Text List

Caput 5

Caput 5

Quando et quomodo possit lex per interpretationem restbringi.

CAPUT V. QUANDO ET QUOMODO POSSIT LEX PER INTERPRETATIONEM RESTBRINGI.

1. Restrictio quomodo accipienda.— Restrictio quo tendit.—Materia hujus capitis eadem fere est quae praecedentis ; nam cum restrictio opponatur extensioni, eamdem fere doctrinam cum proportione admittit; sic enim oppositorum eadem solet esse ratio; nam quot modis unum dicitur, tot dicitur reliquum. Quia vero materia solet esse obscura et perplexa, ideo aliqua in particulari dicere necessarium visum est. Restrictio ergo, sicut extensio, accipi solet vel per comparationem ad verba, juxta varias eorum significationes supra positas, scilicet, aut propriam naturalem, aut propriam civilem, aut impropriam, vel per comparationem ad rationem legis : per comparationem autem ad mentem non potest dari restrictio, nimirum, quae aliquid eximat ab obligatione legis quod fuerit comprehensum sub mente legislatoris; id enim repugnanuam involvit, stando in vi interpretationis, nisi intercedat dispensatio, quae superiorem potestatem requirit, ut infra dicetur. Nam mens legislatoris seu voluntas est ipsa lex, seu unde habet lex vim obhlgandi : ergo impossibile est per interpretationem aliquid eximere a lege quod non eximatur a mente legislatoris. Igitur omnis restrictio legis eo tendit ut mentem ipsam legislatoris ad pauciora coarctet, quam verba vel ratio legis prae se ferre videantur. Ad majorem autem claritatem distinguere possumus , aliud esse non extendere legem, aliud restringere illam ; nam inter extensionem et restrictionem potest medium intelligi, per adaequationem ad verba secundum eorum proprietatem et rationem. Haec autem non potest habere locum ubi et verba legis non possunt nisi unam propriam significationem habere, naturalem vel civilem; nam si utramque habeant, eo ipso quod secundum alteram tantum intelliguntur est restrictio, et si ad utramque amphientur est extensio, et ideo rara est haec adaequata interpretatio sine restrictione vel ampliatione, ideoque nihil de illa specialiter dicere oportet, quia in capitibus praecedentibus, explicando quo modo liceat extendere leges, simul declaravimus intra quos terminos contineri debeat quaelibet extensio, et consequenter declaravi quae extensio seu ampliatio non liceat.

2. Aliquando non licet legem restringere. — Atque hinc etiam facile explicari potest quando restrictio legis non liceat. Dum enim restrictio extensioni contraria sit, quoties ampliatio legis secundum regulas datas necessario facienda fuerit, tunc non licebit restringere legem utique secundum idem ; nam si ampliatio fiat in uno et restrictio in alio, non erunt contraria, et sic non repugnabit simul fieri circa eamdem legem diversis respectibus. Atque eadem ratione, quoties non licet extendere legem ultra verborum proprietatem, tunc licita est, imo et necessaria restrictio, quando verba alia significata minus propria habere possunt, quia tunc non extensio legis est illius restrictio. Nunc ergo pauca addenda supersunt in particulari ad majorem declarationem , quamvis magna ex parte per proportionem ad extensionem accipienda sint.

