Text List

Caput 28

Caput 28

Utrum ex vi iubis communis civilis omnis actus factus contra legem prohibentem irritus sit ipso iure

CAPUT XXVII. UTRUM EX VI JUBIS COMMUNIS CIVILIS OMNIS ACTUS FACTUS CONTRA LEGEM PROHIBENTEM IRRITUS SIT IPSO JURE.

1. De lege Non dubium. — In hoc capite explicanda est decisio legis Non dubiwm, et doctrina juristarum illam explicantium. Ad illam ergo breviter declarandam, dico primo: lex civilis prohibens actum simpliciter et quoad substantiam ejus, etiamsi pure prohibeat et aliam clausulam irritantem non addat, irritat illum. Haec assertio videtur satis clara ex dict. l. Non dubium. Nam in ea expresse annullantur omnes contractus contra legem facti, et postea extenditur decisio illa ad omnium legum tam antiquarum quam novellarum interpretationes : Ut (inquit) que lege feeri prohibentur, si fuerint facta, non solum imutilia, sed pro infectis etium habeantur, licet legislator fieri tantum prohibuerit, nec specialiter digerit inutile esse debere quod factumn est. Quid clarius?

2. Sententia Ferdinandi Mendoza. — Verumtamen, non obstante hac verborum evidentia, quidam modernus jurista conatus est hanc legem limitare, ut non intelligatur de omnibus actibus contra legem prohibentem, sed solum de factis in fraudem legis. Distinguit enim ille duos modos violandi legem: unus esi aperte et clare agendo contra verba legis; qui simpliciter dicitur contra legem; alius est servando verba legis et fraudulenter agendo contra intentionem et prohibitionem ejus; qui dicitur in fraudem legis. Dicit ergo imperatorem in l. Non dubium solum de actibus in fraudem legis factis loqui, et illos irritare, non vero caeteros actus omnes qui contra legem prohibentem fiunt. Ducitur ex principio ejusdem legis: Non dubium est in legem committere eum quài verba legis amplemus, contra legis nititur voluntatem. Ubi aperte loquitur lex de actu quod fit in fraudem legis, et ad hoc principium conatur caetera verba omnia accommodare. Et ideo (inquit) non dixisse imperatorem: Ad omnes leges trahi imperamus, sed dixisse : Quod ad omnes etiam legum interpretationes trahi generaliter imperamus. Non ergo constituit regulam pro omnibus legibus prohibentibus aperte et nude in ipsis verbis, sed pro quacumque lege prohibente secundum veram interpretationem, vel e contrario pro quocumque actu facto contra legem, non aperte, sed secundum falsam et fraudulentam interpretationem.

3. Obviatur objectioni. — Denique hoc confirmat ex lege originali, quae fuit Theodosii imperatoris, et habetur in Cod. Theodos., in lib. 1 Novellar. Theodos., qui habetur post finem Cod., tit. 4. Tbi enim constat Theodosium condidisse illam legem per occasionem quorumdam curialium qui, cum essent prohibiti, nec ad procurationes rerum alienarum accederent, ipsi conducebant illas, fingentes conductionem non esse procurationem, quae erat fraudulenta transgressio legis, cum conductio species quaedam procurationis sit. Et ideo de illis subjungitur in dicta lege originali pristinc legis laqueis fuisse irretitos, et postea ex illa occasione decernuntur reliqua quae in Cod. Justiniano leguntur in dicta l. Non dubium: recte ergo limitatur ad trangressiones fraudulentas. Quod si objicias quia non minus, imo magis videtur violare legem qui aperte agit contra illam quam qui sub dolo et fraudulenter; et ideo si lex irritat actum fraudulenter contra legem, multo magis irritare quae aperte contra illam fiunt; respondet imprimis negando assumptum, vel quia in transgressione est aequalitas, quia utroque modo agitur contra voluntatem legislatoris, et in fraudulentia est excessus: vel quia id est magis perniciosum reipublieae, quia illo modo multiplicantur transgressiones, et minus vindicantur. Deinde respondet, quidquid sit de comparatione transgressionum, imperatorem ibi de fraudulenta tantum egisse, quae ad suum institutum spectabat : aliud vero genus transgressionum reliquisse dispositioni aliarum legum, quia satis esse poterat ex verbis manifesta.

