Caput 23
Caput 23
Utrum in lege irritante actum ipso facto et ante omnem sententiam habeat locum epikia
1. Ratio dubitandi. —Aliquos affirmasse epiikiam sufficere ad matrimonium sine testibus in necessitate,ubi promulgatum est Tridentinum.— Ratio dubitandi est, quia interpretatio voluntatis legislatoris videtur posse habere locum in legibus irritantibus non minus quam in prohibentibus tantum, vel praecipientibus: ergo poterit cessare irritatio per conjecturatam mentem legislatotis, sicut cessat obligatio. Probatur sequiparatio, quia, sicut lex generaliter prohibens potest in particulari casu non solum non esse utilis, sed etiam nocere, ita etiam lex irritans quatenus talis est; seu (quod idem est) sicut in priori lege potest cessare ratio legis in particulari, non solum negative, sed etiam contrarie, ita etiam in lege irritante, ut si ex irritatione contractus hic et nunc sequantur absurda intentioni legislatoris contraria. |Accedit quod hac ratione multi jurisperiti docent, legem annullantem actum in favorem alicujus non sortiri effectum, si irritatio in ejus nocumentum cedat, quia tunc cessat ratio legis contrariae, quia vertitur in damnum quod propter commodum fuerat concessum, et ita est contra intentionem legislatoris et contra regulam juris supra citatam. Quod tradit absolute Felin. in cap. 7uis, de Testibus, n. 1, cum Roman., cons. 32, dicente, alienationem factam a minori, quamvis annulletur per jus, sustineri nihilominus, si in utilitatem minoris cedat. Sic etiam dixit Navar., Comment. de Regul., n. 32. contractum factum a religioso sine licentia Praelati, licet per se non valeat, si tamen cedat in utilitatem religionis, sustineri, quia in ejus favorem irritatio facta est. Atque eodem fere modo idem Navar., in Comment. de Alienat. rer. Ecclesiastic., a n. 15, dicit alienationem rerum ecclesiasticarum, non servata forma Ecclesiae et contra legem irritantem factam, esse validam si est utilis Ecclesiae et in ea servatur forma jure naturali debita. Idemque dicit de electione facta contra formam juris. Denique ex hoc principio aliqui ausi sunt dicere per epiikiam posse nunc aliquando valere matrimonium inter catholicos factum sine parocho et testibus, etiam in locis ubi est Concilium promulgatum, scilicet, in casu extremae necessitatis, ubi non adest parochus, et periclitatur salus aeterna hominis concubinarii agentis animam, nisi prius matrimonium cum concubina contrahat, et necessitas etiam magna urget ut filii legitimi efficiantur.
2. Mens auctoris negativa, moraliter loguendo.—Nihilominus censeo in legibus irritantibus, quae vel formam substantialem humanis contractibus praefigunt, vel absolute prohibent actus quos irritant, non esse admittendam exceptionem quoad irritationem actus per epiikiam, moraliter loquendo. In his enim rebus quae ex variis circumstantiis pendent, vix po- test tam universalis regula constitui, quae non patiatur aliquam exceptionem, si fingendi et excogitandi casus detur licentia; et ideo moraliter loquimur de humanis rebus, prout secundum ordinarium cursum contingunt, et sic dicimus actum irritum per legem simpliciter et absolute, non posse unquam valide fieri contra verba legis, per solam epiikiam. Probatur primo, quando lex inducit substantialem formam, quia in nullo casu potest res subsistere sine tali forma: ergo in nullo etiam casu potest irritatio cessare, quae oritur ex defectu talis formae. Dices non subsistere rem tunc sine forma substantiah, sed desinere formam illam substantialem esse, sicut si in ea dispensatum esset. Sed contra, quia forma substantialis cum constituat rei essentiam debet esse semper eadem, quoad fieri possit; debet etiam esse immutabilis in suo ordine, ita ut saltem solus ipse illam mutare possit qui illam instituit. Et hac ratione dicimus nullum praeter Christum Dominum posse facere ut sacramentum sine substantiali forma valide fiat, neque in hoc admittitur epiikia, neque dispensatio per alium quam per ipsummet Christum : ergo idem cum proportione dicendum est in omni forma substantiali per legem introducta.