3. Restrictio fieri debet ad aliquod inconve - niens evitandum. —Dico ergo primo: restrictio legis fieri potest ac debet ad vitandam injustitiam seu iniquitatem, vel aliam absurditatem in ipsa lege. Ita docent omnes, et est clarum ex eadem ratione facta in simili de extensione, quia ita debet lex intelligi ut sit justa et honesta, et praesumi debet ex mente facta, quae nullam absurditatem complectatur; ergo quantum fieri possit, ita restringenda est ad vitanda similia incommoda, quando ad eum finem restrictio necessaria fuerit. Quod optime probat ratio textus in c. Suggestum, de Appellat. ibi: Quia decretalem epistolam qua tales muniri videntur, non ad deprimendam cujusque justiLium, sed ad removendum gravamen, nos fecisse cognoscas. Ubi Panor., n. 2, advertit legem posse restringi secundum rationem naturalem, etiamsi non sit in lege expressa. Et idem repetit in c. Proposuit, eodem, n. 4. Unde recte dixit Glossa in Authent.: Ut sine prohibitione, etc., verb. Ewistimamus, ineptum esse dicere, non fallere regulam, ubi equitas id suadet. Est autem hoc intelligendum de ratione naturali ostendente injustitiam vel absurditatem in lege, si absque restrictione intelligatur; nam si solum ostendat esse aequam vel rationi consonam restrictionem, posse tamen sine illa legem esse justam et rationalem, talis ratio non erit sufficiens ad restringendam legem contra proprietatem verborum ejus, ex alio principio in superioribus declarato, quod legis obligatio non cessat in particulari, licet ratio ejus negative deficiat, si non deficit contrarie : nam eadem est ratio in praesenti. Dico autem hoc intelligi de restrictione contra proprietatem verborum ; nam si in aliquo sensu proprio lex possit talem restrictionem admittere, tunc ratio ostendens in restrictione aequitatem, licet non ostendat praecisam necessitatem, poterit sufficere ad restrictionem faciendam, si alioqui materia juvet et restrictio cedat in favorem et majorem benignitatem, juxta 1. Semper, ft. de Regul. jur.

4. Atque ex hoc principio infertur dispositionem legis indistincte loquentis ita esse restringendam, ut non cedat in praejudicium innocentis; nam inferre innocenti nocumentum, alienum esse praesumitur ab intentione legislatoris, quia injustitiam involvit, ut recte probatur ex 1. 2, c. de Noxalib. Et favet c. Super eo, de Offic. deleg., ibi: Non tamen est nosirae intentionis diecesano praudicium generare ; ubi sermo quidem est de delegatione, et Glossa ibi illud extendit ad omnia rescripta; tamen eadem ratio est in legibus, quia haec restrictio in naturali justitia fundata est. Et ita docet Alb. in c. Causam que, de Rescrip. Et idem solet dici de consuetudine, quae legi aequiparatur, Fel. in c. Auditis, de Praescrip., verb. Quinta declaratio, et Inn. in c. Dilecto, de Offic. Arch., n.7.

5. Quando ratio legis non est adeguata verbDis, restringenda est. — Dico secundo: quando ratio legis, non est adaequata verbis legis, restringenda est ad terminos suae rationis, et non est secundum totam verborum generalitatem intelligenda. Haec assertio satis communis est, ut constat ex allegatis in c. 2 et 3; nam quoad hoc idem cum proportione sentiunt de extensione et restrictione, et specialiter docet Abb. in c. Quia in insulis, de Regul., et in c. Post iranslationem, de Renun., et in c. Suggestum, de Appellat.; et ibi Deci., notab. 1 et 2; Ant. de Buir., in c. Post translationem, de Renunt., n. 34; latissime Tiraq., referens multos in tr. Cessante causa, 1 p., n. 144, ubi multa repetit ex his qua etiam habet in dicta l. S2 unguam, S Libertis. Haec autem regula necessario intelligi debet de ratione expressa et scripta in lege; quia , ubi lex non exprimit rationem, nemo potest prudenter talem rationem legis excogitare quae non sit adaequata dispositioni legis, et ita nunquam potest lex restringi ex ratione tantum cogitata, vel praesumpta, quantumcumque verisimilis appareat. Quia licet forte doctores aliam adaequatam rationem legis non inveniant, fortasse legislator illam habuit; satisque est quod per verba legis significavit se ita generaliter voluisse, et quod nullum signum restrictionis ostenderit. Quia quod principi placuit, legis habet vigorem, l. 1, ff. de Const. princ., et fieri etiam potest ut lex illa sit ex his quarum ratio non potest inveniri, ut dicitur in l. Non omnium, ff. de Legib.; nisi fortasse lex inveniretur injusta si ultra talem rationem, etiam cogitatam, obligaret : nam tunc incidemus in casum praecedentis assertionis. Haec ergo assertio de ratione expressa in lege necessario intelligenda est, et sic fundari potest, tum quia licet verba legis generalia sint, per adjunctam rationem limitantur : In civile auLem est, nisi tota lege perspecta, una aliqua parLticula ejus proposita, judicare, vel respondere, ut dicitur in l. 24, ff. de Legib. : ergo non est judicandum de tali lege ejusve obligatione ex solis verbis praeceptivis secundum se spectatis, sed ex illis ut limitatis per rationem quae est veluti anima ejus, ut in superioribus dictum est. Et confirmatur, quia voluntas principis rationabilis est : voluntas autem non vult rationabiliter nisi quae sub ratione comprehenduntur, praesertim quando illam habet et proponit pro expresso motivo et fine adaequato. Tandem confirmatur, quia limitata causa limitatum parit effectum ; sed ratio est sola causa volendi; ergo voluntas limitatur juxta limites rationis, etiamsi verba plus sonare videantur.

