; tunc enim probabile est non peccare contra prohibitionem Ecclesiae, quidquid sit, an peccet contra sacramenti reverentiam, quod ad praesens non refert. Quoad aliam vero partem irritantem, non est necesse ut legis efficacia impediatur, quia illa non pendet ex culpa quae ibi committatur, ut dictum est : neque est necessaria validitas actus ad vitandam mortem, quia per comminationem mortis non cogitur aliquis nisi ut faciat quod in ipso est ; non enim ipse irritat actum, sed lex : ergo nulla est ratio cur tunc cesset efficacia legis.

11. Obviatur alteri objectioni. — Urgebis, quia interdum potest esse necessaria validitas actus ad vitandam mortem comminatam, ut si quis metu cogatur ducere consanguineam, et statim consummare, tunc valor contractus necessarius est ut possit matrimonium consummari sine peccato mortali. Respondeo metum mortis posse excusare ab obligatione legis humanae, quae ab illa nascitur, non tamen excusare ab obligatione legis naturalis, quae nascitur, praesupposito aliquo effectu legis humanae, quem effectum non potuit metus impedire, quia non pendet ex hominis voluntate. Ut, verbi gratia, si quis simoniam committat circa rem consecratam ex institutione Ecclesiae, non excusabitur propter metum, neque etiam si injustitiam committat, vendendo rem ultra taxam legis. Sic ergo in praesenti non excusatur quis in eo casu ratione metus, quia revera per illum non inducitur ad agendum contra legem Ecclesiae, sed ad committendam fornicationem. Per legem enim Ecclesiae immediate fit ut hae persona sint inhabiles, ut idem Concilium ait, quae inhabilitas non est in potestate hominis ut per metum auferatur : hince vero consequenter fit ut copula inter personas sic exterius contrahentes semper sit fornicaria, et ideo cum quis ad illam cogitur, non inducitur ad agendum contra legem humanam, sed contra naturalem, et ideo metus talis non excusat. Quod si inquiras unde constet Ecclesiam tam absolute imposuisse illam inhabilitatem ut non cesset etiam in tanto discrimine, et quae ratio hujus rigoris reddi possit, respondeo id constare ex sensu et usu totius Ecclesiae, et communi consensu doctorum; ratio vero | est, quia esset contra efficaciam et finem ipsius legis hujusmodi exceptionem in ipsa ponere vel admittere; maxime cum illud periculum sit valde remotum, quod a lege non debuit considerari; nam inde sumerent homines occasionem incutiendi hujusmodi metum circa usum qui sine transgressione prioris legis irritantis licite fieri non potest, ad legem ipsam eludendam.

12. Tertia objectio.—Sed instabis, nam in- terdum aliquis incutit Jalteri hunc metum, ut ex nullitate actus commodum reportet, cum magno alterius detrimento, qui per violentiam cogitur ita facere actum ; videtur ergo tunc alienum a rationc ut lex faveat illi qui injuriam infert, in damnum illius qui injuriam patitur; favebit autem si is qui infert alteri injustum metum obtineat nullitatem actus quam ipse inique intendit, et alteri injuriam passo perniciosa esset. Exemplum esse potest in testamento minus solemni, si per metum gravem quis cogatur in suo testamento non servare solemnitatem requisitam ad valorem ejus, ne transeat haereditas ad eum quem ipse vult instituere, sed ad alium, et fortasse ad ipsum qui incutit metum. In eo enim casu consequetur ille iniquus, virtute legis, quod inique intendit, si actus non sit validus, quod videtur absurdum. Item solemnitas illa introducta est in favorem testatoris, ut tollantur occasiones defraudandi mentem ejus, ergo non debet ita servari ut redundet in ejus incommodum, juxta regulam juris 61, in 6 : Quod in alicujus gratiam conceditur, non est in illius dispendium retorquendum : ergo in illo casu non operabitur suum effectum. Et idem erit quoties metus redundaverit in fraudem legis, seu contra finem ejus. Respondeo haec omnia nihil obstare quominus actus ille sine legis solemnitate factus invalidus sit, quia caret substantiali forma sine qua) subsistere non potest. Et quod per iniquitatem et injustitiam illa privetur parum refert , quia nullitas formaliter provenit ex carentia formae, accidentariumque est quod ab hac vel illa causa proveniat. Nec lex cooperatur ad alterius iniquam vim, sed illa non obstante effectum suum operatur, quia ita expedit communi bono. Et ideo etiam non consideratur privatum incommodum hujus vel illius personae, quod per accidens sequitur, et non potest semper a lege impediri. Et ita non procedit tunc regula juris citata, quia cum proportione est intelligenda, vel quando aliquid conceditur propter privatum commodum et respectu ejusdem cessat, vel quando erat propter commune bonum, et regulariter cessat, et in commune dispendium convertitur. In illo tamen casu particulari manebit qui injuriam intulit obligatus ad restitutionem damni illati, tam in conscientia quam in exteriori foro, si metus et injuria in illo probari possit.

