Text List

Caput 33

Caput 33

Quando lex irritans incipiat efficere hunc effectum irritandi actus

CAPUT XXXII. QUANDO LEX IRRITANS INCIPIAT EFFICERE HUNC EFFECTUM IRRITANDI ACTUS.

1. Lex irritans est generalis regula actionum, el proinde debet esse publicata ut obliget.— Quamvis superius dictum sit de promulgatione legis, tamen, quia nonnullae leges irritantes censentur in hoc habere aliquid speciale, explicandum in praesenti breviter est. Primo ergo suppono legem irritantem non annullare actum donec solemniter promulgata sit. In hoc omnes conveniunt ; et ratio est, quia ante talem promulgationem non est lex. Dices hoc esse verum quoad vim obligandi, quia obligatio fit mediante notitia quae per promulgationem datur; non est autem idem de virtute irritandi, quia irritatio non pendet a notitia, et ideo fit etiam contra ignorantes, ut supra diximus. Respondetur, quamvis in hoc sit aliqua diversitas, quia irritatio in particulari non fit per applicationem conscientiae , sicut obhgatio; nihilominus in hoc conveniunt quod utraque fieri debet per publicam et notoriam regulam, et consequenter omnibus propositam , quod non fit nisi per promulgationem. Et ratio est, quia etiam lex irritans est generalis regula actionum humanarum, et ideo per se loquendo debet esse justa ac subinde publice posita. etiam ut irritans, quia necessarium est ut homines sciant quomodo possint ac debeant actiones suas facere ut validae sint, alioquin infi- nita incommoda in communitate sequerentur, et ideo ex natura necessaria est promulgatio legis etiam ad hunc effectum.

2. Unam publicationem factam in curia principis sufficere, vel in metropoli, ut obliget.— Secundo, suppono per se et ex vi talis effectus unam promulgationem sufficere factam in curia principis, vel in metropoli regni, cum proportione hoc applicando ad leges civiles et canonicas, juxta superius dicta de utrisque. Et probatio etiam inde sumenda est, quia neque ex natura rei seu sola ratione, neque ex jure aliquo positivo aliud postulatur in his legibus. Aliqui vero moderni oppositum sentiunt quoad leges canonicas irritantes, nimirum non habere hunc effectum post Romanam promulgationem, donec in singulis provinciis promulgentur. Sentit Medina 1. 2, q. 90, art. 4; citatur etiam Soto, sed immerito, ut dicam. Fundamentum est, quia irritationes ecclesiasticae sunt de rebus gavioribus et majoris momenti, et ideo non expedit aliter fieri. Respondetur solam conjecturam non sufficere ad certam regulam constituendam, sine positiva lege, in re quae ex solojure naturae necessaria non est. Illa ergo ratio ad summum declarat convenientiam quamdam ob quam potest interdum expedire alium modum promulgationis statuere; inde vero solum inferri potest, ad prudentiam Praelatorum et Pontificum pertinere, ut, juxta materiae qualitatem, modum etiam promulgationis in sua lege determinent, non tamen ex natura rei esse necessarium si in lege non exprimatur. Exemplum optimum est in Concilio Tridentino, sessione 24, ubi in lege irritante matrimonium clandestinum expresse declaravit necessariam fore promulgationem in singulis dioecesibus, quia materia erat gravissima, et multa possent incommoda sequi si aliter fieret. Tamen inde per argumentum ab speciali potius sumitur conjectura id non esse necessarium, nisi in lege exprimatur, quod a fortiori patebit ex dicendis.

3. Post promulgationem sufficere duos menses ut lex irritans habeat effectum, illudque tempus necessarium esse. — Tertio, supponendum est post factam promulgationem in curia principis sufficere ordinarium tempus duorum mensium ut postea lex irritans incipiat habere suum effectum. Ita sentiunt omnes, et colligitur ex Authentico Ut nove constitutiones, quod plane loquitur de lege irritante : et ratio est, quia nulla iex est vel constitutio, quae majoris temporis lapsum in legibus irritantibus postulet quam in aliis; neque etiam ex sola rei na-

tura est necessarium, quia quod sufficit ad obligandum sufficit ex hac parte ad irritandum. Unde fit ut tempus illud eodem modo in his legibus declarandum sit quo in aliis, juxta ea quae superius diximus. Intelligitur enim quoad leges summi principis, et respectu earum regionum ad quas illud tempus sufficiens est; nam si longius distent, majus tempus est concedendum prudentis arbitrio, quod maxime in his legibus necessarium est propter incommoda quae ex irritatione sequi possent.

4. Hinc quarto dicendum est in legibus civilibus illud tempus necessarium esse ut lex incipiat irritare actum contra eam factum. Ita docent omnes doctores quos statim referam ; et ratio est, quia nulla etiam lex est civilis quae ad hunc effectum minori tempore sit contenta. Quin potius dictum Authenticum quod tempus bimestre concedit, loquitur de legibus testamentorum quae includunt irritationem. Item quia ante lapsum illud tempus lex illa non habet vim legis respectu talis loci pro quo illud tempus necessarium est, vel saltem non est illi sufficienter applicata: ergo sicut non obligat, ita neque irritat ibi. Tandem si lex irritat actum, obligat ad non faciendum illum modo superivs dicto ; sed ante lapsum illud tempus non obligat ; ergo neque irritat.