6. Aliquae leges, que dictis repugnare videnlur eoplicantur. —Haec vero assertio difficultate non caret, quae imprimis sumitur ex Glossa in l. Non omnium, tt. de Legib., in fine, dicente interdum legem obligare ubi non habet locum ejus ratio. Allegat 1. 1, ff. de Popular, Secundo loco, verb. Sexus. Sed illa lex parum cogit; nam ibi proponitur occasio legis particularis , ratio autem universalis est. Magis ergo urget lex Prospezit, ff. Qui et a quibus, in qua expresse dici videtur, si verba legis universalia sunt, illis standum esse, etiamsi in aliquibus ratio legis non ita procedere videatur. Ut si lex prohibet mulieri de adulterio accusatae alienare servos, ne quaestioni subducantur, dicitur comprehendere omnes, etiamsi sint extra ministerium domus in agro vel alibi, imo et postea comparatos, quia, licet ratio legis non videatur illos comprehendere, verba id faciunt : Quod (inquit) perquam durum est, sed ita scriptum est. Ratio autem reddi potest, quia ratio legis non est lex, imo nec proxima virtus legis, sed haec est volvntas legislatoris; haec autem non est semper adaequata rationi; nam saepe generalior est voluntas, nec propterea erit irrationabilis aut imprudens, quia ad majorem securitatem aut cautelam potest voluntas ultra rationem extendi. Et confirmatur, quia supra dictum est interdum posse volun- tatem esse magis restrictam quam sit ratio, et ideo non semper extendi legem ad omnia ad quae extenditur ratio ; ergo pari ratione e contrario potest voluntas esse generalior quam ratio; ergo non est lex restringenda ex ratione, quia lex pro ratione indicat legislatoris voluntatem. Confirmatur tandem, quia alias cessante ratione legis in particulari cessaret obligatio legis; hoc autem non ita est, ut infra dicam; ergo.

