Text List

Caput 24

Caput 24

Utrum lex irritans interdum privetur suo effectu, quia in praesumptione fundatur

CAPUT XXIV. UTRUM LEX IRRITANS INTERDUM PRIVETUR SUO EFFECTU, QUIA IN PRAESUMPTIONE FUNDATUR.

1. Opinio negativa. — Multorum opinio est saepe legem non irritare actum in re ipsa, quia fundatur in praesumptione et saepe veritas non est conformis praesumptioni. Ita sentiunt doctores, qui dicunt legem praecipientem in praesumptione fundatam non obligare in conscientia, quando veritatis fundamentum in re ipsa deficit : idem enim consequenter dicunt de lege irritante, sive substantialem formam actus praescribat, sive absolute prohibeat actum. Quos auctores late retuli lib. 3, cap. 22, et aliquos adducit Navar. in Comment. de Alienat. rer. ecclesiast., n. 16, ubi ipse idem sentit, et in Comment. de Spol., n. 6; et ex hoc principio deducit alienationem rerum ecclesiasticarum, praetermissa forma juris, licet a jure annulletur, validam esse in conscientia, si in re servetur naturalis justitia et Ecclesiae utilitas. Quod tenuerunt etiam Anton. in cap. Quia plerique, de Immunit. Eccles., et ibi Panormit., et in cap. 1 de In integrum restitut., n. 19, et alii. Idem infert idem Navarrus de electione facta sine solemnitate a jure requisita ad valorem ejus, scilicet, validam esse in conscientia si justa alioqui sit, et cum forma jure naturae sufficienti fiat. Quae fuit etiam sententia Innocent. in cap. Quia propter, de Elect., in cap. Si celebrat, de Cleric. Excom. ministr. et Archidiac., in regul. Beneficium, de Regul. jur., in 6; Panorm. et Felin., inc.1 de Constitut.; Domin. in cap. 1 de Sponsal., in 6.

2. Testamentum minus solemne validum in conscientia esse sentiunt multi. —Sic etiam dicunt multi testamentum inofficiosum seu minus solemne validum in conscientia esse, et securum reddere haeredem institutum, si constet illi de voluntate libera testatoris, et quod nulla vis vel fraus aut deceptio intercesserit. Quam esse magis communem sententiam multis relatis tradit Covarrus in cap. Cum esses, de Testam., n. 5, et tenet Medin., Cod. de Restit., n. 23, in fine, et ex parte Soto, lib. 4 de Justit., quaest. 5, art. 3, ubi mediam tenet sententiam, scilicet, talem actum validum esse in conscientia, posse tamen irritationem ejus etiam in conscientia per judicem postulari, quam nunc examinare nostrum non est. Nec etiam potest ad omnes actus applicari; aliqui enim si semel valent irritari non possunt, ut matrimonium et professio, ad quos interdum illa sententia extenditur ab auctoribus. Nam Felin., in dicto cap. 1 de Constit., n. 39, cum Panorm., in cap. Porrectum, de Regularib., n. 13, dicit professionem factam sine solemnitate juris in conscientia ligare et validam esse, si cum sufficienti libertate et juste facta est et acceptata ; per dictum cap. Porrectum, cum Gloss. 2, ibi. Ratio autem generalis est, quia deficiente fundamento deficit etiam quidquid in illo fundatum erat; in tali autem irritatione fundamentum est res praesumpta: ergo illa non existente non procedit irritatio, nec legislator videtur posse juste illam intendere.

3. Rejicitur generalitas praedictae sententia. — Haec vero sententia, si in ea generalitate sumatur quam adducta exempla postulant, sustineri profecto non potest, quia ex illa multa sequuntur valde absurda. Nam si leges ponentes solemnitatem certam ut necessariam in testamentis, alienationibus, electionibus, et aliis similibus actibus humanis, in praesumptione fundantur, idem dicendum erit de omnibus legibus quae circa professiones, matrimonia et vota similem solemnitatem ut necessariam introducunt, et in universum de omnibus quae circumstantias speciales postuIant non necessarias jure naturae, ut est licentia tutoris in pupillo, etc., quia omnes istae leges fundantur in periculis deceptionum, vel in periculo seu timore deceptionis, coactionis, aut alterius injustitiae : ergo regula illa generaliter applicanda erit ad omnes has leges. Et ita nunc matrimonium clandestinum factum honesta ratione aut necessitate, et sine ulla iniquitate praesumpta, esset validum; similiter professio facta ante legitimam aetatem, si constat de perfecta intelligentia et consensu profitentis; idem de professione facta ante expletum annum probationis, si constet novitium in minori tempore plene fuisse expertum asperitatem regulae, et ex utraque parte fuisse omnia jure naturae necessaria, quia etiam illa lex lata est ex simili praesumptione, quod in tali aetate vel tempore non fit professio cum perfecto judicio, deliberatione seu experientia. Haec autem et similia absurda sunt, et nulla probabilis ratio differentiae reddi potest, cum negari non possit has etiam leges latas esse ex illo genere praesumptionis. Item idem dicendum esset de legibus irritantibus acceptiones vel donationes, etiam gratuitas, propter periculum corruptionis justitiae, ut in judicibus, tabellionibus, etc.; nam si quis esset certus de sua voluntate et animo servandi justitiam, nec timeret corrumpi, posset valide et tuta conscientia contra legem irritantem recipere, quae magna esset morum corruptio.

