Caput 34
Caput 34
Utrum leges punientes aliquos actus illos comprehendant qui invalide fiunt
1. Haec quaestio legibus poenalibus et irritantibus communis esse potest, et ideo librum hunc, in quo de utrisque disputavimus, in illius investigatione et resolutione convenienter absolvemus. Contingit ergo legem poenalem fieri contra eum qui tale sacramentum confert, vel qui matrimonium sic contrahit, vel qui testamentum vel alium similem actum facit, quem postea quispiam exterius facit cum aliquo tamen impedimento actum irritante. Dubium ergo est an sic faciens actum prohibitum sub tali poena, poenam incurrat. HRatio dubitandi est, quia si actus est nuilus, non nisi aequivoce talis actus nominatur: Baptismus enim nullus, non est Daptismus, sed falsa effigies Baptismi; et testamentum solemnitate substantiali carens non est testamentum ; at vero lex poenalis non punit actum apparentem, sed verum : ergo non comprehendit talem actum. Confirmatur primo, quia verba legis poenalis stricte et in rigorosa proprietate accipienda sunt : ergo non sunt extendenda ad actum fictum, sed ad verum restringenda. Confirmatur secundo inductione: nam qui exterius negat fidem timore poenarum, animo illam retinens, non incurrit poenas haereticorum, quia licet appareat haereticus, revera non est. Item qui percutit alium lethaliter, si cum effectu alter non moriatur, etiam per miraculum, non incurrit poenas homicidii, ut irregularitatem, etc., solum quia ille actus non pervenit ad effectum; ergo idem erit in omni actu qui propter nullitatem non inducit effectum. Item tabellio inducens falsitatem in aliquo instrumento publico, si contingat illud instrumentum alias esse invalidum et nullum, non incurrit poenas falsarii, lib. 1 cod. de Sepulchr. violat., in fine.
2. In contrarium vero est, quia licet actus sit nullus quoad effectum moralem, nihilominus est verus actus realis exterius factus in tali materia contra prohibitionem legis ; ergo non minus propter illum incurritur poeena legis quam si esset validus. Antecedens constat in exemplis adductis ; nam qui facit scripturam falsam revera facit illam exterius , et in ea ponit falsitatem : quod autem illa scriptura postea valeat vel non valeat, est per accidens quoad animum transgrediendi legem. Idem est in matrimonio clandestine contracto si contingat esse inter affines, vel quid simile; et ratio est, quia lex de se prohibet illum actum externum ut procedentem a tali animo agendi contra legem, et hoc totum ibi invenitur; ergo poena legis etiam comprehendit sic operantem. Et confirmatur , quia actus ille sic factus est dignus tali poena, quia est pravus, et quantum in se est repugnans intentioni legis ; ergo. Confirmatur tandem, quia alias per actum nullum nunquam incurretur poena legis, quia non est major ratio de uno quam de alio , et si priores rationes efficaces sunt, in omnibus procedunt ; consequens autem est falsum, alias excommunicatus absolvens sacramentaliter non fieret irregularis, quia absolutio quam praebet est nulla, idemque esset de rebaptizante scienter , quia etiam secundus baptismus est nullus, et sic de aliis.
3. Primum punctum certum. — In hac re nonnulla sunt certa ; unum est actum intentatum contra legem prohibentem, etiamsi contingat nullum esse, pravum esse et dignum poena, atque adeo juste posse per judicem condigne puniri. Hoc probant rationes secundo loco factae, quia ille est actus humanus et moralis, et rationi contrarius, quia quantum est ex animo operantis legi contrarius est ; ergo est poena dignus, et consequenter etiam potest per judicem puniri, quia est vindex transgressorum legum, et non solum actus consummati, sed etiam intentati contra legem digni sunt poena. Et in hoc omnes conveniunt : dubitant autem an ille actus reputandus sit consummatus vel solum intentatus , et consequenter an debeatur illi ordinaria poena legis vel extraordinaria, et quod ad nos magis spectat, si lex imponat poenam vel censuram ipso facto, an incurratur per talem actum.
