Text List

Caput 29

Caput 29

Utrum ea quae fiunt contra legem canonicam prohibentem pure sint ipso iure invalida

CAPUT XXIX. UTRUM EA QUAE FIUNT CONTRA LEGEM CANONICAM PROHIBENTEM PURE SINT IPSO JURE INVALIDA

1. Leges canonice prohibentes actum non irritant ipso facto, nisi aliunde constet - est communis juristarum et theologorum. — Pontifices et Concilia quomodo irritent in suis decretis.— Ratio dubitandi posita est in cap. 25. Qua non obstante, dicendum est actum hujusmodi non esse ipso jure irritum, quia leges canonicae prohibentes actum directe et in substantia ejus, non irritant illum ipso facto, nisi ex aliis verbis vel aliis particularibus signis constet de tali effectu. Haec assertio sumi potest ex Glossa ult. in cap. penul. de Despons. impub., et videtur esse nunc communis sententia theologorum, imo et jurisperitorum; nam hac regula utuntur ad explicanda decreta Pontificum. Item hac regula utimur in explicandis poenis quae ipso facto incurruntur: haec autem irritatio annexa prohibitioni ordinarie poena quaedam est, et ubi non est poena est grave onus, quia non praesumitur in lege, nisi illud declaret. Ostensum est autem ex natura rei non declarari sufficienter per verbum prohibendi; nulla est lex canonica quae aliam vim vel significationem illi verbo tribuerit; ergo. Atque haec ratio probat de omni irritatione ipso facto, sive incurrenda per sententiam declaratoriam, sive ante illam. Denique hac ratione diligentissime observant Pontifices et Concilia in suis decretis, ut, quando irritare volunt, clausulam irritantem adjiciant, per quam etiam modum et tempus irritationis declarent. Estque optimum exemplum in cap. Statutum, de Rescript., in 6, ubi cum in S Insuper et sequentibus acceptio munerum distincte prohibeatur legatis apostolicis, postea in § Si quid autem additur irritatio acceptionis per obligationem in conscientia ad restitutionem, quia nimirum censuit Pontifex solam prohibitionem non sufficere ad illam obligationem.

2. Dicunt vero aliqui non hac ratione addi clausulam irritantem, sed ne contrahentes possint renuntiare juri suo, quod facere possent si lex tantum prohiberet, et prohibendo irritaret quasi in actu exercito, et non in actu signato, sicut per clausulam irritantem fieri videtur. Sed haec ratio sine fundamento excogitata est, quia revera additur illa clausula ad explicandum irritandi effectum, ut ex exemplo proxime allato manifeste patet. Est etiam falsa illa diversitas, quia saepe non possunt contrahentes renuntiare prohibitioni, etiamsi clausula irritans non addatur, ut patet in prohibitione Concilii Tridentini de non contrahendo matrimonio, non praemissis denuntiationibus; non enim licet sine dispensatione aliud facere, etiamsi contrahentes maxime velint suo juri renuntiare, quia illa lex non est favor illorum, sed ipsius sacramenti et boni communis. Cur ergo Concilium ibi non addit clausulam irritantem, et addidit illam in necessitate praesentiae parochi et testium, nisi quia hic voluit irritare actum, et non ibi? Idem explicatur optime ex capit. Non solum, de Regular., in 6, ubi prohibentur quidam religiosi aliquem ad professionem admittere ante elapsum probationis annum; et professio aliter facta expresse irritatur, non tamen omnino, sed quoad talem religionem. Unde nec ex vi prohibitionis actus erat irritus, nec postea irritatur plus quam exprimatur, et nihilominus tunc poterat illi legi renuntiari.

3. Sixtus V et Clemens VILII de professionibus quid statuerunt. — Praeterea declaratur ex duabus constitutionibus a Sixto V et Clemente VIII editis. Sixtus enim prius prohibuit professionem fieri nisi certo modo, et quia aliter factam valere noluit, clausulam irritantem addidit. Clemens autem postea prohibitionem confirmans irritationem abstulit ; supponit ergo prohibitionem nudam non iritare, atque etiam supponit prohibitionem sine clausula irritante posse sufficere ut illi renuntiari non possit, nam in illa prohibitione ita est, ut per se constat. Idem videre licet in canonibus qui prohibent aliquid recipere: nam quando volunt irritare receptionem id explicant; quando vero non explicant, non censetur irritatio, etiamsi talis sit prohibitio ut partes illi renuntiare non posaint. Exemplum quoad legem irritantem sumi potest ex lege irritante receptionem simoniacam : de lege vero tantum prohibente, ex prohibitione non recipiendi in ordinatione in Trid., sess. 21, cap. 1 de Ref., cui legi non possunt partes renuntiare, quia pro bono communi introducta est. Non est ergo illa ratio addendi clausulam, sed quia sine illa non fieret effectus. Nam potestas renuntiandi aliunde nascitur, scilicet, ex eo quod lex sit in privatum beneficium et favorem facta, cui renuntiare quis posset dum non impeditur, quod non tantum in lege prohibente sed etiam in irritante locum habet.

