Text List

Caput 3

Caput 3

Utrum lex extendi possit ad casum non comprehensum sub aliqua verborum significatione, propter solam rationis similitudinem vel identitatem.

CAPUT III. UTRUM LEX EXTENDI POSSIT AD CASUM NON COMPREHENSUM SUB ALIQUA VERBORUM SIGNIFICATIONE, PROPTER SOLAM RATIONIS SIMILITUDINEM VEL IDENTITATEM.

1. Quaestio haec valde controversa est inter auctores et non parvam habet difficultatem, et ideo specialiter tractanda est. Multi ergo sentire videntur tantam extensionem fieri non posse. Et potest suaderi primo, quia ratio legis non est lex, nec formaliter illam constituit tanquam forma substantialis ejus, quia haec est voluntas legislatoris significata per verba; ergo si verba in aliqua significatione non extenduntur ad aliquem casum, quamvis fortasse ratio in eo militet , non est de illo lex. Dices voluntatem legislatoris esse rationi conformem, et ideo tantum extendi quantum ratio ejus. Sed contra hoc argumentor secundo, quia stante eadem ratione potest princeps velle unum et non aliud, vel pro sola libertate, vel certe , quia non expedit multa praecipere aut prohibere, neque omnia omittere, et ideo eligit unum pro arbitrio suo , quod saepe potest facere sine culpa; imo etiam interdum propter aliquam rationem. Nam, licet nos lateat, fortasse non defuit legislatori aliquod motivum propter quod unum praeciperet, et non aliud, non obstante aliqua similitudine rationis. Unde confirmatur tertio, quia ipsa determinatio expressa verborum ad unum casum et taciturnitas alterius indicat potius legislatorem unum voluisse praecipere vel prohibere et non aliud, ex illa conjectura juridica, quia. si voluisset expressisset , c. 2. de Translat. Episcop., cap. Ad audientiam, de Decim. Unde potius solet interdum.sumi argumentum ab speciali, quia dum hoc in speciali prohibetur et alia tacentur, signum est alia non prohiberi. Denique lex non est ultra totam significationem extendenda sine necessitate aut ratione cogente; hic autem nulla est, sed sola conjectura similitudinis rationis quae et infirma est, quia nunquam potest illa similitudo omnimoda satis probari, cum non oporteat legislatorem omnem rationem exprimere quae ipsum movit, et per alias conjecturas quas adduximus illa sufficienter eliditur , argumento cap. lerisimile, de Praesumptionibus; ergo propter solam rationem non est lex extendenda ultra verba. Et hanc sententiam significat Glossa in cap. 7n fidei, verb. Inquisitionis, de Haeret. , in 6; tenet Anton. in cap. ult. de Consuetud., n. 57; Domin., in c. 1 de Tempor. ordin., in 6, n. 9; Adrian. in 4 Mater. de Excomm., q. 3, excep. 8, et Cord., l. 1, q. 11, opin. 2, ad 3, et multi alii apud Tiraq. in l. Si unguam, verb. Libertis, an. 2, ubi infinita pene congerit et allegat usque ad n. 30, et praecipue in n. 20 et 21.

2. Ratio legis aliquando extenditur ultra significationem verborum.--Multi vero alii affirmant tantam esse vim rationis legis ut propter illam comprehendere censeatur casus in lege omissos, si in eis par ratio militet, licet aliter sub verbis legis non contineantur. Pro qua sententia multa etiam congerit Tiraq. supra a n. 42, ubi etiam plures auctores allegat. ldem Constanti. Roger. in tract. de Jur. interpret., SL,a n.21; Molin., l. 1 de Primogen., c.5, n. 1 et sequent.; Covarr., in cap. Aima, 2 p., S 4, n. 7, vers. Secundo; Angel. verb. Ler, n. 6 et 8, cum Imol. et Gemi. ; Sylv., q. 18, cum Panorm. in c. 7n insulis, de Regul., n. 3, ubi ait dispositionem legis extendi propter rationem expressam in lege, etiamsi verba id non patiantur. Idem fere habet in c. 1 de Juram. calum., n. 8. Fundamentum potissimum est, quia ratio legis praesertim in ipsa expressa indicat sufficienter intentionem legislatoris esse prohibere aliquid, non quatenus materialiter (ut sic dicam) tale est, sed ut subest tali rationi, ac subinde prohibere quidquid talem rationem aequaliter induit; ergo dispositio talis legis tam universalis est quam ejus ratio, etiamsi verba ejus id non exprimant. Et confirmatur, quia hoc modo decisio unius casus per sententiam principis censetur habere vim legis pro omnibus similibus, quia nimirum casus ille particularis materialiter sumptus solum censetur esse tanquam quoddam exemplum in quo ratio decisionis exercetur; quia vero ratio est quae fundat decisionem , ideo universalis esse censetur pro casibus similibus; ergo idem est cum proportione in quacumque lege. Et ad hoc confirmandum allegantur varia jura ; quae nuncnon licet sigillatim expendere, dquia, intellecta generali doctrina, potest unusquisque juxta eam singula interpretari.

