Caput 25
Caput 25
Utrum omnis lex prohibens pure ac simpliciter actum eo ipso irritet illum, ita ut omnis actus factus contra legem prohibentem nullus sit
CAPUT XXV. UTRUM OMNIS LEX PROHIBENS PURE AC SIMPLICITER ACTUM EO IPSO IRRITET ILLUM, ITA UT OMNIS ACTUS FACTUS CONTRA LEGEM PROHIBENTEM NULLUS SIT.
1. Distinximus in superioribus duos modos legum irritantium ; quaedam enim irritant directe prohibendo, aliae praecipiendo seu dando certam formam actui; in utrisque ergo necessarium est exponere quando vel quibus verbis id faciant. In praesenti autem solum de prohibentibus agimus; in eis enim specialis est difficultas quae praecipue oritur ex l. JVon dubium, cap. de Legibus, ubi imperator declarat omnes contractus et actus similes qui fiunt contra legem prohibentem esse invalidos, inutiles, et pro infectis haberi; et subjungit hoc procedere etiamsi lex non dicat ut actus non valeat, sed solum ut non fiat. Dicetur fortasse hanc legem esse civilem, et non obligare in conscientia. Sed contra hoc est. Primo, quia etiam lex civilis obligat in conscientia; deinde efficaciter operatur quod intendit, et ex ipso effectu irritationis sequitur ex natura rei obhgatio in conscientia, ut explicatum est. Praeterea lex illa canonizata est per Gregor. Pap., lib. 7, in dict. 2, Epist. 7, habetur in cap. 7mperiali, 95, quaest. 2, et concordat regula juris canonici 64, in 6: Quae contra jus fiunt, debent pro infectis haberi. Quae sumpta videtur ex l. Pacta qua contra, c. de Pactis. Secundo, arguitur inductione : nam imprimis lex natura- lis prohibendo actum facit illum irritum, ut supra visum est. Deinde leges Ecclesiae prohibentes matrimonia inter consanguineos, irritant illa, quamvis non habeant alia verba praeter simplicem prohibitionem. Idem videre licebit in antiquis decretis prohibentibus matrimonia religiosorum usque ad Innocentium II, quae non habebant verba irritantia praeter simplicem prohibitionem. Tertio, argumentamur ratione, quia voluntas inferioris non potest esse efficax contra voluntatem superioris; sed quando lex simpliciter prohibet actum, resistit illi voluntas superioris ; ergo non potest esse efficax. Et facit c. Venaentes, de Jur.jur., ubi dicitur non posse juramentum inferioris obligare contra voluntatem seu decretum superioris. Idem colligitur ex cap. 2 de Testibus. Quod praesertim verum habet in contractibus, et similibus actionibus quae sine adminiculo juris validae non sunt; nam jus non cooperatur his actibus qui contra legem fiunt. Tandem ex actione peccaminosa non potest aliquis consequi fructum, neque effectum; sed hae actiones prohibitae, si fiant, sunt gravia peccata; ergo eo ipso sunt etiam irritae.
2. Legem simpliciter prohibentem actum, licet nil aliud addat, irritare illud sentiunt plures. — Propter haec, sententia plurium jurisperitorum est legem simpliciter prohibentem actum, etiamsi nihil aliud addat, irritare illum. Ita sentit Bart. in d. l. Non dubium, ubi Jason plures alios refert ; idem Bart. in l. Cum ler, ff. de Fidejussoribus, n. 4 et 6; Glos. 1, in cap. Licet canon, de Elect., in 6; Panorm. cum aliis in cap. Nulli, de Rebus Ecclesiae non alienand. Idem in cap. Ad Apostolicam, de Regular., n. 10; Tiraq. referens plures in 1. ult. Connubialium, Glos. 4, n. 5 et 6; et in hanc sententiam inclinare videntur Covar. in c. Quamvis pactum, part. 2, 5 4, n. 6; Gregor. Lop., in l. 28, t. 11, part. 5, n. 7, ubi eodem modo intelligit illam legem. Et alios in sequentibus referemus.
3. Cur difficilis praedicta sententia indislincte sumpta. — Haec sententia ita indistincte sumpta difficilis est: nam ei obstat aliud principium satis receptum in jure: Multa fieri prohibentur, que tamen facta tenent, cap. Ad Apostolicam, de Regular., quod multis exemplis facile confirmari potest. Nam matrimonium prohibetur habenti votum simplex castitatis, et tamen validum est, cap. Rursus, Qui clerici vel voventes, cap. Unic. de Voto, in 6. Item qui habet votum ingrediendi strictam re- ligionem prohibitus est in laxiori profiteri ; si tamen id faciat, professio valida est, cap. Penult. de Regular., in 6. Et in universum prohibitum est donari uni rem alteri promissam, et tamen donatio valida est, et multa sunt similia, quae praedicta communis sententia non negat. Et ob eam causam variae limitationes et distinctiones ab ejus auctoribus inventae sunt ad explicandam tam assertionem quam dictam legem Von dubium, ut videri potest in Angel., verb. Lecx, n. 18; et Sylvest., quaest. 28, ubi quatuor adhibet limitationes ex quibus secunda, quae est de favore privatae personae, in capite praecedenti tractata est; tertia vero spectat ad leges assignantes formam actibus, de quibus in capite sequenti dicetur; alias vero hic expendere necesse est.
