Caput 31
Caput 31
Utrum lex dans formam actui humano semper irritet illum qui fit sine tali forma, etiamsi clausulam irritantem non addat
CAPUT XXXI. UTRUM LEX DANS FORMAM ACTUI HUMANO SEMPER IRRITET ILLUM QUI FIT SINE TALI FORMA, ETIAMSI CLAUSULAM IRRITANTEM NON ADDAT.
1. Formae etiam morales dant esse rebus moralibus. — Diximus de modo cognoscendi irritationem per legem directe prohibentem, nunc superest ut explicemus quando lex quae dat formam actui vel contractui irritet consequenter actum, sine tali forma ac subinde contra talem legem factum. Aliqui enim sine limitatione vel declaratione respondent , quoties lex aliquid praecipit pro forma contractus, irritare actum aliter factum, etiamsi clausulam irritantem non addat. Fundari hoc potest, quia forma est quae dat esse rei, quod principium cum proportione verum est de forma moral respectu actuum moralium , quia defectus formae prope substantiam rei destruit, ux dicitur in l. Julianus, S Siquis, ff. Ad exhibendum. Unde est commune proverbium juristarum : Ez forma, non servata resultat nullitas actus, quod sumi potest ex l. 1,2 et 5, cod. Quando provocare non est necesse, quas late reftert Gratianus, c. ult.. S Diffinitiva, 2. q. 6,et ex aliisjuribus quae infra referemus, et ex Glossa juncto textu in c. Cum dilecta, verb. Irritam, de hescript.; Panor. in c. Nulli , de Rebus Ecclesiae non alien., n. 7, et in c. Si quis, eodem, n. 4, et in c. Prudentiam , de Officio deleg. n. 5, et aliis doctor. eisdem locis ; et Decius, cons. 261, n. 4. Aliaque refert Tiraquel. in leg. S unquamn, verb. Revertatur, n. 64.
2. Omissio forma accidentalis non tollit aut annullat. — MHaec tamen sententia non potest indistincte accipi , non enim omnis forma actus etiam per legem ordinata substantialis est. Saepe enim est accidentalis solemnitas , ut in sacramentis constat, et in matrimonio, cap. lVostrates, 30, q. 5, et in sententia ferenda ex l. 4, c. de Appellationib. et in Electionibus, ut c. Quia propter, de Electione. Omissio autem formae accidentalis non tollit substantiam actus, et consequenter non annullat illum. Ergo non omnis corruptio forma, seu non omnis formae corruptio annullat actum, sed cum distinctione de forma substantiali vel non substantiali. Atque ita tota difficultas quaestionis eo revocabitur, ut sciamus quando forma lege praescripta sit substantialis vel tantum accidentalis : non enim id distinguere facile semper est, praesertim cum contingat in eodem decreto aut lege, aliqua poni quae accidentalia sunt, et alia quae ad substantiam pertinent, ut in d. c. Quia propter notat Gloss., verb. Sanior, et verb. Viris. Et in c. 1 de Electione, in 6, verbo Formam. Propter quod doctores varias regulas assignant ad has formas discernendas, quarum praecipuas commemorabimus, quae licet singulae non sufficiunt, omnes tamen conferunt , ut ex omnibus simul formae qualitas cognosci possit.
3. Prima regula. —Prima regula est: Quando forma praescripta per legem continet naturalem aequitatem, tunc omissio ejus reddit actum invalidum, non vero alias si lex non habeat clausulam irritantem. Exemplum esse potest in forma judiciali, quae habet ut sine praecedenti infamia contra aliquem non procedatur de illo in particulari inquirendo, vel quod accusatio in scriptis fiat, et denuntiatio praecedente monitione c. Inquisitionis, de Accusat., et cap. Zicet Heli., de Simon. cum similibus. Nam illa omnia nascuntur ex naturali aequitate, et ideo omnia substantialia reputantur. Potest autem prior pars hujus regulae duplicem habere sensum. Unus est ut inteligatur de eequitate necessaria ex se ad valorem actus, ita ut ejus omissio impediat ex natura rei valorem actus, et tunc a fortiori lex positiva ponens formam praecise fundatam in illa aequitate, ponit illam ut substantialem, ita ut omissio illius reddat actum nullum, quod ex se notum; quia talis lex non tam esset constitutiva quam declarativa juris naturalis, quando ibi intercedere supponitur. Unde ad cognoscendam talem legem et ejus aequitatem, utendum est regulis supra positis de lege naturali: et ideo hic sensus non proprie spectat ad formam positivam de qua agimus.