3. De lege Inumana proprie sermo esse de- bet. — In hac re difficile est judicium ferre, propter varia dicta doctorum et jurium quae ab ipsis allegantur. Ut tamen quod sentio dilIucide et breviter explicare valeam, suppono sermonem esse de lege humana propria, id est, disponente et inducente novam obligationem quae ex sola ratione naturali non oriretur ; nam si lex hominis tantum sit declarativa rationis naturalis, sine dubio tantum extendetur quantum ipsa ratio. Nec de hoc esse potest controversia. Deinde differentiam constituo inter paritatem rationis et identitatem. Paritatem rationis voco quando, licet rationes sint diversae, habent inter se aequalitatem, ut sunt, verbi gratia, ratio amicitiae aut gratitudinis, quae inter se diversae sunt, possunt autem aequiparari et moraliter aequales judicari. Identitatem autem voco quando in diversis materiis una et eadem ratio pietatis promovendae, aut nocumenti evitandi intercedit. Quam distinctionem attingunt juristae allegati, et paritatem vocant similitudinem rationis, aliam identitatem, ut videre licet in Baldo et aliis quos Tiraquel. citat, et expressius Rochus Curt., tract. de Consuet., ad cap. ult. cod., sect. 4, n. 23, ex Alexan., cons. 75; et Paulo de Castr., cons. 338, et in cons. 84, ut illum refert et sequitur Tiraqu. in dicta lege S unquam, verbo abertis, n. 45.

4. Similitudo rationis non sufficit ut obligatio legis ev uno casu ad sumalem eztendatur. — Primo igitur censeo solum similitudinem rationis per aequiparationem seu aequivalentiam sine identitate non sufficere ut legis obhigatio ex uno casu ad similem extendatur, ut ex persona ad personam, aut alio simili modo, quando sub verbis legis in aliqua significatione non comprehenditur. Ita opinantur imprimis auctores citati in prima opinione. Deinde idem plane sentiunt Paul. Castrens., Alex. et Rochus proxime citati. Ad idem potest citari Glossa in c. 1 de Temporib. ordin., in 6, verb. Italia. Nam, licet in principio videatur repugnare, in ultimis verbis tandem exponit illum textum, non admittendo extensionem propter similitudinem rationis. Verum est non fundari in hoc quod similitudo rationis non sufficeret, sed in hoc quod ratio aliqua dissimilitudinis excogitari potuit. Verumtamen etiam hinc sumi potest argumentum pro conclusione, quia si verba legis nullo modo casum comprehendunt, sola similitudo rationis non potest sufficere ut dispositio legis censeatur habere locum in alio casu simili, quia nunquam potest similitudo esse tanta quin facile sit aliquam ratio- nem differentiae invenire. Sed ulterius declaratur incipiendo a certioribus. Nam imprimis fere omnes fatentur hanc extensionem per similitudinem rationis non habere locum ubi alia lex aliter disponit in alio casu, quantumcumque simili, ut expresse docent Bartol. in Authent. Quas actiones, c. de Sacros. Eccles., n. 8et 9, et in l. Omnes populi, ff. de Just. et jur., q. 6, principali , quaestiunc. 4; consentit Abb., cons. 29, n. 4, vol. 2, et in cap. Translato, de Constitut., n. 4, ubi clare loquitur de ratione simili, non eadem, ut Bart. etiam loqui videtur, ut illum etiam Rochus exposuit. Idem Felinus in dicto c. Translato, de Constitut., n. 13. Et ratio est, tum quia legum correctio est juris strictissimi, ut infra dicemus, et ideo non habet in illa locum extensio propter solam similitudinem rationis; tum etiam quia fortius vinculum est legis expressee, quam sit ratio alterius legis propter solam similitudinem ; ergo non potest haec lex contra alteram praevalere. Ex quo obiter colligo solam simiIitudinem rationis non sufficere ut casus sit comprehensus in lege ex mente legislatoris ; nam si esset comprehensus, revera eximeret illam a contraria lege antiquiori.

5. Duo in lege panalà distinguenda.—beinde in legibus poenalibus est facilior magisque recepta assertio (idemque intelligatur cum proportione in irritantibus et in omnibus odiosis). Ut autem caveatur aequivocatio quae in hoc committi potest distinguenda sunt in lege poenali duo, scilicet, praeceptum vel prohibitio, et poenae impositio. Quod ergo attinet ad poenam, certum existimo non posse legem poenalem quoad poenam extendi propter solam similitudinem rationis, quantacumque ista sit. Quod praeter auctores proxime allegatos sensit Gloss. in cap. In penis, 49, de Regulis juris, in 6, dicens : Quod de penis non arguimus ad similia, quia pane non excedunt proprium casum; idem docuit Anton. de Butr. in cap. ult de Consuetud., n. 57 et 58, et bene Castr., lib. 1 de Lege poenal., cap. 7, docum. 3; eamdem opinionem tenet et communem doctorum esse dicit Molin. tractat. 2 de Instit., disp. 176, S Quarto ; Emman. Roder. tom. 1 quaest. regular., q. 11, art. 6, regula 14; Sanci. lib. 10 de Matr., disp. 4. Probari autem potest primo ex generali regula juris, in poenis benigniorem interpretationem esse faciendam; at extensio poenae propter solam similitudinem non fit per interpretationem benignam, sed nimis rigorosam : ergo. Secundo, quia haec extensio vel fieri posset a casu ad casum similem, aequalem vel graviorem, vel a persona ad personam, vela poena ad poenam, vel a loco ad locum, aut alia simili circumstantia ; nihil autem horum potest dici cum probabilitate ; ergo.