4. Sed licet hoc ingeniose excogitatum sit, tamen non solum non habet fundamentum in illa lege, sed etiam intentioni et verbis ejus repugnat, sive integra spectetur, ut habetur in Cod. Theodosiano, sive concisa, ut in Justiniano. Hoc ita declaro, quia, licet verum sit occasionem illius legis sumptam esse ex illo facto curialium, et ideo initium ejus sumptum esse a detestatione eorum quae fiunt in fraudem legis, nihilominus in 1. Theodos. De ipsis curialibus statim subjungitur : Attamen nc fraudis sue velamane legis lateant contemptores, neve eis fucata suae calliditatis emcusatio relinguatur, hac perpetua lege valitura sancimaus, conducendi quoque fundos alienos licen- tiam curialibus amputari, locatas res fisci viribus vindicari. Conductor itaque locatori, vel contra locator conductori contra hanc legem nulla tenebitur actione. Et deinde subjunguntur verba, quae aliis praetermissis Justinianus immediate subjunxit : INullum enim pactum, nullam conventionem, nmullum contractum inter eos videri vcolumus subseculum, qui contrahunt lege contrahere prohibente. In quo contextu prout apud Theodos. habetur, expendo quod ante datam hanc regulam generalem Theodosius expresse prohibuit curialibus conductionem. Unde agendo postea contra illam legem, jam non agerent fraudulenter, sed aperte: et nihilominus statim annullat contractum, et utrique contrahentium denegat actionem, et pro ratione reddit regulam generalem Nwlhum enim pactum, etc. Ergo non agit jam solum de agente fraudulenter contra legem, sed etiam de violante illam contra expressa et specifica verba ejus, ut aperte etiam illa verba sonant: Qui contralunt, lege contrahere prohibente, quae durissime detorquentur ac limitantur ad solam transgressionem fraudulentam contra mentem legis, maxime cum in eadem lege saepius repetantur, et ad prohibita expresse et implicite extcndantur.

5. Expenditur textus Justiniam. — Unde ulterius expendo contextum Justiniani; ille enim, videns hanc fuisse mentem Theodosii, praetermisit omnia quae ad casum particularem de curialibus pertinebant , et regulam generalem tantum ut nullus contractus contra legem prohibentem validus videatur posuit; contractus autem contra legem prohibentem magis dicitur ille qui est contra verba et mentem legis, quam ille qui est contra mentem, verbis retentis. Et ideo in utroque textu extensio addita est ad omnium legum interpretaLiones, etc., quae non ideo ita posita est ut restringeretur ad fraudulentas legum transgressiones, sed potius ut ad illas ampliaretur. Cum enim decrevisset imperator omnem actum contra legem prohibertem esse invalidum, declarat illud decretum trahendum esse ad omnium legum interpretationes, id est, ad omnia quae secundum veram mentem legum in eis intelliguntur comprehensa, licet verbis non satis exprimantur. Qui sensus manifeste patet ex ratione et verbis subjunctis : Ut legislatoris, quod fieri non vult tantum prohibuisse sufficiat. Ceteraque quasi empressa em legis liceat voluntate colligere. Primum ergo omnium pro fundamento ponit, quod prohibitio sufficiat ; ergo maxime sufficit quando est ex- pressa. Item totam efficaciam ponit in voluntate legislatoris : haec autem magis resistit in prohibitione expressa. Denique ideo actus per fraudulentiam factus censetur irritus, quia ex legis voluntate reputatur quasi expresse prohibitus ; ergo irritatio per se primo tendit ad expresse prohibita, et extenditur ad aliqua in quantum censentur sub his comprehensa. Semper ergo et ante omnia intelliguntur comprehensa sub illa lege, quae contra legem expresse prohibentem fiunt, et ad instar illorum declarantur etiam irrita quae per fraudulentiam fiunt. Et ideo iterum in eadem lege repetitur inutile esse debere quod factum est contra legem prohibentem, etiamsi legislator prohibuerit tantum, et non specialiter dixerit, si quid contra fiat, inutile esse debere. Et iterum praecipitur ut quod fuerit subsecutum ex eo quod lege interdicente factum est, cassum et inutile sit.

6. Et ita etiam concluditur ratio hujus interpretationis, quia propter quod unumquodque tale, et illud magis ; sed implicite prohibita irritantur per hanc legem, quia continentur in expressa prohibitione : ergo multo magis per eamdem legem irritantur expresse prohibita. Neque contrariae sententiae fundamentum quidquam urget, quia hic sensus non minus colligitur ex originali lege Theodosii quam ex compendiosa Justiniani ; nam, licet occasio illius legis ferendae sumpta fuerit ex fraudulenta cujusdam legis transgressione, non propterea sola fraudulenta transgressio punita est, sed potius poena transgressionis apertae extensa est ad fraudulentam. Et hoc ipsum tantum in initio legis significatum est, cum dicitur : Nec penas insertas legibus evitalit, qui se contra legis sententiam seva prerogativa verborum fraudulenter emcusat - non videtur ergo dubium quin ex vi illius legis irritentur actus facti contra legem prohibentem, ubicumque lex illa obligare potest.