4. Legem prohibentem simpliciter sine adjectione pana irritare sentiunt. — Primo dicunt multi, quoties lex prohibet simpliciter sine adjectione poenae, irritare; si tamen poenam adjiciat, non irritare. Ita Sylvest., verb. Lex, quaest. 28, cum Panorm. et Cardin. in Clemen. 1 de Rescript., et Joan. Andr. in cap. Sicut, Ne Clerici vel Monach.; et plures refert Felin. in cap. 2 de Testibus. Prioremque partem supponunt ex dicta l. IVon dubium, cum communi sententia. Ad posteriorem autem suadendam inducunt legem ult. ff. de Repudiis, ubi ex poena adjecta colligit jurisconsultus actumn non esse irritum. Item affertur l. Sanctio, tf. de Poenis : ratio autem est, quia poena adjecta indicat non fuisse mentem legislatoris duplici onere gravare subditos, et poena et irritatione.
5. Rejicitur proedicta sententia. — Verumtamen in neutro membro videtur satisfacere haec sententia ; nam contra primum procedunt principium et exempla adducta, et multa alia quae postea dicemus. In altero autem membro non est in universum verum legem imponentem poenam non esse irritantem ; ad summum enim posset ea regula praescribi de lege pure poenali, quae cum non prohibeat simphrciter actum, sed solum quasi conditionaliter imponat poenam facienti illum, clarum est non irritare, nisi id expresse declaret, quia, cum absolute non prohibeat actum, nullum irritationis signum in ea relinquitur. Loquendo vero de lege propria seu directiva prohibente simpliciter actum, non est dubium quin possit et irritare actum et adjicere poenam, ut cap. 14 ostensum est. Dici vero potest hoc habere locum quando utrumque expresse ponitur in lege, quae potest duas poenas injungere; sed quia hoc non praesumitur quando non exprimitur, ideo secus est, quando solum prohibet et poenam adjicit.
6. Sed contra hoc est, quia sola poenae adjectio non est sufficiens indicium quod actus prohibitus non irritetur, si alias absoluta verba prohibentia ad irritandum sufficiant, ut expresse notavit Anchar. in cap. Sicut, ne Cleric. vel Monac., et ibi Panorm., n. 10, referens alios. Et patet primo, quia irritatio non est poena, ut supra diximus, et ita licet addatur alia poena, non est duplex, nec immoderata poena. Et quamvis sint duo onera, sunt diversarum rationum, et habent diversas causas, et ideo merito conjungi possunt : nam irritatio per se fit, quia expedit ad bonum commune; poena vero imponitur propter culpam. Et ita lex S' anctio quae in contrarium afferebatur non est ad rem, tum quia loquitur de duplici poena propria, tum etiam quia loquitur de poenis non impositis per eamdem legem, sed per diversas, et unam generalem, et aliam specialem, de quibus est longe diversa ratio. Nam hic loquimur de eadem lege irritante et puniente, quae in rigore potest etiam imponere duplicem poenam, quia violanslegem irritantem non minus, imo per se loquendo, gravius peccat quam violans legem prohibentem et non irritantem ; ergo retenta irritatione merito potest lex adjicere poenam; ergo poena nullum est indicium quod lex prohibens non irritet. Nisi forte in aliquo casu speciali, in quo ipse modus poenae supponat valorem actus, ut contingit in casu illius legis ultimae, ut eam Bart. supra interpretatur, et infra iterum expendemus. Atque ita responsum est ad fundamenta illius sententiae. Unum vero addere non omittam, videlicet, quando ipsa prohibitio legis est poena alterius delicti, tunc non irritare, nisi expressis et evidentibus verbis id declaret. Ratio est, quia tunc lex illa non est directiva, nec per se intendit, ut talis actus non fiat, sed in odium et vindictam alterius peccati, et ideo non est interpretanda juxta rigorem legis prohibentis et irritantis, sed juxta regulas legum poenalium, quarum una est ut eas mitiori modo interpretemur. Accedit quod poena non incurritur ante sententiam, nisi ipsa lege satis exprimatur.