6. Declaratur exemplo. — Probatur prima pars de casu ad casum, quia poene impositio, Iicet secundum generalem rationem aequalitatis seu proportionis fundetur in ratione justitiae, tamen in determinatione talis poenae ad talem casum pendet ex voluntate legislatoris magis quam ex ratione, ut constat, quia nulla certa ratio cogebat principem ad imponendam hanc poenam pro tali delicto; posset enim imponere aliam, vel nullam per legem imponere, sed committere judici : ergo rationis simiIittudo ex parte delictorum non sufficit ad extendendam poenam ad casum similem, quia praeter rationem necessaria est voluntas legislatoris, quae ibi non intervenit. Declaratur et confirmatur haec pars, quia in poenis quae ipso facto imponuntur manifestum est neminem 2oobligari in conscientia ad exequendam vel observandam in se poenam legis, nisi commiserit illud specificum delictum propter quod est imposita, ut in censuris, irregularitatibus et aliis impedimentis canonicis manifestum est, ut constat ex doctrina saepe repetita in materia de censuris. Imo doctores omnes in illa ponderant non solum specificam rationem delicti, sed etiam modum et consummationem ejus juxta rigorosum sensum verborum esse necessarium. Unde ridiculum esset dicere parricidam vel incendiarium templi aut imaginum incurrere censuram canonis $ quis suadente, quia haec delicta aequiparantur in gravitate percussioni clerici; ergo idem dicendum est in poenis imponendis per judicem ; eadem enim ratio militat, quia lex imponens poenam certam pro furto in rigore non obligat judicem ad imponendam illam poenam pro alio delicto, etiamsi simile vel aequale sit. Quando vero possit judex vel etiam debeat, ex alio principio, uti ea similitudine seu imitatione legis punientis unum delictum, ad puniendum aliud, paulo post explicabo.

7. Juridica ratio esponendi omnes canones. — Atque hae rationes convincunt in aliis extensionibus secundum alias circumstantias , quando, variata circumstantia, variatur factum quod lex consideravit. Ut patet imprimis in variatione personae. Nam si lex definite punit religiosum concionantem hoc vel illud, non punit clericum secularem idem delictum committentem, quia, licet sit in specie idem, non tamen est idem quod lex voluit et expressit. Item hic procedit illa ratio, quod punire hanc vel illam personam pendet ex voluntate legislatoris, et ideo non sufficit similis ratio, quia nec semper homo vult omnia quae participant similitudinem rationis , nec semper expedit omnia velle , sed unum prae alio eligitur arbitrio legislatoris, vel propter alia motiva quae apud se habere potuit. Et haec est juridica ratio exponendi omnes canones poenales, et destructo hoc generali fundamento tollitur certitudo in his legibus explicandis. Et idem discursus fieri potest de loco ; nam si lex punit delictum factum in taliloco, ita ut ex illa constet habuisse respectum ad illum, non extenditur ad alium, licet eadem vel similis ratio in eo esse videatur. Quod quidem dixit Bart. in Authent. ult., c. de Sacrosanct. Eccles., quando cum illa extensione inducitur correctio legis; ego vero censeo absolute ac per se idem esse dicendum ex vi mutationis loci et facti quod lex consideravit. Et idem est de malo peccandi ; nam si lex punit peccantem scienter, non extenditur ad peccantem ex ignorantia, etiamsi contingat delictum ex aliis circumstantiis esse gravius, et sic de aliis propter eamdem rationem. Denique idem est evidentius de extensione a poena ad poenam; nam si certa poena imponitur per legem, non potest judex illam mutare, aliam similem imponendo, quia astringitur lege ad solvendum, ut ita dicam, in tali specie, nisi per modum dispensationis ex justa causa aliud ei permittatur , ut supra dictum est. Et in poenis quae incurruntur ipso facto non potest quis mutare poenam in aliam similem, quando potest poenam lege praescriptam exequi ; imo, licet non possit, non tenetur aliam aequivalentem praestare, ut in superioribus dictum est; et in aliis legibus est certum in eis non habere locum commutationem proprio arbitrio factam, ut infra dicetur ; nulla ergo extensio vel argumentatio per similitudinem rationis habet locum in poenis quoad proprium reatum earum, etiamsi maxima congruentia vel similitudo intercedere videatur, ut dixi etiam in tom. 3 tertiae partis, q. 67, art. 8. in comment.

8. Hejicitur sententia Joun. And. — Superest dicendum de altera parte legis poenalis, quae est prohibitio vel praeceptum : nam Joan. Andr., in cap. Dispendia, de Rescript., lib. 6, dixit per similitudinem rationis extendi dispositionem legis poenalis, licet non extendatur poena. Et potest suaderi, quia eadem est ratio de hac lege quae de qualibet alia obligante per vim directivam, quia etiam lex poenalis ut praecipiens vel prohibens habet suam vim directivam ; solum hoc potest in ea considerari speciale, quod ratione adjunctae poenae videtur potius restringenda quam extendenda, quoad hoc ut poena restringatur et non extendatur. Sed hoc non cogit, quia poena est quid accessorium, et directio legis est principale, et ideo non est habenda ratio accessorii, si principale per se spectatum petit vel admittit extensionem ; sed lex directiva non adjiciens paenam extenditur propter similitudinem rationis ; ergo et lex poenalis quoad dispositionem et directionem. Sed haec sententia imprimis in eo displicet quod separat poenam a dispositione legis ; nam, licet verum sit poenam legis non posse extendi ad eum qui illam legem non violat cui adjecta est , etiamsi aliam similem violet, ut probant omnia dicta in superiori puncto, nihilominus si propter rationis similitudinem extenditur dispositio legis poenalis, consequenter dicendum est violari legem illam per actum illum in quo similis ratio militat; alias quomodo lex extenditur ad illum actum ? Si autem lex violatur, poena ejus incurritur, quia adaequata est ipsi legi, et sequitur transgressionem ejus tanquam accessorium principale. Deinde displicet ipsa assertio, quia, licet aequiparatio facta cum aliis legibus directivis non poenalibus videatur probabilis, nihilominus fundamentum etiam in aliis legibus censeo esse falsum.