7. Secunda conclusio. — Nihilominus dico secundo : quamvis ex vi illius legis actus sit irritus ipso jure, nihilominus talis irritatio non obligat in conscientia, nec fit cum effectu, donec per judicem declaretur. Quod probo primo ex principio supra posito de lege poenali, quod poena etiam ipso facto imposita non incurritur ante sententiam. Nam haec irritatio in illa lege lata poenalis est : ergo non incurritur ante sententiam, ita ut contrahentes obligentur ad irritationem contractus, vel ad alios effectus in illa contentos. Minor patet, tum ex illis verbis ejusdem legis: Nec panas insertas legibus evitabit. Nam hoc positum fuit tanquam fundamentum eorum quae dicenda erant. Item, quia illa irritatio posita est in odium transgressionis legis : ergo est poena : ergo in ea servanda est conditio poena. Secundo, idem persuadetur ex verbis ejusdem legis; nam imprimis Theodosius loquens prius in particulari casu de curialibus conducentibus res alienas, praecipit locatas res fisci varibus vindicari; unde potest recte colligi ex vi talis legis non omnino annullari locationem, sed quasi confiscari. Deinde addit nec locatorem conductori, nec conductorem locatori actione teneri : negat ergo actionem, non statim irritat in conscientia. Rursus consequenter subjungit: Nullum talem contractum videri volumus subseculum inter eos qui lege contralunt prohibente: pondero enim verba illa videri volumus, quia ad actum hominis convenientissime referuntur, et ideo in benigniori sensu sunt interpretanda ; non enim dicunt actum absoIute esse nullum, sed ita videri, id est, declarari et judicari debere. Et eumdem sensum habent illa: Non solum inutilia, sed pro infectis etiam habeantur, utique in judicio : nam haec et similia verba ad judicium hominis referri solent. Denique huic interpretationi consonant verba Joan. Papae in c. lides, dist. 10 : Quod contra leges accipitur per leges dissolvi meretur. Et in hac expositione illius legis consentit nobiscum quoad hanc partem Mendoz. supra, et inclinat Molin, tract. 2 de Justit., disp. 88, ad confirmationem primi argumenti. Alii vero antiqui confuse loquuntur ; aliquando enim exponunt illam legem de nullitate ipso jure, aliquando vero de nullitate ope exceptionis; et si hoc posteriori modo intelligatur, clarum est non esse actum omnino nullum in conscientia, donec per exceptionem irritetur; in priori autem sensu videtur dicendum statim inducere obligationem in conscientia. 8.Ojicitur.—Respondetur.—Mens auctoris. —Unde objicere possumus contra assertionem positam, quia videtur contradictionem involvere quod lex irritet actum ipso jure vel facto, et quod non statim obliget in conscientia. Nam si contractus, verbi gratia, est ipso jure nullus : ergo nec transfert dominium, nec dat jus: ergo non reddit tutum in conscientia eum qui aliquid possidet ex vi talis contractus; ergo inducit obligationem in conscientia. Respondeo negari non posse, inspectis verbis illius legis, quin indicent poenam ipso jure latam juxta dicta supra de lege poenali. Quod patet ex illis : Non solum inutilia, sed etiam pro infec- tis habeantur ; et ex illis: Sed et si quid fuerit subsecutum ex eo, illud quoque cassum, atque inutile esse perspicimus. Nihilominus tamen dico contrahentes non obligari illa lege ad exequendam in se talem poenam, nec ad rescindendum contractum ante sententiam. Idque clarius est quando contrahentes consentiunt, et neuter ab altero petit dissolutionem seu annullationem actus, quia hic neuter alteri facit injuriam, et uterque videtur juri suo cedere. Verumtamen, etiamsi unus privatim petat, alius non tenebitur in conscientia, quia neuter tenetur in conscientia poenam subire vel admittere, donec per judicem cogatur, ut in simili recte dixit Cast., 1. 2 de Lege poenal., cap. 2, corol. 3. Neque repugnant illa duo, scilicet, nullitatem ipso facto imponi et non obligare in conscientia ante sententiam ; nam in poenis privativis, maxime quando requirunt actionem ejus qui punitur, frequenter haec duo conjunguntur, ut in superioribus visum est. 9. Conclusio. —Dico ergo talem actum dici esse nullum ipso facto vel ipso jure, quia, eo ipso quod fit contra legem prohibentem, est subjectus retractationi et nullitati ab ipso puncto in quo fit, ita ut, licet multo postea tempore feratur sententia contra valorem actus, nihilominus sententia retrotrahatur usque ad illud tempus in quo factus est, et consequenter revocet et annullet omnes effectus ejus, et auferat omnes effectus et utilitates quas contrahens ex illo actu toto illo tempore consecutus est, quos tamen posset in conscientia retinere si contra illum actum nihil in humano judicio fieret. Quod autem hic modus irritandi actum ipso facto sit possibilis per legem humanam, per se notum videtur ex dictis de peena ipso facto imposita per legem, nam haec irritatio de qua nunc loquimur poenalis est , ut declaravi. Quod vero de hoc saltem modo irritationis ipso facto loquatur lex Non dubiumn, colligo primo ex illis verbis quae sunt in lege Thedosii, locatas res fisci viribus vindicari, quae plane indicant res illas locatas eo ipso manere confiscatas ; confiscatio autem ipso facto incurritur, ejusque vis est ut sententia declarativa talis delicti usque ad tempus commissi delicti retrotrahatur, licet ante sententiam nec possessionem auferat, nec omnino dominium tollat, seu impediat, et consequenter neque actum omnino annullet in conscientia. Secundo, id colligo ex illis verbis utriusque codicis : Nullum pactum, etc., videri volumus subsecutum ; quae ad minus habent hunc sensum, quod judex ita debet judicare et decla- rare illum actum, ac si nullus contractus aut conventio per illum facta esset, et consequenter declarare debet nullam obligationem nullumve effectum habere potuisse; necesse est ergo ut talis sententia retrotrahatur, quia declaratio fertur de ipso actu absolute, et consequenter ab eo puncto in quo factus est.