4. Regula communiter recepta. — Secundo, certum est aliquando per actum nullum incurri pomnam legis, hoc etiam probant nonnulla exempla adducta in posterioribus rationibus. Tertio vero non minus certum est non semper incurri hujusmodi poenam per actum nullum ; hoc persuadent etiam nonnulla exempla priori loco posita, et alia statim afferemus. Difficultas ergo superest in explicando quando actus nullus sufficiat ad poenam legis, quando vero non sufficiat , et quae regula in hoc possit observari.
5. In quo puncio regula communiter recepta est inspiciendam esse primariam intentonem legis ; nam si principaliter intendat punire purum factum externum, et pravum animum facientis, non respiciendo ad juris effectum , tunc per actum nullum incurritur poena legis, juxta l. Quid ergo, S Cum autem, De his qui notantur infamia, ubi Gloss., verb. Cum ea, et alii id notant. Si vero lex principaliter respicit eftectum et propter illum punit actum , tunc non secuto effectu cessabit poena legis , et consequenter non incurretur per actum nullum, quia per illum non inducitur effectus propter quem praecipue ponitur poena legis. Hanc regulam sumo ex Bartolo in 1. Continuwus, S Cum quis, n.3, ff. de Verb. obhgationibus. Et eam tradit Felinus in cap. Zz tenore, de Rescriptis, n. 9 et sequentibus, ubi alios allegat , et varia adducit exempla in quibus non conveniunt omnes doctores quos allegat, et plures adducit declarationes et limitationes quae ostendunt regulam esse satis obscuram. Nam, licet membra ejus veritatem continere videantur , quia lex operatur juxta praecipuam intentionem ferentis illam, nihilominus obscurum remanet quando lex intendat punire purum factum vel effectum, et quae regula in hoc servanda sit. Ad hoc ergo explicandum breviter nonnullas assertiones seu regulas subjiciam.
6. Prima conclusio. — Obviatur rutioni Baldi. — Dico ergo primo: quoties una et eadem lex et irritat actum et ponit poenam facienti, talis poena per actum nullum inceurritur. Haec assertio sumitur ex Bartolo in l. Von studium, c. de Legibus, n. 20, et inl. Praetor ait, S 4, ft. de Operis novi renuntiatione, n. 2, et ex Felin. supra, et aliis quos refert Tiraq. de Utroque retract., lib. 1, S 16, n. 8. Estque satis consentanea priori parti regulae praecedentis, quia tunc satis manifeste apparet intentio legis. Nam si irritando actum punit illum, satis aperte ostendit velle punire actum, etiamsi non habeat juris effectum, cum ipsamet lex il- lum impediat. Neque contra hoc obstat ratio Bald. in leg. Fa quidem, c. Si mancipium, arguentis per actum nullum poenam non incurri, quia ex nihilo nihil fit. Hoc (inquam) non obstat, quia actus nullus non est omnino nihil ; nam, licet in ratione venditionis, verbi gratia, sit nullus, est tamen venditio intentata ex pravo animo profecta, ideoque merito puniri potest, et de facto punitur per talem legem. Neque etiam erit inconveniens quod lex simul irritet actum et puniat, quia irritatio potest non esse poena, sed per se convenire, aut propter commune bonum, aut ad resarciendum aliquod damnum, ultra quam restitutionem est actus punibilis ; vel licet sit poena, potest actus esse dignus ea multiphei modo. Priori modo irritavit matrimonium clandestinum Concilium Tridentinum, et nihilominus jubet puniri sic nulliter contrahentes. Posteriori autem modo irritatur a jure venditio simoniaca beneficii, et nihilominus multiplici alia poena punitur. Et consonat optime lex 1, c. de Sepulchro violat., dicens eum qui vendit rem sacram, licet jure venditio non subsistat, laesae tamen religionis incidere in crimen. Idem confirmari potest ex leg. Si quis legatus, in principio, digest. ad leg. Cornel. de Falsis, et ex cap. Si religiosus, de Electione, in 6, et ex Clementina 1 de Consanguinitate et aflfinitate.