7. Cum causa prohibitionis est temporalis legem non irritare, secus cum perpetua, sentit Dald. — Secundo, est alia distinctio satis communis , considerandam, scilicet, esse causam prohibitionis legis; nam si causa temporalis est, signum est legem prohibentem non irritare ; si autem est perpetua, signum est irrita- tionis. Ita Bald. in dicta l. Non dubium, n. 18, ex Gloss. in Clement. 1 de Jure patronat., verb. Inhibentes. Prior pars probatur, quia effectus non exceditcausam, et ideo soletactus restringi juxta exigentiam causae, l. S'i stipulator, ff. de Verb. obligat. Sic lex prohibens matrimonium fieri certis diebus, non irritat, ut constat ex titulo de Matrim., contra interdictum Ecclesiae, quia temporalem habet causam. Posterior vero pars relinquitur ut probata omnibus rationibus in principio adductis; nam tunc maxime potest ex prohibens irritare, cum habeat causam proportionatam.
8. Praedicta distinctio insufficiens. — In hac sententia possumus prius membrum pro nunc acceptare ut favorabile et verum, quando lex utitur tantum verbo prohibente, non tamen illud admittimus ut sufficiens ad rem explicandam, nec ut recte deductum ex illo fundamento. Ratio prioris partis est, quia si prohibitio absoluta sufficit ad irritandum, quod prohibitio vel causa ejus sit temporalis non sufficit ut lex non censeatur irritare. Probatur hoc simul cum altera parte, quia non repugnat causam esse temporalem et legem prohibentem irritare, si id exprimat. Probatur, quia minor aetas temporalis est ; brevi enim discursu temporis finitur, et tamen sunt multae leges irritantes actus ex illo capite. Annus etiam probationis temporalis causa est, et tamen defectus illius irritat professionem. Item adulterium vel homicidium cum machinatione, transitoria causa fuit, et tamen ratione illius data est lex irritans. Dices, licet actus fuerit transiens, impedimentum quod reliquit est permanens et perpetuum. Sed haec est petitio principii: nam illud impedimentum non est causa legis, causa enim fuit peccatum commissum, sed est illud impedimentum effectus legis, quia non ex natura rei, sed virtute legis fuit introductum ; ergo ex causa temporali potest lex irritare actum et reddere personam perpetuo inhabilem ad illum. Et ratio est, quia actus, licet temporalis sit, est dignus tali irritatione per legem introducta, vel certe si irritatio non sit poenalis, quae ob praeteritum actum imponatur, habere potest rationabilem causam temporalem, ut est aetas, quae ex certo tempore penaet, et sufficit ut pro tunc expediat non solum prohibere sed etiam irritare actum tali tempore factum: ut patet etiam in sententia die festo vel noctis tempore prolata. Ergo inlege prohibente non debet attendi an irritet necne, ex parte causae temporalis, nisi alia verba pensentur.
9. Aliud item membrum de quo est propria controversia non potest indistincte defendi. Nam votum simplex castitatis vel religionis de se perpetua causa est prohibendi matrimonium, et tamen non irritat. Item cognatio quae ex catechismo contrahitur perpetua est, et nihilominus lex prohibens matrimonium ratione illius non irritat actum, cap. Per Catechismmn, de Cognat. spirituali, in 6. Ratio autem est, quia sola causa, etiamsi sit perpetua, non irritat actum sine voluntate legislatoris, quae voluntas debet per legem sufficienter exprimi; non exprimitur autem sufficienter per solam prohibitionem, ut probant exempla adducta, et principium illud : Multa fieri prohibentur, quae tamen facta tenent.
10. Tertia limitatio, quando lex prolhübet actum ratione sue substantie, non vero quando ratione circunstantiarun. — Tertius modus explicandi seu limitandi praedictam sententiam, est ut locum habeat quando lex prohibet actum ratione suae substantiae, non vero quando prohibet ratione circumstantiarum, ut quod fiat hoc tempore, hoc loco. Ita Baldus cum Paul. Castrens. in dicta lege Non dnbium, ex Glossa in Authentica Decernit, cap. de Recept. arb., verb. Sacramenti, Angelo, et Sylvestro supra, et fere reliqui. In qua distinctione admittimus posteriorem partem, quae favorabilis est. Non est autem intelligendum non posse irritari actum, etiamsi tantum ratione circumstantiarum vel quoad solas circumstantias prohibeatur, dummodo prohibitioni addatur irritatio. Sic enim irrita est professio facta intra annum probationis, licet non prohibeatur professio absolute, nec ratione sui, sed in tali tempore, et ratione circumstantiae ; sic etiam acta judicialia prohibita in die festo irrita sunt, ut vidimus tract. 2 de helig., l. 2, c. 30, licet solum ratione circumstantiae temporis prohibeantur ; et idem est de similibus prohibitis fieri in loco sacro, ut in eodem tractatu diximus, l. 3, cap. 4, n. 13; irrita enim sunt, licet solum propter loci circeumstantiam talis prohibitio fiat. Hae tamen irritationes in legibus exprimuntur, quod si non fieret, non censerentur irritae ratione prohibitionis, ut in eisdem locis diximus de contractibus factis in loco aut die sacro contra Ecclesiae prohibitionem. llla ergo pars vera est, non tamen propter rem prohibitam, sed propter simplex verbum prohibendi, et ita parum confert pars illa ad expediendam difficultatem. Imo ex illa nonnullum sumitur judicium, verbum prohibendi de se non esse sufticiens ad irritandum, quamvis illud solum non cogeret.