4. Secundus sensus. — Alius ergo sensus esse potest de forma instituta in lege moraliter necessaria ad observandam aequitatem, quia, licet non intrinsece neque necessario ex se illam contineat, nihilominus sine illa, vel nunquam, vel frequentius non servabitur aequitas, et cum illa frequentius servabitur. Et in hoc sensu est probabilis regula, maxime quando periculum illud fraudis seu iniquitatis non so- lum imminet in ipso actu, sed etiam in valore et effectibus ejus. Nihilominus tamen etiam hoc modo regula per se non est infallibilis nec sufficiens : nam, licet hoc sit magnum indicium, quod lex constituat illam formam ut substantialem, solum non sufficit sine aliis conjecturis, vel majori fundamento in verbis legis, ut ex dicendis magis constabit : unde certior est secunda pars negativa regulae. Nam si forma non est de re per se adn.odum necessaria ad aequitatem, sed ad ornatum, vel ad melius esse, et alioqui non adduntur verba irritantia, non est unde illa forma possit judicari substantialis. Secus vero erit si lex addat clausulam irritantem, quia legis efficacia ad hoc extendi potest, et per illa verba satis significatur ille effectus, ut videbimus.
5. Secunda regula. —C. De causis. —Secunda regula est: Quando forma talis est ut renuntiari non possit, substantialis est; si vero possit renuntiari, non erit de substantia. Insinuat Glos. in c. De causis, verb. Consensu partium, de Offic. delegat ; sequitur Felin. in cap. Tuis, de Testib., n. 1, ubi refert Bald. et alios qui posteriorem tantum partem ponunt expresse. Cujus ratio esse potest, quia substantia et essentia rei est immutabilis, et ideo si per voluntatem partis vedentis juri suo potest actus valere sine tali solemnitate, signum est illum non esse de substantia. Et consequenter e contrario quando est tam necessaria ut etiam per voluntatem contrahentium auferri non possit, magnum argumentum est substantialem esse.
6. Regula praedicta non est generalis.—Tamen haec etiam regula generalis non est, et quantum attinet ad res morales parum habet utilitatis. Nam imprimis circa priorem partem multae sunt solemnitates actuum accidentales tantum, quae tanta necessitate sunt praeceptae ut non possint licite omitti, etiam ex voluntate operantium, ut constat de solemnitate Sacramentorum accidentali, vel sacrificii Missae, et de publicis denuntiationibus matrimonio praemittendis, et de forma pro excommunicatione praescripta in cap. 1 de Sententia excommunicationis in 6. Et ratio est, quia etiam praeceptum de forma accidentali potest non respicere privatum commodum operantis, sed commune, vel rei decentiam et aequitatem secundum se, et ideo non potest privatus operans illi renuntiare. Dices, quamvis non possit ita renuntiare ut licite illam omittat, posse tamen ita ut valide. Sed hoc nihil juvat, quia illa renuntiatio nulla est, nullumque effectum habet: nam sive fiat, sive non fiat, idem erit, nam facta et non facta renuntiatione actus est validus, et utroque modo est peccaminosus. Si ergo tunc actus est validus, non est quia forma renuntiari possit, sed quia supponitur esse accidentalis, quod aliunde colligere necesse est.