4. Regula generalis vera. — Acioma commune. — Quapropter censeo potius contrariam regulam esse generaliter constituendam, scilicet, actus factos contra leges instituentes substantialem solemnitatem tanquam simpliciter necessariam ad eorum valorem, esse nullos ex defectu talis solemnitatis, etiamsi in re fiant ex vero consensu et sine ullo defectu contra legem naturalem. Probatur primo ratione facta, quia in multis casibus necessario ita dicendum est, et eadcm est ratio de omnibus. Est autem generalis ratio, quia illa forma est substantialis ex institutione humana justa: ergo sine illa actus est invalidus, quia non potest aliquid subsistere sine substantiali forma. Vel clarius, lex humana ex justa causa potest inhabilitare seu impotentem reddere voluntatem subditi, ut non possit transferre dominium, nisi tali modo et cum talibus circumstantiis ; ergo, si lex ita hoc absolute disponit et est justa, semper id operatur, nec possumus nos eam limitare ad easus particulares, in quibus revera invenitur malum quod timmetur, cum lex ipsa hoc non distinguat, nec ex ratione in qua justitia ejus fundatur id colligi possit, ut mox explicabitur, Et confirma- tur, quia alias tales leges essent valde inefficaces et parum utiles; vix enim posset aliquid contra illas fieri quod non posset aliquo colorato titulo sustineri, facileque formarent homines dictamina conscientia de talibus titulis ad suas conscientias pacandas, vel fortasse fallendas. Atque haec regula eadem ratione procedit in legibus absolute irritantibus actus quos simpliciter prohibent, etiamsiin particulari non intercedant ea mala quae lex timet, quia eodem modo procedit ratio, nimirum, quod lex non nititur in particulari eventu, sed generalem rationem considerat, quae semper subsistit, licet in particulari cesset. Et ita incidimus in axioma commune, quod legis effectus non impeditur, licet ratio ejus in particulari cesset, quando ratio generalis subsistit, et lex potest in particulari sine animae discrimine servari, ut recte notavit Covar. in dicto cap. Cum esses, n. 8.

5. Unde duo sunt maxime consideranda in hoc puncto: unum est, has leges de quibus tractamus revera non fundari in praesumptione, sed in solida veritate, et ideo semper consequi effectum suum. Quod indicavi dicto libro 3, cap. 22, et nunc explico in hunc modum, quia praesumptio potest in legislatore cogitari, vel ad ferendam legem, vel ad irritandum hunc actum in particulari in quo cessant incommoda quae lex timebat : in neutro autem modo invenitur praesumptio a veritate discordans. De priori patet, quia aliud est periculum mali, aliud malum ipsum; lex autem, licet feratur ne mala eveniant, non tamen fertur ex praesumptione illorum, sed ex certa scientia periculi illorum ; praesumptio autem non dicit certam scientiam, sed conjecturam ; ergo ratio illius legis non est praesumptio, sed certa scientia periculi. Et confirmatur, quia praesumptio propria versatur circa facta particularia; lex autem illa generaliter lata de nullo facto particulari praesumit, sed tantum in generali periculum considerat quod in omnibus invenitur, sive in singulis perveniat ad effectum, sive non, et ideo de periculo non est praesumptio, sed certitudo. Sic igitur lex illa, quatenus a principio fertur, non fundatur in praesumptione. Neque etiam postea in effectibus particularibus quando irritat singulos actus, in praesumptione fundatur, sed in eo quod certum est, nimirum, hunc actum carere solemnitate a jure requisita. Nec enim talis actus irritatur a lege quia in eo intervenerunt fraudes, etc., nec quia hoc de his contrahentibus hic et nunc praesumatur, sed solum quia caret solemnitate, quidquid sit de modo naturali in eo servato vel omisso. Item ille actus non irritatur nisi in virtute legis latae, et juxta rationem ejus: illa autem non fuit lata ex praesumptione, sed ex justa causa certa, quae causa etiam in hoc actu particulari invenitur, etiamsi in illo cessent fraudes, quia de se erat expositus periculo illarum, quod solum lex consideravit, et juste potuit irritare actum aliter factum, independenter a futuro eventu. Ergo etiam in tali actu particulari id facit, quia lex est justa et ratio ejus non cessat, et quamvis cessaret in particulari, non impediretur effectus ejus.

