Caput 4
Caput 4
Expediuntur nonnulla dubia circa extensionem legis ob identitatem rationis, vel alis modis.
CAPUT IV. EXPEDIUNTUR NONNULLA DUBIA CIRCA EXTENSIONEM LEGIS OB IDENTITATEM RATIONIS, VEL ALIS MODIS.
1. Circa superiorem doctrinam nonnulla dubia supersunt, quae breviter expedienda sunt. Primum est in quibus legibus locum habeat praedicta extensio ; multi enim doctores dicunt hanc extensionem per identitatem rationis habere locum in lege favorabili, et maxime si cedat in salutem animae. Quod tradit Panormitan. in cap. Ezx tenore, Qui filii sint legit., et ibi Joan. Andr., Host. et omnes. Item Felin. et alii in cap. Translato, de Constitut., et in capit. ultim. de praescript. ; Bartol. Authent. Sacramenta puberum , cod. Si advers. vendit., ubi in scholio multi alii referuntur, et alios refert Covar. in 4, 2 p., c. 6, n. 12; Flami., de Resignat. beneficior, lib. 11, q.2, n. 17. Potest ieo hoc intelligi , vel quando extensio fit ex vi solius rationis propter necessariam connexionem aliorum casuum cum illa, seu propter injustitiam aliquam, vel absurditatem legis vitandam, vel quando fit non ex necessitate, sed ex congruitate, quia verba facile illam extensionem complectuntur. In priori sensu non est illud proprium legis favorabilis, sed amplius extenditur, ut jam dicam. Unde non est exclusive id accipiendum, sed tanquam magis certum et facilius admittendum ; idemque dicendum erit de lege favorabili animae comparata ad alias favorabiles. In posteriori autem sensu est hoc proprium legis favorabilis, quia generatim et quasi per antonomasiam convenit ei quae animae favorem continet. Est autem intelligendum de extensione intra aliquam proprietatem verborum, ut jam declaratum est.
2. Extensio comprehensiva ob rationis identitaiem etiam ad legem penualem eatenditur. — Limitatur regula. — Unde infero eo modo quo lex recipit extensionem comprehensivam ex sola identitate rationis, non solum habere locum in lege favorabili aut non poenali, sed euam in poenali. Ita docent plures ex citatis auctoribus , praesertim Sylv. et Angel., Imol. et Gemin. in dicto cap. de Tempor. ordin., in 6, et in dicto cap. S postquam ; Panormit. frequenter, cap. ult. de Rescript. n. 10 et 11, et in cap. JViil, de Election., n. 9, ubi etiam de correctoriis loquitur, et in Clem. 1, de Rescript., n. 2, et in Clement. 1, de Elect. n. 8, quibus locis varia in utramque partem adducit ; ipse autem non solum est constans in illa sententia, sed etiam valde illam extendit. Idem tenet alios referens Rochus Curt. de Cons. sect. 4, num. 23. Item Navarrus in capite Pene, de Poenitentia disp. 1, ubi pluribus modis hoc extendit. Item Covarrus in capite Auma, 2 p., S 4, num. 7; Anton. Gom., 1 Variar., cap. 5, n. 1, et cap. 11, n. 22; Gutier., lib. 1 Canonic. quaest., cap. 10, n. 13. Debet autem hoc intelEgi non de extensione solius poenae, haec enim nunquam fieri potest, ut dixi, nec in illa potest inveniri identitas rationis, cum magis pendeat ex voluntate quoad determinationem seu qualitatem poenae. Nec etiam debet intelligi de extensione quoad solam obligationem praecepti (ut aliqui ex dictis auctoribus sentirevidentur), quia, si obligatio extenditur, consequenter extendetur poena, quia absolute ponitur contra legis transgressores, et quia est accessorium quod sequitur suum principale, nisi ipsa lege expresse restringatur ad certum peccandi modum. Tunc enim ex defectu illius poterit non incurri poena, ut in materia de Censuris saepe dictum est. Et ideo cum proportione intelligitur assertio de tota lege etiam poenali. Praeterea debet intelligi quando talis comprehensio ex vi rationis necessaria est ut vere et integre impleatur ratio legis, vel ut sit justa et rationabilis, ut explicatum est, tunc enim est evidens necessitas , quia non minus efficax et justa ac rationabilis debet esse lex poenalis quam quaelibet alia.