7. Declaratur in quo sensu dicta assertio sit intelligenda. —Respondeo breviter assertionem esse intelligendam de ratione legis adaequata et intrinseca, et (ut ita dicam) constitutiva proximi objecti ejus, et hoc probare objectiones proxime factas, et ita intellecta assertione illas solvi. Itaque, sicut diximus non quamcumque identitatem rationis sufficere ad extensionem legis, sed oportere ut ratio sit adaequata; et ita intrinseca ut in illa connexionem habeant omnia comprehensa sub lege, quia per illam aliquo modo constituuntur sub tali objecto; ita cum proportionede restrictione censemus. Quia si ratio non sit adaequata, licet sit minus universalis quam verba, ex alia ratione vel aliquid rationi adjungendo, potest comprehendere sub lege omnia quae absolute significat. Deinde etiam necessarium est ut ratio sit quasi constitutiva objecti legis, quia alias non potest censeri adaequata, ut, licet Ecclesia praecipiat jejunium propter comprimenda vitia, non est illa ratio adaequata; unde, licet illa deficiat, ratio legis adaequata potest subsistere, quae est honestas temperantiae in tali actu seu materia. Quod si materia legis non sit propter se intenta, sed tantum propter aliud, tunc oportebit ut ratio contineat proximum et adaequatum finem legis, quia tunc censebitur tanquam intrinsecus. Ut in d. l. Prospezit ratio illis verbis contenta : IVe mancipia quaesLtioni subducantur, non fuit intrinseca et constitutiva objecti legis; nam materia ejus absolute fuit servorum alienatio seu distractio, quae materia in se non habebat rationem intrinsecam ob quam prohiberetur; fuit ergo illa ratio finis extrinsecus prohibitionis, qui licet fuerit praecipuus, et ideo exprimatur, potuit non esse adaequatus ; nam potuit absoluta prohibitio fieri ad tollendas occasiones fraudum et deceptionum, et ad comprehendendos casus omnes moraliter contingentes. Unde si velimus illam rationem interpretari, ut sit adaequata legi universaliter loquenti, sumenda erit non tantum secundum actum, sed etiam secundum praesumptionem, et secundum potentiam vel moralem contingentiam. Quamvis enim mancipia quae sunt in agro, vel postea emuntur, ordinarie non possint esse testes in talicrimine, nihilominus fit absoluta prohibitio ne illo colore subducantur qui possunt esse testes, fingendo fuisse in agro, vel absentes, vel postea emptos : nam qui ordinarie in agro habitant potuerunt inveniri in domo praesentes tempore delicti, et sic potest ratio ad omnes extendi. Quod cum proportione applicari potest ad alias leges, ut non facile absoluta earum verba ex ratione limitentur; hoc enim servandum esse, optime ex illa l. Prospexit probatur.

8. Hoc etiam suadet ratio in objectione facta : nam si ratio legis contineat intrinsecum motivum virtutis vel vitii cujus intuitu actus praecipitur aut prohibetur, sine dubio lex non comprehendet casum in quo talis ratio inventa non fuerit, quia est adaequata; constituit enim lex materiam legis, et non loquitur extra propriam materiam, et ita in illa ratio dici potest virtus legis, non per modum principii efficientis aut formae intrinsecae, sed per modum proprii objecti et materiae, quae in suo genere est causa legis et necessaria ad illam. Si vero ratio legis contineat finem extrinsecum, sic vel non erit adaequata ratio, et sic non procedet contra regulam, vel certe si accipiatur secundum omnem habitudinem quam participare potest in ordine ad majorem cautelam, securitatem vel utilitatem legis, sic non poterunt extendi verba legis ultra rationes in tota hac latitudine sumptas, quia jam volunias legis omni ratione careret, quod praesumi non potest. Et ita etiam patet facile responsio ad primam confirmationem ; concedo enim servari aliquo modo commutatam proportionem inter extensionem et restrictionem per rationem legis, ut satis declaratum est. Tamen in hoc est aliqua diversitas, quod voluntas potest etiam prudenter non velle omnia in quibus eadem ratio militat, quia non semper expedit quando alias non sunt necessario connexa ; non potest autem voluntas aliquid prudenter velle sine aliqua ratione, et ideo ubi constiterit rationem legis esse adaequatam, non est verisimile extra illam extendi mentem legislatoris.

9. Ad ultimam confirmationem, Pan., in d. cap. Quia in insulis, sentit etiam esse legem restringendam pro omnibus casibus in quibus cessat ratio legis, prout in lege exprimitur; ut in illo textu, quia pro ratione redditur, Quia in insulis dura est congregatio monachorum, ait decisionem ejus non habere locum in insulis in quibus non fuerit dura congregatio mo- nachorum. Sed quidquid sit de illo textu particulari (cujus decisio, ut credo, magis pendet ex significato illius vocis insule, quale sit), generaliter loquendo, non potest admitti doctrina, nisi intelligatur de cessatione rationis contraria, et quae tollat objectum legis, ut infra dicetur. Respondeo igitur negando sequelam intellectam de cessatione rationis legis mere negative et in particulari. Et ratio est, quia, Iicet ratio sic cesset quasi in actu, nihilominus potuit movere ad prohibendum actum, quia de se erat obnoxius illi rationi, et ita ille actus fuit absolute comprehensus sub ratione legis etiamsi postea in illo cessaverit. Et si recte res consideratur, tunc non omnino cessat ratio legis. Quod in dicto capite magis exponemus.

