Text List

Caput 1

Caput 1

De ratione recte interpretandi legem humanam quoad legitimum sensum ejus.

CAPUT I. DE RATIONE RECTE INTERPRETANDI LEGEM HUMANAM QUOAD LEGITIMUM SENSUM EJUS.

1. Triplicem legis interpretationem distinguere possumus ex Glossa in l. S de interpretatione, ft. de Legibus, et Panorm. et Deci. in cap. 1 de Postul. Prael.; Sylvest., verbo nterpretatio, scilicet, authenticam, usualem et doctrinalem. Authenticam voco quae fit auctoritate illius qui potest legem condere, usualem quae consuetudine et ipso usu fit, et doctrinalem quae fit per doctrinam, et auctoritate interpretum ; hic de hac tertia praecipue loquimur, et ideo breviter alias duas expediemus. Dicta vero Glossa aliud membrum addit illius interpretationis, quae fit per sententiam judicis. Sed haec sub consuetudine includitur, ut patebit inferius loco suo.

2. Dari posse interpretationem quae legis auctoritatem habeat.—Primo ergo certum est dari posse interpretationem aliquam legis quae auctoritatem legis habeat, hanc vero fieri non posse nisi vel ab ipsomet legislatore, vel successore, vel superiorem jurisdictionem habente. Tota assertio facile probatur, quia interpretatio haec saepe est necessaria ad bonum commune, et non excedit potestatem legislatoris; potest ergo cum auctoritate legis ab eo fieri, non vero ab inferiori qui legem ferendi non habet potestatem, vel non talem ut cadat in actum superioris. Et hoc est quod dicitur in l. ult., c. de Leg., omnem legis interpretationem ab imperatore datam ratam et indubitatamn habendaan esse. Et reddit rationem, quia si leges condere soli imperatori concessum est, etiam leges interpretari solo digmum nperio esse oportet. Quod necesse est intelligi de hac interpretatione quam authenticam vocamus, de qua etiam dicitur in cap. Znter alia, de Sentent. excom.: Ut unde jus prodat interpretatio quoque procedat. Estque optimum et novum exemplum in motibus propriis Sixti V de illegitimis ; nam per priorem de illis disposuit, per posteriorem vero priorem interpretatus est, et uterque eamdem legis auctoritatem habet. Est autem advertendum non tantum eamdem personam posse hoc modo legem suam interpretari, sed etiam eamdem sedem, ut ita dicam, seu successorem in eadem potestete, ut clare probatur in dicto cap. Znter alia. Et ratio est, quia lex non procedit a persona nisi ut habente potestatem, et lex semper pendet ab eadem potestate, in quacumque persona sit; ergo qui in eadem potestate succedit semper potest praedecessorum leges interpretari. Verum quidem est eumdem hominem posse certius explicare suam mentem et sensum quem revera Ahabuit quando legem condidit, quia solus ipse voluntatem suam certo cognoscit; successor vero solum potest illam conjectare. Nihilominus tamen potest successor interpretari sensum in quo lex recipienda est et observanda, et hoc modo dicitur haec authentica interpretatio. Unde etiam manifestum est posse superiorem hoc modo legem inferioris interpretari, quia non est necesse ut attingere certo possit personalem (ut sicdicam) sensum et mentem ejus, quia hoc neque in successore est necessarium; sed satis est ut possit definire ac statuere quomodo talis lex accipienda sit et custodienda, quod melius potest facere per jurisdictionem superiorem quam per aequalem, ut constat. Superiorem enim voco non tantum in dignitate vel extrinseca perfectione, sed in subordi- natione et praelatione; quo modo jurisdictio regis est superior jurisdictione praefecti aut proregis , et jurisdictio Papae jurisdictione Episcopi ; non vero ita comparatur Archiepiscopus ad Episcopum, unde non potest sic interpretari legem ejus.