5. Leges canonicas habere effectum irritandi statim ac fiat Rome promulgatio solemnis sentiunt plures. — Solum superest difficultas de legibus canonicis ; nam multi canonistae sentiunt eas habere effectum irritandi statim ac fit Romae promulgatio solemnis. Ita tenent Panormitanus, Decius, Felinus, et fere alii in capite secundo ae Constitut., et in c. JVoverit, de Sententia excommunicationis; Joan. Andr., in fine libri sexti super datam ejus, et Gloss. juncto textu in cap. 1 de Concessione praebendae, in 6; Turrecremata in c. 7n istis, dist. 4, art. 4; Joan. Staphilus, libro de Gratiis et expectativis, forma 8, numero 8; Navarrus in Summa, cap. 23, numero A4, et consil. 31 de Regularibus, numero 5; et Soto, libro 1 de Justitia, quaest. 1, art. 4: Sylvest., verb. Lex, quaest. 6, dicto 3; et Rosel., n. 6. Fundantur in aliquibus decretis quae videntur supponere constitutiones apostolicas habere statim hunc effectum, c. Dudum, c. Si postquam, c. Cum singula, de Praebendis, in 6. Unde ratio solum est, quia Pontifices possunt hoc facere et declararunt se velle: ergo faciunt.

6. Dictam regulum non intelligi de omni lege canonica, sed tantum in legibus pontificialibus habentibus particulam eu nunc.—Est autem imprimis observandum hanc sententiam non esse intelligendam absolute de omnibus legibus canonicis, quia in hoc sensu neque illo jure probatur, neque esset conveniens, propter rationes factas in secundo et quarto fundamento, quae hic etiam locum habent. Quocirca, quando lex ecclesiastica irritans simpliciter fertur sine adjectione alicujus particulae quae sufficienter excludat illud tempus, plane illa non irritat ante lapsum ordinarium tempus, in singulis provinciis ad obligandum necessarium. Probatur, quia dum lex nova non excludit ordinarium jus antiquum, nec repugnat illi, censenda est secundum illud ferri, quia semper juris derogatio vitanda est, quoad fieri possit, ut infra dicam ; sed ex jure communi et antiquo requiritur illud tempus, imo quatenus necessarium est ad humanam pnotitiam, videtur esse ex natura rei necessarium ; ergo si lex nova illud non excludit, secundum illud intelligenda est. Atque hoc etiam confirmant superiores rationes. Unde a fortiori constat quando lex canonica expresse concesserit majus tempus ad obligationem, consequenter etiam concedere illud ad irritationem, nisi aliud clare exprimat, quia etiam est ordinarium jus ut lex non prius irritet quam obliget.

7. Praedicta ergo sententia ad summum habet locum in legibus pontificiis habentibus illam particulam ex nmunc, vel similes; nam illae videntur excludere omnem temporis dilationem, quia alias esscent superfluae, et ita de illis loquuntur expresse Panormitanus et alii supra allegati ; et eodem modo loquitur Glossa ibi communiter approbata per Cardinal. Bonifacium, et alios in Clement. 2 de Haeretic., verb. Ea tunc, et sequuntur moderni theologi communiter 1. 2, quaest. 90, art. 4; Sancius, qui alios refert, 1. 3 de Matrim., disputat. 17, n. 10, a quorum sententia recedendum non est, quia revera haec videtur esse mens Pontificum. Observandum autem est hujusmodi leges in quibus tales particulae apponuntur, regulariter loquendo, esse de quibusdam rebus vel actionibus in quibus Pontifex potest libere disponere et dispensare, ut sunt. beneficia et collationes eorum, et ideo in his saepe inhabilitat personas, vel impedit valorem collationis a die promulgationis ; ut novissime fecit Clemens VIITin hoc regno Lusitaniae constituendo novum impedimentum ex defectu generis ad quaedam ecclesiastica beneficia, et Sixtus V hoc etiam fecit et declaravit in professionibus religiosorum, quia etiam valor professionis pendet ex acceptatione sedis apostolicae.

8. At vero in aliis rebus quae non ita pendent ex voluntaria institutione Pontificum, sed supponunt aliquod naturale jus quod per humanam legem interdum modificatur, id nunquam fit sine concessione sufficientis temporis, ut lex ad notitiam deveniat; tum quia regulariter esset nocivum bono communi, tum quia videretur aliquo modo juri naturae repugnare, ut declaratum est exemplo legis Concilii Tridentini irritantis matrimonia clandestina. Quamvis autem hoc ita sit, nihilominus semper pro lege est praesumendum, et ideo quandocumque lex canonica habuerit similem clausulam, quamprimum ad notitiam deveniat servanda est ut nullitatis periculum evitetur. Quod si per ignorantiam aliud contra illam factum fuerit, et habet esse permanens a cujus subsistentia et veritate alii effectus pendent, supplendus est defectus, propter eamdem causam periculi evitandi.