10. Tertio, id magis declaratur in illis verbis : Hujusmodi fucta non solum inutilia, sed pro infectis etium habeantur ; dicuntur auteni inutilia quia nullum fructum parere possunt; revocanda sunt ergo a principio, alias non pa rum utilia esse possent. Et hoc explicatur cum additur : Sed, et si quid fuerit subsecutum ea e0, vel ob id quod interdicente fuctum est lege, illud quoque cassum atque inutile esse perspicims. Et eadem ratione dicuntur pro infectis haberi, quia ita de illis judicandum est ac si non essent facta, et consequenter omnes fructus auferendi sunt, etc. Atque hoc modo explicatur verbum illud in l. Jubemus, S Sane, c. de Sacros. Eccl., ubi alienatio bonorum ecclesiasticorum in debito modo facta his verbis irritatur : Qui hoc tentaverit, omnem fructum proprice temeritatis amittat, et pretia lucris Hecclesie acquirantur, et predia cum fructibus, pensionibus, accessionibus totius medii temporis vindicentur, ut tanquam penitus a uullo empta, vel vendita teneantur. Ergo habere aliquid pro infecto nihil aliud est quam incurisse ipso facto nullitatem, saltem fictione juris. Nam, ut advertit Bart. in dicta l. Von dubiwmn, haec verba pro infectis haberi, censeri, et similia, secundum juris fictionem significant, et ideo non repugnant naturali valori actus, imo illum supponunt, non solum quoad materialem actionem externam, ut Bart. interpretari videtur, sed etiam quoad moralem valorem seu naturalem ohligationem, si alia via non excludit; quia verba rigoris limitanda sunt ad proprium et sufficientem effectum. Recte ergo exponitur illa lex de irritatione ipso facto, etiamsi actus non sit omnino nullus in se, et quoad naturalem obligationem, et consequenter optime conciliantur , quod sit irritus ipso facto fictione juris, et nihilominus non inducatur obligatio in conscientia ad dissolutionem ejus usque ad judicis sententiam.

11. Sed objici potest seeundo, quia isto modo jam erant irriti actus facti contra legem prohibentem per antiquum jus ante tempora Theodosii ; ergo majorem irritationem addidit lex Non dubium, ahas superflua fuisset : ergo non tantum inducit irritationem fictioné juris, seu in ordine ad sententiam judicis, sed absolute et in se, in ordine ad judicium conscientiae. Antecedens patet ex dicta 1. Pacta quae contra, c. de Pactis, ubi dicitur pacta quae contra legem fiunt aullam vim habere, indubitati juris sit : nam licet illa etiam sit lex Codicis, fuit lex Antonini imperatoris multo antiquioris, et adhuc in eadem lege significatur jus illud esse antiquius, cum dicitur explorati Juris esse. Neque dici potest legem Non dubium tantum fuisse declarativam juris antiqui, et non constitutivam novi juris, nam oppositum indicant multa verba ejusdem legis, ut illud apud Theodosium : Hac perpetua lege sancimus ; et illud : INullum pactum videri volumus subsecutum ; et illud : Generaliter imperamus; illa enim verba volumus, imperamus, manifeste sunt condentis novum jus.