7. Alteram etiam partem hujus sententiae impugnat Panorm. in d. c. Tuis, de Testib., quia juramentum est de substantia testimoni judicialis, c. de Testib., eodem ; et tamen per partes renuntiari potest d. c. Tuis. Respondent Felin. et alii juramentum esse quidem necessarium ad valorem testimoni, si partes non renuntient juri suo; nihilominus tamen non esse de substantia, quia, absolute loquendo, separari potest ab actu. Sed haec speculatio parum refert ad rem moralem; hic enim de substantia vocamus quidquid tam necessarium est ad valorem actus, prout hic et nunc fit, ut ejus omissio reddat actum nullum; loquendo autem hoc modo, argumentum convincit aliquam circumstantiam posse esse necessariam cui renuntiari possit, sicut erat annus probationis ante Concil. Trid. Unde in illo exemplo verum quidem est juramentum non esse desubstantia seu necessitate omnis testimonii validi, quia sine illo potest aliquando esse validum, saltem de consensu partium. Nihilominus tamen, loquendo de re secundum se spectata, et integro persistente jure utridsque partis, sic dici potest juramentum de substantia testimonii, quia necessarium est ad valorem ejus. Sicut etiam tempus praetixum a delegante ut intra illud terminetur causa, absolute dici potest de substantia, quia post illud nihil valet processus, nisi partes consenserint intra dictum tempus in ejusdem prorogatione, ut dicitur in d. c. De causis.
8. Tertia ergo regula est : quando lex instituit actum cum solemnitate ab ipsamet lege inventa, signum est formam esse substantialem et absolute necessariam ; secus vero quando forma illa additur actui prius instituto. Exempla esse possunt in formis sacramentorum, quae sunt de substantia eorum, quia peculiariter a Christo Domino denuo institutae. Item in legibus humanis sunt frequentia exempla de solemnitate alienationum in Clement. unic., de Rebus Ecclesiae non alienandis, c. Sine eaceptione, 12, quaest. 2, vel de solemnitate electionum in c. Quia propter, de Electione, et similibus. Haec vero regula in universum non satisfacit, tamen in uno sensu potest esse valde utilis. Prior pars declaratur, quia etiam accidentalis solemnitas potest aliquando simul cum substantiali institui, ut mixtio aquae cum ipsa institutione Eucharistae incepit; et in consecratione altaris aut calicis forte non tantum substantialis sed etiam accidentalis solemnitas simul ab Ecclesia inventa et praecepta est. Et e converso, licet actus non instituatur de novo, forma substantialis ei de novo additur, ut in testamentis, alienationibus et electionibus constat, et novissime in contractu matrimonii per Concil. Trid. id factum est. Et similiter forma antiqua, quae antea substantialis non erat, potest per novam legem substantialis fieri. Annus enim probationis non ita erat de substantia professionis ante Conc. Trid. sicut modo est; erat tamen jam institutus, et suo modo necessarius: ergo, in universum loquendo, signum illud nec necessarium est nec sufliciens.
9. Quarta regula. — Potestas lmitatur secundum prascriptam formam illius qui dat potestatem.—Explicatur vero altera pars, possetque esse nova regula, quia, quando legislator qui invenit et praecipit formam dat etiam potestatem ad efficiendum actum servata tali forma, magnum argumentum est, et secundum jus fere infallibile, talem formam esse de substantia actus; quando vero supponitur potestas, et nova solemnitas additur, non censetur esse substantialis, nisi per specialem clausulam declaretur. Prior valde communis est, tenet Glossa in Clem. 1, de Jure patr., verbo Inhibentes, ubi ait, quando a principio datur potestas sub tali forma, defectum formae irritare actum. Et idem sentit Felin. in cap. Ez parte, de Const., in princ.; nam quia ibi Pontifex dat facultatem quibusdam personis conferendi certas praebendas cum consilio Episcopi, si conferant sine consilio Episcopi dicit collationem esse nullam, quia non servata est forma cum qua data est potestas. Et idem habetur in c. Cwn dilecta, de Rescript. Et recte probatur ex 1. Cum h,S Si pretor, ft. de Transactionibus. Et hoc confirmat optime exemplum sacramentorum : nam quia potestas quae in sacramentis exercetur data est ab ipsomet auctore sacramentorum, forma ab eodem data substantialis est; solemnitas vero postea ab Ecclesia addita accidentaria est. Hinc etiam quando potestas delegatur, et datur torma procedendi in causa, defectus talis formae censetur actum vitiare, ut probat dictum c. Cum dilecta, de Rescript., ibi: Propter quod processum ipsorun contra nostri formam rescripti, ac juris ordinem attentatun, irritum decernimus et inanen, et c. Venerabili, juncta Glossa de Officio delegat., ibi : Quorum processus cassavimus, quia contra mandati nostri tenorem, etc., ubi Glossa Cassavimus exponit, id est, Cassos et irritos denuntiavimus. Idem in cap. ult. de Restitut. spoliat., ibi: Irritum judicavimus, utique propter defectum in forma commissum. Ratio vero est, quia potestas limitatur juxta formam praescriptam ab eo qui potestatem dat ; et ideo actus in quo forma non servatur excedit potestatem, et ita est nullus tanquam sine potestate factus; ac proinde forma censetur substantialis. Quod intelligitur etiamsi non addatur speciale verbum irritans; in hoc enim est differentia inter hanc formam et alias quae supponunt potestatem, quia ex speciali modo suo affert secum limitationem potestatis, et ideo non indiget alia particula irritante.