3. Objectio refellitur. —Extensio comprehensiva duples. — Vera interpretatio reguarum de ponis. — Et hinc facile solvuntur contraria quae objici possunt ex illis regulis, quod poenae sunt restringendae, et leniendae, et benigne interpretandae. Haec enim omnia de extensiva interpretatione intelligi possunt, ut Gemin., Imol., Sylvest. et alii volunt. Sed non placet expositio, quia etiam in non poenalibus illa interpretatio locum non habet , saltem quoad propriam legis obligationem de qua nos praecipue tractamus. Dico ergo extensionem comprehensivam duplicem distingui, unam necessitatis, aliam congruitatis ; sicut enim praesumptio duplex distinguitur a juristis, una necessaria, alia probabilis, seu voluntatis ; ita etiam extensio comprehensiva ex vi rationis duplex esse potest, una omnino necessaria ad justitiam vel rectitudinem, et in gratiam observantium leges ; alia non necessaria, seu voluntaria, quia, licet in uno sensu possit lex multa comprehendere juste et sine inconveniente, alia minor comprehensio sufficit ad justitiam legis et proprietatem verborum cum ratione etiam legis servandam. Dico ergo generales illas regulas de non ampliandis legibus poenalibus intelligi de interpretatione (ut ita dicam) voluntaria, id est, sine qua potest conservari prudens dispositio et justitia legis, quia infra hanc latitudinem benigne semper est interpretanda lex poenalis. Quando vero extensio est necessaria ad justitiam legis, secus est, et ita intelligenda est Glossa in Clementin. 2, de ZEtat. et qualitat., verb. 7n his, ideoque merito dicunt multi ex dictis auctoribus hanc comprehensivam non esse propriam extensionem, sed adaequatam legis interpretationem, quae in poenalibus etiam servanda est. Propter quod etiam supra dicebamus per se loquendo debere poenalem legem ampliari ad omnia comprehensa sub aliqua propria significatione verborum, licet amplectenda sit minus ampla, dummodo propria sit.
4. Quid in lege correctoria dicendum. — Atque ex praedicto fundamento sequitur idem esse dicendum etiam in lege correctoria, ut aperte dicunt Panormitan., Rochus, et alii supra allegati, et Firaq. cum multis dicto S ZiDertis, n. 45, et sumitur ex Gloss. in Clem. 1, de Elect., verb. Eligatur. Imo idem sequitur etiamsi simul poenalis sive odiosa et correctoria sit, ut ex eisdem sumitur, et ex aliis quos refert Matienz. lib, 5 Recopil., tit. 11, lib. 19, Gloss. 2, n. 5; Gutier., de Juram., 3 p., c. 2, n. 8. Et delege exorbitante generaliter idem tradit Bart. in leg. 6 constante, ft. Solut. matrimon., n. 44; Jason., n. 13; Menoch., lib. 4, praesumpt. 89, n. 37; Tiraq. in dicta leg. Si unquam, S Libertis, n. 44 et 61; denique in quacumque lege, quantumvis gravis cogitetur, dummodo aequitatem legis retineat, ratio facta procedit, recte applicata et explicata rationis identitate, eritque semper multo facilior extensio si verba in aliqua significatione, licet latissima, possint casum comprehendere, ut per varia exempla exponit Roch. dict. sect. 4, n. 12.
5. Quorumdam limitatio. — Quidam autem hoc limitare videntur dum dicunt hanc extensionem in poenalibus, correctoriis et exorbitantibus habere locum, quando alioqui sunt favorabiles, ut dicit Tiraq. supra dicto n. 61, vel quando sunt propter utilitatem animae, ut ait Felin. in c. Z7vanslato, n. 13 de Constit., vel in favorem Ecclesiae, ut dixit Glossa in c. Sciant cuncti, de Elect. in 6; vel in favorem boni publici, ut ait idem Felin. infra, n. 15; et Navar. in dicto cap. Pone, et sentiunt alii quos refert Rochus dicta sect. 4, n. 20. Haec vero et similia vel dicta sunt de extensione non necessaria, vel non exclusive seu restrictive intelligenda sunt, sed quasi per antonomasiam et ob majorem certitudinem, sicut in simili paulo ante explicavi. Nam si extensio est comprehensiva et necessaria ad justitiam et plenam observantiam legis juxta vim rationis ejus, tunc generaliter servanda est regula in quacumque lege quomodocumque exorbitante, dummodo vera lex sit; si vera ratio non cogat similiter ad talem extensionem tantamque comprehensionem, tunc, licet in aliis poenalibus vitanda sit extensio, in his privilegiatis (ut ita dicam) admitti potest et interdum debet, quia (ut supra dixi), licet lex poenalis sit vel odiosa ex uno capite, potest ex alio tantum continere favorem, tantique momenti, ut in ea servanda sint principia legis favorabilis potius quam odiosae. Et juxta haec possunt non diffi- cile varia dicta doctorum conciliari, quae in specie verborum non solum diversa, sed etiam contraria saepe videbuntur, non tamen sunt, quia de diversa extensione et de diversa rationis unitate, seu similitudine aut identitate loquuntur, licet haec omnia pauci distinguant.