4. Ler Non dubium , quomodo a Gregorio canonizata. — Contra hanc vero conclusionem urget objectio supra facta, quia lex Non dulium canonizata est per Gregorium. Respondemus tamen negando assumptum, quia Gregorius nunquam acceptavit illam ut in canonico jure habeat effectum , sed utitur illa ad effectum alterius legis etiam imperialis. Nam in illa Epist. 7 contra quoddam testamentum cujusdam Abbatissae allegaverat Gregorius legem Justiniani imperatoris prohibentis monachos testari, et consequenter jubet retractari omnia per illud testamentum facta, et bona monasterio restitui, et ad hoc mandatum confirmandum subjungit : Quia imperiali constitutione aperte sancitum est, ut ea quae contra leges fiunt non solum inutilia , sed etiam pro infectis habenda sint, ubi clare alludit ad legem Non dabium, et illi tribuit effectum a nobis supra explicatum, non tamen circa canones, sed circa alias leges imperiales.

5. Caput Quae contra, quomodo intelligendum. — Sed instari potest ex cap. Quae contra , 64, de Regul. jur., in 6, ubi pro regula statuitur quae contra jus fiunt pro infectis haberi debere. Atque ita videtur ibi canonizata regula legis Non dubium ; unde, licet inde non colligatur irritatio omnium similium actuum ipso facto, et statim in foro conscientiae, saltem sequitur debere secundum jus canonicum omnes tales actus per sententiam judicis ita tractari, ut ab initio pro infectis habeantur, et revocentur omnia quae ex illis processerant. Atque ita videntur intelligere regulam illam Dinus ibi, et Glossa , et alii canonistae. Alii vero declarant illam regulam de his quae sunt contra jus dans formam substantialem actui, ut Sanci., 1. 3 de Matrim., disp. 5, n. 4, ad 4, advertit. Sed haec restrictio videtur nimia , et in textu non fundata ; major autem videtur rigor prioris sententiae, qui etiam in regula non explicatur, sed valde generaliter loquitur. Et ideo censeo esse quidem applicandam ad omnia quae contra jus fiunt, non tamen uniformiter, sed cum proportione juxta modum quo acta fuerint juri contraria, seu juxta modum prohibitionis juris cui actus contrariatur. Per illam ergo regulam magis videtur instrui judex quam privata persona, quia, ut supra ex Bart. dixi, actus factus contra jus per fictionem juris pro infecto habetur : fictio autem juris maxime solet in ordine ad judicium externum fieri, et ideo dum regula dicit talem actum pro infecto habendum, judicem instruit ut videat in quo gradu actus sit contra jus, et ita illum puniat vel retractet.

6. Quomodo declarandus actus nullus. — Potest autem actus esse contra jus, non solum cum fit, sed etiam postea cum impletur, et tunc omnino est declarandus actus nullus. Et fortasse de hoc maxime loquitur illa regula, sicut supra explicavimus legem Pacta que contra, unde haec regula videtur desumpta. Et ita nullam facit difficultatem ; nam retractatio talis actus non est ex vi legis positivae, sed ex natura rei quam lex declarat , ut supra dixi. Potest etiam esse actus contra jus irritans ipso facto , et tunc etiam retractandus est actus ab initio, vel nullus declarandus. Potest denique esse jus tantum prohibens , et tunc poterit forte judex dissolvere actum, et quoad hoc habere illum ;ro infecto, id est, a tempore quo per sententiam irritatur, non tamen poterit retrotrahi sententia usque ad initium actus, nisi lex talem poenam per modum confiscationis ipso facto explicuerit. Intelligi etiam hoc debet de irritatione cujus actus capax fuerit. Interdum enim actus est indissolubilis quoad vinculum, qui irritari non potest, ut matrimonium, et tunc si fiat contra legem tantum prohibentem, non potest posteajn se irritari; solet tamen secundum quid dissolvi, separando conjuges ad tempus, juxta c. 1 de Matrimonio contracto contra interdictum Ecclesiae; et similiter ordinatio recepta ab Episcopo non suo et sine legitima licentia , licet sit prohibita, valet ; irritatur tamen aliquo modo quoad usum ordinis ad tempus, juxta c. Episcopus in diacesim, 1, q. 1. Alii vero actus qui irritabiles sunt, licet valide fiant conwa legem prohibentem, poterunt ratione delicti dissolvi, et ita haberi pro infectis ex vi illius regulae. Quia tamen haec irritatio non fit nisi in poenam, quae non designatur in illa regula tanquam ex necessitate omnino imponenda, sed tanquam consentanea tali delicto, juxta cap. Vides, d. 10, ideo semper erit in prudenti arbitrio judicis spectare gravitatem culpae, et an talis poena illi sit proportionata, vel magis alia, juxta occurrentes circumstantias, et tunc poterit sustinere actum et punire delictum.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 29