6. Explicatur mens auctoris a simili specie simonic. — Et declaratur a simili : nam lex canonica quae prohibet actum aliquem, quia habet speciem vel periculum simoniae, propter vitanda pericula simoniae, obligat in particulari, etiam ubi certo constat nullam simoniam fieri contra legem naturalem, et talis actus erit simoniacus ex vi legis positivae, et cousequenter irritus si per legem fuerit irritatus, quia lex illa non fundatur in praesumptione facti, sed in certa scientia periculi, et in generali ratione vitandi pericula ; sic ergo est in legibus de quibus loquimur. Et hoc recte videtur considerasse Anton. Gom. in l. 3 Tauri, n. 123, in fin., cum dixit has leges non fundari in praesumptione , sed in re de qua certo constare poterat, quod sequitur ibi Burgos de Paz, n. 1471, et idem aperte sentit Molin., tr. 2de Justit., d. 81, inrationibus secundae opinionis, quas in hac parte admittit, et in re idem sentit Covar. in diet. cap. Cum esses ; et Ledesm. 2, part. 4, quaest. 18, art. 1, dub. 12, ad 1; et sentiunt omnes qui tenent hos contractus esse nullos in utroque foro, qui a citatis auctoribus late referuntur.

7. Secundo, considerandum est quod, licet proposita regula generaliter vera sit, in applicatione ejus ad particulares leges necessarium est verba legum, intentionem et materiam considerare, quia non omnes ad eumdem effectum ordinantur : et quaedam irritant simpliciter et absolute contractus intuitu communis boni, in quibus indistincte procedit regula data, ut maxime constat de lege Concilii Tridentini irritante matrimonia clandestina, et idem est desimilibus.Quaedam irritant non simpliciter, sed in favorem unius partis, et quasi optionem illi relinquendo ut eligat quod sibi melius fuerit vel utilius, ut fortasse est in contractibus minorum , Ecclesiarum , religiosorum, etc. Aliae possunt respicere commodum utriusque contrahentis , et irritare contractus quasi sub conditione, nisi partes mutuo sibi invicem remittant et cedant juri suo. Alquando etiam potest lex non irritare voluntatem hominis operantis, nec effectum ejus impedire, sed solum irritare scripturam, ut testamentum, vel aliam similem, ut valorem non habeat ad illos effectus praestandos quos talis scriptura valida solet efficere. In omnibus ergo his legibus generaliter verum est, operari suum effectum independenter a praesumptione proprie dicta, id est, quae fit de fraude vel injustitia quae in tali facto particulari intervenisse praesumatur; non tamen semper irritatio est ejusdem modi, sed juxta verba legis, quae in particularibus quaestionibus consideranda sunt ; nostrum enim nunc non est ad singulas leges doctrinam applicare.

8. Quid de communi supra citata sententia censendum. — Atque ex his tandem patet quid de communi sententia citata sentiendum sit ; nam, quatenus sentit has generales leges irritantes esse fundatas in prassumptione, mihi non placet quoad modum loquendi, ut explicavi. Ne tamen hareamus in verbis, si intelligant leges has fundari in praesumptione particulari non solius periculi, sed etiam facti, quam supra vocavi definitivam, sic falsum est tales leges fundari in praesumptione, et ideo etiam falsum est cessare effectum earum , quando in particulari cessant fraudes, vel similia mala. Si autem per praesumptionem intelligant generalem timorem et opinionem periculorum quae imminent in tali actu sine debhita solemnitate facto, sic damus leges has fundari in prasumptione , negamus tamen deesse veritatem praesumptam, etiamsi in particulari facto fraudes non interveniant, quia praesumptio illarum in eo sensu non fuit fundamentum legis. Tunc ergo dici posset cessare praesumptio legis, quando generaliter cessarent pericula et rationes timendi fraudes in tota communitate, et tunc cessaret quidem lex non solum in particulari actu, sed absolute, quia esset inutilis et irrationabilis : non est autem timendum quod in natura corrupta cessent hoc modo praesumptiones talium legum, quia non sunt praesumptiones revera , sed certa judicia.

9. Unde ad exempla adducta respondeo nullum illorum esse simpliciter admittendum. Alienationes enim rerum ecclesiasticarum sine substantiali solemnitate factas censeo esse nullas, cum Inn. in dict. cap. Quia plerique, et aliis ; an vero sit in potestate Ecclesiae confir- mare illas, et addere solemnitatem etiam altero renuente, alterius est considerationis. Idem censeo de electionibus non rite factis quantumvis electus dignus sit, nec puto posse bona conscientia retinere munus vel praebendam, nisi defectus aliquo modo suppleatur. Sic etiam testamentum minus solemne prorsus irritum est : an vero voluntas testatoris irritetur etiam per leges, alterius considerationis est. Denique quod de professione religiosa dicebatur improbabile omnino est : nam, si defectus solemnitatis substantialis contra leges ecclesiasticas interveniat, valida non erit, etiamsi optima fide et cum omnibus circumstantiis jure naturali sufficientibus facta fuerit, ut aperte nunc constat ex Concilio Tridentino. Neque jam ullus hoc negat. Imo nec Glos. vel Panormit. in dict. cap. Porrectum loquuntur de defectu formae substantialis, sed accidentalis solemnitatis, ut legenti constabit.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 24