6. Ratio subintellecta quem effectum habet. —Quaerunt vero dicti auctores an haec intelligenda sint tantum de ratione expressa in lege vel etiam de non expressa, sed ab interpretibus excogitata. Saepe enim auctores videntur doctrinam datam restringere ad rationem in lege expressam. Ita Panorm. in cap. 1 de Jurament. calum., n. 8, etinc. JVilil, de Elect., n. 9, et idem sentit Bart. in dicta Authent. Quas actiones, et alii ibi, praesertim ubi extensio fit in materia non favorabili, ut poenali vel correctoria. Et ad hoc induci potest lex Pater, S Julius, ft. de Legat. 3, ibi: Cum hoc nudum praeceptum esset, et indicat ibi Gloss. ; nihilominus contrarium docent muli;, videlicet, sufficere rationem subintellectam, licet expressa non sit, dummodo satis certo constet illam et non aliam potuisse esse rationem legis. Ita sentit Bart. in l. /tem queritur, S Qui impleto, ff. Locati., n. 10; et Bald. in l. Magimum, c. de Lib. praeter., n. 4; et Cyn. in l. Non dubium, c. de leg., et Panor. in Clemen. 1 de hescriptis, cum Glossa ibi; idem in c. fin. de Rescrip.; Felin. inc. Translato, de Const. ultimo notab.; Angel., Verb. Lex, n. 8; Sylv., q. 18; Anton. Gom., variar. c. 11, n. 12. Fundamentum est, quia potest sufficienter constare de ratione legis, etiamsi scripta non sit; ergo idem operabitur. Probatur consequentia, quia non habet dictum effectum, quia scripta est, sed quia in se talis est, Nihilominus tamen, quia, quando est scripta, pars est legis, et de illa certissime constat, et per contextum constare etiam potest quomodo determinet alia verba legis, ideo regulariter vix habet locum cum obligatione haec extensio ex vi rationis, nisi scripta sit. Quando vero non est scripta, juxta legis qualitatem et materiam poterit extensio fieri cum majori vel minori certitudine praesumptionis, et interdum poterit esse tam evidens vel communiter recepta, ut ad obligationem legis sufficiat.
7. Ad supradictos modos emtensionis omnes alii modi reducuntwr .— Ulterius inquiri potest an praeter dictos modos extensionis legis alii dari possint ; solent enim recenseri alii peculiares modi extendendi leges, etiam poenales et onerosas,qui attinguntur a Navar.,in d.c. Pene, ex Franc. et Dominic., in c. 1 de Tempor. ordin. Sed si recte spectentur, omnes ad superiores reducuntur, et juxta illos intelligi debent ut veri sint; quod breviter declaro attingendo praecipuos. Unus est ut fiat extensio legis ad correlativa ex Glossa, Bart. et Bald. quos ibi citat Nav. supra, et idem dicit in Sum., c. 22, n. 72; et Rochus dicta sect. 4, n. 13 et 16, et Ripa in l. Ait praetor, S Si judez, ft. de Rejudic., ubi alii. Intelligendum autem hoc est imprimis de correlativis, ut talia sunt, ut maritus et uxor, pater et filius, mensura et mensuratum, ut se respiciunt : nam si materialiter spectentur non habent connexionem. Deinde necessarium est ut eadem ratio in eis vigeat, ita ut non possit in uno procedere nisi attingat aliud, vel certe ut ratio justitiae postulet ut dispositum de uno habeat locum in alio; alioqui relatio parum refert ad extensionem. Exempla varia in dictis auctoribus videri possunt.
