Caput 27
Caput 27
Utrum aliquando sola prohibitio vi et natura sua irritet actum, sine adminiculo alterius legis humana
CAPUT XXVII. UTRUM ALIQUANDO SOLA PROHIBITIO VI ET NATURA SUA IRRITET ACTUM, SINE ADMINICULO ALTERIUS LEGIS HUMANA.
1. Hactenus solum diximus legem prohibentem non irritare actum vi sua et quasi sola rei natura considerata. Oportet ergo exponere an haec regula sit indefinite sumenda, id est, ut lex pure prohibens non semper irritet, vel generaliter, ut nunquam se sola irritet, et hoc posteriori modo intellecta, an aliquam exceptionem patiatur. Nam si ratio facta in c. 25 valida est, videtur probare puram legis prohibitionem nunquam irritare actum, quia verbum prohibendi nunquam significat nullitatem, sed tantum obligationem non faciendi; sed verba legis nunquam possunt plus efficere quam significant : ergo.
2. In contrarium vero est quia saepe leges pure prohibentes videntur habere hunc effectum per se , et non in virtute legis Non dubiwn. Hoc imprimis probatur de lege naturali, nam supra dictum est interdum irritare actum, et tamen in illa non possumus distinguere verba irritantia a verbis prohibentibus, neque etiam in ea locum habet decisio legis Non dubium, cum illa sit mere positiva, et non declaret tantum jus naturale : ergo convenit hoc alicui legi naturali ex parte materiae habentis eamdem indecentiam in continuatione seu conservatione actus quam habuit in prima effectione ; ergo idem poterit contingere in lege positiva prohibente actum. Nam si eadem ratio vel indecentia inveniatur in ipso actu in facto esse quae fuit in fieri, intelligetur per talem legem non solum prohiberi , sed etiam irritari , quia in perseverantia circa talem actum semper fieret contra legem. Et confirmatur primo , quia in hoc sensu videtur optime intelligi et defendi communis sententia supra relata, quae asserit, quando prohibitio habet causam perpetuam , habere vim irritandi: scilicet , si perpetuitas illa non referatur ad quamcumque causam motivam, sed ad intrinsecam rationem pertinentem ad indecentiam, quam lex in actu consideravit , ad prohibendum illum. Confirmatur secundo, nam quoties lex prohibet actum intuitu justitiae, tunc prohibitio facit esse injustum actum prohibitum: ergo semper talis lex irritat actum, quia semper obligat ad tollendam injustitiam factam, et consequenter obligat in conscientia ad restituendum, et ad habendum pro infecto quod factum fuerat, quod est annullare actum. Denique hoc modo videntur irritare actum multae leges civiles, quae ita prohibent actum ut, si fiat contra legem, cedat in injuriam tertii, ut lex prohibens meliorare filium ultra tertiam, aut similes; illae enim in conscientia obligant, et impediunt valorem actus , etiamsi lex per verba tantum prohibentia loquatur.
3. Propter has posteriores rationes videri potest necessarium aliquam exceptionem addere generali regulae supra positae in prima assertione. Et ita sentit Vasquez dicta disput. 164. cap. 3, ubi aliquas regulas constituit ad discernendum quando ex parte materiae vel ex motivo legis prohibentis colligi possit nullitas aut valor actus, ex quibus duae tantum ad rem nostram facere videntur. Una est quando lex prohibet actum non intuitu justitiae, sed alterius virtutis, ut religionis, vel liberalitatis, aut similis, et non addit clausulam irritantem, tunc nunquam annullare actum. Unde per argumentum a contrario inferet aliquis, si lex prohibeat actum intuitu justitiae, hoc ipso irritare illum : quod tamen nec ab illo auctore conceditur, nec verum est, ut statim dicam. Et ita ex illa regula non habetur quando actus sit nullus propter solam prohibitionem, sed quando sit validus, non obstante illa, quod jam habemus ex generali regula posita in cap. 25. Per hanc vero additur illam universalem regulam nunquam pati exceptionem in legibus quae non constituunt actum in materia justitiae. Quod licet fortasse verum sit, non tamen solvit objectionem factam de lege naturali, quae interéum reddit nullum actum prohibitum, etiamsi prohibitio non pertineat ad materiam justitiae, sed honestatis, vel pietatis, aut observantiae, ut est prohibitio matrimonii inter fratres, vel inter patrem et filiam, etc. Unde etiam relinquitur difficultas cur non sit idem in lege positiva lata, verbi gratia, intui- tu religionis, si contingat habere causam perpetuam, seu eamdem rationem in ipsa duratione actus seu effectus ejus, quae fuit in ipso fieri.