3. Hanc interpretationem mon solum esse uudam declarationem, sed aliquando mutationem. — Quae requiruntur ut interpretatio dicatur authentica.— Unde etiam intelligitur frequenter contingere ut haec interpretatio non sit nuda declaratio sensus prioris legis, sed mutatio etiam aliqua, vel addendo vel minuendo, quia totum hoc cadit sub potestatem ejus cujus auctoritate fit talis interpretatio, et potest esse ad commune bonum necessarium. Unde licet contingat interpretationem non videri omnino adaequatam proprietati verborum legis, non est dubitandum de auctoritate et efficacia interpretationis, quia cum auctor ejus possit aliquam mutationem facere, saepe cum interpretatione illam miscet sub eodem interpretationis nomine illam comprehendendo, fortasse per modestiam et comitatem, ut videre licet in cap. 4 de Juram. calum., et cap. unic. de Cleric. conjug., in 6, cum similibus. Denique observare oportet haec omnia intelligenda esse de lege quae directe fit ad interpretandum priorem. Saepe enim unam legem per aliam interpretamur, licet neutra ad hunc finem condita sit, sed ex certo sensu unius veriorem alterius sensum colligimus, aut conjectamus, vel propter consonantiam, vel propter verborum usum, vel propter similitudinem rationis, aut aliquid simile: tunc autem interpretatio non est authentica, sed sub doctrinali comprehenditur, quia non habet legisauctoritatem, ut per se constat. Ut ergo authentica sit interpretatio, oportet ut habeat omnes legis humanae conditiones, atque adeo ut sit justa, procedens a legitima potestate, sufficienter promulgata, etc. Unde consequenter fit ut haec ipsamet lex humana interpretativa alterius exposita sit dubiis et obscuritatibus, ac subinde ut etiam propter illam aliae interpretationes necessariae sint. Ideoque observant doctores quod constitutio declarans aliam, in his quae non exprimit recipit omnes interpretationes quas constitutio declarata, ut sumitur ex Glossa in Clemen. Statun, verbo Consuetudo, de Electione, et in cap. Zs qui, verb. Vel electi, de Elect., in 6, et habetur expresse in Authentica de Filiis ante dotalia instrumenta natis, in fin., collat. 3, ubi id notant Glcss.-et Bart., et alii quos referunt Matienz. lib. 5 Recopil., t. 4, 1. 2, Glos. 6, num. 10; Burg. de Paz., lib. 1 Tauri, num. 2388.

4. Interpretationem ex usu sumptam interdum posse esse authenticam. — Secundo, dicendum est multum valere interpretationem ex usu desumptam ad legis obligationem praescribendam, et interdum talem esse posse ut authentica sit et pro lege habenda. Haec assertio communis doctorum est, ut sumitur ex cap. Cum dilectus, de Consuetudine, quatenus in eo dicitur consuetudinem esse optimam legum interpretem, quod etiam habetur in 1. Si de interpretatione, ff. de Legibus. Pertinet antem ad materiam de consuetudine, et ideo illam prosequemur in cap. 7 libri sequentis ad finem.

5. Aliquando necessaria est doctrinalis interpretatio in legibus humanis. — Tertio, dicendum est leges humanas etiam admittere docirinalem interpretationem, quae, licet per se non inducat obligationem quia non habet potestatem introducendi legem, habet tamen suum auctoritatis gradum, qui potest interdum esse tam certus ut inducat necessitatem. Hoc totum adeo notum est ut probatione non indigeat; nam haec est humana conditio ut vix possit homo tam perspicuis verbis sensum suum explicare, quin ambiguitates et dubia nascantur, praesertim quia lex humana loquitur breviter et in generali, et in applicatione ejus ad varios casus in particulari oriuntur frequenter dubia, propter quae judicium prudentum et declaratio doctrinalis necessaria est. Denique ex hac necessitate orta est juris civilis peritia, cujus praecipuus finis est verum sensum veramque interpretationem legum humanarum tradere. Quod munus commendatur in l. unic., cap. de Professoribus qui Constantin. lib. 12, quatenus honorari jubet eos qui illo munere probe utuntur.

6. Convenientia interpretum magnam habet auctoritatem.—DbDe hac igitur interpretatione certum est non habere vim legis, quia non procedit a potestate jurisdictionis, sed a scientia et judicio prudentum, et ideo dicimus per se non inducere obligationem. Quia vero in omni arte judicium peritorum in illa magnam inducit probabilitatem, ideo etiam in hac legum humanarum interpretatione haec doctrinalis interpretatio magnum habet auctoritatis pondus. In quo varii gradus esse possunt; nam Si in alicujus legis intelligentia omnes interpretes conveniant, faciunt humanam certitudinem, et regulariter loquendo etiam inducent obligationem servandi legem, et utendi illa in praxi juxta talem interpretationem ; tum quia tanta consensio doctorum indieat communem acceptationem et observantiam legis in illo sensu; tum etiam quia vix potest accidere ut contra communem omnium doctorum interpretationem tam efficax ratio occurrat, ut in conscientia reddat securam contrariam intelligentiam. At vero ubi variae sunt doctorum in terpretationes, juxta pondus rationum et doctorum auctoritatem judicandum est; occurrebat hic disputatio de electione opinionum , illa vero ad materiam de conscientia spectat.

