Caput 2
Caput 2
Quando et quomodo habeat locum extensio in legibus humanis per earum intebrpretationem.
1. Legis interpretatio declaratur. — Legis interpretatio, si praecise ac secundum vocis rigorem sumatur, solum consistit in declaratione et intelligentia proprii et (ut sic dicam) immediati sensus ipsius legis, sistendo tantum in usitata et propria significatione verborum et in sensu legis ex illis sic intellectis resultante; et hanc interpretationem videtur vocasse declativam Bart. in l. Omnes populi, ft. de Justit. et jure, quaest. 6, principali, et de illa tractat in quaest. 3; nobis vero nihil de illa dicendum superest praeter dicta in capite praecedenti. Alio ergo modo sumitur interpretatio prout aliquid specialiter operatur circa legem, quae multiplex est secundum varios effectus: unus est correctio vel abrogatio legis, de qua intra dicemus, quia specialiter fit per unam legem circa alias, vel per posteriores circa praecedentes ; alii vero sunt qui in unaquaque lege secundum se spectari possunt, ut sunt extensio, restrictio, exceptio, vel excusatio seu cessatio obligationis legis vel aliorum effectuum ejus; et de singulis aliquid dicendum est ut generales regulae habeantur ad decidendos casus ex legum intelligentia pendentes.
2. Quadruples extensio legis—Primo igitur circa extensionem adverto quadruplicem extensionem in lege posse cogitari. Una est intra verborum proprietatem secundum naturalem significationem; alia est ultra proprietatem naturalem et intra proprietatem civilem, sive per communis juris usum, sive per aliquam juris fictionem ; tertia esse potest ultra utramque proprietatem per aliquam improprietatem, sive in significatione alicujus verbi aut nominis, sive in connexione verborum, sive in subintelligenda vel supplenda aliqua particula non expressa in lege. Et ita in hoc tertio membro potest esse infinita varietas et inaequalitas per majorem vel minorem improprietatem. Quarto, potest cogitari extensio ultra omnem significationem verborum etiam impropriam, solum propter rerum vel casuum similitudinem, aut identitatem formalem in ratione legis. Quinto, addi potest extensio ultra mentem legislatoris. Sed hanc non admittimus, ut infra dicemus, nec ultra dictos modos extensionis videtur alius possibilis per comparationem ad verba, vel rationem legis, quae est veluti terminus a quo procedit extensio. Potest autem extensio fieri ad personas, ad res, seu casus, ad loca, vel ad tempera, et ita ex parte termini ad quem (ut ita dicam) possunt etiam extensiones multiplicari.
3. Quousque lea non odiosa extendenda est. — Dico ergo primo: omnis lex non odiosa per se loquendo extendenda est ad omnia quae verba in significatione propria ac naturali comprehendunt, non vero ultra illa, nisi alia specialis ratio id requirat. Exempla sunt, si lex loquatur de filiis, ut filias etiam comprehendat, quia illa vox in significatione propria communis est, non vero ita comprehendit nepotes ex vi significationis, nisi alia ratio cogat. Et ideo dixi per se loguendo ; nam ex accidenti possunt verba intra illam significationem coarctari, ut si ex ampla intelligentia etiam propriissima sequatur aliquod absurdum, vel correctio alterius legis, vel aliquid simile, ut in capite sequenti explicabimus. Sic ergo explicata assertio communis est in c. 1 de Constit., ubi bene Dec., lect. 1, n. 23 et sequentibus; Panormit., n. 14, et sumitur ex Glossa in l. Non possunt, ff. de Legibus, in fine. Prior ergo pars affirmans patet, quia tunc nulla est ratio extendendi legem ultra naturalem proprietatem verborum; ergo non debet fieri, quia regulariter homines loquuntur secundum proprietatem verborum; et si absolute et indefinite loquuntur, de toto significato verborum loqui intelliguntur. Et hoc maxime habet locum in legibus in quibus indefinitus sermo eequivalet universali, quia sunt regulae generales et doctrinalem sermonem continent, ut optime probari potest ex lege Prospezit, ff. Qui et a quibus; et tradidit Bart. in l. 1, S S'ed et si, ff. de Ventr. in possess. mitten., n. 3, ubi in scholis multa referuntur. Et confirmatur, quia lex quae non continet odium aut speciale gravamen inter favores reputari potest, ut in principio libri praecedentis dixi; ergo inter praedictos saltem limites extendenda est.