11. Aliud autem membrum non videtur posse universaliter defendi, ut patet primo in prohibitione matrimonii, quae fit propter impedimentum voti simplicis castitatis aut religionis ; nam ibi prohibetur substantia matrimonii et actus ipse in se, et ratione sui, et tamen non irritatur ex vi talis prohibitionis. Ad hoc argumentum eludendum addunt aliqui aliam particulam seu limitationem, scilicet, non satis esse quod prohibeatur substantia actus, nisi etiam prohibeatur directe, quod non ita fit per votum; nam ibi directe praecipitur reddere Deo promissum, et inde per quamdam veluti resultantiam prohibetur matrimonium, quod est prohiberi indirecte. Sed hoc displicet imprimis quia sine ratione et probatione adduntur istae limitationes et particulae ad fugiendam difficultatem. Unde etiam fit ut in quocumque exemplo possit alia similis evasio inveniri, et ita res gravissima confusa maneat , et sine certa regula ad discernendum quando prohibitio irritet. Deinde urgeo exemplum adductum, quia, licet prohibitio matrimonii comparata ad legem naturalem servandi vota, indirecta vel potius remota videatur, quia lex illa abstrahit ab hac vel illa materia, et a praecepto negativo et affirmativo, ut alibi dixi, nihilominus lex obligans ad non faciendum actum cujus carentia seu privatio Deo est promissa, satis directe prohibet talem actum, et prohibitio matrimonii est contenta sub illa lege tanquam species sub genere, quod satis est ad prohibitionem de qua loquitur lex JVon dubiumn, ut ex illius tenore constat : ergo erit illa prohibitio directa. Et praeterea, licet demus ex solo jure naturae talem prohibitionem esse indirectam, nihilominus lex ecclesiastica directe prohibet tali personae matrimonium. Nihil autem refert quod prohibeat ob illam conditionem voti : nam etiam prohibet matrimonium cum consanguinea ob talem conditionem, imo hic non prohibet simpliciter matrimonium tali personae, sed cum tali; ibi autem autem prohibet simpliciter, quia habens votum respectu omnium prohibitus est. Unde, quoad prohibitionem aequalia sunt votum simplex et solemne, ut dicitur in dicto c. Aursus, et nihilominus diffterunt in irritatione quae per Ecclesiam reddita est voto solemni , et non simplici: ergo signum est prohibitionem, ut sic, quantumvis directam et specificam, non irritare. Denique si rationes communis sententiae in principio adductae essent validae, non multum referret prohibitionem esse directam vel indirectam, quia utroque modo resistit vo- luntas principis, et actus est deficiens graviter : ergo vel uterque modus prohibitionis sufficit, vel neuter.
12. Praeter hanc vero sunt aliae prohibitiones Ecclesiae de matrimonio contrahendo satis directae, quae non irritant, ut sunt omnes quae constituunt impedimenta prohibentia et non irritantia, et signatim in cap. 1 et cap. Ex litteris, De eo qui cognovit consang., etc. Directe prohibetur incestuosis matrimonium contrahere ; quae prohibitio perpetua, et absolute ac directe fit, et tamen non irritat; ergo solum verbum prohibendi non satis indicat voluntatem legislatoris resistentem valori actus , ac subinde necessarium est aliquid aliud quo talis voluntas ostendatur, cum esse possit prohibens et non irritans. Extra materiam etiam matrimonii inveniuntur exempla: nam lex prohibens ludum alearum satis directe et simpliciter prohibet illum, non quoad circumstantias loci aut temporis, sed quoad substantiam actus, et nihilominus non irritat illum actum: ergo. Major supponitur. Minor vero constat, quia lucrata per talem ludum non sunt obnoxia restitutioni in conscientia. Licet enim detur actio ei qui perdit ad petendum illa coram judice, nihilominus ante latam sententiam alter restituere non tenetur; signum ergo est acquisivisse dominium, ac proinde actum fuisse validum, licet postea revocari possit, quae est communis sententia theologorum in 4, dist. 15, et Summistarum, verb. Ludus, Navar. in Summ., cap. 20, n. 19; Soto, l. 4de Justit., quaest. 5, art. 2; et Covar. in regula Peccatum, 2. 1, S 4, qui alios refert, estque sententia communiter recepta in materia de Restitutionibus. Quae in hoc potissimum fundatur, quod jura prohibentia ludum, simpliciter prohibent, et clausulam irritantem non addunt, ut patet ex toto titulo ff. de Aleat., et in c. Episcopis, 35 dist., sed ad summum dant actionem ad repetendum ut patet ex l. Alearum, c. de heligiosis et sumpt. funer., et ex 1. 2 et ult., uit. 7, lib. 8 novae recopilationis.