7. Objicitur lex Ea quidem. —Objici vero potest lex Fa quidem, c. Si mancipium ita fuerit, etc., ubi dicitur quod, si quis vendidit servum sub conditione ut non posset ei libertas concedi, poena adjecta non servanti conditionem, licet postea dominus manumittat, non tenebit factum, nec servus consequetur libertatem : prior autem venditor servi non poterit exigere poenam a manumittente, quia actus fuit frustratorius. Ibi autem fuerat posita poena in eodem contractu annullante manumissionem, et ita Bartolus ibi inde colligit non satis esse de facto contra fieri ad poenam contrahendam. Respondeo ibi non esse sermonem de lege annullante et puniente, sed de privato pacto prohibente concessionem libertatis sub tali poena, quod pactum ex vi formae suae potius videbatur non annullare actum sed punire tantum, juxta dicta de modo irritandi legum prohibentium. Unde quia illa lex hoc non obstante declaravit manumissionem esse nullam, noluit poenam adjectam exigi, non quia factum inefficax seu frustratorium non possit puniri, sed quia illo modo pactum fuisset nimis rigorosum et inaequale.
8. Secunda conclusio. —Dico secundo: quando lex punit actum sub nomine includente nullitatem ex vi alicujus legis aut institutionis, tunc poena legis incurritur per actum irritum et effectu carentem. Conclusio est clara, et sequitur aperte ex vi prioris partis regulae communis in principio positae, quia tunc satis ostendit lex voluntatem puniendi purum factum ex malo affectu procedentem, cum loquatur de actu qui juris effectum habere non potest. Item quia alias lex illa frustratoria esset: nunquam enim puniri posset malefactor ex vi illius, quia actus de quo talis lex loquitur, ut supponitur, nunquam potest non esse nullus, vel ex se, vel ex eflicacia prioris legis ; ergo ut lex talis utilis sit et habere possit effectum, necesse est ut actum nullum puniat; praeterea quia eadem est ratio hujus et praecedentis assertionis. Ideo enim lex irritans expresse actum et adjiciens poenam punit actum nullum, quia supponit illum nullum, et nihilominus punit ; sed in praesenti etiam lex poenalis supponit actum nullum et de illo loquitur: ergo illum punit non obstante nullitate ; nam quod haec nullitas supponatur ex alia lege, vel per eamdem fiat, nihil omnino refert. Denique declaratur exemplis ; nam poena legis contra rebaptizantem latae sine dubio incurritur per actum nullum, quia per rebaptizationem non potest fieri actus validus : similiter poena legis punientis secundas nuptias vivente primo conjuge incurritur per matrimonium nullum ex eodem capite, quod secundum matrimonium non potest esse validum durante primo; et similiter poena legis punientis clericum in sacris vel religiosum professum uxorem ducentem, per matrimonium irritum incurritur, quia non potest aliter ab hujusmodi personis fieri. Idem ergo est in omnibus similibus in quibus eadem ratio militaverit.