4. Regula secunda a Vasquez tradita. —Alia regula ejusdem auctoris est. Quoties lex ita prohibet simpliciter actum certo generi personarum ut designet legitimum auctorem illius, consequenter irritare actum contra illam prohibitionem factum, etiamsi nihil aliud praeter prohibitionem explicet. Non assignat autem generalem rationem hujus regulae, sed variis exemplis legum pertinentium ad testamenta et alienationes illam confirmat: ut sunt illae quae prohibent aliquibus personis testari, vel designant partem legitimam, de qua testari possunt; item leges quae prohibent alienare propter incapacitatem judicatam secundum aliquem modum a lege praescriptum. In hac vero regula imprimis desideratur propria ejus ratio. Et praeterea in multis legibus videri potest haec regula repugnare praecedenti. Nam juxta hanc regulam lex prohibens minorem sexdecim annorum profiteri, irritaret actum contra illam factum ex vi prohibitionis, etiamsi amplius non procederet, quia est lex prohibens actum certo generi personarum, ut regula dicit. Consequens autem et est falsum, ut constat ex jure antiquo, et repugnat priori regulae, quia prohibitio non fit titulo justitiae, sed religionis. Quod si haec regula restringatur ad legem prohibentem intuitu justitiae, sic non erunt ad rem exempla quae afferuntur de prodigo qui prohibitus est alienare, quia illa prohibitio non fit titulo vitandi injustitiam, sed vitandi prodigalitatem et dissipationem bonorum. Et similiter lex prohibens minori ne testamentum faciat non irritabit testamentum, quia etiam lex non fit intuitu justitiae , sed convenientis dispositionis talium bonorum. Cur ergo prohibitio pura testamenti personae minori facta irritat testamentum, prohibitio autem professionis facta eidem non irritat professionem?
5. Regula Mendozae. — Unde Mendoza infra citandus, sentiens legem civilem pure prohibentem aliquando irritare actum in conscientia, aliam distinctionem ac regulam constituit. Distinguitque tres ordines legum : quaedam sunt quae respiciunt utilitatem ejus cujus actus prohibetur ; aliae quae respiciunt utilitatem alterius tertii; quaedam quae publicae utilitati consulunt. De primis affirmat non irritare actum in conscientia, non solum pure prohibendo, sed etiamsi addant clausulam irritantem, quam putat solum operari in ordine ad dandam vel tollendam actionem in foro exteriori. De secundis vero et tertiis legibus ait irritare actus contra legem factos, etiam in foro conscientiee, et per exempla quae adduxit indicat loqui de illis legibus, etiamsi pure prohibeant. Verumtamen primum membrum quoad posteriorem partem falsum est, ut constat ex capite praecedenti. Quoad priorem vero facile potest admitti, juxta generalem regulam nostram cap. 25 positam, qua in talibus legibus non est cur patiatur exceptionem, cum sint juris privati, nisi forte prohibitio pertineat ad defectum substantialem in forma actus, juxta dicenda in capite sequenti. In secundo autem memhro de legibus respicientibus utilitatem alterius ,, non video quomodo fundari possit quod pura prohibitio annullet actum ; nam lex de se indifferens est, ut praetendat utilitatem tertii, vel tantum prohibendo actum, vel etiam irritando. Ut si prohibeat clerico facere donationes profanas ob utilitatem pauperum, potest id facere, vel tantum prohibendo, vel etiam irritando; ergo ex illo fine non satis colligitur irritatio per solam prohibitionem, nisi addatur in lege aliquod verbum quo significetur aliquid operari, ut contingit in exemplo de lege prohibente meliorare filium ultra certam quantitatem, ut capite sequenti dicam. Multo vero minus potest sustineri illa generalis regula in legibus prohibentibus aliquid propter commune bonum, quia etiam propter illum finem potest fieri prohibitio sine irritatione, ut patet in prohibitione ludi, vel donationum quae fiunt ministris justitiae. Et idem invenitur in exemplo quo utitur ille auctor, de lege taxante rei pretium et prohibente carius vendere; nam actus contra illam legem non est nullus : valet etiam venditio, licet injusta sit et relinquat obligationem restituendi excessum.