7. Tria notanda ut verius sensus legis colligatur. — Sed circa hanc interpretationem interrogari potest quibus principiis seu regulis utendum sit ad verum sensum et obligationem legis colligendam. In quo puncto latissime scribunt juris interpretes, quia proprie ad illos spectat ; quia vero etiam theologis aliqua directio in legum ac canonum intelligentia necessaria est, eam breviter comprehendemus. Tria igitur capita observanda sunt, quae supra tractando de forma legis distinximus, scilicet, verba legis quatenus significativa sunt, mens legislatoris, et ratio, et de singulis aliquid est dicendum, quoniam ex his omnibus pendet vera interpretatio legis. Circa verba dicendum est in omni lege humana primum omnium spectandam esse verborum proprietatem, id est, propriam significationem : nam ex illa maxime sumenda est vera interpretatio legis, semperque est praeferenda nisi aliquid obstet. Sic enim de testatore dicitur inl. Non aliter, ff. de Legat., non aliter a significatione verborum ejus recedi, quam cum manifestum est aliud ipsum sensisse ; ergo multo magis de verbis legislatoris idem asserendum est. Unde in 1. 4, 8 Si is quà navem, tf. de Exercitoria actione, dicitur in dubiis non esse recedendum a verlis edicti; et inl. Prospexit, ff. Qui eta quibus, verbis inhaerendum esse etiamsi res gravis esse videatur. Quod quidem (ait) perguam durum, est, sed ita lea scripta est. Hinc etiam in cap. 2, 8 Sed neque, de Translat. Episcop., concessa cessione episcopatus non censetur concessa translatio. Et ratio redditur, nan si circa translutionem idem fieri voluasset quod de cessione diwerat, et de translatione poterat expressisse; significans non esse recedendum a proprietate verborum, quoad fieri possit; similia habentur in cap. Ad audientiam, de Decim.

8. Ratio vero clara est, quia verba in communi sermone usurpantur in propria signifi- catione; nam idcirco illam recipiunt ; ergo multo magis hoc intelligendum est servari in legibus, quia debent esse clarae et non expositae circumventionibus et falsis interpretationibus; ut supra diximus. Unde confirmatur ab incommodo, quia alias nihil esset certum in legibus, neque per illas possent regulari actiones hominum, quia unusquisque posset suo arbitrio ad improprios sensus illas derivare. Confirmatur secundo, quia propter hanc regulam docent Patres verba Scripturae in proprio sensu esse accipienda, nisi ex circumstantiis vel aliis locis aliud constet, quod maxime observandum est ubi dogmata fidei aut morum traduntur ; idem ergo est cum proportione in lege, quae est regula morum. Denique etiam dialectici dicunt analogum simpliciter sumptum accipi pro principali significato ; verba autem, si praeter sensum proprium habere possunt improprium, sunt quasi analoga, et in eis sensus proprius est quasi principale analogatum ; ergo absolute posita in lege accipienda sunt in proprio ac principali statu. Atque hanc regulam tradunt jurisperiti communiter , ut late refert Tiraquel. in l. Si unquam, S Libertis, num. 45 et sequentibus, et attingit breviter Constant. Rog., tract. de Jur. interpr., quaest. 2, num. 20. Quando autem vel quomodo haec regula deficiat, ex dicendis patebit.