9. Corollarium. — Unde etiam colligo, ampliando assertionem, non solum incurri tunc poenam per actum irritum, verum etiam non posse incurri per actum validum: nam si contingat actum qui putabatur nullus esse validum, non incurretur poena legis, quod mirum videri potest, est tamen verum. Explicatur: nam si quis putans aliquem esse baptizatum illum iterum baptizaret animo rebaptizandi, et postea in re constaret illum non fuisse baptizatum, vel priorem baptismum habuisse essentialem defectum et fuisse invalidum, ille talis non incurreret poenam legis punientis rebaptizantes, quia ille non fuit rebaptizator vere, et in re, sed tantum putative, seu ex conscientia erronea; lex autem punit verum rebaptizantem, non putatum. Idem cum proportione est de illo qui contrahit alterum matrimonium putans esse secundum, et postea intelligit primum fuisse nullum; nam tunc non incurrit poenas. Idem dixi in materia de Censuris de illo qui celebrat vel solemniter ministrat sacramentum, putans se esse excommunicatum ; nam si postea intelligat priorem excommunicationem fuisse nullam, non est factus irregularis, quia haec poena non est imposita excommunicato putato ministranti, sed vere ligato. Ita ergo est cum proportione in praesenti. Atque ita ampliatur etiam primum membrum regulae communis supra positae, quia hae leges de quibus tractamus non solum non puniunt propter effectum, sed etiam desinunt punire quando actus habebit effectum. Unde directe et quasi formaliter puniunt actum quatenus nullus est, et quia fit cum illo defectu irritante, qui per ipsum nomen delicti exprimitur, scilicet, rebaptizationis, secundarum nuptiarum, et similium. Et ita facile tollitur admiratio. quia hujusmodi lex intendit punire tale delictum verum, et non tantum putatum : non est autem tale delictum in re quando actus non est irritus, sed verus, et habens suum effectum.
10. Fit satis questiuncula. — Quaeri autem potest circa hanc et praecedentem assertionem an procedant, si actus intentatus, ex alio capite praeter id quod lex punire intendit, nullus sit; verbi gratia, accipit quis secundam uxorem vivente prima, putans non intervenire ibi aliud impedimentum ; postea vero invenitur secundum matrimonium fuisse etiam nullum ex alio capite, verbi gratia, quia secunda uxor erat consanguinea, vel aflinis in gradu iritante ; incurreturne tunc poena legis punientis secundas nuptias ? Idem est de rebaptizante si in secundo baptismo fuit alius defectus. Videtur enim in his et simihbus casibus incurri poena, quia ibi fit actus exterior purus et ex pravo affectu, quem lex intendit punire: ergo invenitur quidquid necessarium est ad pomnam talis legis incurrendam. Declaratur, quia, si secunda nullitas non tollit primam, érgo neque additio novae nullitatis potest poenam prioris impedire. Nihilominus dico tunc non incurri poenam legis punientis actus propter specialem nullitatem et pravitatem resultantem ex illa circumstantia quam importat nomen sub quo lex punit talem actum. Itaque lex puniens rebajtizantem intendit punire illum qui, quantum ex se, facit seu facere inten- dit baptismum secundum validum, et ita faceret si primum non obstaret. Idemque est cum proportione de secundis nuptiis. Et hac ratione dixi in materia de Baptismo eum qui exterius rebaptizat hominem baptizatum, sine intentione baptizandi, non incurrere poenas, quia revera non facit ex se propriam rebaptizationem, sed fictam ; idemque est de contrahente exterius cum secunda sine consensu et voluntate, etiam quantum ex se. Idem ergo erit etiamsi cum intentione idem facit, sia parte rei intervenit alius defectus etiam ignoratus, quia tunc solum ex conscientia erronea intendit facere secundas nuptias ; in re autem ipsa, eas vere non intentat, quia intentat nuptias alias nullas. Unde etiam fit ut si religiosus contrahat matrimonium cum ea quam ignorat esse consanguineam , animo contrahendi quantum ex se est, et in re illa non sit consanguinea, non incurrit poenas latas contra religiosum ducentem uxorem, sed potius incurret poenam legis prohibentis matrimonium cum consanguinea, quatenus ignorantia talis impedimenti culpabilis fuit, quia matrimonium illud, prout intentatum a religioso, ex alio capite jam non erat verum, sed apparens. Et juxta hanc doctrinam intelligendam puto priorem partem regulae generalis supra positae, cum supponit tales leges punire actum purum cum pravo affectu: intelligi enim debet de puro actu alias sufficiente de se ad effectum, si non intervenit impedimentum, propter quod solum intendit talis lex punire talem actum; et similiter intelligi debet de pravo affectu cui in re subest talis actus, et non tantum in cogitatione vel erronea conscientia.