8. Alius modus extensionis est per radicationem plurium casuum in eodem principio seu radice ; nam una etiam lege prohibentur, juxta illud Justiniani imperatorisin l. uk., cap.de Nuptiis : Cum ex una radice vitium nascitur, consequens est ut eadem lege tollatur. Qui modus etiam debet intelligi quando ratio et radix prohibitionis una et eadem est in utroque casu, ut exposuit Glossa in c. Fraternitatis, de Testib., verb. Novis. Item explicandus est de identitate rationis eo modo quo illam declaravimus. Erit autem res evidentior, si radix ipsa sit materia legis: nam si lex excludat radicem, quidquid ex ea oritur, videtur exclusum, ut dixit Bald. in dicta l. Masgimum, c. de Lib. praeter., n. 4. Similis modus extensionis est inter ea quae se consequuntur seu connexa sunt, quem modum posuit Anton. de Butr. in c. ult. de Consuet., limitat. 4, et late Rochus ibi sect. 4, n. 16, et attingit Nav. dicto c. Panc, n. 11 et 12 ex Glossis quas allegat. Et varia exempla adducunt quae majori indigebant examine, sed non possumus ad singula descendere. Existimo igitur, secundum eadem principia posita, esse de extensione judicandum, scilicet, ut connexio tanta sit ut non possit, verbi gratia, unum prudenter vel juste prohiberi quin prohibeatur aliud, sicut de correlativis dictum est. Contingere etiam poterit ut unum sub alio contineatur, tanquam imperfectum sub perfecto ejusdem rationis, ut affinitas sub consanguinitate, vel tanquam pars sub toto, vel commutatio sub dispensatione, et tunc procedit regula a minori, non e contrario; et sic intelligit Panorm. in cap. Dilecti fili, de Arb., n. 4et 5, etcolligitur ex illo textu. Item potest fieri ut ratione connexionis unum comprehendi censeatur sub alio secundum communem usum, et tunc non fiet extensio ex vi solius rationis, sed etiam propter significationem verborum, in qua plurimum valet communis usus, ut late Fel. in Proocm. Decret., n. 3et sequentibus.
9. Alius modus quomodo intelligendus. — Alius praeterea modus extensionis est per aequiparationem casuum per aliam legem prius factam; nam tunc dispositum in uno per aliam legem consequenter censetur dispositum in alia, juxta Glossam et doctores in l. Si quis servo, c. de Furtis, et Bart. et alios in l. Ut tantum, ff. de Serv. corr., et notat Abb. alia referens in cap. De multa, de Praeben., n. 18; Roch., dicta sect. 4, n. 14; Jas. inl. Tvransigere , c. de Trans.; Nav., dict. c. Pene, n. 14, et idem fere n. 15. Hic vero modus extensionis si in sola ratione legis fundetur, juxta praedicta moderandus est; si autem fundatur in dispositione alterius legis, tunc ponderanda sunt verba legis facientis aequiparationem, et in eo servanda est regula in quo facta est aequiparatio, et non ultra, ut attingit Sylv. verbo Pene, quaest. 4, et ibi Ang., et latius Crottus in l. S constante, 9 lect., ff. Solut. matrim., et Bern. Diaz, reg. 429. Et tunc proprie non fit extensio n eadem lege, sed una extendit effectum alterius, et ideo solet haec extensio vocari a juristis passiva et non activa, ut videre licet in Bart. supra, et Rocho., n. 9.
10. Identitas ea motivo colligenda. — Abhus item modus addi potest, quando lex loquitur in determinato casu gratia exempli; nam tunc extendenda est ad casus similes. Quem modum ponunt Sylvest. verbo Lex, quaest. 20, verbo Quarto, et Ang. ibi, n. 7. Sed hic etiam modus locum habet juxta distinctionem datam de identitate vel similitudine rationis; nam sola similitudo, nisi sit etiam in identitate specifica, non suffticit; cum hac vero identitate sufficit, ut patet ex multis decisionibus canonum, et in legibus quae ferri possunt per sententiam principis in particulari casu, ut supra dictum est, et nihilominus intelliguntur esse generales leges. Identitas autem illa optime explicatur per motivum et rationem virtutis sub qua talis actus prohibetur vel praecipitur; nam si fuerit lex lata in tali casu intuitu religionis observandse, vel sacrilegii vitandi, ubi in simili casu eadem specifica ratio religionis vel sacrilegii intervenerit, lex extendetur, et idem est de ratione justitiae. Et hoc declaratur bene ex l. 1, ft. Ut poss., juncto S IVam interdictum praetoris; loquens de possessione domus, extenditur ad possidentem agrum, vel quamcumque rem similem, quia nimirum eadem est ratio justitiae in illis omnibus cujus intuitu interdictum latum est. Et ita ex materia, vel ex ratione legis, vel ex alia lege, vel ex naturali ratione, non erit difficile intelligere quando lex loquatur in particulari casu gratia exempli, vel per aliam occasionem. Et sic etiam procedit alia frequens regula quod lex loquens in speciali casu, quia frequentius accidit, extenditur etiam ad similes, licet rariores sint, dummodo ejusdem rationis sint, in ratione virtutis aut vitii, ad quam respexit lex. Quod notavit Glos. in l. 1, c. de His qui ad Eccles., verbo Judei, et in unic. c. de Rapt. virg., verb. Sponsam. Idem Rebuff. in tract. Nomin., quaest. 5, n. 25; Ugol., de Excom., tab. 2, cap. 23, S 6, n. 6. Et eadem regula usus sum in 5 tomo, disp. 15, sect. 4, circa fin., explicando c. Quoniam multos, 11, quaest. 3. Omnia vero fundantur in identitate rationis, quae attente et secundum omnes circumstantias positas spectanda est, ut explicavi.