10. At vero, quando supponitur potestas et praecipitur forma seu specialis modus procedendi, si non addatur clausula irritans, forma consequitur accidentalis, et omissio illius non censetur irritare actum. Et ita tradit Gloss. in d. verbo 7Inhibentes, et Felin. cum aliis in d. cap. E parte, limitat. 2; et sumi potest ex cap. Dilectus, 2 de Praebend., et ex 1. 1 de Appellationibus, ubi sententia a praetore lata, non servato ordine, dicitur injusta, non nulla. Idem sumo ex l. pen., c. de Sententiis ex breviculo recitandis, ubi sententia recitata sine scripto, licet antea esset contra formam, non censebatur nulla donec ibi clausula irritans addita est. Quod optime fundatur in hac regula, quidquid dicat Tiraq. in l. ult. Connub., Glos. 4. n. 6. Sic etiam forma servanda in ferenda excommunicationis sententia, cap. 1 de Sententia excommunicationis, in 6, accidentalis est, quia datur pro his qui jam habent potestatem excommunicandi, et non additur aliquid quo major necessitas in tali forma significetur. Ratio vero est opposita priori parti, quia haec forma supponit absolutam potestatem quae poterat valide operari sine tali forma, et ideo si nova lex expresse non tollit aut minuit potestatem, censetur actus ab antiqua potestate manare, et ita esse validus licet indebito modo fiat, propter solemnitatem vel formam novam non servatam ; ut ergo talis forma substantialis censeatur, necesse est ut in lege exprimatur. Et fortasse ita factum est in cap. Nocit, de His quae fiunt a Praelato sine consensu Capituli.
11. Declaratio regule. — Declarari autem potest haec regula ex alia quam frequenter tradunt juristae (potestque etiam ad ea quae de legibus prohibentibus dicta sunt deservire), nimirum, ubi lex formam constituendo addit actum aliter fieri non posse, inducere formam substantialem sine qua actus non valet. Quae regula, si vera est, habebit locum etiamsi supponatur potestas ante formam instituta; quia per additionem illius negationis Aliter non possit, etc., non solum fertur simplex prohibitio, sed etiam limitatur ipsa potestas, vel potius aufertur respectu actus facti sine tali forma. Et hac ratione potest extendi haec regula ad omnes leges prohibentes actum sub illa verborum forma: Z' aliter non possit, vel simpliciter Non possit, etc. Exemplum esse potest in lege prohibente maritum alienare dotem invita muliere, ut in S 1 Institutionum, Quibus alienare liceat, etc., ubi ponitur verbum non posse. Simile est de lege prohibente patrem meliorare filium ultra talem portionem haereditatis, et in similibus quae loquuntur per verba potestativa, Possit, vel, non possit, ut videre licet in toto titulo 6, 1. 5 Recopil. legum Hispaniae. Et idem est de legibus quae statuunt minorem impuberem non posse contrahere, vel etiam puberem si habeat curatorem, ut in l. 4, t. 11, p. 5, et l. 17, t. 16; et similes sunt leges quae taxant quantitatem rei quae donari potest, vel similes quae vel formaliter vel virtute addunt clausulam, ut amplius non possit donari; et ideo dixi in cap. 22, interdum legem prohibentem irritare actum prohibitum, licet non addat propriam clausulam irritantem, quia intelligitur prohibere propter defectum formae quam supponit vel virtualiter constituit. Hoc enim intelligitur facere lex quae prohibet per verbum non possit, quia, cum potestas sit primum fundamentum valoris actus, qui negat potestatem tollit radicem valoris, et consequenter excludit substantialem formam quae adhiberi non potest nisi ab habente potestatem.