12. Ad similem objectionem late respondet Mendoza, supposita sua interpretatione, et in summa dicit ex vi juris antiquioris fuisse irrita facta contra legem expresse prohibentem, non tamen facta in fraudem legis tantum et non contra verba ejus, ut ipse longe petito principio declarat : legem autem Non dubium addidisse irritationem actuum qui in fraudem legis fiunt, et ita nec esse superfluam nec declarativam tantum , sed constitutivam novi juris. Quae responsio subsistere posset etiamsi non admissa priori interpretatione, dicendo legem NVon dubium et renovasse antiquum jus, et illud amplius declarasse, et praeterea illud extendisse dicto modo. Verumtamen existimo responsionem illam neutro modo esse necessariam; non enim poenam illam et irritationem, prout lata est ipso facto per legem Von dubium in antiquiori jure reperiri, nimirum, cum illo addito : Ut ea quae contra legem fiunt inulilia et pro infectis habeantur, licet legislator prohibuerit tantun, nec specialiter dimerit inutile esse debere quod factum est. Hoc enim est proprium additamentum illius legis, propter quod principaliter condita videtur, quod in nullo jure antiquiori reperitur. Nam quod attinet ad jura Digestorum, licet saepe dicant turpes stipulationes nullius esse momenti, 1. Gaeneraliter, ff. de Verbor. obligat., et pacta contra bonos mores inutilia esse, l. S'tipulatio in hoc modo,. Titia, eodem tit., et 1. Sa quis inquilinos, S ult., ff. de Legat., 1, ubi etiam additur si quis scripserit contra legem aliquid, vel contra, edictum praetoris, non valere, licet haec (inquam) et similia sint antiqui juris, in eis tamen numquam explicatur solam prohibitionem legis sufficere ad irritandum actum ipso jure, modo explicato: tum quia cum dicunt esse inutilia vel non valere, intelligi possunt solum in ordine ad civilem obligationem, velad dandam actionem civilem ; tum etiam quia illa jura semper loquuntur de actibus includentibus turpitudinem, ut sunt illi qui respiciunt obligationem in futurum, et obligantad aliquid agendum quod sit turpe vel lege prohibitum ; talis enim pactio etiam ex natura rei irrita est, non in poenam, sed quia materia ipsa est incapax talis obligationis. Quod patet ex l. Veluti, quae subjungitur post dictaml. Generaliter, ff. de Verbor. obligat., ubi ponuntur exempla turpis pacti : Veluti si quis homicidium vel sacrilegium se commissurum promittat. Et similia sunt pacta contra bonos mores, de quibus aliae leges loquuntur.

13. Promissionem contra bonos mores mullam esse.—Solum oportet advertere aliquando esse posse promissionem contra bonos mores naturales, et tunc omnino nullam esse; aliquando vero contra civiles tantum mores, et tunc satis esse quod sit nulla civiliter; cum proportione enim intelligendum est. Et sic etiam in dicto § ult. (quod de testamentis et legatis tractat) tunc dicitur aliquid esse scriptum contra legem, quando testator jubet aliquid fieri contra legem, quod mandatum nullius momenti est. Et ita in his juribus non habetur irritatio poenalis. sed quasi intrinseca et naturalis explicatur. Et eodem modo intelligo legem Pacta que contra, c. de Pactis, in qua ideo hoc dicitur esse indubitati juris, quia est magis naturale quam positivum, et quia non est poenale, sed intrinsecum actui. Et ita videntur exponi similia jura in c. ult. Extra de pact., ubi Gloss. late id declarat, et recte advertit pactum turpe dici vel quia est de re turpi quoad factum ipsum absolute, vel quia est de re quam non decet nec expedit fieri ex pacto, vel obligatione, ut datio rei spiritualis, et similes, de quibus late diximus in l. 2 de Juram. Irritatio ergo poenalis ipso facto inducta per legem tantum prohibentem non est antiqui juris, sed per legem Non dubin inducta est, quae quoad hoc et nova et constitutiva, et non tantum declarativa fuit. Et ad hoc confirmandum valere possunt dicta jurisconsultorum quae late refert Mendoza supra; censehant enim legem imperfectam, quae aliquid fieri vetabat, et factum non rescindebat, vel alia poena puniebat. Ergo signum est ex vi juris antiqui solam prohibitionem non induxisse poenam irritationis, nisi illam expressisset ; fuit igitur hoc novum jus.