9. Similitudo rationis non sufficit ad vinculwm conscientie iénducendum.— Duplea interpretatio mentis legislatoris. — Dico ergo nullam legem extendi, quoad vinculum obligationis in conscientia quod per se imponit, propter solam similitudinem vel paritatem rationis, ad casum omissum et nullo modo comprehensum sub significatione verborum legis, etiamsi de tali casu nihil per aliam legem dispositum sit, et sive lex poenam addat, sive non addat. Ut hanc assertionem probem, suppono distinctionem quamdam qua utuntur Imol., Gemi., Tiraq. et Sylv. locis citatis, qui dicunt duplicem esse mentem legislatoris, vel potius interpretationem mentis legislatoris, unam comprehensivam, aliam extensivam, quod ego intelligo pure extensivam, generale nomen imperfectiori membro applicando. Comprehensiva interpretatio, vel extensio, est quando per illam declaratur talem casum vel personam comprehensam fuisse in mente legislatoris, licet verbis non satis eam declaraverit, ut est casus in cap. Si postquam, § Si vero, de Elect., in 6 ibi: Quae non solum ut quis veniat, sed etiam ex sui mente exigit, quod usque ad finem negotium prosequatur, cum similibus. Pure vero extensiva mens seu interpretatio dicitur illa per quam extenditur dispositio legis ad casum non comprehensum sub mente legislatoris, propter similitudinem vel paritatem rationis.

10. Interpretatio pure eatensiva non sufficit ut dispositio legis obliget n tali casu. — Hoc posito, sic argumentor : interpretatio pure extensiva et non comprehensiva nunquam sufficit ut dispositio legis obliget in casu ad quem fit extensio ex vi talis legis ; sed extensio quae fit per similitudinem rationis sine adminiculo verborum nunquam est comprenensiva, sed pura extensio: ergo, ratione illius tantum, nunquam lex obligat per vim directivam. Quae ratio procedit tam in lege favorabili quam in poenali, correctoria, et quomodocunque odiosa, ut per se patet. Majorem videntur plane supponere Imol. et Gemin., imo etiam Sylvest.; et probatur, quia formalis ratio constitutiva legis est mens legislatoris sub qua voluntatem ejus praecipue intelligo; ergo quod non fuit sub mente legislatoris comprehensum non potest sub lege comprehendi; ergo non potest cadere sub legis obligationem : ergo si interpretatio sit pure extensiva, non potest sufficere ad obligationem legis. Probatur consequentia ultima (nam caetera omnia per se nota videntur) ex data declaratione terminorum, quia illa dicitur pura extensio quae fit ultra totum id quod sub mente legislatoris comprehcnditur. Quod autem talis sit extensio quae fit per solam similitudinem rationis quod in minori sumebatur, probatur, quia sola similitudo rationis non ostendit sub voluntate legislatoris comprehensa fuisse omnia quae similitudinem rationis inter se habent, ut probant omnia dicta de poenis. Nam, sicut oblgatio ad poenam talem non nascitur ex sola ratione, sed ex voluntate legislatoris quae, stante simili ratione, potest velle hanc vel illam poenam et non aliam; ita obligatio directiva nascitur ex voluntate, et haec non semper tantum extenditur quantum rationis similitudo, ut in poenis probatum est, et in rationibus pro prima sententia adductis.