10. Lex ex subjecta materia aliquando restringenda. — Dico tertio, legem restringi aliquando ex subjecta materia, praesertim per comparationem ad aliam legem. Sub hac assertione breviter comprehendo varios modos restringendi leges qui ab auctoribus traduntur. Unus ex subjecta materia, quia verba legis juxta subjectam materiam intelligenda sunt et ideo etiam secundum illam coarctari possunt. Exemplum sumitur ex 1l. Adigere, ff. de Jur. patr., ubi prohibetur patronus ne libertum jurejurando cogat ne uxorem ducat ; et nihilominus dicitur inferius qui tale juramentum exigeret a liberto eunucho non peccaturum contra legem ; nam juxta materiam subjectam lex loquitur de libertis qui possint liberos procreare. Verum est optime posse restrictionem illam reduci ad rationem legis; quia fere semper haec restrictio ex materia est conjuncta cum ratione, et ideo nihil amplius de illa dicere necesse est.

11. Aliquando vero fit restrictio legis generaliter loquentis, ut locum non habeat in casu aliquo speciali, propter speciales circeumstantias vel praerogativas rerum aut personarum. Quia juxta generalem regulam juris, in generali concessione non veniunt ea quae quis non esset in specie verisimiliter concessurus, 81, n. 6, et in c. Si Episcopis, de Poenit. et remis., in 6. Eodem enim modo in praesenti dicere possumus, in generali prohibitione, vel praecepto legis non venire ea quae princeps non esset in specie verisimiler praecepturus ; quia sicut concessio, ita et lex ex voluntate pendet. Haec autem restrictio dupliciter fieri potest: uno modo ex speciali jure determinante ut tales personae non veniant sub generah clausula, ut in c. Quia periculosum, de Sent. excom., in 0; et tunc est clara ratio et restricio, so- Iumque verba legis specialis expendenda sunt et servanda. Contingere item hoc potest, quia in speciali casu est aliter per legem statutum aut privilegium dispositum, et generalis lex contraria, illis non derogat, juxta regulam juris quod generi per speciem non derogatur. Et de hoc modo specialiter dicturi sumus tractando de legum correctione et derogatione.

12. Denique contingere potest illa restrictio sine speciali jure, solum ex conjecturata mente legislatoris, verisimiliter applicando regulam illorum canonum, non comprehendi sub generali lege ea quae in specie non esset quis voliturus ; et sic est difficilis restrictio et inter jurisperitos multum controversa, ut videre licet in Ant. Gab., 1. 6, tit. de Leg., cons. 4, ubi refert contrarias opiniones et earum auctores. Illa tamen communior est quae affirmat etiam hoc modo posse hanc restrictionem fieri, quia generalis illa praesumptio, quod nemo in generali sermone comprehendit id quod in specie non esset voliturus in jure fundata est et in ratione naturali, quia illa praesumptio fundatur in defectu voluntatis quae praesumitur ex incogitantia talium circumstantiarum. Sub hac autem regula fieri potest applicatio ad casum sub lege contentum, arbitrio prudentis de illo judicando. Neque potest in hoc certior regula constitui, quia sine dubio usus hujus restrictionis in particulari difficilis est. Unde Socin., in Reg. juris 284, ponens regulam quod lex generaliter loquens generaliter est intelligenda, 55 limitationes ponit quae ad hoc genus restrictionis pertinent, et in eo videri possunt, et in t. 2 Regular., verbo Lex. Hic vero statim occurrebat dicendum de casu dubio, de quo in capite sequenti tractabimus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 5