6. Mens auctoris. — Dico ergo legem pure prohibentem nunquam irritare actum, nisi vel ex ea constet non solum prohibere actum, sed etiam impedire effectum, seu obligationem quae per talem actum induci poterat, vel aliquo modo constituat aut supponat substantialem formam actus, et ob illius defectum actum prohibeat. Haec assertio quoad regulam generalem satis est probata in prima assertione cum omnibus quae in superioribus dicta sunt. Quoad priorem vero exceptionem declarabitur statim respondendo ad rationes dubitandi; quoad posteriorem vero in capite sequenti. Et ratio in summa est, quia neque affertur exceptio quae ad illa duo capita non revocetur, neque alia regula occurrit quae constans esse videatur ad discernendum per legem prohibentem, quae irritet, vel non irritet ex vi prohibitionis. Et hoc etiam confirmat ratio dubitandi in cap. 25 posita, quae semper habet vim, quamdiu non datur alia ratio ob quam sola prohibitio ad irritandum sufficiat, quando non habet locum adminiculum legis Non dubium. Denique patebit hoc magis respondendo ad rationes dubitandi secundo loco positas.
7. Ad comparationem ergo quae fit cum lege naturali, negatur similitudo; quia lex naturalis non tantum dictat quid sit honestum vel turpe in actione aliqua, sed etiam dictat quid tale sit in usu illius vinculi vel effectus quem talis actus post se relinquere posset. Nam si talis usus habet turpitudinem intrinsecam ejusdem rationis cum turpitudine prioris actionis, tunc necesse est etiam illum usum prohiberi ex vi ejusdem legis naturalis, et consequenter impediri effectum, seu vinculum quod solum propter talem usum induci poterat. Nam si induceretur, esset etiam turpe et contra rationem , quia esset iniquitatis vinculum, ut in exemplo de matrimonio inter consanguineos in primo gradu videre licet. At vero in lege positiva non procedit haec ratio eodem modo, nisi sit tantum declarativa juris naturalis ; tunc enim reputatur tanquam eadem lex, et ideo eadem erit utriusque ratio. Ut quando lex prohibet promissionem turpem ex parte objecti, eo ipso annullat illam, vel potius declarat esse nullam, quia eadem turpitudo quae est in actu promittendi, esset in obligatione ad rem turpem, si per illum induceretur, et ideo in praesenti non agimus de lege positiva declarativa juris naturalis, sed de constitutiva novi juris. Haec autem lex non prohibet actum quia malum, sed prohibendo facit ut sit malus. Potest autem prohibere actum, et non prohibere sed tolerare effectum ejus, vel quia causa prohibitionis quae fuit in actu cessat in effectu ; vel quia, licet duret, non ita movet ad prohibendum effectum sicut actum, quia non apparet tanta indecentia vel deformitas in uno sicut in alio. Hoc patet exemplis supra adductis; nam lex prohibens contrahere matrimonium contra interdictum Ecclesiae non irritat illum, quia vinculum permanens, seu matrimonium, in facto esse non est ita contra interdictum Ecclesiae, sicut in fieri. Lex vero prohibens matrimonium inter cognatos ex solo catechismo prohibet actum, et non impedit effectum, etiamsi ille modus cognationis semper duret inter conjuges, quia lex humana so- lum reputavit illam ut aliqualem indecentiam ad contrahendum de novo; non vero ad permanendum in matrimonio semel contracto.
