Prooemium
Prooemium
Diximus in tribus libris proxime praecedentibus de omnibus quae spectant ad rationem et efficaciam legis, tam civilis quam canonicae, et ad quasdam earum generales species quae omnes mutationem admittunt; et ideo priusquam de jure humano non scripto vel de privato dicamus, de mutatione legis humanae scriptae dicendum est, simulque canonicam et civilem comprehendemus , quoniam utraque mutationem admittit, et doctrina quoad hanc partem communis est ac fere uniformis. Distinguendae autem sunt variae mutationes quae in humana lege fieri possunt; potest enim mutari interdum quasi ab intrinseco et de se, aliquando vero ab extrinseco agente; et utraque mutatio accidere potest vel in parte solum vel in tota lege. Dico autem legem mutari ex se et ab intrinseco, quando ex defectu materiae, vel finis, aut rationis ejus obligatio cessat. Et quando hoc contingit tantum in parte, seu in particulari occasione, dicitur legis interpretatio, seu aequitas, aut epiikia; quando vero integra mutatio accidit, cessatio dici potest, et ita a nobis appellatur. Ab extrinseco autem mutatur lex quando per contrariam actionem aufertur ejus obligatio, et si quidem id fiat ex parte, vocatur dispensatio, sub qua commutationem comprehendo; si autem fiat in tota lege, vocatur abrogatio, seu irritatio, aut ablatio legis. Ex quibus quatuor membris consurgunt sigillatim pertractanda, interpretatio, cessatio. dispensatio et abrogatio legis, quibus addi solet mutatio legis per additionem, ut constat ex D. Thoma, quaest. 97, art. 4. Verumtamen si additio legis fiat sine diminutione vel abrogatione praexistentium legum, magis per- tinet ad introductionem novae legis quam ad mutationem de qua tractamus, et ideo nihil de mutatione illa nobis dicendum superest. Si autem lex nova antiquioribus deroget, jam non est pura additio, sed mutatio quae sub abrogatione comprehenditur, et ita quatuor membra sufficiunt. Et quod ad primum spectat, licet sola interpretatio, per quam lex declaratur in speciali casu non obligare per epiikiam, ad legis mutationem pertinere videatur, nihilominus, ut illa melius intelligatur et propter materiae complementum, operae pretium erit aliquid de interpretatione humanarum legum generaliter praemittere.
On this page