4. Altera vero pars negativa cum sua moderatione exceptiva etiam est clara, quia per se loquendo ac regulariter homines utuntur verbis in significatione maxime propria; multo ergo magis id est observandum in legibus. Et hoc etiam confirmant multa ex his qua in superiori capite adduximus, et nonnulla juris principia, ut quod Ubi lev non distinguit nec nos distinguere debemus, quod sumitur ex dicta l. Prospexit, et 1. 1, ft. de Legat. praest.; cui eequivalens est, ut Quod absolute dicitur, simpliciter et sine diminutione accipiatur, 1. de Pretio, ff. de Publicana, etc., cui consonat 1. Cum Prator, 110, ff. de Regul. jur.; juvat etiam quod Simplicibus legibus est amica, ut dicitur in S Ceterum, Instit. de Legitim. agnat. succ., et alia similia. Et haec assertio ex sequentibus magis declarabitur ; quando vero specialis ratio majorem extensionem postulet, quando vero tantam non patiatur dicemus capite sequenti.
5. Lex favorabilis ad omnem proprietatem verborum est extendenda. — Dico secundo: quando lex est favorabilis, vel specialis aliqua ratio juris intercedit, extendenda est ad omnem proprietatem verborum, non solum naturalem, sed etiam civilem seu juridicam, non vero ultra illam , nisi major necessitas id postulet. Haec posterior pars latius tractabitur in assertione sequenti; nunc vero sufticienter constat ex dictis in capite praecedenti, quia verborum proprietas tenenda est, nisi necessitas cogat, quia alias nihil erit certum et constans in dispositione legum. Prior ergo pars assertionis, quae praecipue nunc intenta est, communis est et clara, et in communi suaderi potest, quia unaquaeque ars utitur verbis sibi propriis et juxta propriam consuetutudinem vel institutionem ; ergo multo magis id servandum est in legibus. Nec enim cogendus est legislator ut, quoties loqui vult de filiis naturalibus et adoptivis, specifice id faciat, sed aliquando uti poterit voce communi ; ergo in legibus habere potest locum extensio secundum totam significationem propriam verborum non solum naturalem, sed etiam civilem ; ergo maxime ita sunt accipienda verba in favorabilibus legibus, juxta vulgata principia juris. Quod tamen semper est intelligendum per se, et nisi aliud obstet, juxta alia principia et regulas quas proponemus. Idemque erit quando eadem omnino ratio in lege expressa in omnibus illis significationibus inventa fuerit, tunc enim satis indicat eadem ratio intentionem legislatoris fuisse de omnibus illis loqui.
6. Extensio admittenda in materia favorabili, uon vero in odiosa. — Atque ad hanc regulam spectant variae quaestiones quae de hac extensione tractantur a doctoribus, quarum resolutio ab illa pendet et a posteriori, et quasi per inductionem illam confirmat. Una et satis celebris est an lex loquens verbis proprie significantibus casum verum extendatur etiam ad fictum, quem sub lata significatione verba comprehendere possunt modo explicato. Quam quaestionem tractant Bart. et alii legistae in l. Si is qui pro tempore, ft. de Usucap., et in l. Omnes populi, ff. de Justit. et jur., et in l. Cum ex oratione, ff. de Excusat. tutor., et in 1. 3, 8 Haec verba, ff. de Negotiis gest., nam ex his et aliis juribus inter se collatis constat interdum legis verba extendi ad casum fictum, interdum vero non extendi. Unde ordinaria regula est, in materia stricta, id est, odiosa, correctoria, et similibus non admitti extensionem illam ; in materia autem ampla, id est, favorabili admitti. Ut cum lex loquitur in favorem filiorum, adoptivi etiam venire solent, ut docent Baldus et alii apud Menoch., l. 4, prasumpt. 