9. Sed quid silex ita intellecta nimis gravis videatur et bono communi contraria ; licebitne ab illa supplicare ad ipsum Pontificem, et interim legem non servare? hespondetur, licet, in praescriptis particularibus admittatur hoc genus appellationis vel suspensionis cap. Significasti, de Rescriptis, cum his quae ibi notantur, quia talia rescripta saepe pendent ex facto cujus ignorantia in Pontifice admittitur. In legibus autem communibus non admittitur ille modus appellationis et suspensionis, ut notant doctores in c. Consuluit, 3 de Appellat., et in leg. Si res, ff. eod.; tradit Rebuffus in leg. Scevola, S Si qua pena, ff. de Verb. signif., quia ignorantia juris et boni communis non praesumitur in Pontifice, et lex communis licet in uno loco afferat incommodum, non ideo cessat efficacia ejus. Quapropter in eo casu supplicari quidem potest Pontifici; interim tamen servetur lex, quia semper poterit sine malitia servari, et alioqui de se obligat, etiamsi aliquod incommodum aut difficultatem contineat.

10. Aliud interrogatum.—Quaeret vero aliquis tam circa leges civiles quam canonicas irritantes an pro eo tempore pro quo nondum obligant , neque efficiunt suum effectum annullandi actum, vel inhabilitandi personas non consentientes, saltem efficiant illum, volente et acceptante irritationem vel inhabilitatem eo ad quem commodum vel incommodum talis irritationis spectare potest. Videri enim potest posse aliquem uti lege irritante sibi favorabili, etiam ante tempus a lege praescriptum ad obligandum, tum quia illud tempus conce- ditur in gratiam et beneficium contrahentium cui potest quisque renuntiare ; tum etiam quia, licet legislator nolit obligare, verbi gratia, intra duos menses, nihilominus placitum erit illi si lex antea servetur a quolibet sciente illam ; ergo pari ratione credendum est velle ut actus sit irritus si subditus etiam velit statim subdi legi. Et huic parti videtur favere Bartol. in l. Omnes populi, ff. de justitia et jure, q. 5, princ., n. 10, ubi ait, quia licet statuta quae afferunt praejudicium non operentur ante praefinitum tempus, nihilominus illa quae afferunt commodum statim suum operantur effectum. Et eadem distinctione utitur Turrec. in S Leges, d. 4, n. 4.

11. Mens auctoris. —Nihilominus dicendum est, quoties lex irritans differt effectum irritandi vel inhabilitandi usque ad certum tempus, et post factum certum modum promulgationis, non posse legem effectum illum antea efficere, neque hoc pendere ex voluntate subditorum sive commodum sive incommodum illis differat ; nam hoc est valde accidentarium, et lex respicit commune bonum cui expedit certam regulam in hoc praescribi. Exemplum evidens est in decreto irritante matrimonium clandestinum ; nullibi enim potuit habere effectum, nec inhabilitare aliquam personam ad illo modo contrahendum, etiamsi ipsa maxime vellet, nisi servato ordine et modo a Concilio Tridentino praescripto, quia legislator noluit illam legem habere illum effectum aliter vel alio modo, quia ita expediebat ad commune bonum Ecclesiae. Idem ergo est in omnibus similibus legibus, quando in eis modus promulgationis et tempus inchoandi irritationem designatur. Idem autem dicendum est quando lex nihil speciale declarat, sed secundum jus commune obligare et operari incipit; nam eadem est ratio de tempore praescripto a jure communi, respectu talis legis, quae est de tempore specialiter designato a lege, quando in ea exprimitur, quia etiam prior suspendit suum effectum usque ad tale tempus, nec illud ponit in voluntate subditorum ; tum quia non considerat privatum commodum, sed commune bonum ; tum quia possent inde sequi decepiones et alia incommoda et scandala ; tum denique quia lex indistincte loquitur pro omnibus. -

12. Quapropter nunquam haec lex incipit operari prius circa volentem quam circa invitum; nam si lex est sufficienter promulgata, et tempus sufficiens ad operandum cucurrit, operatur etiam in ignorantes et invitos; si vero nondum est completa promulgatio cum tempore sufficiente ad evulgationem ejus, nihil operatur etiam circa volentes, quia hoc non pendet ex voluntate eorum, sed principis. Quod autem afferebatur de obligatione legis, partim simile est, partim dissimile. Est quidem simile quatenus non potest subditus, etiamsi velit, esse obligatus a lege ante simile tempus, quia legislator noluit antea obligare. Est autem dissimile quoad executionem legis in actu praecepto, vel prohibito ; nam hunc potest subditus sine obligatione facere, si velit: irritationem autem non potest facere, quia non est ab ipso, sed a lege. Neque Bart. aut Turrecrem. de legibus irritantibus loquuntur, sed de privilegiis quae ad privatum commodum conceduntur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 33