13. Denique est optimum exemplum, quod sumitur ex l. 1, S Biduum, ft. Quando appellan. sit, et habetur in cap. Biduum, 2, q. 6, ubi sic dicitur: Sane quidem non est sub conditione ferenda sententia ; sed si fuerit dicta, quid fiet? Et est utile statim tempora ad appellandum computari debere, ubi constat, ut Gloss. in verb. Non est notat, prohibitam esse talem sententiam, factam tamen tenere. Et tamen illa prohibitio est satis directa et absoluta, ac de se habet causam perpetuam funda- tam in illa regula, quod actus legitimi non recipiunt conditionem neque diem, ubi id notat Glossa. Dices sententiam non simpliciter prohiberi, sed tantum ne sub conditione feratur. Sed quid, quaeso, hoc refert, cum sententia sic lata sit simpliciter prohibita? Imo ille modus prohibitionis videri posset magis inducere nulhtatem, quia videtur pertinere ad formam actus, scilicet, quod sententia absolute feratur, et inde oriri prohibitionem sententiae sub conditione, qui modus prohibitionis solet annullare actus, de quo dicemus in capite sequenti. Adde quod prohibitiones circa contractus de quibus loquitur lex IVon dubium, non solent esse absolutae de non contrahendo, sed de non contrahendo hoc vel illo modo, vel sine hac aut illa conditione; ut prohibetur minor alienare sine licentia tutoris, vel sine decreto judicis; vel ne uxor contrahat sine licentia mariti, et sic de aliis : ergo vel per similes exceptiones et additiones eluditur illa sententia, ut nunquam verificari possit quod lex directe prohibens actum irritet illum, vel gratis et sine ratione ad quosdam actus applicatur, et in aliis negatur.
14. Quarta limitatio. — Quarta distinctio seu limitatio est, quam tradit Greg. Lop. supra ; ait enim procedere sententiam illam, quando nullitas actus est in praejudicium tantum contrahentium, vel alicujus ex illis, non vero si cedat in praejudicium tertii. Ponit exemplum hujus posterioris membri ex cap. Sicut, Ne clerici vel monach., ubi clericus in sacris prohibetur officium tabellionis exercere, et nihilominus dicit, ex sententia Joan. Andr. ibidem, instrumentum ab eo confectum non esse nullum, quia tunc poena illa nullitatis cederet in damnum contrahentium, qui nihil peccarunt. At vero Joan. Andr. non fuit motus illa ratione, sed alia tacta in prima limitatione : illa vero sententia et ratio fuit Petri de Anch. ibi, quam Panorm. ibi, n. 10, non reprobat, licet in casu illo particulari aliis distinctionibus utatur. Aliud exemplum adducit ex Bald. in l. Placet, c. de Episc. et cleric., quia, licet prohibitum esset doctoribus salariatis advocare , si contra prohibitionem agerent acta eorum non essent irrita.
15. Rejicitur. — Verumtamen haec sententia; quoad generalem regulam quam admittit, non satisfacit difficultatibus hactenus propositis; quantum ad exceptionem vero non videtur fundata, nec satis consequenter loqui. Primo, quia quando actus prohibetur vel irritatur, non in poenam, sed per se propter aliquam rationem virtutis vel communis boni, non spec- tatur an nullitas actus cedat in privatum nocumentum necne, sed simpliciter irritatur, quidquid inde sequatur : ergo si prohibitio absoluta sufficit ad irritandum, non obstabit quod nullitas actus cedat in alterius praejudicium sine culpa ejus, quia hoc est per accidens et non consideratur a lege. Antecedens patet inductione, quia testamentum minus solemne irritatur a lege, etiamsi cedat in magnum incommodum haeredis instituti, et sententia modo indebito lata saepe irritatur, etiamsi alias justa sit, et irritatio illa cedat in detrimentum partis habentis justitiam, quae ad sententiae nullitatem nullo modo cooperata est. Et in simili materia, si lex prohibeat ne quis exerceat tabellionis officium ante examen, potest, imo et solet irritare actum antea factum, etiamsi fortasse solam prohibitionem ponat, ut postea videbimus, et tamen ex parte praejudicii tertii eadem est ratio : ergo illa non est sufficiens ad impediendam irritationem, si alias verba prohibitionis de se illam sufficienter significant. Denique, in stipulatione quae fit per tertiam personam, intervenit praejudicium illius pro quo alter stipulatur, et nihilominus talis actus, quatenus prohibetur vel irritatur jure civili, nullam obligationem inducit respectu alterius, quamvis ille nihil fuerit ad illum actum cooperatus : ergo ad nullitatem actus hoc non consideratur. Unde, cum lex Non dubium generalissime loquatur , sine fundamento illi additur haec exceptio, si generalis regula ejus admittitur, ut Gregorius admittendam putat, et in hoc dicimus non consequenter loqui. Neque in eo quod, in exemplis quae adducit, negat actum irritari, si absoluta est prohibitio. Neque in posteriori exemplo id docet Bald., sed solum ait doctores illos posse puniri juxta illam legem. In priori autem casu de clerico in sacris officium tabellionis exercente, si verum est acta illius non esse irrita, ut communis habet opinio, magis consequenter diceretur hoc non esse "simpliciter prohibitum in illo jure, sed solum praecipi ut interdicatur, ut Panormitanus notat.
