Caput 32
Caput 32
Quomodo lex dans formam actui et addens clausulam irritantem impediat valorem actus
1. Regula recepta et, moraliter loquendo, generalis est: si lex det formam et addat clausulam, ut actus aliter factus non valeat, vel sit irritus, aut inutilis, vel quid simile; tunc forma est substantialis et necessaria simpliciter ad valorem actus. Haec regula communiter recepta est, et sumitur ex Gloss. in cap. 1, verb. Ipso jure, et in cap. Statutum, in principio, verb. Committantur, de Rescriptis, in 6. Tradit Felin. in cap. Cun dilecta, de Rescriptis, n. 6, verb. Quintum signum, ubi alios refert. Et constat ex dictis de virtute legis simpliciter prohibentis cum clausula irritante actum ; nam perinde est prohibere cum eadem clausula ne aliter fiat. Unde solum oportet advertere necessarium esse ut verba contineant irritationem de praesenti, seu ipso jure, quia alias non explicabunt necessitatem simpliciter ad valorem actus, ut statim magis explicabitur.
2. Adhibetur enim communiter huic regulae declaratio, videlicet, ut procedat quando solemnitas praescribitur ut observanda in ipsamet effectione actus ; tunc enim substantialis est; secus vero erit si solemnitas supponat actum jam factum, quia tunc signum est esse tantum accidentalem. Hanc declarationem posuit Bartol. in l. Universa, c. de Precib. imperatori offerendis, et in l. Sà ita quas, 135, S Ha lege, n. 5, ff. De verborum obligationibus, ubi in Scholiis multi alii referuntur. Sequitur Panormit. in dicto cap. Quonian frequenter, ut lite non contestata, n. 10, et ibi Felin., n. 4 qui alios refert. Alios etiam refert Tiraquel supra, n. 4, praesertim Bald. in rubr. c. de Rescind. venditione. Exempla prioris partis sunt de solemnitate requisita in testamento efficiendo, cap. Cun esses, de Testamentis, 1. Hec consultissima, cap. Qui testamenta facere possunt, ubi certus modus et numerus testium ad testamentum postulatur ipsomet actu. Idem est de solemnitate ad electionem requisita dicto cap. Qui propter. Alterius vero partis exemplum est in lege postulante ut donatio facta insinuetur, vel quod ex re vendita talis gabella solvatur, alias non sit venditio. Ratio autem prioris partis est, quia quando forma in ipsomet actu postulatur et additur ut actus alias factus non valeat, ipsa immediate resistit valori actus. Et ideo talis forma substantialis censetur, prout nunc loquimur. Alterius vero partis ratio est, quia quando conditio est posterior supponit actum factum sine resistentia legis, et consequenter validum; ac proinde, licet postea videatur illum irritare propter subsequentem omissionem, illud est per modum cujusdam poenae. Et ideo non statim habet effectum, donec applicetur poena, nisi lex expresse verbis majorem rigorem declaret, juxta regulas supra positas de lege poenali.
3. Et propterea dixi hanc declarationem intelligendam esse, quando lex addit absolute verbum aliter non valeat, aut aliud simile, quia si non addat hujusmodi verbum, etiamsi in ipsomet actu solemnitatem apponat, non sequitur esse substantialem ; nam etiam forma accidentalis potest interdum requiri in ipsamet rei eftectione. Exemplum esse potest de juramento a judicibus praestando in principio hrtis, juxta legem Rem non novam, c. de Judiciis, quod in ipso actu postulatur, et tamen, licet omittatur, actus est validus, ut ibi Gloss. ult. notat. Idem est de forma servanda in ferenda sententia excommunicationis, juxta cap. 1 de Sententia excommunicationis, in 6, et ita loquuntur citati auctores, qui tamen videntur aliud membrum omisisse; nam interdum solemnitas requiritur ante actum, ut in alienatione rerum ecclesiasticarum praerequiritur tractatus ; in electione vero inquisitio vel informatio. Existimo autem juxta mentem horum auctorum hanc solemnitatem antecedentem comprehendi in primo membro tanquam pertinentem ad substantiam actus. Quod sensit Bart. supra, et inl. ta quis, S Ec lege, ft. de Verborum obligationibus ; expresse Felin. in dicto cap. Cum dilecta, n. 6, verb. Ft hinc est. Et ratio est, quia tunc actus censetur moraliter incipere a tali solemnitate antecedente, et jam tunc lex resistit actioni, si aliter fiat. Sic ergo declarata haec limitatio et doctrina probanda videtur, et quoad secundum membrum de conditione subsequente, est favorabilis, et non indiget nova expositione.