12. Hanc autem regulam de verbo non possit tradit Bart. in l. Cum lex, ft. de Fidejussoribus, et in l. ult.. n. 6, ff. de Feriis, et sequitur Felin. in d. c. Cum dilecta, de Rescriptis, in 6, verbo Septimum sigmun, et latissime locupletat Tiraq. in l. ult. Connub. Gloss. 4, per totam. Constituit autem Bart. quamdam differentiam inter verbum zon potest, quod est de praesenti, et ion possit, quod respicit futurums nam in hoc posteriori dicit esse validam regulam, quia tunc negatur potentia etiam in futurum, quae tamen non negatur per verbum praesentis. Sed haec differentia nullius momenti est, ut notat Tiraq. supra n. 9, et Covar. in c. Quamnvis pactum, 2 p., S 4, n. 4, cum Jason in l. Gallus, ff. de Liber. et posthumis. Et ratio reddi potest, quia lex semper loquitur, et ideo, licet per verbum de praesenti dicat non potest, semper hoc dicit quando postea contractus fit, quia semper lex durat et ita semper resistit actui auferendo potestatem; illa ergo distinctio nullius momenti est.
13. Exponitur verbum Non possit. — Potest tamen non immerito circa hanc declarationem dubitari, quia verbum non potest ambiguum est : saepe enim non significat negationem potentiae facti, ut sic dicam, sed juris. Nam id simpliciter possumus quod jure possumus, unde simpliciter dicimur non posse quae licite facere non possumus; ergo ex verbo non possit non satis colligitur impotentia annullans actum, sed tantum prohibitio faciens ut actus non liceat. Et sane Gloss. quae ad hoc frequenter citatur in cap. 1 de Regul. jur., in 6, verb. Non potest, solum dicit negationem additam verbo potest inducere necessitatem, quod est verum, quia inducit necessitatem obligationis, non tamen inde fit ut inducat necessitatem impotentiae ad oppositum actum quoad valorem ejus. Unde cum in illo primo cap. dicitur : Non potest licite, Glos., in verb. Licite, notat illud additum licite superabundare, quia idem dictum fuerat per verbum non potest, quia id possumus quod jure possumus. Nam quae contra bonos mores fiunt, nec facere nos posse credendum est, ut dicitur in l. Filius qui , ff. de Conditionibus institutionum. Unde in c. Faciat, 22 dist., ait Aug. debere facere hominem pro salute alterius quod potest, non tamen debere peccare pro alterius salute, quia nimirum illud non potest quod non liceat. Et ita in cap. Litteras, de Restit. spoliat., dicitur conjugem conscium de impedimento consanguinitatis non posse alteri commisceri, quia licite non potest. Ergo, cum verba legis quae rigorem continent benignius sint interpretanda, licet lex dicat non possit, sufficienter intelligitur, id est, licite; non ergo id sufficit ad irritandum, sed ad prohibendum. Unde Bart. et alii citati pro illa declaratione videntur aperte fundari in regula legis NVon dubium, quod facta contra legem prohibentem sunt nulla. Supposita autem nostra sententia, et ubi lex Non dubium non operatur, non videtur illa interpretatio admittenda. Atque ita ex vi illorum verborum non constituetur forma substantialis ad valorem actus, sed solum forma, seu modus necessarius ad honestatem actus, sive in ordine ad valorem substantialis sit, sive accidentalis.