9. Duplex verborum proprietas. — Significatio usualis ad naturalem vel civilem reducenda. est. — Observandum est autem in hoc puncto in verbis juris seu legum duplicem proprietatem solere distingui : unam naturalem vocant, aliam civilem. Prior non sic appellatur quia significatio aliqua verborum legis fit a natura, constat enim omnia verba humanarum legum ad placitum et ex impositione significare, sed quia quaedam significatio est ex simplici et primaeva verborum impositione, et in ea solent significari res prout vere ac naturaliter sunt, sicut dictio mors significat naturalem mortem. Significatio autem civilis dicitur quae est per extensionem, parificationem, vel fictionem juris, ut dictio mors significare solet civilem, qualis fit per religiosam professionem, et filius adoptatus dicitur filius, et sic de aliis. Quibus addi posset tertia significatio, quae vocari potest usualis, quia est ab usu et consuetudine loquendi, quae magnam vim habere solet in significatione vocum intepretanda, adeo ut in legum expositione proprietati etiam verborum usus praeferendus sit, ut jurisperiti cum Bart. docent n l. Non dubium, c. de Legibus, in l. Labeo, ft. de Suppellectile legata, et in l. 1, ff. de Suis et legitimis haeredibus; Panormit. in Proocem. Decret., ubi latissime Felin. plurima congerit. Ne vero tot membra multiplicemus, hanc significationem ad duas praecedentes revocamus : nam si usus verbi sit communis totius populi in vulgari modo loquendi, jam illa significatio est facta magis propria magisque naturalis quam primaeva, quia usus habet vim derogandi institutionem et mutandi impositionem humanam. Si autem usus sit solius juris, talis significatio sub civili continetur.

10. Quomodo regula tradita sit intelligenda. —Ahegula ergo proposita de priori proprietate est intelligenda per se loquendo, et nisi circumstantiae occurrentes vel alia jura cogant extensionem vel limitationem facere,ut in sequentibus prosequemur. Atque ita sumitur ex l. ult. cod. de His qui veniam aetatis, etc., ubi perfecta vel legitima aetas simpliciter dicta accipi dicitur pro naturali, non pro illa que imperiali beneficio suppletur. Idem sumitur ex cap. Susceptum, de Rescript.. in 6, ubi id notat Glossa, verb. Non morte, citans alia jura, et latius Tiraq,, dicta l. Sà unguam, verb. Susceperit, n. 11. Sed observandum circa hoc est regulam hanc potissimum habere locum in vocibus usualibus, ut sic dicam, quas leges seu jura accipiunt ex communi lege hominum; sunt vero aliae voces quae sunt propriae ipsius juris et ab ipso inventae, sicut unaquaeque ars propria habet vocabula quibus utitur, ut in jure canonico tales sunt vox censura, eacommunicatio, et similes; et in jure civili uwsucapio, praescriptio, et similes; in his ergo vocibus significatio civilis seu secundum jus est significatio naturalis illarum ; nam est ex primaeva impositione, et res per talem vocem significata non habet aliam naturam nisi quam habet ex institutione juris, et ideo secundum eam significationem sunt tales voces in legibus accipiendae, et proprietas illarum ex jure sumenda est.

11. Quando vox habeat plures significationes quid faciendum.—Sed quid si vox habeat plures significationes proprias in naturali proprietate ? Respondeo tunc utendum esse regula quae in omnibus sermonibus ambiguis seu aequivocis prudenter observari solet, videlicet, ut legis materia aliaeque circumstantiae attente ponderentur ; nam ex illis determinabitur facile verborum significatio. Maxime vero legis initium considerare et cum illo sequentia conjungere necesse est, quia ad illud debent trahi sequentia, nisi aliquid obstet. Nam in prooemio constistutionis solet causa finalis et principaliter movens contineri, et ideo illud maxime spectandum est ad legis intelligentiam, ut communiter tradunt jurisperiti quos late refert Tiraq. in tract. Cessante causa, limitat. 1, n. 64 et 65; et Molina l. 1 de Primogen., c. 5, a n. 3; et Gutier. in Practicis, 1. 3, quaest. 17, n. 90. Unde etiam in contractibus initium et causa spectantur, l. Si procuratorem, in princ., ff. Mandati; ergo multo magis in legibus observandum est initium ut ad illud caetera accommodentur. Quin potius additur in1.24, ff. deLegibus, incivile esse, nisi tota lege perspecta, una aliqua ejus particula proposita, judicare. Ttaque ex antecedentibus et consequentibus cum materia et aliis circumstantiis determinanda est aequivoca verbi significatio. Quod si verba legis adeo essent aequivoca ut neque ex antecedentibus, neque ex subsequentibus, nec ex materia aut ratione legis constare posset definitus sensus ejus, illa non esset lex, quia non solum non esset clara, verum etiam neque mentem legislatoris satis significaret. Vix autem fieri potest quin altera significatio sit rei de qua tractatur magis accommodata, et illa ferenda est juxta regulam legis 68, ff. de Regulis juris : Quoties idem sermo duas senLtentias exprimit , ea potissimum accipietur quae rei gerende aptior est. Idem a simili sumitur ex l. S servcus pluriwm, S ult., ff. de Legat. 1.