14. Tertia objectio. — Tunc vero occurrit tertia objectio : nam ex dicta explicatione sequuntur duo incommoda extreme contraria. Unum est, omnes contractus factos contra leJgem prohibentem praecise, esse irritos ex vi juris civilis, ipso facto, saltem modo explicato, quod videtur durum et incredibile. Sequela patet, quia lex illa generalissime loquitur, et extendit decisionem suam ad omnium legum tam antiquiorum quam novarum interpretationes, sub quibus videtur comprehendere leges omnes, etiam post illam futuras. Nos etiam impugnavimus omnes limitationes et distinctiones quas juristae adhibent; ergo erit regula indistincte intelligenda de omni lege prohibente, scilicet, irritare actum, saltem ex institutione et interpretatione juris civilis. Aliud incommodum est, quia sequitur nullum contractum irritari ipso facto in foro animae seu conscientiae, sed ad summum in ordine ad sententiam judicis, quod non videtur etiam admittendum, ut de aliquibus contractibus uxorum, minorum, tutorum, etaliis similibus communiores et probabiliores ferunt opiniones. Sequela patet, quia nulla lex civilis potest expressius irritare contractus quam illa les Non dubium; ergo si illa non irritat dicto mcdo, neque aliae id facient. Hae objectiones postulabant multas et graves quaestiones quas hic ex professo tractare non possumus, et ideo nunc breviter respondebimus; in fine autem regulas aliquas trademus, quae illis quaestionibus decidendis utiles esse possint.

15. Ad priorem ergo partem objectionis Vasq., disput. 164, fatetur ex vi illius legis omnes contractus lege humana prohibitos etiam esse nullos, et omnino irritos ipso jure, quod ipse (ut videtur) intelligit in conscientia, et statim absque alia declaratione vel sententia judicis : unde a fortiori idem diceret de irritatione ipso facto, prout a nobis est cxplicata. Tres vero limitationes adhibet; prima, ut hoc intelligatur tantum in terris Imperii, quae vera est, ut in quarta assertione dicam. Unde consequenter dicendum est interpretationem illius legis, prout ad alias extenditur, solum adaptari posse his legibus quas imperator interpretari potest, ideoque ex vi illius non cadere interpretationem illam in jura canonica, neque in leges latas a supremo principe non subdito imperatori, ut in assertione tertia et quarta explicabimus, et ita evitantur multae instantiae et exempla superius adducta.

16. Leges irritantes posse consuet udine abrogari.— Secunda limitatio est, ut hoc intelligatur ubi lex illa viguerit; nam si per con- suetudinem abrogata sit, non habebit effectum. Quam etiam veram censeo; nam suppono leges etiam irritantes posse consuetudine abrogari, ut infra lib. 7 dicemus, et ita potuit in hac contingere. Imo ita de facto esse et consuetudinem contra legem illam praescripsisse opinatur Molin. ubi supra. Sed oportet advertere hanc consuetudinem non esse colligendam ex usu illorum regnorum seu provinciarum in quibus lex illa per se non obligat, quia consuetudo illarum regionum nihil operatur in terris imperii, ut per se constat, et ideo nobis incerta est derogatio talis legis, quia usum et mores illarum provinciarum ignoramus. Solum ergo dicere possumus facile fieri potuisse ut derogata fuerit, quia est nimis rigida et multa nimis complectitur, cum leges prohibentes humanas actiones et contractus plurimae sint. Unde etiam fieri potuit, ut pro aliquibus actibus gravioribus fuerit recepta et pro aliis derogata ; sed hoc ad factum non pertinet.

17. Tertia limitatio est, ut intelligatur de lege prohibente simpliciter actum quoad substantiam ejus, vel, ut dicam, quoad exercitium ejus, non tamen de lege prohibente circumstantias ejus, praecipue temporis aut loci, quae valde extrinsecae sunt. Quam etiam admittendam censeo cum communi sententia, quia poenae restringendae sunt, et quia solae priores leges dici possunt simpliciter prohibere actum; aliae enim solum prohibent ne hic vel nunc fiat. Neque per hoc tollitur quin possit lex irritare actum ratione talium circumstantiarum, sed dicimus id non fieri ex vi legis Non dabium, ac subinde per alias leges solum tunc fieri quando id sufficienter explicaverint : nam per solam prohibitionem circumstantiarum id non faciunt. Et ita supra circa tertiam limitationem hoc approbavimus. Instantiae vero quae fiebant contra alteram partem universalem, fere omnes sumebantur ex legibus canonicis, quae non procedunt contra legem Non dubium, quae civilis est, et de illis dicemus in capite sequenti. Aliae vero de ludo et de sententia conditionali videntur mihi probare (quod diximus) actum non ita irritari per legem JVon dubiwn, ut in se nullum valorem habeat, antequam per sententiam declaretur seu annulletur.