13. Nihil obstare quominus lea suwm habeat effectum quoad irritationem, quando is cujus interest cedit iuri suo ob commune bonum.— Idem est de solemnitate matrimonii cum testiDus, sicut et in matrimonio metu contracto.— Atque hinc ulterius constat quid de tertio membro dicendum sit, scilicet, an haec irritatio cesset quando is cujus interest cedit juri suo. Dicendum est nihil hoc referre, vel obstare quominus lex effectum suum operetur. Et ratio a priori est, quia lex respicit commune bonum in tali irritatione, et hoc non cessat etiamsi privatum incommodum per cessionem personae voluntarie cessare videatur. Nec potest quis renuntiare aut derogare communi bono, cedendo proprio, sicut non potest quis renuntiare privilegio communitati per se primo concesso, et sibi ratione totius corporis communicato, ut late dixi lib. 2 de Jurament., cap. 23, in princip., et cap. 26, n. 6; talis ergo cessio in praesenti casu frivola est et nulla, unde non potest irritationem legis impedire ; quod etiam inductione ostendi potest in utroque modo irritationis supra posito. Nam, licet testator dicat se cedere juri suo, et velle ut testamentum sine debita solemnitate sit validum et efficax , nihil efficiet, ut nunc suppono , et videtur esse extra controversiam quoad valorem testamenti, ut tale instrumentum est, etiamsi de efficacia voluntatis ad dandum dominium in conscientia sit controversia, quae nunc tractanda non est. Magis vero indubitatum est in solemnitate praescripta per Concilium pro matrimonio contrahendo; nam, etiamsi contrahentes maxime velint cedere juri suo et aliter contrahere, non poterunt, etiamsi ex tali contractu in tali casu nullum sequeretur incommodum, quia generalis lex hoc non considerat. Idem est de lege irritante matrimonium metu contractum; nam, licet is qui metum patitur velit cedere jur suo et valide contrahere, ut possit licite consummare et sic mortem evadere, non poterit, ut verior habet opinio, quam recte tractat Sanc., l. 4de Matrim., disp. 18, a n. 13; quia ita expedit ad commune bonum perlegem illam intentum, et quia formalis dispositio legis et ratio ejus semper subsistit, etiamsi persona illa particularis velit cedere juri suo propter evitandum privatum incommodum, quod lex non considerat.

14. Objectiones. —Sed objici potest, quia lex postulans annum integrum probationis ad validitatem professionis generalis erat ante Concilium Tridentinum, et tamen poterat aliquis cedere juri suo, et cessabat irritatio: ergo idem erit in quacumque simili lege, quamdiu ipsa expresse non excludit hancfacultatem cedendi juri suo, expresse disponendo, ut tale jus non pos- sit renuntiari, sicut nunc in illo casu dispositum est per Tridentinum, sess. 25, cap. 15de hegular. Deinde objici possunt jura canonica et civilia, quae dicunt sustinenda esse juramenta contra leges civiles irritantes, quando sine dispendio animae impleri possunt, juxta cap. Cum contingat, de Jur.jur., cap. Quamvis, de Pactis, in 6, Authent. Sacramenta, c. Si adversus venditionem. Supponunt enim haec jura posse aliquem cedere juri suo, etiam contra legem irritantem, et ita licite implere quod juravit : ergo tunc cessat irritatio legis per renuntiationem proprii juris. Et ratio est, quia hae leges saepe continent privatum favorem, cui unusquisque renuntiare potest, cap. ad Apostolicam, de Regular.