12. Quid circa intentionem considerandum legislatoris. — Circa intentionem seu mentem legislatoris considerandum est ab illa potissimum pendere tam substantiam quam efficaciam legis, quia, ut probatum est in l. 3, mens legislatoris est anima legis, unde sicut in vivente substantia et operatio vitae ab anima maxime pendet, ita in lege a mente legislatoris. Illa est ergo vera interpretatio legis per quam mentem et voluntatem legislatoris assequimur, et ideo quacumque ratione de mente legislatoris constare possit, secundum illam maxime erit lex interpretanda. Quod potest confirmari ex principio generali, quod ex Greg. traditur in cap. Humanae aures, 22, q. 5: Non debet aliquis verba considerare, utique nuda, sed intentionem et voluntatem, quia non debet intentio verbis deservire, sed verba intentioni. Quae verba non inveniuntur in Gregor., sed sunt Coelestini, ut infra videbimus. Denique confirmatur ex usu jurium, considerantium utique mentes legislatorum, cap. S postquam, de Electione, in 6, ibi : Ea sui mente eci- git, etc., et in c. Secundo requiris, de Appel., ex intentione legislatoris verba extenduntur, quia verba intentioni deserviunt, ut ibi allegatur. Sic etiam inl. Cum mulier, ff. Solut. matr., ex mente legis negatur marito propter lenocinium accusatio uxoris de adulterio. Idem probatur optime ex l. Scire etiam, S Aliud, ff. de Excusat. tutorum, ibi: Sed etsi mawime verba legis hunc habebant intellectum, tamen mens legislatoris aliud vult. Simile etiam de Testamentis dicitur in l. Non aliter, in princ., ff. de Leg. 3.

13. Quaeret vero aliquis qui possit fieri ut mens praeter verba aliquid conterat ad legem interpretandam, quia homines non possunt mentem alterius hominis percipere, nisi ex verbis ejus ; nam, ut Gregorius dicit, 26 Moral. et infertur in dict. cap. Humana aures, initio: Apud homines cor verbis, apud Dewm vero verba pensantur ex corde; hic autem agimus de humano judicio et intelligentia, quomodo ergo potest sensus legis, quae in verbis consistit, ex mente sumi, cum ipsa mens per verba tantum nobis possit innotescere ? Et confirmatur : nam si legislator per verba legis suam mentem non declaret, non constitueretur lex, nec oriretur obligatio, etiamsi ex aliis conjecturis possemus aliquo modo voluntatem legislatoris cognoscere, quia (ut supra dictum est) lex non constituitur voluntate principis, nisi per verba legis sufficienter extet expressa, quia voluntas sola non sufficit per se ad obligandum, nec etiam est satis quod aliunde privatim innotescat, sed necesse est ut in ipsa lege sufficienter contineatur : ergo non possumus e contrario per voluntatem cognoscere verborum sensum.

14. Quomodo mens legislatoris potest esse vegula interpretandi.—Ad interrogationem respondetur, cum dicimus mentem legislatoris deservire ad interpretandam legem, non esse sensum, ipsam voluntatem legislatoris mere internam vel secundum se spectatam esse posse regulam interpretandi legem; contra hunc enim sensum recte procedunt objectiones factae ; sed sensus est verba nude sumpta saepe esse ambigua et ex variis intentionibus ac voIuntatibus posse procedere, et ideo ex adjunctis, id est, ex materia aut circumstantiis prudenter pensandum esse ex qua voluntate et intentione processerint, et tunc ad intentionem legislatoris accommodandam esse verborum significationem et interpretationem. Ita sumitur ex sententia Hilarii, l. 4 de Trinitat., dicente : Zntelligentia dictorum eu causis est assumenda dicendi, quia non sermoni res, sed ei est sermo subjectus, cap. Intelligentia, de Verb. significat. Verum est igitur homines judicare de mente loquentis ex verbis, non tamen ex illis nude et abstracte sumptis, sed ut conjunctis omnibus circumstantiis a quibus determinari possunt ad hanc intentionem potius quam aliam indicandam : unde ad confirmationem fatemur legem non constitui per internam voluntatem, nisi in lege ipsa sufficienter manifestetur, ut probat ratio facta. Nihilominus tamen, ut verba legis sufficienter indicent intentionem et voluntatem legislatoris , non est necesse ut abstracte et nude sumpta illam indicent, sed possunt ac debent ex omnibus adjunctis determinari.