14. Judicandum de verbo Non possit juxta materiam et circumstantias. — Haec objectio apud me convincit doctrinam et regulam da- tam de verbo non potest non esse infallibilem neque sufficientem, si praecise et nude spectetur, sed esse materiam et alias circumstanuas considerandas ut plenum judicium de sensu illius verbi feratur. Quod etiam sensit Covar. in dict. c. Quamvis, 2 p., S 4, n. 10, qui aliam etiam ambiguitatem insinuat. Nam, licet verbum non possit in lege positum referatur ad factum ipsum seu valorem ejus, et non ad conscientiam, potest esse dubium an tollat potentiam solum civilem, seu ad se obligandum civiliter, vel etiam naturaliter. Et ideo necessario sunt alia verba legis expendenda, et ubi illa defuerint materia erit consideranda. Potestque imprimis considerari an actus cui forma praescribitur pendeat ex potestate concessa a principe, vel republica, vel ab auctoritate juris, ut est sententia, electio, alienatio bonorum communium vel ecclesiasticorum, et quaelibet administratio publica vel quae publica auctoritate fit, ut est officium tutoris, seu curatoris, et similia; an vero sit actus propriae auctoritatis et dominii, ut est facere testamentum, alienare res proprias, etc. In priori enim genere actionum valde probabilis praesumptio est, ubi lex prohibet actum, vel modum actus cum clausula JVon possit, vel Non possit aliter, etc., limitare ipsam potestatem, ita ut actus aliter factus sit invalidus, tum quia videtur lex loqui de potestate quam ipsa vel princeps concedit ; tum etiam quia idem qui dat potestatem censetur tunc ponere formam, et ita procedit regula supra data quod illa forma sit substantialis. Exemplum saltem a simili sumi potest ex l. ultim., c. de Vendendis rebus civitatis, 1. 11, ibi: Non aliter nisi imperiali auctoritate venduntur, etc., ubi Bart. notat illam esse formam substantialem.
15. Quid dicendum quando actus est privati dominii. — At vero quando actus est privati dominii, qui de se non pendet a potestate concessa a lege vel republica, diversa ratio est, tum quia ibi non est auferenda potestas quae a lege vel republica proveniat, sed quae unicuique vel jure naturae, vel jure gentium convenit ; tum etiam quia ibilex supponit potestatem ad actum cui formam praebet, et ideo ex vi verborum non videtur esse forma substantialis, nisi per verba satis expressa declaretur, qualia non videntur esse sola illa aliter non possit, nisi aliunde constare possit intentionem legis esse limitare simpliciter potestatem operandi, et non taptum licite operandi, et ideo ordinarie addi solent verba irritantia ad hoc explicandum. Item si non addantur, aliae cir- cumstantiae spectandae sunt. Et imprimis tota series verborum consideranda est, et praecipue an verbum anon posse cadat super effectum seu obligationem quae induceretur si actus valeret: nam tunc signum est formae substantialis; ut cum dicitur sine eapressione causae non posse constitui obligationem, l. Juris gentium, S Non posse, ft. de Pactis. Deinde inspiciendum est an juxta materiae qualitatem et usum per talia verba soleat auferri administratio bonorum, vel ita limitari ut sine alterius consensu vel sine facultate judicis fieri non possit. Nam tunc etiam censetur lex praescribere substantialem formam, vel auferre simpliciter potestatem moralem. Et ita contingit in legibus testamentorum et alienationum quas supra afferebamus. Nam, licet dominia rerum sint de jure gentium quoad rerum divisionem in genere, nihilominus in particulari modus acquirendi vel transferendi dominia pendet multum ex jure humano; et ideo quando lex tollit potestatem donandi, aut absolute, aut sine alterius licentia et consensu, vel negat facultatem testandi vel instituendi haeredem, vel e converso tollit potestatem instituendi alios praeter istos, aut ex illis meliorandi nisi in tali parte, et similia, censetur substantialem formam praescribere et simpliciter auferre potestatem, ac subinde invalidare actum. Denique consuetudo et communis acceptatio legis in hoc vel in illo sensu multum in hujusmodi dubio valere potest.
On this page