18. Limitatio autem quae ibi additur de directa vel indirecta prohibitione non mihi videtur magni momenti, quia parum hoc referre videtur, si actus in se est prohibitus ; imo hoc ipsum videtur exciudi per ipsam legem Non dubiwn, quatenus decisionem suam extendit ad omnes legum interpretationes, omnesque fraudulentos modos violandi illas. Dixi denique sermonem esse de legibus prohibentibus actum quoad suum usum seu exercitium, quia si lex permittat actum et designet modum, solumque prohibeat actum aliter factum, jam illud pertinet ad illud genus prohibitionis quod nos vocamus quoad specificationem , seu conditionatum, de quo dicendum est in cap. 31. Denique dixi intelligendum hoc esse de circumstantiis quae sunt extra substantiam actus; nam si tantum sit circumstantia personae, non sufficiet. Quamvis enim lex prohibeat actum tali vel tali generi personarum , simpliciter prohibet actum, etiamsi non prohibeat omnibus personis, et habet locum interpretatio legis IVon dubium, ut patet etiam ex casu particulari occasione cujus lata est, scilicet, delege prohibente curialibus tantum et non omnibus, quia respective ille actus simpliciter est prohibitus in se et in substantia sua.

19. Addo praeterea, supposita nostra interpretatione ad dictam legem, acceptari etiam posse primam limitationem communem, ut habeat locum circa leges pure prohibentes, et non adjicientes aliam poenam. Nam si legislator aliam poenam addidit, videtur illa fuisse contentus ; ostendimus autem irritationem introductam per legem Non dubium poenalem esse ; non ergo existimandum est voluisse imperatorem multiplicare poenas, sed locutu:n fuisse de lege tantum prohibente. Atqu: hoc modo favet regula legis Sanctio, ff. dc Poenis, quod in hujusmodi ponis generi pe; speciem derogatur; lex autem IVon dubium quoad hoc generalitatem quamdam continet pe: universalem quamdam interpretationem ali wum legum ; ergo si in alia lege est poena spccialis imposita, impedit generalem poenam, seu interpretationem. Et ita censuit etiam Rota t. ie Appellat. in novis, decis. 64, n. 7, cum Cy a., Din., Bart. et aliis. Neque contra hoc obstant superius objecta contra primam limitationem, quia illa videntur procedere ex natura rei, et supponendo irritationem hanc non esse poenalem ; nos autem fatemur verbum prohibendi ex se non inducere hanc irritatiouem, et, ut inducitur virtute legis Non dubium, esse poenalem, et ita poenam hanc oriri ex lece distincta ab altera prohibente et non imponente aliam poenam. Et ideo recte accommodatur praedicta limitatio.

20. Atque ita etiam in bono sensu sustinenda est altera limitatio, de lege quae addit alium modum dissolvendi actum, vel verbum quo magis valere significetur quam lex Non dubiwm permittat : nam tunc standum est speciali legi quae derogat generali, tum ratione specialitatis, tum etiam quia eo ipso non est tam perfecta, absoluta, et pura prohibitio, qualis in l. Non dubium desideratur. Neque contra hoc obstant objectiones factae contra quintam limitationem communem, quia illae vel procedunt contra eos qui dixerint legem prohibentem ex se irritare, et non ex interpretatione et additione generali cujusdam legis civilis, vel certe sumuntur ex legibus et materia canonica, quae non sunt ad rem, ut diximus.