4. Irritationem aliquando esse panalem, at plurimum non esse. — Circa alterum autem membrum de forma requisita in ipsomet actu cum clausula irritante occurrere possunt quaestiones. Una est an irritatio illa intelligatur ipso jure induci statim et ante omnem sententiam, vel requiratur sententia saltem declaratoria talis defectus. In qua breviter dicendum est irritationem hanc regulariter non esse poenalem, ut per se constat, quia per se imponitur, vel potius sequitur ex defectu formae, etiamsi culpa non intercedat ; nihilominus aliquando posse esse in poenam. Exemplum sumi potest ex cap. JVovit, de lis quae fiunt a praelato sine consensu Capituli, ubi praecipitur Episcopis ne instituant vel destituant Abbates sine suorum fratrum consilio et assensu, et postea irritantur actus illi si aliter fiant, ubi Gloss. ult. notat illas irritationes esse ipso jure, male autem illas fundat in l. Non dubium, quia (ut supra dixi) parum illa confert ad canones interpretandos : sunt ergo ipso jure, quia ibi satis exprimitur. Quod autem illa irritatio fuerit poenalis, clarius colligitur ex integra in coll. 1,1. 3, tit. 9, cap. 4, ubi sic dicitur : Quod si forte contra prohibitionem nosiram attentare presumpseris, nos tales instituLiones, etc., auctoritate apostolica cassamus, et omni robore et stabilitate carere decernimus. Pondero enim verbum praesumpseris; ex illo enim satis constat irritationem ferri in odium inobedientiae et transgressionis.
5. In irritatione non panali non esse opws sen- tentia ut actus sit millus.— Quando ergo irritatio non est poenalis clarum est non esse necessariam sententiam ullam ut actus sit nullus eo modo quo per legem irritatur. Quia ad illam nullitatem per se non requiritur culpa, sed defectus formae sufficit ; nec est ulla ratio cur sententia necessaria sit, nisi in ipsamet lege formaliter vel virtute postuletur, juxta ea quae in sequenti quaestiuncula dicentur. At vero quando est irritatio poenalis, videri potest probabile applicandam esse regulam legis poenalis, scilicet, non incurri ante sententiam declaratoriam, etiamsi ipso jure lata sit, licet retrotrahenda sit postea sententia usque ad initium actus. Nihilominus tamen, quia haec poena non est pura poena, sed includit etiam defectum substantialis formae, ideo, regulariter loquendo, probabilius videtur incurri statim ex illo capite, licet ratio poenae non sufficeret. Dico autem regulariter, quia ex verbis legis poterit forte interdum exceptio fieri, ut in dicto cap. Novit verbum illud presumpseris indicat (juxta communem doctrinam) poenam illam non incurri si defectus committatur sine prassumptione ex ignorantia, vel alia simili negligentia, et consequenter indicat illam solemnitatem non esse substantialem, sed esse tantum requisitam sub illa poena, et ideo probabile est tunc non incurri ante sententiam declaratoriam.
6. An praedictae leges irritent in conscientia. — Alia quaestio esse potest an hae leges irritantes ex defectu formae irritent omnino actum, etiam quoad obligationem naturalem in conscientia, vel tantum in foro exteriori. Sed de hac quaestione multa sunt tacta in superioribus, et in tractatu de Juram. l. 2. Et vix potest in ea generalis regula statui, quia possunt leges utroque modo ferri, et ideo verba earum et materia, ac circumstantiae consideranda sunt ad discernendum irritationis modum, ut sumi potest ex Cov. in cap. Quamvis, 2 p., § 4, et Molina tractat. 2 de Instit., disput. 81 et 88. Quod maxime locum habere censeo in legibus civilibus; nam leges divinae positivae instituentes substantiales formas aliquorum actuum, clarum est consequenter irritare statim ac ipso facto et in conscientia actum cui deficit talis forma integra, ut patet ex materia de Sacramentis et sacrificio. Deinde idem sentio de legibus canonicis, quatenus instituunt formas similes, maxime si attingant sacramentorum materias aliquo modo, vel etiam sacramentalium, proportione servata. lta videre licet in solemnitate substantiali requisita ad contractum matrimonii ex institutione Concilii Tridentini. Idemque saepe disponunt jura in ordinationibus quas irritant si absque tali vel tali modo fiant, c. Alienationes, 12, q. 2, cum similibus. Sed ibi irritatio accommodanda est materiae ; nam est tantum quaedam suspensio, ideoque si ipso facto imponitur, statim sine alia sententia incurritur tanquam censura. Idem etiam observari potest in consecrationibus aut benedictionibus ab Ecclesia institutis, ut in prima tonsura, in consecratione altaris, aut calicis, quia si non serventur formae ab Ecclesia institutae, nullae erunt, et iterandae sunt absque alia declaratione, nec antea licebit uti talibus rebus ut benedictis aut consecratis. De aliis vero actibus magis temporalibus aut externis, ut sunt alienationes, et electiones, et judicia, etc., videri potest res magis dubia; nihilominus idem dicendum censeo, quia hae leges non fundantur in propria praesumptione, ut dixi, et ita directe intendunt veritatem aut nullitatem actus in se, non in ordine ad solam probationem, aut actionem in humano judicio.