11. Declaratur et confirmatur : nam si quis scienter rebaptizaret in aqua rosacea, sciens in illa non posse perfici baptismum, non incurreret poenas rebaptizantis. Ergo licet ex ignorantia putet sufficere, non incurret, nam conscientia erronea non sufficit ad poenam humanae legis, si in re non subest actus quem lex punire intendit. Atque hanc doctrinam sumo ex jurisperitis qui dicunt notarium facientem instrumentum falsum non incurrere poenam falsarii, si instrumentum illud ex alio capite falsum inveniatur, sed alio modo extraordinario esse puniendum. Quia, licet lex illa puniat actum ratione falsitatis quae sufficit ad annullandum instrumentum, non tamen punit illum nisi quatenus alias validus esset si falsitas non interveniret. Ita docuit Bald. in 1l. 1, c. de Sepulchro violato, in fine, licet contrarium sentiat in dicto cap. Ex tenore, n. 9, in princip., citans Bart. in l. Si quis legatus, ff. ad Leg. Corneliam de falsis; qui non simpliciter id affirmat, sed cum variis distinctionibus, et nunquam dicit illum notarium incurrere poenam ordinariam falsi, sed esse puniendum propter atrocitatem delicti : quod potest intelligi de poena extraordinaria, ut dixit etiam Daldus. Simile est quod dixit idem Bald., in l. 2,c. de Episcop. audien. Emphyteutam, qui inconsulto domino rem vendit non cadere in commissum, si venditio alias fuit nulla ex defectu solemnitatis, vel ex quacumque alia causa extra illam quod inconsulto domino facta sit. Ut explicuit recte Tiraq. de utroque retract., l. 1, S 1, Gloss. 2, n. 6, cum Cardin. et multis aliis quos refert, et latius idem prosequitur in legibus connubial., Glos. 8, quaest. 24, a n. 205, ubi in n. 217 generalem constituit regulam, quando lex punit actum nullum, intelligendam esse de actu qui non aliunde est nullus nisi ex illo defectu quem lex punire intendit.
12. Tertia conclusio.— Dico tertio: quando lex punit actum qui tempore talis legis validus erat, licet male fieret, et postea fit nullus per legem posteriorem, poena prioris legis non habebit locum in illo actu postea nulliter facto. Ratio sumenda est ex secunda parte regulae supra positae, quia tunc prior lex poenam imponens dirigebat suam intentionem ad actum validum, et solum intendebat punire malitiam quae in aliquo modo faciendi talem actum adjungebatur; ergo postquam annullatus est actus, deficit materia illius legis; nam postea actus qui exterius fit revera non est ille de quo lex prior loquebatur, nec malitia ejus est eadem, sed longe alia; valde enim diversum est actum validum inordinate facere, vel intentare facere actum nullum. Et licet interdum fortasse hoc secundum sit gravius, tamen simpliciter est diversum, et ideo ad illud non extenditur poena prioris legis, praesertim quia, licet sit gravius, potest non esse ita nocivum nec habere illa incommodo quae prior lex considerabat. Et praeeterea ipsa irritatio est quaedam incommoditas quae vicem poenae supplere potest. Exemplum esse potest in matrimonio clandestino, quod ante Concilium Tridentinum validum erat, licet esse prohibitum sub aliquibus poenis : nunc autem irritum est ex vi decreti dicti Concilii, et ideo illud invalide contrahentes non incurrunt antiquas poenas, ut aliquid moderni probabiliter opinantur, et late tractat Sancius, lib. 3 de Matrim., disp. 2, quibus favet Concilium Tridentinum, quatenus praecipit ut clandestine et irrite contrahentes arbitrio Ordinariorum puniantur: sentire enim in hoc videtur illos non incurrere alias poenas per leges vel constitutiones praescriptas. Est autem hoc valde probabile loquendo de poenis, quatenus per leges antiquiores Concilio erant statutae ; nam si aliquae sunt postea per noviores leges statutae vel renovatae, in eis non procederet in rigore haec conclusio, sed ex aliis principiis de illis erit judicandum.