11. Refellitur responsio.— Respondet autem Sylvester, verb. Lex, quaest. 18, sicut physice est impossibile esse eamdem causam quin sequatur idem effectus, ita, loquendo juridice, esse impossibile esse eamdem rationem et non esse idem jus, cum ratio ipsa sit formaliter jus et lex, nisi hoc sit ex voluntate legislatoris, quam tamen sequi non tenemur, nisi exprimatur. Verumtamen haec objectio, ablata quadam aequivocatione quam involvit, magis confirmat nostram sententiam quam eam oppugnet. Aequivocatio ergo saepe committitur in illo verbo eadem ratio; nam, si rigorose sumeretur pro vera identitate rationis prout a —Asimilitudine distinguitur, non procederet ratio contra nos qui haec duo distinximus, et nunc de sola similitudine tractamus. Sylvester autem latius loquitur de ratione eadem, prout antea dixerat : S7 ratio sit par simpliciter, seu eadem, aut cerie major. Sic ergo loquendo de ratione eadem pro simili, pari, vel majori, talsa est major, et inepta comparatio quae fit causae physiese, quae naturaliter agit, ad rationem quae moraliter inducit liberam voluntatem legislatoris: quod ipsemet Sylvester vidit cum addidit: Visi boc sit de ooluntate legislatoris; si ergo legislatoris voluntas potest efficere ut lex non tantum extendatur quantum par ratio, non est juridice impossibile esse eamdem rationem et non esse idem jus. Falsumque est dicere quod talis ratio sit formaliter jus et lex; nam talis ratio per se non sufficit jus aut legem constituere sine voluntate legislatoris, aliasnon posset legislatoris voluntas facere ne lex tantum extendatur quantum illa ratio; quia non potest tollere ab illa ratione quod illi est intrinsecum et formale. Nam ob hanc causam non potest voluntas legislatoris humani facere ut illa ratio natuvalis quae per se inducit obligationem naturalis legis, et est quasi formale jus naturale, non extendatur quantum natura sua potest. Secus vero est de ratione congruitatis seu convenientiee, quae in lege humana reperitur; illa enim ratio per se non est formaliter jus aut ratio, sed potius est voluntas, vel saltem non sufficit ratio sine voluntate. Unde libenter admittimus illud principium quod Sylvester sumit, quia non tenemur sequi voluntatem legislatoris nisi exprimatur; nihil autem illum juvat, quia, licet legislator non exprimat se nolle ut lex extendatur ad omnia in quibus similis ratio invenitur, non ideo ratio sola per se obligat, ut ostensum est, nisi accedat voluntas legislatoris; unde retorquetur ratio, quia per talem legem non exprimitur voluntas legislatoris obligans ad talem extensionem, nulla est talis obligatio. Probatur consequentia, quia voluntas legislatoris non obligat nisi exprimatur, et illa non exprimitur ; ergo ex illa non potest esse obligatio, nec etiam ex sola ratione; ergo ex nullo capite.

12. Objectio. — Sed dici potest quod, licet ratio sola non sit lex sine voluntate, tamen est signum voluntatis, praecipue quando ipsa lege exprimitur ; ergo tunc tantum extenditur voluntas quantum ratio, et ita ex ratione resultabit interpretatio non tantum pure extensiva, sed etiam comprehensiva, et sic etiam procedit quod Bald. et alii dicunt, rationem esse ipsam legem, quia involvit voluntatem, et ideo eque extendi legem ipsam ac rationem ejus. Sed hoc, licet possit habere apparentiam aliquam in propria identitate rationis de qua statim, non tamen in rationis paritate aut similitudine, quia de illa falsum est assumptum; nam ratio per se non est sufficiens, nedum adaequatum signum voluntatis, etiamsi in lege exprimatur, quia est tantum signum honestatis vel utilitatis quam legislator in tali materia respicit, ut in illa per legem ac voluntatem suam necessitatem inducat. Et ideo necessarium non est, nec moraliter verum aut ordinarium, quod voluntas legislatoris extendatur ad omnia in quibus potest inveniri similis ratio. Quia (ut dicebam) voluntas pro sua libertate potest circa unam materiam disponere, et non circa aliam, licet in utraque inveniatur similis ratio, quia fortasse non expedit in omnibus disponere, et pro suo arbitrio legislator eligit unam materiam potius quam aliam. Exemplum morale est, quia in lege taxante pretium panis aut vini eadem profecto vel potius sumilis ratio considerari potest, et nihilominus lex positiva interdum taxat pretium panis, et non vini vel olei, et sic de aliis. Item aliquando lex caponica disponit aliquid in una religione mendicante quod posset simili ratione generaliter disponere, et tamen si lex specialiter loquatur de Praedicatoribus vel Minoribus, non extenditur ad alios, ut patet ex cap. Constitutione, cum cap. Non solun, de Regular.,in 6. Nam prohibitionem factam Minoribus et Praedicatoribus recipiendi novitios ante annum probationis elapsum, eodem extendit Bonifacius VIII ad aliorum Mendicantium ordines, et addit : Nos pari simlitudine rationis inducti, plane ostendens antea non habuisse locum extensionem illam, non obstante similitudine rationis.

13. Atque ita ex illo textu fatetur Sylv. probari sententiam hanc quoad leges poenales, et dispositiones seu prohibitiones earum, et in hoc esse communem sententiam, eamque aliis in locis docuisse Joan. Andr., scilicet, in regula Odia, in 6; et in Clem. 1 de Elect., Imol. et Gem. in dicto cap. Statutun, Panorm. etiam in cap. 1 de Re judic., n. 15. Nam, licet dicat legem poenalem extendi ad limites rationis expressee, statim subdit : secus ubi allegaretur simile sub facilioribus terminis vel paribus, et citat Innoc. in cap. Cum speciali, de Appellat., apud quem nihil invenio. At vero in legibus non poenalibus nec correctoriis plures ex dictis juristis admittunt extensionem, sed nec rationem sufficientem afferunt, nec differentiam sufficientem inter leges poenales et non poenales quoad vim directivam assignare possunt, ut supra dicebam, quia si leges poenales non admittunt hanc extensionem, non est propter poenam adjunctam, quae est quid accessorium, sed quia voluntas legislatoris ex vi solius rationis similis non comprehendit casus omissos, quae ratio eamdem vim habet in legibus non poenalibus. Praesertim quia obligatio in eonscientia etiam est res gravissima, quae non est extendenda sine majori fundamento, quandoquidem ratione adjunctae poenae similis extensio non admittitur. Denique dicti auctores nullo modo rationibus factis satisfaciunt.

