Caput 6
Caput 6
Utrum interdum cesset obligatio legis in particulari contra verba legis, etiamsi per pbincipem non tollatur.
CAPUT VI. UTRUM INTERDUM CESSET OBLIGATIO LEGIS IN PARTICULARI CONTRA VERBA LEGIS, ETIAMSI PER PBINCIPEM NON TOLLATUR.
1. Duplex modus mutationis in lege. — Alia divisio mutationis legis. — Hactenus explicuimus interpretationem legis humana quoad generalem sensum ejus, quo obligationem inducit; nunc dicendum est de mutationibus quae in ea contingunt, propter quas desinit obligare. Duplex autem modus mutationis potest in lege intelligi , unus veluti ex se et ab intrinseco ex defectu alicujus causae conservantis, vel alicujus conditionis necessariae ad obligationem ejus ; alius modus est ab extrinseco per actio- nem superioris agentis, facientis in lege mutationem. Nam sicut lex humana voluntate introducta est, ita per similem voluntatem potest mutari. Unde prior mutatio contingit quando, perseverante eadem principis voluntate, propter mutationem aliarum rerum lex desinit esse vel obligare: posterior vero e contrario fit quando, stantibus omnibus aliis ad obligationem legis requisitis, per voluntatem principis lex mutatur ; et prior generaliter dici potest cessatio, posterior vero ablatio legis vocari potest. Et utraque mutatio potest dupliciter accidere, scilicet, vel partialiter in aliquo actu, vel occasione, aut tempore, vel persona particulari, perseverante lege in generali : vel totaliter per ablationem totius legis ; et ita quatuor resultant mutationes, scilicet, cessatio legis partialis, quae dici potest exceptio a lege; vel totalis, et dicetur absolute et simpliciter cessatio; vel ablatio partialis, quae generalter comprehenditur nomine dispensationis, et solet etiam dici derogatio ; et totalis ablatio, quae dicitur revocatio, seu abrogatio legis. De his ergo quatuor mutationum generibus sigillatim dicendum est; et prius de cessatione partiali, deinde de totali, postea vero eodem ordine de utraque ablatione.
2. Sensus questionis aperitur. —Primum igitur omnium quaeremus an contingat cessatio legis universalis in particulari eventu, etiamsi ab alio non auferatur ejus obligatio. Quae quaestio coincidit cum illa quam sub alio titulo proponit D. Thomas 1.2, q. 96, a. 6, scilicet, an liceat subdito interdum contra verba legis agere : constat enim hoc non posse licere durante obligatione legis, quia tunc non potest subditus ab ea discordare sua auctoritate, sed ei parere tenetur; ergo si interdum licet, est quia cessat obligatio ejus ; est ergo una et eadem illa quaestio. Et similiter est eadem cum quaestione tractata a D. Thoma 2. 2, q. 120, quando liceat uti epiikia in usu seu executione legum ; ut autem intelligatur sensus quaestionis, et distinguatur ab aliis quae in superioribus capitibus tractata sunt, et non confundatur epiikia cum generali interpretatione legum, adverto aliud esse inquirere de sensu verborum an universalia sint, et hos vel illos casus comprehendant, seu an in hac vel illa significatione accipiantur, et hoc pertinet ad generalem doctrinam datam capitibus praecedentibus, et magis ex professo ad jurisprudentiam. Non vero spectat hoc ad epiikiam, quia epikia (ut Aristoteles dixit) est emendatio legis propter universale : ibi autem non agitur de emendatione legis, sed de ejus sensu; nec supponitur universaltas legis, sed inquiritur qualis et quanta sit. Aliud ergo est, supposito sensu legis quoad verborum universalitatem, et quod ex vi suae significationis universalis, prout in lege usurpatur, hunc actum comprehendat ; nihilominus in particulari eventu propter circumstantias occurrentes cesset obligatio legis circa talem actum, quia pro tunc non potuit cadere sub potestatem, vel non cecidit sub voIuntatem legislatoris, sed ab illa excipitur ; et haec exceptio est emendatio legis quae per epiikiam fieri dicitur, et in illo sensu tractatur praesens quaestio.