3. Ratio de omni irritatione. — Secundo, de omni irritatione prohibente actum est efficax ratio, quia lex irritans voluntatem ad actum aliquem, inhabilitat personam, vel simpliciter, vel ad contrahendum nisi juxta formam legis, sicut in principio capitis praecedentis declaratum est; sed inhabilitas per legem inducta non potest restitui per modum epiikise, quia epiikia ad summum potest conducere ad excusationem obligationis: ad dandam autem potestatem quam homo non habet, aut restituendam ablatam , non sufficit, quia ad hoc requiritur positivus actus qui tunc non fit, nec a superiore, nec ab aliquo qui vim habeat restituendi potestatem ablatam vel auferendi inhabilitatem inductam. Nec cogitari potest quod per se cesset inhabilitas, vel quod sub ea conditione inducta sit, ut in casu necessitatis auferatur vel quasi suspendatur ; id enim est veluti contra naturam inhabilitatis absolute et sine restrictione inductae; est etiam contra morem talium legum, quoties talem inhabilitatem simpliciter inducunt, ut patet de inhabilitate ad contrahendum cum consanguinea in gradu prohibito, quae in nullo casu cessare potest sine dispensatione.
4. Et hac ratione dicunt communiter doctores personam inhabilem ad matrimonium non posse propter quodcumque periculum vel metum mortis contrahere matrimonium et consummare, quia nunquam erit illud matrimonium validum propter inhabilitatem, quae non restituitur per metum vel similem occasionem. Ita docuit Soto, lib. 1 de Justit., q. 6, a. 4, in fine, et sequuntur Medin. 1. 2, q. 96, 2. 4, dub. 2, ad 2, et alii moderni: ergo idem erit in quacumque simili inhabilitate. Idem videre licet in irregularitate quae de se perpetua est; licet enim in casu possit suspendi usus ejus circa actum quem prohibet et non irritat, non tamen potest ipsa auferri nisi dispensatio intercedat. Et idem est in excommunicatione, et aliis censuris quae non auferuntur propter extrinsecas occasiones, ut sic dicam, nisi per absolutionem auferantur; vel nisi in ipsa lege habeant terminum praefixum quo absoluto cessent. Quod etiam in irritationibus et inhabilitatibus locum habet, ut constat. Nam interdum imponuntur usque ad certum tempus, ut patet, quando requiritur tanta aetas, etc. Interdum per alias leges fit exceptio, ut in extrema necessitate mortis quilibet minister sacramenti confessionis quantumvis inhabilis fit habilis, non per epiikiam, sed virtute legis scriptae vel traditae.
5. Contra hanc sententiam referri potest Molin., tract. 2 de Justit., disput. 81, S Sunt vero, ubi sentit aliquando hunc juris rigorem esse moderandum, quando non tota solemnitas, sed aliqua parva circumstantia bona fide omissa est, servata aequitate naturali. Nam tunc ipsamet naturalis aequitas postulare videtur ut actus sustineatur. Sed de hoc puncto dicemüs in c. 27. Nunc solum dico regulae propositae standum esse ; eamque eo certiorem esse futuram quo materia legis fuerit gravior, ut sunt materiae sacramentorum, ant status religiosi, atque ita per modum regulae moralis universaliter censeo esse veram, quia rationes factae universales sunt. Et licet possit fortasse habere exceptionem recurrendo ad conjecturatam mentem legislatoris, mihi tamen nunc talis exceptio non occurrit quae moraliter sit admittenda. Quia si contractus est jam factus, et revera fuit invalidus propter solemnitatem praetermissam, non habet postea locum epiikia vel aequitas, propter effectus postea subsecutos, vel utilitates quae alteri parti accesserunt ; id enim accidentarium est. Si vero agitur de contractu faciendo, qui habeat effectum validum et permanentem, tunc semper est res valde gravis, quae intentari non potest contra legem irritantem propter solam extrinsecam necessitatem, sine adminiculo alicujus legis. Ita enim intelligenda est assertio posita, ut per se constat. Nam si in virtute alterius legis fiat exceptio, jam non erit epiikia, sed jus. Et sic intelligenda sunt quae tractat Felin. in cap. Ez parte, de Constit., n. 1, vers. Recepistis, ubi ait ratione periculi validum esse actum contra formam mandati, in omissione consilii; ita enim in jure fundatum est, in c. unic., S ult. Ne sed. vacan., in 6. Et ad eumdem modum sunt similes exceptiones admittendae.