S. Ubi constiterit legem positivam prohibere non solumn actum, sed etiam obligationem ec illo resultantem, habere vim irritandi actum. —HHinc vero colligimus, ubi constiterit legem positivam prohibere non solum actum, sed etiam obligationem et vinculum ex illo resultans, habere vim irritandi actum, quia tunc non solum actus, sed etiam obligatio erit mala quia prohibita ; obligatio autem prava seu turpis esse non potest valida, quia esset vinculum iniquitatis: nam lex quae prohibet obligationem prohibet multo magis vel actum ad quem est obligatio, vel saltem prohibet ne ex obligatione fiat. Tunc ergo locum habet prima exceptio in assertione insinuata, si tamen illa dicenda sit exceptio, cum talis lex jam non sit pure prohibens actum, sed ultra progrediens ad effectum ejus impediendum. Et ideo necesse est ut talis extensio in lege suflicienter declaretur. Potest autem (quantum nunc occurrit) duobus modis declarari: unus est per verba expressa. et talis modus est sine ambiguitate aut scrupulo; illa tamen verba regulariter coincidunt cum illis quibus solent irritari contractus, vel formaliter, vel aequivalenter, et tunc talis lex non potest dici prohibens tantum, sed absolute irritans. Alius modus erit, quando ratio legis prohibentis magis aut aeque respicit effectum actus quam ipsum actum, quia nimirum actus prohibetur solum propter vitandum talem effectum ; nam tunc signum est magis prohiberi ipsum effectum, juxta illud: Propter quod unumquodque tale, et illud magis. Exemplum esse potest in lege prohibente apponere poenam sponsalibus; ratio enim illius prohibitionis est, ut matrimonia sint libera, c. Gemma, de Spons., et ideo lex prohibens appositionem talis poenae non solum negat actionem civilem ad talem poenam extorquendam, sed etiam impedit absolute ne ulla obligatio ad poenam ex tali contractu nascatur, quia semper talis obligatio obstaret libertati matrimonii. Aliud exemplum est de lege civili prohibente promissionem revocandi testamentum, vel instituendi haeredem, quae lex censetur irritans ex virationis prohibendi, quae est, quia testamenta debent esse libera, juxta I. 1, c. de Sacros. Eccl., et ita intelligitur communiter lex Stipulatio hoc nodo, ff. de Verbor. obligat. Et similia exempla videri possunt in Bart. et aliis, in l. S quis pro eo, ff. de Fidejuss., et Cov. in c. Quamvis pactum, 2 p., in princ., n. 2et 3. Est ergo verus etiam hic irritandi modus ; necessarium autem est ut satis constet de modo et ratione prohibitionis: nam in dubio semper praesurmitur pro actus validitate. Et hanc partem suadet etiam confirmatio prima supra posita, cui propterea aliter respondere non est necesse.
9. Circa secundam autem confirmationem oportet advertere aliud esse actum esse injustum, aliud vero esse nullum ; nam venditio ultra justum pretium injusta est, et tamen non est nulla, etiam quando excessus est ultra dimidiam; non satis est ergo quod lex prohibeat actum intuitu justitiae ut illum irritet. Et ratio est quia non obstante injustitia potest actus fieri cum sufficienti voluntate ad valorem ejus, et postea conservari potest removendo injuriam, seu resarciendo injustitiam factam, et ideo sola injustitia contra legem prohibentem non sufficit irritare actum, licet sufficere possit talislex ad inducendam obligationem ad aliquam restitutionem faciendam. Sic lex taxans pretium rerum, licet prohibeat carius vendere non potest dici irritans actum factum contra illam prohibitionem, quia (ut dixi) venditio valida est, cum obligatione restituendi excessum. Solum videri posset probabile tunc legem prohibentem intuitu justitiae irritare actum injustum, quando injustitia aliter resarciri non potest, nisi annullando actum ; tunc enim valor actus esset vinculum iniquitatis, daret enim licentiam permanendi in injustitia, et ideo videtur prorsus impediri. Sed neque hoc potest in universum affirmari, quia si quis duxit unam contra sponsionem alteri factam, injuriam priori facit, quae resarciri non potest, si matrimonium subsequens validum sit, et tamen non propterea lex prohibens tale matrimonium irritat illud. Idem contingit in venditione et traditione rei prius promissae, vel venditae alteri sine traditione : nam posterior contractus validus est, licet sit prohibitus et injustus, sive injuria possit aliter resarciri, sive non; et ratio est, quia posterior contractus cum traditione est posterior priori et dissolvi: illum, et ita, licet in ipso actu committatur injustitia, nihilominus non continuatur, sed cessat. Et illa quae semel facta fuit restituenda est eo modo quo fieri poterit; quod si non potuerit, est per accidens, nec sufficit ad annullandum actum. Igitur ex ratione justiuae vel injustitiae per se tantum spectata non potest colligi an lex annullet actum, sed spectandum est semper an verba et ratio legis id requirant. Aliae vero leges, de quibus in ultima confir- matione fit mentio, pertinent ad ultimam partem assertionis, quae in sequenti capite explicanda est.
On this page