16. Quinta limitatio. — Est ergo quinta hmitatio seu distinctio de legibus prohibentibus; nam quaedam simpliciter prohibent, nullo adjecto verbo quo actum sustineant, et illae censentur irritare; aliae cum prohibitione addunt aliquid quod sine valore actus non recte adderetur, nec habere posset locum circa actum invaliduin, et tales leges non possunt irritare, ne contraria et repugnantia continere convincatur. Ita docent Cyn., Bart., Bald. et fere alii in dicta l. Non dubium , et late Sylvest. sup. Sed profecto distinctio non sufficit ad satisfaciendum difficultatibus propositis. Nam contra primum membrum etiam sic limitatum procedunt exempla allata; quia in eis leges prohibentes simpliciter loquuntur, neque verba addunt quibus specialiter actum sustinere aut irritare videantur. Contra secundum vero membrum objici potest , quia supposita illa sententia non videtur posse evitari repugnantia in illis legibus. Nam si verbum prohibendi est sufficiens ad irritandum, ergo ex vi suae propriae significationis significat irritationem quam facit; ergo repugnantia continet lex quae prius prohibet actum, et postea sustinet. Verumtamen hoc non concludit contra illam sententiam ; nam responderi potest verbum quidem prohibendi absolute sumptum habere hanc vim, non tamen repugnare quin illi addatur aliquid quo ejus significatio et vis limitetur. Et ita dixit Sylvest., dicta quaest. 28, vers. Ego vero, quando fit talis additio non esse prohibitionem simpliciter, sed secundum quid et ex parte : Num talis lex (inquit) ex parte prohibet , et em parte concedit, et ita non est lex simpliciter prohibens, de qua loquitur lex Non dubum.
17. Sed adhuc possumus instare, quia nunquam fere talis lex sustinet actum directe, id est concedendo vel faciendo aliquid, sed potius praesupponendo, ut cum praecipit, actum prohibitum hoc vel illo modo irritari, vel cum effectum ejus agnoscit, et praecipit observari, aut alio simili modo; talis ergo lex non confirmat actum positive, sed negative se habet, quia non irritat; ergo quoad prohibitionem simpliciter et absolute prohibet, neque aliquid addit quo prohibitionem limitet aut extrahat a propria significatione, sed solum non addit irritationem, et quod non addat, indicat ex aliis effectibus quos praesupponit. Ergo signum est prohibitionem de se quantumcumque absolutam non irritare, et consequenter non esse pro regula assignandum , ut lex prohibens irritet, nisi expresse sustineat actum; sed potius, e contrario, quod non irritet nisi vel expresse addat clausulam irritantem, vel aliquid quo illam sufficienter indicet. Et confirmatur ; nam ille modus sustinendi actum lege prohibitum non solum contingit fieri per eamdem legem, sed etiam per diversas, ita ut una prohibeat, alia vero illum sustineat, vel in modo puniendi illum, vel praecipiendo ut irritetur, ut expresse dicit Joan. And. in Gloss. ad regulam Quae contra jus, 64, de Regul. jur., in 6. Tunc autem posterior lex sustinens actum quem prior simpliciter prohibebat non derogat aliqua ex parte priori legi, nec concedit quod illa abstulerat, sed tantum supponit priorem legem non irritasse prohibendo, et ideo aliquid disponit circa illum actum, sustinendo illum, id est supponendo tenuisse ; ergo verbum prohibendi in priori lege absolute propositum non fuerat sufficiens ad irritandum.
18. Tandem ad omnia dicta confirmanda utor argumento sumpto ex antiqua lege Ecclesiae, quae prohibebat matrimonia clandestina, cap. Aliter, Cum multis, 30, quaest. 5, cap. Cum inhibitio, de Cland. despons. llla enim lex directe, et absolute, et cum omni exaggeratione intra latitudinem prohibitionis, vetabat illum actum, ut patet ex illis verbis : Penitus inhibemus , et nibilominus non irritabat illum usque ad Concil. Trident., ut est certa sententia theologorum in 4, dist. 28. Quam idem Concilium in principio illius decreti approbavit. Suntque ejus verba ad praesentem causam plurimum notanda. Simul enim docet matrimonia clandestina libero contrahentium consensw facta, rata et vera fuisse matrimonia, quamdi Ecclesia illa irrita non fecit; et subjungit : IVibilominus sancta Dei Ecclesia ex Justissumis causis illa semper detestata est, atque prohibuit : ergo absoluta prohibitio cum quacumque exaggeratione et detestatione actus non irritat illum ex mente Concilii.