6. Distinctio inter prohibitionem et arritationem. — Et ita responsum est ad rationem dubitandi in principio hujus puncti positam; negatur enim aequiparatio inter prohibitionem et irritationem, quia prohibitio natura sua admittit excusationem vel ignorantiae vel moralis impotentiae , et ideo in casu morali frequenter cessat ; nam (si quis recte consideret) fere in omni interpretatione legis per epiikiam moralis quaedam impotentia intervenit. Irritatio vero non fundatur in obligatione, nec requirit voluntatem, vel potestatem subditi, sed potius inducit impotentiam quamdam, vel inhabilitatem in illo, ipso etiam invito , quae per solam excusationem auferri non potest. Deinde in legibus simpliciter praecipientibus vel prohibentibus, non est tam necessaria ad commune bonum uniformitas in observatione legis, quin moraliter possit saepe expedire non observare legem ; in legibus autem imponentibus formam substantialem, vel inducentibus inhabilitatem, magis necessaria est uniformitas, quia ordinarie sunt graviores, et in earum transgressione est majus periculum, et ideo magis expedit bono communi quod inviolabiliter serventur, quam quod in uno vel alio casu aliquod incommodum vitetur.
7. Ad regulam a Felino positam, dico vel esset intelligendam de legibus non irritantibus ipso jure, sed praecipientibus irritari actum aliter factum, tunc enim cum actus sit validus, licet fortasse prohibeatur fieri, non est mirum quod per epiikiam possit licite fieri. Nam tunc penes judicem erit arbitrium, an irritandus sit postea talis actus, cum ex necessaria occasione fuerit factus. Vel certe si illi auctores loquuntur de actu irrito ipso facto per legem , solum habebit locum eorum regula quando irritatio non est absoluta, sed conditionalis, ut solet esse quando principaliter fit in favorem alicujus privatae personae, quae includit conditionem, si illa non cesserit juri suo, vel si cedat in illius incommodum. Et ita contingere in obligatione minoris sensit clare Gloss. in l. 2, ff. de Acceptilat. Et idem existimo esse dicendum de contractu religiosi, supposita illa sententia Navarri, de qua in proprio loco latius disputabimus. Atque ita in his casibus non sustinetur actus propter epiikiam contra legem absolute irritantem, sed propter formam legis non irritantis simpliciter. Aliud item exemplum ex Navarro sumptum, si verum est, non fundatur in epiikia, sed in hoc quod lex illa fundata est in praesumptione, de quo dicemus in puncto sequenti. Denique exemplum illud de matrimonio sine parocho et testibus probabile non est, unde retorqueri potest argumentum , quia in illo casu non valet matrimonium contra legem irritantem, ut recte sensit Navar. in cons. 6 de Clandest. despon., dicensin nullo casu posse recedi a forma Concilii, tum quia verba ejus expressa et praecisa sunt, tum quia si daretur licentia in uno casu, ostium aperiretur ad alios, quod esset magnum incommodum contra vim et intentionem legis. Quae ratio in gradu suo in omnibus legibus irritantibus locum habet. Idem late docet Sanc. , 1. 3 de Matrim., disput. 17, n. 4.
On this page