14. In quo sensu procedit assertio declaratur. — Adverto autem assertionem a nobis positam procedere tantum ex vi ejusdem legis, et de rigore obligationis in ordine ad observationem vel transgressionem ejus; hoc enim modo censemus legem non obligare ad aliquid quod sub verbis ejus aliquo modo non comprehenditur, quantumcumque similis et aequalis, vel major ratio in illo locum habeat. Quod adverto, quia juristae saepe in hac quaestione loquuntur de usu legum in ordine ad externa judicia, et ad sententiam in eis ferendam, vel ordinem servandum ; et ita dicunt, deficiente lege, procedendum esse a similibus aad similia, et utendum esse lege disponente in uno casu, ex ratione simili illi, quae in alio casu invenitur, in quo lex nihil disponit, Et in hoc sensu dicere solent casum similem expresso non censeri omissum, cum in utroque par ratio militare videtur, ad quod multa allegat Tiraquel., de Retract. consanguin., S 2; Gloss. 1, n. 19. Haec autem duobus modis possunt intelligi. Primo, ut procedatur ex prudenti arbitrio et rationali conjectura ac praesumptione, quidquid sit de obligatione legis. Et in hoc nullus prudens dubitare potest ; tum quia nihil est magis consentaneum rationi et prudente quam praecedentum vestigia imitari, et praecipue per leges superioris approbata; tum etiam quia jura omnia ad hoc inclinant. Unde dicitur in lege Nam, ff. de Legibus : Quando lex in uno disponit bonam esse occasionem, cetera quae tendunt ad eamdem utilitatem, vel interpretatione, vel certa jurisdictione suppleri ; ubi Glossa addit : Procedendo de similibus ad similia, et aliis juribus id confirmat. Imo saepe supremus legislator movetur ex similitudine eequitatis alterius legis, latae etiam a principe inferiori, ad aliam legem similem vel proportionalem edendam, qui est casus proprius cap. Cwn delicta, de Confirm. utili, ubi Gloss., vers. Similitudine provocati, alia jura refert, et multa ad hoc congerit Fel. in c. Translato, de Const., a n. 10, ubi cum Bald. dicit hanc extensionem habere locum etiam in poenis, procedendo a similibus ad similia, scilicet, in casibus non praevisis in jure, quod verissimum est et usu receptum. Et potest etiam assignari ratio, quia judex debet secundum leges judicare, juxta doctrinam D. Thomae 2. 2. quaest. 60, art. 5. Ergo ubi deest lex expressa, optime faciet utendo similitudine rationis. Et sic dixit Menoch., lib. 1 de Praesumption., quaest. 5, n. 8, quando praesumptio, licet non sit scripta expresse in lege, magnam cum scripta affinitatem vel similitudinem habet (quod maxime contingit ob majorem vel eamdem rationem), de illa judicandum esse ac de ipsa scripta, et ita inquit : Cum casus omnes lege comprehendi non potuerint, procedimus de similibus ad similia.

15. Secundo, potest id intelligi ut ad hoc teneantur judices etiam ex obligatione legis, quod non est tam certum, est tamen valde probabile. Si tamen id verum est, non oritur obligatio ex sola lege disponente in casu simili per se spectata, sed ex aliis legibus approbantibus consuetudinem illam et ordinantibus ut servetur, ut sumi potest ex l. Non possunt, ft. de Legibus ibi : 7s qui jurisdictioni praest, ad similia procedere atque ita jus dicere debet, ubi verbum debet, licet ambiguum sit, satis indicat obligationem, maxime concurrente communi consensu et consuetudine. Dici etiam potest hoc extensionis genus esse necessarium secundum jus, quia se habet sicut praesumptio juris et de jure contra quam non admittitur directa probatio, et ideo judices eam sequi in judicando tenentur, nisi contingat oppositum aliunde evidenter constare. Ita ergo in praesenti, ubi alias non constiterit manifeste de contraria mente legislatoris, tenebitur judex uti extensione legis secundum rationem similitudinis, ubi casus aliter non potest aperto jure decidi.

16. Ha identitate rationis iufertur eutensio ad casum in verbis non comprehensum.— Secundo, principaliter dicendum est ex identitate rationis recte fieri extensionem comprehensivam legis ad casum non comprehensum in verbis, si constiterit rationem illam esse adaequatam, solamque animum legislatoris induxisse, quod ex materia et circumstantiis ac verbis legis inspiciendum est. Hanc assertionem pono propter sententiam valde communem asserentem ex identitate rationis extendendam esse legem, quam in aliquo sensu veram esse negare non possumus. Primo, propter auctoritatem canonistarum et legistarum qui fere in hac assertione conveniunt; nam, licet differre soleant in majori vel minori illius extensione, ut infra dicam, tamen in generali fere omnes illam admittunt. Secundo, propter varia jura quae hoc indicant, quanquam (si attente expendantur) fere nunquam separant omnino rationem a verbis, quia non colligunt ex identitate rationis mentem legislatoris fuisse comprehendere aliquem casum non satis expressum in verbis, nisi vel extendendo verba in aliqua significatione saltem lata, vel impropria, vel quia alia necessitas cogit, ut quod alias lex esset injusta, vel absurda.