19. Quare hoc argumento convicti aliqui respondent esse speciale in materia matrimonii, eamque excipiendam esse a regula legis Non dubium, quod asseruit Decius in cap. 2de Testibus, n. 7. Sed quamvis verum sit in matrimonio propter materiae gravitatem et periculum, magis specificam et indubitatam requiri irritandi formam, tamen non est proprium ejus quod sola prohibitio ad irritationem non sufticiat. Nam extenditur ad omnes actus irretractabiles, seu initerabiles, ut dixit Rota tit. de Despons. impub., decis. unic., alias 450. Unde consequenter videtur etiam extendi ad alios actus qui, licet irritari possint, non tamen irritantur ex vi solius prohibitionis: quia jam constat prohibitionem ex se non habere hanc vim, nisi aliud ei addatur. Nam quod aliqui dicunt, spiritualia difficilius solvi quam temporalia, parum juvat ; tum quia, licet hoc verum sit de his quae per humanam potestatem irritari non possunt, ut quod sacerdos consecret quantumvis prohibeatur, etc., tamen de aliis non est ita, praesertim quando est sermo de irritatione antecedente, id est quae impedit ne actus valeat; tum etiam quia matrimonium, quatenus contractus humanus est, potest irritari per legem Ecclesiae, ut constat ex Trident.; ergo si absoluta prohibitio sufficit ad irritandum contractum, cur antea non fecit in matrimonio clandestino?
20. Respondent amplius juxta ultimam limitationem positam, ideo non irritasse quia per alias leges canonicas sustinebatur. Sed contra, quia lex canonica nunquam fecit ut talis actus esset validus, sed supposuit validum, et ad summum declaravit validum esse quamdiu per legem humanam non irritatur. Solum ergo declarabatur validum eo tempore, quia per legem prohibentem non irritabatur et non quia per aliam legem sustentaretur, vel potius quia per naturalem legem sustentabatur (ut sic dicam), et hoc solum declarari poterat per legem humanam, et declaratum fuit per Tridentinum, quae declaratio non addebat valorem actui, sed illum supponebat.
21. Ut ergo quod verum esse censeo breviter declarem, adverto posse nos loqui uno modo de lege pure prohibente ex sola rei natura, seu, quod idem est, attenta sola verborum vi, supposita significatione propria et rigorosa verbi prohibendi sine additione, extensione, aut interpretatione aliqua juris positivi. Alio vero modo loqui possumus de verbo prohibendi ut ampliato, seu extenso per legem aliquam humanam constituentem regulam generalem sic interpretantem juridice sensum legis prohibentis, ut vim habeat irritantis, etiamsi per solum verbum prohibendi sine additione clausulae irritantis feratur. Opinio ergo communis supra relata videtur hoc posteriori modo procedere, et potest fundari in dicta lege JVon dubium, vel in alis juribus civilibus aut canonicis de quibus oportet sigillatim dicere in capitibus sequentibus ; nunc solum in priori sensu quaestioni satisfaciendum est.
22. Ex sola natura rei legem pure prohilenLem non irritare actun, nisi alio modo talis effectus sufficienter declaretur . —Dico ergo, ex sola rei natura legem pure proltibentem non irritare actum, nisi alio modo talis effectus, seu intentio legislatoris sufficienter declaretur. Haec assertio videtur esse specialiter contra Baldum in cap. Nam concupiscentiam, de Constit., in princ., ubi nullitatem actus prohibiti vocat poenam naturalem ejus, quia omne ( inquit) quod. est prohibitum naturaliter est inva- lidum. Quod dictum probat Deci. in cap. 2 de Const., lect. 1, n. 5. Sed contrarium recte docuit Felin. ihi n. 5, cum Innoc. in c. $i vere, de Sentent. excom., et aliis quos refert. Unde hanc assertionem existimo esse communiter receptam, quia juristae, ut dixi, qui oppositum sentire videntur fundantur in jure positivo; alii vero hanc assertionem ut certam supponunt, et ex omnibus adductis convinci videtur et confirmabitur amplius ex dicendis in sequentibus. Ratio vero ejus ita potest explicari, quia prohibere actum et irritare illum sunt effectus valde diversi ; ergo ut per legem fiant, debent per ejus verba sufficienter explicari; sed per solum verbum prohibendi non explicatur effectus irritandi; ergo non fit ex natura rei per legem utentem pure et simpliciter verbo prohibendi, quantumvis directe et specifice actum prohibeat. Antecedens clarum est ; tum quia prohibere solum est praecipere et obligare ut actus non fiat; irritare autem non est praecipere, sed facere, sciricet inefficacem reddere voluntatem, vel consensum ejus, aut inhabilitare personam ; tum etiam quia illi duo effectus sunt invicem separabiles : nam saepe prohibetur actus et non irritatur, ut per se et ex dictis constat ; imo saepe prohibetur actus qui irritari non potest, ut cum alicui sacerdoti praecipitur ne sacrificet, aut Episcopo ne ordinet. E contrario etiam interdum irritatur actus si fiat, licet non prohibeatur ne fiat, ut de lege pure irritante dictum est. Sunt ergo illi duo effectus diversi.