11. Ultimo inquiri potest an hujusmodi extensio locum habeat non solum in casibus seu actionibus, sed etiam in personis, locis ac temporibus, etc. Ad quod potest generaliter responderi affirmando, si ratio aut verba legis, servata proportione, talem extensionem vel ampliationem requirant. Addo tamen proprie et immediate hanc extensionem fieri ad casus seu actiones, quia illa sunt proxima materia legum, et ideo de his praesertim locuti sumus, consequenter vero etiam fieri ad poenas, quatenus fieri potest ad maleficia seu delicta. Addo etiam propriissime fieri ad personas, tum quia etiam lex loquitur ad personas et illas obligat; tum etiam quia actiones per respectum ad personam variari possunt. Et ideo etiam de hac ampliatione legis frequentissime loquuntur auctores, et varia ejus exempla videri possunt in Rocho, supra dict. sect. 4, n. 12; Tiraq. in dicto S ibertis, n. 28 et sequent. ; Anton., Gabr., 1. 6, t. de Verbor. signific., fere per totum.
12. Ad loca vero potest quidem fieri extensio intra latam vocis significationem, quando saltem sub illa potest nomen loci in lege positum extendi ad alia loca, vel quia nomen est ambiguum et ex frequentiori usu, vel ex materia aut ratione legis determinatur, vel quia per connexionem unus locus sub alio continetur, ut suburbia nomine populi, vel populi subjecti sub nomine civitatis, juxta l. Qui ex vico, ft. ad Municip., et quae insimul docent Bart. in l. 2, c. Quae sit long. consuet., q. 31; Roch. , dict. sect. 4, n. 17; seclusis autem omnino verbis, aut nunquam aut rarissime potest fieri talis extensio. Et ratio in generali reddi potest. quia si locus sit extra territorium legislatoris, clarum est non posse ad illum fieri extensionem legis quoad obligationem ejus, juxta regulam cap. 2 de Constit. , in 6; sed ad summum per imitationem poterit ad unum locum appiicari lex alterius, per modum exemph vel auctoritatis. Si autem extensio fiat ad alium locum contentum in territorio, non vero comprehensum ullo modo sub loco pro quo legislator expresse voluit legem ferre, non poterit esse extensio comprehensiva, cum intentio legislatoris satis limitetur per definiti loci expressionem, ut supra attigi cap. 1 de Tempor. ordin., in 6; nam ratio ibi adducta videtur generaliter procedere, moraliter loquendo.
13. At vero extensio legis ad tempus fieri non potest nisi ad praeteritum vel futurum; nam de praesenti semper lex loquitur, ut constat, et non sunt plures temporis differentiae. De extensione autem ad praeteritum dictum est l. 3, c. 14, tractando quomodo lex feratur circa praeterita, declarando, non disponendo, et ideo talis extensio recte fit per vim rationis in lege expressae, quando ex illa colligi potest legem esse declarativam et non tantum constitutivam : idemque erit quoties ex quolibet alio verbo vel ex materia id constare potuerit, nec aliter fit illa extensio. Respectu autem futuri temporis non est vera extensio; nam haec est propria legis natura ut ad futura feratur, juxta l. Leges et constitutiones, c. de Legib., et ideo potius regula erit legem de se comprehendere futurum tempus nisi restringatur, quia lex semper loquitur; et ideo, licet de praesenti loquatur, semper in quolibet futuro tempore, quando est praesens, idem disponit. Addit vero Panor. in cap. 2 de Const., n. 2, quod si lex remittat delictum, tunc non extenditur ad futura, ne det materiam delinquendi. Plus vero dicitur in l. Cum lex, tt. de Legib., videlicet, cum leo in praeteritum quid indulget , iw futurum vctare, utique ex mente legis; et ita ibi fit quaedam extensio ad futura, quia indulgendo praeterita supponit illa esse mala vel prohibita, quam prohibitionem non revocat indulgendo praeterita, sed potius tacite confirmat.
On this page