15. Secundo, interrogari hic potest an mens legislatoris plus conferat ad veram interpretationem legis quam verba, vel e converso. Nam ex dictis videtur sequi plus menti esse tribuendum quam verbis, quia mens est praecipuum in lege, nam est vita ejus. Item, propter quod unumquodque tale, et illud magis; sed verba sunt propter mentem, et non e contrario; ergo praeferenda est mens verbis. Unde in cap. In his, de Verb. significat., dicitur : Non debet aliquis considerare verba sed voluntatem, cum non intentio verbis, sed verba intentioni debeant deservire. In contrarium vero facit, quia, licet ordine intentionis mens sit prior verbis, sic enim dicuntur verba esse propter mentem, quia ad illam indicandam instituta sunt, nihilominus ordine executionis seu in genere causae instrumentalis priora sunt verba ; nam per illa devenimusin cognitionem ments et voluntatis legislatoris; ergo praeferenda est verborum vis in legis interpretatione. Et confirmatur; nam illud est praeferendum quod certius est; sed verborum proprietas est certa et clara: mens autem legislatoris solum per conjecturas cognoscitur, in quibus saepe homines falluntur ; ergo praeferenda sunt verba per se loquendo, vel saltem regulariter. Quod videtur sentire Tiraquel. in dict. l. Si unquam, verb. Libertis, n. 23 cum Bald., in cap. Licet, de Elect.

16. Quo sensu verba sunt signa voluntatis Iggislatoris. — Interdum proprietas verborum relinquenda, ut mens legislatoris investigetur. — Respondeo hanc comparationem non posse fieri inter verba legis et voluntatem legislatoris, ut in se est mere interna, cum voluntas non hoc modo cognoscatur, neque ut sic deservire possit ad intelligendam legem. Potest ergo fieri comparatio vel inter verba ex una parte, et alias conjecturas quibus mentem legislatoris indagamus ex alia, vel inter vim et proprietatem verborum, et mentem legislatoris sufficienter conjectatam per varia signa simul sumpta. Priori ergo modo dicendum videtur verba per se loquendo esse potissimum signum voluntatis legislatoris, et illo maxime ntendum esse ad mentem legis perspiciendam, non tamen illo solo, sed simul cum aliis a quibus interdum vinci ac superari potest. Primum horum intendunt doctores allegati, et constat, quia significatio verborum est magis expressa et certa, item quia verba sunt quae ex intentione legislatoris potissimum assumuntur ad declarandam voluntatem suam ; ergo illa etiam primo ac principaliter consuli debent ad eamdem voluntatem cognoscendam. Altera vero pars sufficienter probata est in principal regula et in declaratione praecedentis dubitationis. Unde constat, in secundo sensu comparationis, mentem legis, utcumque sufficienter cognita sit, esse verbis praeferendam, quod satis probant rationes priori loco factae. Probatur etiam ex l. Von dubiwmn, c. de Legibus, dicente contra legem agere quà per occasionem verborum contra, legis nititur voluntatem ; est ergo voluntas verbis praeferenda. Item in 1. Nominis, de Verb. signific., dicitur ex lege esse, tum quod est ex sententia legis quam quod exm verbis, ubi Gloss. exponit: Tam quod est ex sententia preter verba quam quod est ex verlis et sententia ; nam quod est ex verbis sine sententia non est lex, ut visum est. Hoc denique modo dicitur in dict. 1. Non aliter, ff. de Legat. 3, a verbis legis recedi, ubi de mente legislatoris constat. Dicimur autem a verbis legis recedere, quando illa extendimus, vel restringimus, vel multo magis quando a proprietate verborum aliquantulum recedimus, quod etiam facere licet, quando necessarium est ut a mente legislatoris non recedamus, quia tunc verba revera non significant voluntatem legislatoris secundum suam proprietatem, sed secundum aliquam translationem ; unde est illud Gregor. in cap. Preterea, de Verb. signific.: Plerumque dum proprietas verborum alttenditur, sensus veritatis amttitur.