23. Prima vero consequentia, nimirum, necessarium esse utrumque significari per verba legis ut per illam fiant, constat ex natura et potestate legis et voluntatis humanae. Nam, licet apud Deum voluntas sufticiat ad operandum , inter homines non sufficit, nisi exterius sufficienter exprimatur, ut in principio hujus materiae et in materia de Censuris ostensum est, et est vulgare in omni materia de judiciis et contractibus ; et ideo verba humana non plus operantur quam significent. Si ergo verba legis non significant illum duplicem eftectum , non possunt utrumque efticere. Quod autem verbum solum praeceptivum aut prohibitivum non significet effectum irritandi, manifestum etiam videtur, tum ex primaeva impositione talis verbi ; non est enim impositum ad sighificandum effectum quem lex per se efficiat, sed moralem obligationem quam imponit subdito quem movere intendit ut aliquid faciat, vel cohibere ne faciat , tum ex communi usu illius verbi, quem usum satis probant omnia quae contra communem sententiam adduximus. Rhecte ergo concluditur legem latam per solum illud verbum ex natura rei non irritare actum quem prohibet.
24. In odiosis ac proinde in irritationibus esse restringendum quoad potest intra proprietatem verborum. — Et confirmari potest haec ratio ex illo principio valde consentaneo naturali lumini, quod in materia odiosa verba sunt restringenda quoad fieri possit intra eorum proprietates, potius quam extendenda; sed irritatio actus est valde odiosa et valde repugnans naturae, quia quodammodo aufert quoddam naturale jus, modo in superioribus explicato; ergo non debet extendi verbum prohibendi ad hunc effectum quem de se non significat, nisi alia verba, vel materiae necessitas cogat. Juvat etiam ad hoc secundo confirmandum regula 75, in 6: Contra eum qui legem dicere potuit apertius, est interpretatio facienda, quae juvari etiam in praesenti potest ex regula 30 : /n obscuris minimum est sequendum. In praesenti enim non est dubium quin potuisset legislator exprimere clarius irritationem, si eam intendebat ; debuit ergo id facere quia solum verbum prohibitionis ad minimum est ambiguum ; ergo si id non fecit, merito interpretamur id non intendisse, et minimum sequimur tribuendo illi legi minimum effectum quem ex vi talis verbi habere poterit. Confirmari hoc etiam potest, quia irritatio quae propter legem violatam incurritur poenalis est, poena autem non incurritur ipso facto, nisi in lege exprimatur, ergo nec irritatio. Nam, ut recte dixit Innoc. in cap. S vere, de Sentent. excomm., n. 2, non est naturalis poena contrahentium contra legem, vel contra mandatum principis, ut irritum sit factum contra jus. Quod verissimum est, quidquid Deci. et Bald. supra citati dicant, tum quia nulla ratio talis connaturalitatis hujus poenae reddi potest, tum etiam quia lex naturalis multa prohibet fieri quae non irritat ; imo ut irritet, necesse est ut materia cogat, ut supra visum est ; ergo idem dicere debemus de lege positiva ex natura rei loquendo.
25. Satisfit rationi dubitandi.—Neque contra resolutionem hanc procedit prima ratio dubitandi in principio posita, quia tota fundatur in jure positivo, de quo postea dicendum est. Ad inductionem autem quae fit in secundo argumento, patebit responsio ex duobus capitibus sequentibus. Ad rationem vero tertio loco propositam, respondetur voluntatem inferioris non praevalere contra voluntatem superioris in eo in quo illi resistit, sed solum in eo in quo supertor non resistit ; ut in praesenti, quia snuperior prohibet actum, non potest illi subditus resistere quin peccet, et similiter si superior irritaret actum, non posset inferior illum valide efficere. Tamen, quia per legem pure prohibentem ex natura rei superior resistit honestati et libertati actus, non tamen valori, ideo, licet actus male fiat, validus est ; quia ut actus valeat non est necessarium, per se loquendo, ut superioris voluntas vel humanum jus juvet vel assistat illi positive, sed satis est quod non resistat irritando. Quia voluntas humana ex jure naturae habet hanc potestatem contrahendi, donandi, et alia similia faciendi, quandiu per superiorem ejus facultas non est ablata, vel impedita, etiam quoad ipsam potestatem et valorem actus. Et ideo non obstat quod actus malus sit: nam per actum malum possunt similes effectus valide fieri, ut per se constat ; imo saepe jus et Deus ipse assistit actui quoad valorem et effectum ejus, licet non assistat mahtiae, sicut patet in consecrationibus, matrimoniis et professionibus peccaminose factis. An vero interdum malitia actus impediat valorem ejus, ex capitibus sequentibus constabit.
On this page