15. Ad priorem partem respondeo illam legem antiquam non fuisse simpliciter irritantem, seb sub illa conditione, nisi utraque pars, scilicet, novitius et conventus, cederet juri suo, seu libere consentiret in professionem ante factam. Unde nec lex illa continebat absolutam prohibitionem ut professio antea non fieret, sed tantum sub eadem conditione ; nec erat nunc posita primario propter bonum status religiosi absolute, sed in commodum contrahentium, et dependenter ab eorum renuntiatione. Quae omnia manifeste colliguntur ex cap. ad Apostolicam, de Regular. Imo ibi significatur tunc aliquo modo fuisse prohibitam illam renuntiationem, non simpliciter, sed ne passim fieret vel ne indiscrete admitteretur talis renuntiatio anni probationis, qui in subsidium fragilitatis humanae nascitur institutum. Waque illa lex non erat irritans, vel non erat ex illis de quibus nunc loquimur, quia nec dabat formam substantialem contractui, sed praefigebat tempus, nec prohibebat absolute contrarium, sed cum certo modo. Concilium autem Tridentinum absolutam legem prohibentem statuit, et clausulam absolute irritantem addidit, et ideo jam non est locus renuntiationi proprii juris , etiamsi hoc ipsum Concilium non expresserit. Unde potest potius retorqueri argumentum, quod, ubi lex dat formam absolute praecipiendo vel prohibendo, et irritando simpliciter actum, non habeat locum privata renuntiatio, nec actus nullitatem impedire debet.

16. Tunc vero occurrit altera pars in objectione posita, circa quam institui posset longa disputatio de vi et modo obligationis illarum legum. et quomodo juramentum quodammodo contra illas praevaleat. Sed quia de hac re disputavi late in tract. de Juram., 1. 2. a cap. 20, ideo breviter dico imprimis leges illas non esse simpliciter prohibentes, sed tantum pure irritantes, imo nec absolute irritantes, sed quasi sub conditione, nisi ille ob cujus favorem latae sunt juri suo renuntiaverit. Est enim magna differentia inter legem simul prohibentem et irritantem, et pure irritantem : nam prior non solum irritat actum, si fiat, sed etiam prohibet ne fiat, et ita regulariter talis lex non fertur in favorem privatorum, sed intuitu communis boni, et ideo nihil conferre potest ad impediendum effectum ejus renuntiatio privatae personae. Et patet, quia illa renuntiatio non potest impedire quominus peccatum sit facere actum contra legem prohibentem absolute, quia voluntas privata non potest facere ut lex prohibens non obliget ; neque respectu obhgationis legis habet locum renuntiatio: ergo neque respectu irritationis habere potest locum aut vim, quia non est verisimile legislatorem voluisse irritationem facere tantum sub ea conditione, prohibendo actum sine conditione. At vero lex pure irritans non prohibet actum absolute, sed fertur in favorem privatorum, cui possent ipsi renuntiare. Et ideo dixit Panormit. in c. ad Apostolicam, de Regular., quod lex cujus favori renuntiare quis potest, non tam est prohibitio quam exhortatio, utique respectu illius ; nam respectu aliorum potest continere vim prohibitionis, sicut de privilegio dicimus non habere rationem legis respectu ejus cui conceditur, sed respectu aliorum. Tales ergo videntur esse illae leges ; nos autem de legibus prohibentibus et irritantibus absolute loquimur. Quod si fortasse leges illae continent absolutam irritationem (ut est probabile), dicendum est non impediri irritationem talis actus per juramentum, sed sustineri effectum ejus, qui non erat per legem prohibitus, et ita formaliter et in se non confirmari actum, per legem absolute irritatum, propterrenuntiationem privatae personae, sed solum virtute formari alia via sustinendo eumdem eftectum, ut in dicto loco latius tractatum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 22