13. Quarta conclusio. —Dico quarto : quando lex prohibet actum quod valide fieri potest non obstante prohibitione, et adjicit poenam, illa non incurritur regulariter nisi per actum validum ; ratio est, quia tunc lex principaliter respicit actum secundum substantiam suam et effectum, et non tantum secundum externam apparentiam; ut, verbi gratia, si lex prohibet venditionem, principaliter respicit ad alienationem, atque adeo ad venditionem validam; ergo illam etiam directe punit; ergo per venditionem invalidam non incurritur illa poena. Idem ergo intelligendum est in similibus, quod etiam confirmat vulgaris regula quod verba cum effectu sunt intelligenda, ut dicitur in cap. Aelatun, de Clericis non residentibus, ubi Glossa multa refert, et habetur in l. 1, ff. Quod quisque juris, ubi etiam dicitur non nocere conatum si nullum habuit effectum, utique quando verba legis de se actum perfectum significant. Et plura refert Tiraq. lib. 1 de Retract., § 1, Glos. 2, n. 5et 6, et Rebuff. in l. Boves, de Verborum significatione, limit. 29 et 3. Juvat etiam generalis regula, nomen simpliciter dictum significare veram rem et non fictam, et consequenter si actum significet, significare actum validum, non nullum. Ut nomen sententie significat sententiam validam, cap. ult., et Clement. ult. de Re judic., et condemnationis verbum, illam significat quae rata est, l. 4, condemnatun, ff. de Re judicata; nomen echaredatio illam indicat quae recte fit, l. Non putavit, S Non quevis, tt. de Bonorum possessione contra tabulas. Et ratio est, quia actus validus et nullus non nisi analogice tales sunt, et ideo simpliciter vox sumpta stat pro valido, de quo vide Rebuf. in l. Boves, limitat. 1, n. 9; et Rip. in dict. S Condemuatum, d. n. 4. Et augetur ratio; nam maxime hoc debet procedere in poenis, quia restringendae sunt et ad verborum proprietatem et rigorem coarctandae.
14. Obviatur objectioni.—Sed objici potest: nam sequitur sacerdotem excommunicatum ac denuntiatum ministrantem alicui sacramen- tum poenitentiae non incurrere irregularitatem; consequens est falsum; ergo. Sequela patet, quia illud sacramentum est nullum ex defectu jurisdictionis ; ergo per illum actum non incurritur irregularitas, quae est poena sacerdotis excommunicati ministrantis sacramenta. Propter hanc et similes exceptiones dixi in assertione accipiendam esse regulariter, non infallibiliter. Illum ergo casum de sacerdote excommunicato absolute tractavi in tomo 5, disp. 11, sect. 3, n. 13, et probabilius judicavi, non obstante nullitate absolutionis, incurri irregularitatem in eo casu; et idem nunc etiam videtur, quia considerata intentione canonum, sub illa prohibent excommunicato omnem usum potestatis ordinis, etiamsi fiat cum illo defectu quem necessario habere debet, prout fit ab excommunicato. Ttaque lex quae fert talem poenam jam supponit defectum in tali actu facto ab excommunicato, et illum intendit punire; et ideo etiamsi nullus sit, dummodo illam nullitatem habeat ex vi excommunicationis, punit illum. Et hoc est maxime in legibus attendendum, reduciturque ad regulam in secunda assertione positam, quia si lex explicite vel virtute supponit nullitatem in actu, vel defectum unde illa solet oriri, licet non semper oriatur, censetur punire etiam actum illum qui nulliter fit ex vi censurae, vel alterius similis defectus ; quando autem nullitas provenit ex alio capite, cessat praedicta ratio, et procedit generalis regula quod lex loquens de actu intelligitur de actu valido, quia solum ille simpliciter talis existimatur.
On this page