7. Actus irritos jure civili er defectu formee sepuss in conscientia irritos esse. — In legibus autem civilibus facilius id potest accidere, quia in illo jure praecipue intenditur exterior pax et gubernatio quae per judices exhiberi solet. Nihilominus tamen frequentius verum esse existimo contractus et actus irritos jure civili ex defectu formae, in conscientia irritos esse, praesertim quando pertinent ad publicam administrationem, ut sunt sententiae, electiones et similes, quae a legibus ipsis et potestate publica multum pendent, et ideo si lex ipsa resistit irritando, statim operatur, quia ita expedit communi bono. In aliis vero legibus quae magis consulunt commodis singulorum et ponunt tormam contractibus, testamentis et similibus, aliquando solent leges non irritare obligationem internam, nec impedire naturalem valorem actus, sed tantum vel negare actionem in judicio, vel irritare instrumentum sic factum, vel scripturam, ut non faciat fidem in judicio; aliquando vero omnino irritant actum, etiam quoad valorem naturalem. In quo verba legis rigorose pensanda sunt et stricte semper sunt interpretanda, quia materia est odiosa. Semper tamen verum existimo esse licitum in conscientia uti his legibus ad irritandos actus, et eum qui ab aliqua obligatione vel promissione excusatur, vel rem aliquam per sententiam justam secundum illam legem latam obtinet, tuta conscientia rem obtinere, et a solutione obligationis excusari, quamdiu lex civilis per canonicam non est derogata, et tanquam justa in suo foro servatur. Quia licet fortasse lex per se solam non tollat omnino obligationem naturalem, dat potestatem judici ut omnino irritet actum, et consequenter tollat illam vel mutet rei dominium ; nam hoc non excedit potestatem legis civilis ; et, supposita tali lege, necessarium est ut servari possit sine occasione injustitiae et peccati; ut, verbi gratia, in lege statuente solemnitatem testamenti, licet demus per se solam irritare testamentum, non tamen voluntatem defuncti, et ideo posse haeredem institutum in testamento minus solemni tuta conscientia retinere haereditatem quamdiu ab illo non exigitur, quia moraliter certus est de voluntate defuncti ; nihilominus is qui ab intestato deberet succedere poterit tuta conscientia litem movere et postulare haereditatem, et, si obtinuerit, retinere illam, quia lex hoc illi concedit, et saltem per sententiam efficaciter applicatur. Et per haec alia similia, in quibus magna est varietas opinionum, probabiliter conjectari possunt.
8. Quae corruptio formae sufficiat ad annullandum actum.—Aliqui sentiunt in hoc parum pro nihilo reputandum. — Ultima quaestio esse potest quanta corruptio substantialis formae sufficiat vel necessaria sit ad annullandum actum ; est enim talis forma divisibilis, et plura verba, actiones, aut testes, vel quid simile requirit. Unde omitti potest vel in totum, vel in parte, aut gravi aut levi. Et quidem si omittatur omnino, vel in parte gravi, certum est annullari actum. Dubium vero esse solet quando id quod omittitur leve est aut minimum. Aliqui enim existimant tunc actum non irritari, quia in moralibus parum pro nihilo reputatur. Ita sentit Molina, tract. 2 de Justit., disputation. 81, in fine; et refert Molinam l. 2 Primogen., cap. 6, n. 33, cum Bart. et aliis, dicentem omissionem modicae solemnitatis non vitiare; et idem sentit Alvar. Valas. tom. 1, in consil: 52, n. 8, ex l. unic., Sult., ff. de Ventre inspiciendo, ibi : Quale est enim, si quid ew iis quae leviter observanda proetor edivit, non sit factuwn. Et hanc sententiam referens Gregor. Lopez in l. 5, tit. 6, part. 6, Gloss. 4, eam non improbat. Hoc etiam videtur supponere Felin. cum multis quos refert in cap. Ea parte, de Constit., n. 5, in princ. Quod si inquiras quae omissio solemnitatis sit levis censenda, respondent hoc esse arbitrio prudentis relinquendum.