89, n. 36, et lex loquens de legitimis legitimatos comprehendit, teste Bart. in dicta l. S is qui pro tempore, num. 30; et Menoch. supra, n. 22. Unde potest hic notari alia regula, scilicet, quando lex omnino aquiparat fictum cum vero, tunc quoad dispositiones seu effectus ejusdem juris, ordinarie habere locum extensionem legis secundum totam proprietatem civilem seu legalem, quia lex disponere censetur secundum ejusdem juris usum et institutionem ; ut, verbi gratia, dicit lex legitimatum nihil differre a legitimo, utique quoad dispositiones juris vel secundum jura factas, Authent. Quibus modis nat. effic. etc., cap. 1 et 3. Inde ergo fit ut nomine legitimorum ordinarie veniant etiam legitimati, nisi aliud constet aliunde de mente legis. In quo etiam considerandum occurrit hoc maxime habere locum quando effectus per legem inductus est quasi dispensatio in aliquo defectu non a natura sed ab hominibus introducto, ut est ingenuitas concessa contra servitutem ; nam servitus non est conditio naturae, et ideo servus factus ingenuus per legem simpliciter venire solet in legibus nomine ingenui, ut patet ex dicta l. Cuam ex oratione ; maxime vero in materia favorabili. Et alia exempla afferemus in sequentibus. 1. Lex aliquando extenditur ultira proprietatem verborum tam naturalem quamn civilem. — Dico tertio: extensio legis per improprietatem, seu ultra proprietatem verborum tam naturalem quam civilem, raro locum habet, admittenda vero est quando alias vel lex fieret illusoria et nullius momenti, vel injustitiam aut aliam absurditatem contineret. Hanc conclusionem in terminis posuit Abb. in c.1 de Constit., n. 14, et sequitur ibi Deci. et alii, et Felin. referens alios in cap. Translato, de Constit.. n. 14; Covar., 3 variar., c. 3, n.9; Navar. in sum., cap. 27, n. bB4, etinc. Pamna, de Poenit., dist. 1, n. 16 et 21, et sumitur ex Gloss. penult., in cap. 2 de Usur., in 6. Qui omnes praecipue loquuntur de posteriori parte assertionis. Nam prior, scilicet, quod haec licentia extendendi legem ad improprium sensum per se non liceat, sed tantum necessitate cogente, per se nota est et ex dictis in capite praecedenti satis probatur. Quod vero propter dictam causam liceat, optime probatur ex l. Scire etiam, S Aliud, tf. de Excusat. tutor., ubi propter vitandum absurdum lex ibi dicens: Vel inira centum milliaria,extenditur ut etiam intra quatuor centum locum habeat. Et a simili etiam sumitur ex l. Vam absurdum, ft. de Bon. libert., et optime in l. Si stipulatio, de Oper. liber. Et confirmari hoc potest ex c. S civitas, de Sententia excomm., in 6, ubi interdictum civitatis extenditur ad suburbia, ne vilipendi valeat sententia interdicti. Idem probatur ex c. Significavit, de Judaeis, ut illud bene expendit Navar. in Sum., c. 2, n. B1. Ratio autem est, quia est vulgaris regula omnem dispositionem ita esse interpretandam ut valeat potius quam pereat; ergo multo magis lex quae magno consilio fit : at vero si injustitiam contineret non esset lex ; ergo ita est interpretanda ut et sit lex et non sit injusta, etiamsi ad hoc necessarium sit verba extendere usque ad improprietatem. Et eadem ratione vitanda est omnis absurditas a lege per ejus interpretationem , quia, si esset absurda, irrationabilis esset, et consequenter non esset lex. Idem denique erit si sit inutilis et nullius momenti, quia etiam hoc modo nihil ad commune bonum conferet, ac subinde non erit lex. Et praeterea cum lex auctoritate publica fiat, et magno consilio, non potest praesumi facta in eo sensu ut sit injusta, absurda vel inutilis. Unde etiam de statuto dixit Albert., cons. 20, n. 11, non esse ita interpretandum ut elusorium fiat, et sequitur Mascard. concl. 596, n. 2. Imo etiam in lege odiosa fit haec extensio ne fiat fraus legi et ita fiat inutilis, ut in 1l. 4 ad Maced. sub mutuo comprehenditur venditio pecunia credita. Et ad id valet l. Cum quis, 126, de Regul. jur., et Glossa ult. in capit. ult. de Usur., in 6, ubi nomen testamenti ad codicillum extendit in materia poenali, ne lex fiat illusoria, estque ibi communiter probata. Et plures alios in eamdem sententiam refert Tiraq. in ll. conn. Gloss. 5, n. 114, et Sarm., l. 1, select. cap. 12, n. 7. Atque in his assertionibus non videtur esse controversia inter auctores , nam in his generalibus regulis conveniunt, licet alii plures, alii pauciores limitationes adhibeant, quas nunc non expendimus quia pendent magis ex particularibus materiis, seu ex applicatione generalis doctrinae ad illas, quam ex formali ratione interpretandi leges.
On this page