17. Verba cum suis circumstantiis consideranda sunt. — In hoc ergo solet assertio probari, primo, ex ultima regula juris in 6: 7n legem committit qui verba legis complexus conira legis nititur voluntatem ; quae habetur in l. Non dubium, cap. de Leg., et sumitur ex l. Scire, et 1. Contra, ft. de Legib.; tamen, ut eisdem locis Glossae advertunt, ille dicitur amplecti verba et non voluntatem legis, qui non accipit verba in ea significatione quam legislator intendit, quamque posset facile ex legis ratione intelligere, et ita, licet verum sit legem comprehendere quidquid ratio ejus exigit, non tamen sine aliquo significato verborum cui ratio accommodetur. Et ita Glossae in omnibus dictis locis cxempla ponunt in eo qui fraudulenter adhaeret materialibus verbis, et ab intenta significatione recedit ; ut, si prohibetur agere, non agit per se, agit autem per alium si prohibetur mutuare, non mutuat, sed vendit pecunia credita, et sic de aliis. Deinde afferri potest dictum cap. Sà postquam, S Si vero, de Elect., in 6, ubi lex praecipiens alicui ut ad curiam veniat, extenditur, ut etiam praecipere intelligatur, ut ille a curia sine licentia ante finitum negotium non discedat. Quod dicitur esse ex mente, licet non videatur esse ex verbis, quia ratio praecipiendi adventum non est propter ipsum tantum, sed pro- pter negotium praesentialiter peragendum; nihilominus tamen haec extensio quae comprehensiva sine dubio est, licet sit ultra expressam et rigorosam significationem verbi veniendi, considerata nihilominus materia et circumstantiis, non est omnino extra latam et usitatam significationem verbi veniendi; nam qui dicit se ire aliquo ad aliquod negotium virtute dicit se ire ad permanendum ibi quandiu negotium postulaverit, quod moraliter magis intelligitur in eo qui venit ex praecepto, quia magis pendet ex voluntate praecipientis.

18. Tandem facit cap. Quia in insulis, de Regul., quod de monachis loquitur, et extenditur, secundum omnes, ad omnesreligiosos in insulis habitantes , ut ante decimum octavum annum non admittantur, ob rationem textus, scilicet, quia in illis locis durior est monachorum congregatio. Sed data hac extensione, constat ex usu nomen monachorum saepe in lata significatione pro religiosis sumi, et sic invenitur in multis aliis. Aliquando autem videtur fieri extensio omnino praeter verba, imo quodammodo contra illa, ut in dicta leg. Scire etiam, S Aliud ; sed ibi cogebat alia necessitas vitandi absurdum, ut supra dixi. Aliud exemplum sumo ex leg. 7llud, ff. Ad leg. Aquil., ubi dispositio quaedam loquens de furto ad omne damnum injuriosum extenditur, et subditur probatio, quia ratio quae in furto movit, eadem in damno injuria invenitur, unde sequitur ut idem debeat existimari. Sumitur etiam optimum exemplum ex l. Cum mulier, ff. Solut. matrimon. ; dixerat enim lex: Cum mulier adulterata fuerit viri lenocinio, non privatur dote ; et subjungit : Audiendum esse qui dimerit ec mente legis, virum non posse accasare uaorem in eodem casu, utique ex ratione legis, quae attenta justitia aeque utrumque postulat, nimirum, guia tunc uxor non intendit injuriam marito, quia volenii non fit injuria, quae ratio tam excludit maritum ab accusatione quam a retentione dotis ; quamvis etiam dici possit hoc virtute fuisse comprehensum in verbis legis, licet non expresse, sed per quamdam consecutionem, quia qui juste puniri non potest profecto nec accusari potest, utique servata proportione et respectu ejusdem.

19. Ut ratio sit adequata legi, duo requiruntur. — Atque hinc facile exponitur ultima pars assertionis , videlicet, ut haec extensio comprehensiva ex identitate rationis locum habeat, necessarium esse ut ratio sit adaequata legi. Duo autem ad adaequationem necessaria sunt ; unum, ut ratio per se sola moveat sufficienter et efficaciter ad legem condendam; aliud, ut sit veluti finis unicus integre intentus per legem. Ratio prioris partis est, quia si illa ratio per se spectata et sola non moveat, sed conjuncta cum aliis ; ergo licet in aliiscasibus inveniatur, non potest ex illa inferri fuisse comprehensos sub mente legislatoris, quia potuit non moveri ad illos, ex defectu aliarum rationum vel circumstantiarum. Ratio vero alterius partis est, quia si ratio non sit integre et adaequate intenta, non oportet ut comprehendat omnia quae illam participare possunt. At vero quando sic est adaequata et integre intenta, oportet salvari integre, et ideo ex vi illius fit omnis ampliatio quae necessaria est ad vitandam omnem fraudem et circumventionem legis. Et ita procedunt vulgaria jura in hac materia, leg. Adigere, S S patroms, juncto S Si vero, tt. de Jure patronat., et optime in leg. Cun pater, S Dulcissimis, ff. de Legat. 2, et alia in quibus ex ratione extenditur lex ad eos casus in quibus fieret fraus legi, nisi lex ita ampliaretur.