9. Actum irritari in quacumque omissione sentiunt antiqui —Contrariam sententiam, scilicet, actum vitiari et irritari ex quacumque omissione formae substantialis vel partis ejus, tenent plures antiqui quos supra refert Gregor. Lop. sup., Albert., Angel., Joan. Andr., in quorum sententiam ipse inclinat. Tenet etiam Azor., t. 1,1. 5, c. 28, S Animadvertendum. Exempla vero ponit, si in testamento unus testis, vel in electione unus ex electoribus deficiat. Quae quidem indubitata sunt, ut per se constat, et tradit Dec. inl. Hacconsultissima, c. Qui testamenta facere possunt, n. 12; responderi tamen non immerito potest illam non judicari prudenter levem solemnitatem , sed valde gravem. Aliud exemplum est, pura inversio ordinis praescripti ad procedendum, ut in petendo consilio ante vel post actum; nam videtur levis defectus, et nihilominus irritat actum, juxta c. Cum dilecta, de Rescrip. Sed haec etiam non reputabitur levis omissio, quia propter consilium potuisset sententia mutari, ut notavit Felin in c. Ex parte, supra citato. Aliud exemplum potest sumi ex 1. Cum hi, S Si praetor, ff. de Transaction., ubi non solum dicitur esse transactio nulla quando praetor eam permittit sine causae cognitione, sed etiam (inquit) si non de omnibus inquisierit que oratio mandat, hoc est, de causa, de modo, de personis, quamvis de quibusdam queesierit. Ergo, quidquid praetermittatur de forma substantiali, vitiatur actus. Et ad hoc facere potest quod essentia rei consistit in indivisibili, ut philosophi dicunt : sic ergo forma consistit in integritate ; et ideo parvus defectus vitiat illam, ut significavit etiam Bald. in cap. Cum alio, de Rescriptis, n. 4.
10. Sententia securior. — Mutatio corrumpens sensum verborum semper irritat actum, licet sit mutatio unius tantum littere. — Haec ergo sententia videtur practice securior, maxime quia si hoc relinquitur arbitrio prudentis, multum enervantur leges formam substantialem instituentes : vix autem potest alia regula dari, si semel datur locus seu licentia aliquid excipiendi. Non displicet autem distinctio quam tradit Felin. ex Bart. et Imol. in c. Cum dilecta, de Rescriptis, n. 6, S Tertium signum, scilicet, ubi constat ordinem esse substantialem, omissionem ejus indistincte vitiareactum, sive leve sive grave praejudicium parere videatur : si autem sumus in dubio, tunc posse distingui inter leve et grave praejudicium. Idem enim merito dici potest in omni dubio de forma substantiali. Applicari etiam in praesenti potest cum proportione doctrina quae de mu- tatione in forma sacramenti tradi solet ; nam si sit formalis, ut sic dicam, semper vitiat actum, id est, si mutet, vel corrumpat sensum verborum, etiamsi hoc contingat per unius tantum litterae mutationem ; si vero sit mere materialis, non vitiat, id est, si verba eamdem significationem retinent, Tunc enim semper mutatio vel omissio gravis est, etiamsi circa rem parvam esse videatur : e contrario vero posterior mutatio dici potest levis, etiamsi in re sensibili major appareat. Ita ergo in praesenti, si omissio in re quae videtur parva fit contra intentionem et mentem legis, tunc semper vitiat, et non est censenda levis, sed gravis, quia multum interesse potest : si autem non solum est materialiter levis circumstantia, sed etiam parum videtur referre ad finem legis, tunc non videtur vitiare, quia quasi nihil reputatur. Et ita possunt conciliari dicti auctores : nam si attente considerentur exempla quae afferunt, seu occasiones in quibus loquuntur, videntur in praedicto sensu fuisse locuti.
On this page