Caput 26
Caput 26
Quibus verbis aut modis lex prohibens actum irritet illum
1. Priusquam ad jus positivum declarandum accedamus, oportet exponere quid sit necessarium ex natura rei ultra prohibitionem, ut lex prohibens actum irritet. Cum enim dictum sit solum verbum prohibendi non sufficere , oportet exponere quae verba legis sufticiant ut per ea explicetur irritatio actus prohibiti; et non agimus de prohibitione actus propter defectum formae, de hac enim dicemus in capite sequenti, sed de irritatione actus simpliciter prohibiti. Ad hoc ergo explicandum necesse est distinguere inter irritationem poenalem, et non poenalem, sed per se intentam propter bonum commune. Itemque in poenali distinguendum est inter illam quae est tantum ferenda, quia solum fieri praecipitur, et quae ipso facto imponitur. Circairritationem ergotantum ferendam in poenam, nihil fere novi est quod dicamus, quia talis irritatio nullo modo statim fit per legem, sed per judicem fieri debet, et per se loquendo solum fit a tempore sententiae latae; et tune non retractantur praeterita , nisi specialem injustitiam contineant aut delictum aliquod dignum majori poena, vel nisi lex addat particulam ipso facto ; quia, sine illa, lex non obligat ad retrotrahendam sententiam per quam actus irritatur. Alias lex imponens ipso facto irritationem poenalem nihil adderet ultra illam quae solum praecipit irritare actum, quod verisimile non est. Igitur talis lex nullam obligationem in conscientia inducit usque ad sententiam latam, et tunc eadem est ratio de illa quae de aliis poenalibus legibus. Quando vero haec poena imponitur ipso facto, duplici modo supra insinuato imponi potest, scilicet, vel ita ut requiratur sententia judicis, priusquam in effectu actus sit nullus, etiam quoad naturalem obligationem, vel ita ut statim ante sententiam sit in se omnino irritus. Et quidem hic posterior modus frequentius traditur ab auctoribus ; tamen quod prior sit etiam verus et maxime observandus, satis videtur in superioribus probatum, idque supponit Molin. in disp. 88, tract. 2 de Just., et sumitur ex regula generali satis recepta, quia omnis poena ipso jure imposita intelligitur regulariter media sententia declaratoria criminis ; quae supra tractata est et declarata , eamque, allegando multa, confirmat Fel. in cap. ult. de Rescr., n. 35.
9. Quomodo cognoscendus modus penalis irritationis.—Quocirca, ad cognoscendum modum poenalis irritationis, non oportet novas regulas vel judicia tradere, sed applicari debent quae de lege poenali diximus ; nam eadem esi ratio de hac poena quae de aliis. Itaque, si non explicatur sufficienter ipso facto , vel ipso jure , formaliter, aut aequivalenter, actus simpliciter valet et irritatio est ferenda. Si vero additur ipso facto , aut jure, aut aliquid aequivalens, ut: IVon caleat , careat robore firmitatis , cap. Decet , S Ordinarii, de Immunit. Ecclesiar., in 6, et nihil adjungitur, irritatio quidem est ipso facto, non tamen obligat usque ad sententiam judicis, et ita non statim annullat actum quoad effectum suum nec quoad obligationem naturalem , donec sententia feratur et retrotrahatur, ut explicatum est. Ut ergo omnino annulletur actus, aliquid ultra adaere necesse est. Quid autem illud sit vix certa regula comprehendi potest, maxime autem hoc significari solet per verba quae impediunt acquisitionem dominii vel obligationem ad restituendum statim, ut: IVon faciat suwm , teneatur statim restituere, nam ad hujusmodi effectus necesse est impedire statim valorem contractus. Idemque censeo si ex parte ejus qui obligatur lex dicat : Ad nihil teneatur, vel quid simile ; nam respectu illius non est poena, sed favor, et ita statim potest illo frui nisi velit illi renuntiare, et ita tunc in rigore impeditur naturalis obligatio , et consequenter actus est statim nullus. Secus vero est si lex dicat : Non cogatur solvere, vel : Actor non audiatur, vel quid simile, quia tunc lex non statim resistit valori actus.
3. Praeterea est consideranda materia ; nam si lex dicat irritari actum ipso facto , et actus sit irritabilis antecedenter seu priusqam fiat, et non consequenter seu postquam validus est, tunc lex statim irritat actum , ut videre licet in legibus irritantibus matrimonia vel professiones. Si vero actus non sit irritabilis, nec in fieri nec postquam factus est, et nihilominus lex dicat irritari talem actum , intelligitur quoad usum, vel aliquos effectus ejus, quomodo dicuntur aliquando in jure canonico irritari ordinationes contra prohibitionem Ecclesiae factas, ut alibi latius explicatum est. Praeterea solet haec irritatio actus in se et ante omnem sententiam explicari per effectus, ut cum de matrimonio dicitur posse conjuges ad alia vota transire, vel non obstante tali contractu prolem esse illegitimam, vel debere perpetuo separari; his enim modis solent in jure, non solum canonico, sed etiam civili explicari impedimenta irritantia matrimonium, ut patet ex c. Super hoc, De eo qui duxit, etc., cum alis ejusdem tituli, et similibus.
4. Irritatio non panalis quomodo inducitur. —De irritatione autem non poenali dicendum est, induci efficaciter et statim, nullaque expectata sententia vel declaratione judicis, quoties lex ipsa declarat irritationem ipso facto, vel quod non valeat actus ex tunc, vel quid simile. Hoc patet, quia haec irritatio non est poena, ut supra ostensum est : ergo si lex declarai irritationem ipso facto, non est quid amplius spectetur. Item lex directiva statim obligat in conscientia absque interventu alterius praecepti judicis , vel simile ; sed talis lex etiam ut irritans est directiva, et per se necessaria ad commune bonum : ergo. Tandem posset id confirmari inductione legum irritantuum matrimonia, professiones, etc. Sed quia res videtur esse certa, et extra controversiam, non immoror. Quae autem verba ad hoc sufticiant, satis intelligi potest ex proxime dictis et supra de lege poenali. Et videri potest late Fel. qui alia multa refert in c. ult. de Rescr., n. 23 et sequentib. ; Tiraquel. in lib. ult. Connub.; Gloss. 4, a princ.; Covar., in cap. Quamvis pactum , 9 p., S 4. Certum autem in generali est verba prohibentia non sufficere, ut saeepe dictum est, sed necessarium esse ut vel per expressa verba, vel per effectus, vel per ipsam rationem legis, sufficienter declaretur. Et ita cessant instantise quae in principio c. 25 asserebantur de matrimonio et professione. Nam potius in his maxime necessaria est declaratio irritationis propter materiae gravitatem et periculum,ut bene tractat Sanci.,1. 7 de Matrim., disp. 2. Verum tamen est antiqua decreta saepe hoc explicare per effectus irritationis , ut sunt perpetua separatio, illicitus concubitus, et similes , de quibus in suis materiis dicendum est.
On this page