17. Quibus modis mens legislatoris indaganda. — Tandem vero interrogari potest quibus modis vel conjecturis utendum sit ad mentem legislatoris indagandam praeter nudam vim verborum. Respondeo multa assignari a jurisperitis ; praecipua vero capita sunt haec: Primo, materia legis; nam illi maxime debent verba deservire, juxta sententiam Gregorii supra citatam. Sic in cap. 2 de Translat. Episc., § Sed neque, exponitur Ecclesiam dici viduatam, etiamsi habeat Episcopum non consecratum vel inutilem, quia materia talem sensum postulabat. Sic etiam in l. S vere, ff. Locati, verbum donationis per verbum translationis exponitur, materia exigente. Secundo, quoties verborum proprietas induceret injustitiam, vel similem absurditatem circa mentem legislatoris, trahenda sunt verba ad sensum etiam improprium in quo lex sit justa et rationabilis, quia haec praesumitur esse mens legislatoris, ut multis juribus declaratum est in tit. de Legib., ff. Et in eis ratio ostenditur. Nam in l. 18 dicitur : Benignius leges interpretandae sunt, quo voluntas earum conservetur. Ergo si necessaria sit etiam impropria interpretatio ut voluntas sit vel praesumatur justa, in eo sensu accipienda est lex, quia alias non conservabitur voluntas legislatoris, cum lex injusta non sit lex. Et in l. 19 additur: /n ambigua voce legis ea potius accipienda est significatio, quae vitio caret, presertim cum voluntas legis em hoc colligi possit; quia nimirum sine vitio esse praesumenda est. Quod habet verum etiamsi illa ambiguitas sit per analogiam vel improprietatem, et idem sumitur ex l. Nulla Juris ratio, eodem.

15. Semper aliqua proprietas verborum sercanda.— Tertio, ex comparatione ad alia jura potest indagari mens legislatoris in aliqua lege, etiam praeter vim et proprietatem verborum ejus, idque dupliciter : primo, ex repugnantia et contrarietate aliarum legum quae oriretur in uno verborum sensu, et vitatur in alio; tunc enim interpretamur mentem legislatoris non fuisse derogare superioribus legibus aut illas corrigcre, et ideo usum fuisse verbis in ea significatione quae cum aliis juribus stare possit; quia non receditur a jure antiquo, nisi quatenus in novo exprimitur, 1. Precipimus, in fin., c. de Appellat., et notat Gloss. in cap. Cupientes, S Quod si, verb. Petere, de Elect., in 6; correctio enim et mutatio legis odiosa est et de se non admittitur, nisi ubi omnino vitari non potest. Unde addunt jurisperiti vitandam esse etiamsi opus sit verba posterioris legis minus proprie interpretari. (Vide Gutier. in Pract., l. 3, q. 15, a. 24 et 25). Ka docent Anton. de Butr. in cap. Cum dilectus, de Consuet., n. 15, et ibi Imol., n. 12; et Felin. in cap. Non potest, de Re judic., n. 8, S Limita dupliciter, cum Panorm. in cap. Cum olim, de Re judic., in fin., qui ad hoc etiam inducit Gloss. ult. interpretantem illum textum juxta hanc regulam. Nam cum textus ille requirat concordiam eligentium, et concordia in rigore significare videatur ut nullus discrepet, nihilominus sufficere censet ut fiat majori parte consentiente ; nam haec est concordia juridica de qua intelligenda est illa lex, cum non declaret se velle communi juri derogare. Unde colligo ita licere ob eam causam verba legis improprie interpretari, ut tamen servetur aliqua proprietas verborum , saltem secundum consuetudinem juris, ut in exemplo adducto constat, et idem invenitur in aliis quae afferri solent. Estque valde consentaneum rationi, quia esto non semper legislatores loquantur juxta naturalem proprietatem verborum, semper tamen videntur loqui saltem secundum aliquam juris proprietatem aut consuetudinem, quando materia aliud non postulat. Neque major extensio videtur admittenda, ne detur occasio et licentia corrumpendi jura, quod est majus incommodum quam admittere aliquam juris correctionem. Altera via colligendi mentem legislatoris per comparationem ad alia jura est per concordiam. Ubi enim conveniens sensus legislatoris sumi non potest ex verbis in rigore ac naturali proprietate sumptis, et alia significatio suppetit in qua sensum accommodatum reddunt, multum juvabit si talis significatio verborum consentanea sit aliis juribus, in quibus similia verba in illo sensu accipiuntur vel aequiparantur: tunc enim valde probabilis fit talis interpretatio ex mente legislatoris, quia secundum jus loqui praesumitur. Et hoc maxime habet locum quando talis interpretatio benigna est et nullum aliud habet incommodum; nam benigna interpretatio legis, caeteris paribus, praeferenda est, juxta leg. Benignius, ff. de Legibus.