20. Ratio legis debet esse intrinseca ad omnes casus ad quos ectenditur.—Addo vero ulterius, ut regula data procedat, necessarium esse rationem legis esse adeo intrinsecam et universalem ad casus omnes qui ex vi illius in lege comprehendi dicuntur, ut in ea habeant connexionem necessariam in ordine ad justitiam et prudentiam legis, id est, ut sit contra rectam rationem vel contra prudentiam in quibusdam casibus ob talem rationem disponere, et non in omnibus eamdem rationem aeque participantibus. Nam si talis non sit ratio, non potest sola illa cogere ad talem extensionem faciendam, nisi aliunde sumatur ex verbis ejusdem legis vel ex aliis juribus. Probatur ratione saepe facta, quia lex pendet ex voluntate, voluntas autem pro sua libertate potest unum velle et non aliud, etiamsi fn utroque sit eadem ratio volendi. Et quando non intercedit dicta connexio, poterit etiam id fieri sine injustitia, vel etiam sine imprudentia, quia forte non expedit vel non oportet omnia velle, seu de omnibus similibus aeque disponere, etquando non est disparitas inter illos, libera est electio, etiam secundum prudentiam ; vel certe iieet in propria ratione legis sit aequalitas, ex ails circumstantiis potest in aliqua materia m agis movere.

21. Exemplum: sumi potest ex cap. 1 de 1ompor. ordin., 6, ubi prius ponitur ratio generalis vitandi periculum imminens quod in- digni ordinentur si extra patriam in locis remotis ad ordines admittantur , et nihilominus postea non fit prohibitio generalis, sed per illa verba : Ut mulus Episcoporum Italis, etc., ubi Glossa quaerit an extendatur prohibitio ad Episcopos Germaniae quoad Italos ibi peregrinantes; et prius dubitat propter rationis identitatem, tandem vero ait non esse admittendam extensionem. Quod mihi certe verissimum semper visum est ; tum quia non frustra Pontifex in specie locutus est est de Episcopis Italiae, et de clericis ultramontanis qui ab eis ordinantur sine litteris dimissoriis, et de illis tantum loquitur applicando ad illos specialiter rationem generalem, quod facere potuit, vel quia magis in ea provincia periculum imminebat, quia frequentius ad illam confluunt ultramontani quam e converso ltali ultra montes, vel quia facilius poterat ultramontanus habere remedium in Italia existens , quam e contrario, ut ibi Glossa notavit. Et ita licet ratio sit eadem, tamen applicatio non est eadem, et potuit prudenter ad unam materiam fieri. et non ad aliam. Et ideo illa ratio, ut generalis, non fuit adaequata illius legis, sed illa secundum specialem grádum et modum periculi in tali regione imminentis. Quae doctrina potest facile ad alia exempla applicari ; nam in praeceptis Ecclesiae possunt multa inveniri similia.

22. At vero quando ratio legis est talis ut in ea habeant connexionem, tam quae in lege exprimuntur quam quae videntur omissa, tunc recte ex vi rationis intelliguntur omnia comprehensa, ut probat optime exemplum adductum ex l. Cum mulier, et similia. Et ratio est, quia lex praesumitur esse justa et prudenter ac debito modo a legislatore lata ; non esset autem talis nisi esset adaequata rationi suae. Inde vero fit, quod saepe judicavimus, hunc modum extensionis legis ex vi rationis semper fieri, aut mediante ampliatione et extensione verborum in aliqua significatione saltem minus propria, aut ad vitandam absurditatem aliquam vel injustitiam legis, ut sufficienter patet ex discursu et exemplis adductis. Et specialiter declarari potest , quia ex vi rationis non potest fieri extensio comprehensiva nisi sufficienter per illam indicetur voluntas legislatoris, quia voluntas mente retenta et non manifestata non obligat ; ergo vel manifestatur per verba quia ratio cogit ut sic illam interpretemur, vel, si omnino desunt verba, quia eadem ratio cogit ut ea suppleamus, vel alio modo ad talem sensum illa accommodemus. Hoc autem nunquam licere potest, nisi quando id necessarium est ad vitandum aliquod absurdum in lege, cujus optimum exemplum est in dicto S Aliud.

23. Refellitur regula Panormit. — Quapropter non probo regulam datam a Panorm. in cap. Quia in insulis, de Regul., n. 3, quod legis dispositio ampliari debet vel restringi ad limites rationis expressae, etiamsi verba non patiantur, nec sit alia necessitas praeter applicationem ejusdem rationis. Unde infert textum illum, licet expresse loquatur de monasteriis insularum, quia pro ratione reddit quod ibi est dura congregatio, extendi ad omnem duram religionem ubicumque existentem. Quod profecto mihi incredibile est, quia illo modo infinita esset extensio in legibus facienda, et quia regula illa nulla ratione nititur, ut ostendi, et quia in illo partieulari exemplo Pontifex non consideravit quamcumque asperitatem religionis, sed illam quae ex tali situ loci nascitur, et illa est propria et (ut ita dicam) identica ratio legis ; durities vero aliunde proveniens alterius est considerationis. Unde magis est ibi similitudo rationis quam identitas, et procedunt omnia dicta in priori puncto. Nec jura quae Panormit. allegat illi quidquam favent ; nam fere omnia in discursu capitis longe aliter explicata sunt, etl. Pater, S Fundum, ff. de Leg. 3, quam etiam adducit, potius probat oppositum ; nam quia testator expresse dixit: Quoad viaerit , non extenditur dispositio ad successores haeredis, etiamsi ratio sumpta nude id postulare videretur, ut Glossa etiam advertit.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 3