21. Praeterea secunda distinctio communis, quatenus generalem regulam admittit in lege habente perpetuam causam prohibitionis, improbari non potest, dummodo intelligatur non ex natura verbi prohibendi , nec ex quocumque jure, sed tantum ex civili et communi, et ex vi dictae 1. Non dubium. Nam si in aliqua lege habere potest suum effectum, maxime in lege habente causam perpetuam. Nec instantiae in contrarium procedunt contra hunc sensum, quia ex juribus canonicis desumptae sunt. An vero perpetuitas haec conferre per se possit ad irritationem, absque alia declaratione posita in lege, dictum jam est. Limitatio vero quae fit in altero membro, de legibus prohibentibus et habentibus temporalem causam, ut in eis non procedat interpretatio legis Non dubiun, non video quo sufficienti fundamento probari possit ; quia, licet considerata sola vi prohibitionis illud sit verum, modo supra explicato tractando de lege naturali, tamen, stante jure positivo, non est necessarium, quia lex Non dubium non consideravit causam prohibitionis, sed absolutam prohibitionem ; potest autem esse absoluta prohibitio, licet causa sit temporalis. Item omnes tales transgressiones generaliter et indistincte punit lex Non dubiuwm, ei licet causa legis sit temporalis, nihilominus transgressio ejus potest esse gravis et digna tali poena; ergo. Denique hoc probat discursus factus contra illam limitationem secundam circa primum membrum ejus. Nam, hcet instantiae ibi adductae sint sumptae ex jure canonico, tamen possent similes prohibitiones fieri per leges civiles, et certe prohibitio facta curialibus in eadem 1. Non dubium causam temporalem habuit, scilicet, ne sollicitudo et cura in illo munere impediretur, aut rectitudo everteretur : poterat enim officium esse temporale, et ita etiam causa esse temporalis. Quod si dicatur perpetua, quia quamdiu durat oflcium durat causa, hoc modo quaelibet lex pro- hibens dicetur habere causam perpetuam, quia, quamdiu causa durat, ratio etiam prohibitionis permanet. Illam ergo limitationem quoad illam partem non admitto, sicut illam in simili non admittit lex Stipuletur, 35, ff. de Verb. obhg. Similiter etiam non admitto quartam a Greg. Lop. positam de praejudicio contrahentium vel tertii, quia nec fundamentum habet, nec ad 1. Non dubiun et verba ejus recte accommodatur.

22. Alia vero limitatio addi posset, scilicet, ut illa dispositio procedat in actibus qui introducunt vincula dissolubilia et effectus habent revocabiles ; non vero in his qui semel validi irritabiles non sunt, ut sunt matrimonium, professio religiosa, et similes. Verumtamen haec limitatio esset fortasse utilis si dispositio illius legis ad jus canonicum extenderetur; nam in materia illius juris inveniuntur hujusmodi actus indissolubiles : in actibus autem mere civilibus et humanis non sacris non invenitur illa irrevocabilitas, et ideo non est accommodata limitatio, cum dictum sit dispositionem illius legis tantum ad materiam civilem extendi. Praeterquam quod licet esset possibilis, non habet fundamentum in lege nec fundamentum sufficiens : et contra illam procedit ratio quam statim proponam. Alia denique limitatio esse potest, ut lex illa restringatur ad materias graves in quibus prohibitiones sunt etiam graves, et ideo actus contrarii sunt digni tam gravi poena: nam injusta esset lex tam graviter puniens leviores actus. Quae limitatio probabilis quidem est; non videtur tamen necessaria, quia si actus prohibitus continetur in generalitate verborum dictae legis, non est cur excipiatur a poena; quia si transgressio fuit levis, etiam irritatio ejus erit poena levis, et ita semper servatur proportio et aequalitas; si autem actus non est absolute prohibitus, quia non est materia ad civilem prohibitionem, tunc omnino est extra materiam illius legis, nec oportet de illo specialem exceptionem facere.

23. Satisfit secunde parti objectionis. — Ad secundam partem objectionis, Mendoza supra dicit imprimis in dubio censendum esse leges civiles non irritare actus simpliciter et in se, quoad naturalem obligationem, seu in foro conscientiae, sed tantum dare vel auferre actionem in ordine ad judicium civile, et eodem modo irritare aliquos actus in ordine ad judicis sententiam. Nec tamen negat posse leges civiles illud facere, sed potius expresse id affirmat ; requirit autem ut satis clare lex declaret illam mentem suam et illum effec- tum, quia si res maneat dubia et obscura, semper interpretabimur legem irritare meliori modo. Quam regulam ego veram censeo, sufficienterque posse probari ex dictis circa interpretationem legis Von dubium. Objectio autem facta videtur urgere, quia nunquam lex civilis censenda erit explicare sufficienter irritationem absolutam actus, id est, quoad totum valorem et obligationem naturalem, si lex Non dubium hanc non explicavit. Respondeo tamen breviter negando sequelam : in multis legibus civilibus potest esse multo major ratio intelligendi omnimodam irritationem, etiam quoad naturalem obligationem. Quae ratio discernendi has leges partim ex verbis, partim ex materia desumenda est, ut supra explicuimus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 28