19. BRatio legis valde conducit ad mentem legislatoris indagandam. — Ultimo circa rationem legis addendum est illam quidem non sufficienter continere mentem legislatoris ; si tamen de illa constet multum valere ad eamdem mentem legislatoris investigandam. lIta docuit Bald. in cap. Zicet , de Elect., et Decius in cap. Secundo requiris, de Appell., et plures alii apud Tiraq., in dict. 1. Si unguam, § Libertis, n. 23, et prior pars constat , tum quia ratiolegis non est textus legis, tum etiam quia multa per legem humanam statuuntur arbitrio potius quam certa ratione:, et ideo non omnium quae per leges statuumtur, vatio reddi potest, ut dicitur in l. Non omuium, de Legibus. Quamvis enim lex semper sit rationi consentanea, nihilominus electio inter ea quae rationabilia sunt saepe non habet rationem, et ideo non semper est investiganda, ut dicitur in l. Ft ideo, ff. eodem ; ergo sola ratio legis non continet legislatoris voluntatem, quia pro suo arbitrio potuit non in omnibus illi conformari, sed solum quatenus voluit et suis verbis explicavit. Unde intulit Bald. supra, majoris momenti esse verba quam rationem, etiam magistralem, ut ipse loquitur, quia verba sunt quasi legis substantia et immediate continent voluntatem legislatoris ; ratio autem solum remote illam indicat.

20. Ratio legis in ipsa contenta magnaum indicium mentis est legislatoris.—Nihilominus tamen posterior etiam pars verissima est. Oportet tamen circa illam advertere duplicem esse posse rationem legis, unam in lege non expressam, sed ab interpretibus excogitatam; aliam in lege ipsa explicatam. Prior ergo ratio, licet aliquid conferat ad assequendam legislatoris mentem, non est tamen certum indicium, sed probabilis tantum conjectura ; tum quia saepe ratio non est certa, sed in opinione doctorum posita est, tum etiam quia multo minus certum est illam fuisse rationem quae movit ipsum legislatorem, cum possint esse aliae a quibus moveri potuerit, et consequenter est incertum ad quam rationem magis accommodandus sit sensus legis. At vero quando ratio legis in ipsa lege continetur, magnum indicium esse potest mentis legislatoris, et post verba ipsa videtur secundum certitudinis locum obtinere, quia tunc ratio legis est aliquo modo pars ejus; nam in ea continetur, ut supponitur. Unde necesse est ut praeceptum et voluntas legislatoris sit rationi suae accommodata, et consequenter ut verba significantia actum praeceptum, si ambigua sint, ex ratione ibi expressa determinationem accipiant ; ergo ex tali ratione efficaciter probatur mens legislatoris. Quod ideo manifestum visum est Bartolo et multis alüs jurisperitis, ut saepe non distinguant inter hanc rationem et mentem legislatoris, et utramque pariter vocant animam legis ut supra l. 3 dixi, et attigit Deci. loco proxime citato. Verumtamen, licet illa duo sint valde propinqua, in rigore sunt distincta ut ibi probavi, et ideo ratio est medium ad indagandam mentem, et moraliter certum quando est in lege expressa, non tamen ita infallibile quin aliae etiam circumstantiae ponderandae sint, quia etiam ipsius rationis sensus potest esse ambiguus, et ex aliis circumstantiis certior redditur. Et contingere etiam potest ut ex eadem ratione voluntas variis modis, et ad diversa moveatur, et ideo ad plane cognoscendam legislatoris voluntatem quae est propria mens ejus non sufficit sola ratio etiam in lege expressa, sed omnia expendenda sunt et attente consideranda.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 1