3. Videtur ergo nunquam posse hoc modo cessare obligatio legis universalis in casu particulari. Primo, quia si id posset accidere, maxime cessante ratione legis in aliquo particulari eventu ; sed tunc etiam non licet: ergo nunquam. Major patet, quia duo tantum sunt in lege, ex quibus tertium, id est, voluntatem legislatoris ac subinde obligationem legis vel ejus cessationem cognoscere valeamus, seilicet, verba et ratio, ut ex hactenus dictis constat ; sed verba de se non cessant in casu de quo tractamus, imo illum comprehendunt, alias non ageretur in illo contra verba legis: ergo solum superest ratio ut, ex ejus cessatione, legis cessatio in particulari oriatur : at hoc verum non est, quia, ut supra dixi, voluntas legislatoris potest esse universalior quam ratio ejus, imo interdum quoad nos omnino cessat ratio, quia non cognoscitur, et nihilominus lex suam vim retinet: ergo. Secundo, argumentari possumus quia alias posset subditus, sua auctoritate interpretando legem, illam non servare, quod videtur esse contra legem 1, c. de Legib., ubi dicitur ad solum principem pertinere declarare an in aliquo casu lex servanda non sit propter aequitatem, unde multi doctores hanc interpretationem dispensationem vocant; ergo sine illa lex nunquam per se cessat. Tertio, argumentor testimonio Glossarum et jurisperitorum qui ita sentire videntur. Nam Glossa, in cap. Post translationem , de Renuntiat., verb. Cessante, dicit, si jus commune statuitur ex causa, non cessare licet cesset causa, nisi aliunde in ipso jure sit expressum. Idem sentit Glossa in l. Non dubium, c. de Legib., verbo Ampleaus, dicens non licere agere contra verba scripta legis propter mentem legislatoris, nisi haec mens in alia lege sit in scriptis redacta, et citat Flacent. pro illa sententia, et l. Prospeait, tf. Qui et a quib., cum aliis similibus; et in eamdem sententiam quamplures refert Tiraq. in tr. Cessante causa, n. 165 et sequentibus.
4. Nihilominus res certa est interdum cessare obligationem legis in particulari, etiamsi verba legis illum casum comprehendere videantur, et in nulla alia lege exceptus sit nec a principe sit in lege dispensatum. Ita docet D. Thomas, d. q. 96, art. 6, et 2. 2, q. 60, art. 5, ad 2, et quaest. 120, per totam; et his locis Cajet. et alii expositores, et Soto, 1. 1 de Just., quaest. 6, art. 8. Idem supponunt tanquam manifestum theologi in 3, d. 37; Scot., Gabr. et alii. Est etiam apud juristas receptissimum, ut late refert supra Tiraq. a n. 130. Hanc enim veritatem tanquam evidentem lumine naturae tradit Arist., 5 Ethic., cap. 10, ubi hac ratione inter partes justitiae ponit equitatem, quam definit esse emendationem legis ea ev parte qua deficit propter unwersale. In quibus verbis comprehendit rationem nostrae assertionis, quam paulo superius latius explicuerat, dicens necessarium esse ut lex humana interdum desinat obligare in particulari aliquo eventu, quia lex universaliter fertur, et fieri non potest ut universalis dispositio legis humanae in omnibus particularibus ita sit recta quin aliquando deficiat ; quia res humanae circa quas humanae leges versantur, innumeris subsunt mutationibus et casibus contingentibus quos nec legislator humanus semper praevidere potest, nec, si posset, illos omnes posset convenienter in particulari excipere, quia infinitam confusionem et prolixitatem in legibus induceret, quod esset multo majus incommodum ; ergo necesse est ut lex humana generaliter lata in aliquibus casibus non obliget propter mutationem rerum in eis contingentem. Neque inde fit, ait Aristoteles, legem non esse rectam, quin potius recta non esset si in talibus casibus obligaret ; et ad ejus rectitudinem sufficit quod acceperit id quod plerumque accidit, ut dicitur etiam ff. de Leg., l. 3, et seq.: Defectus ergo, ait idem philosophus, non est in lege neque in legislatore, sed in natura, id est, in materia mutabili, nec potuit legislator aut lex totam contingentem mutabilitatem distincte explicare propter rationem explicatam. Et ideo ex natura rei in lege humana subintelligitur illa conditio, vel exceptio, licet non explicetur distincte, quia alias non esset lex justa et rationabilis. Ergo ex ipsa justitia legis humanae, considerata naturali conditione materiae in qua versatur, sequitur necessario ut ejus obligatio aliquando in particulari cesset, non per extrinsecam abla- tionem, sed ex sola materiae seu rerum mutatione.
5. Epiikia. — Atque propter hanc legum humanarum contingentiam posuit Aristoteles supra specialem virtutem, seu partem justitiae quam epiikiam appellavit, et a multis Latinis vocatur aequitas ; nam, licet haec vox interdum pro justitia, interdum pro animi moderatione, et aliis etiam modis sumatur, tamen aliquando condistinguitur a jure utique scripto et rigoroso, ut explicavi supra 1. 1, cap. 2, et sic idem est quod epiikia, vel parum ab illa differt; et ita etiam juristae saepe de aequitate loquuntur, quam Bartolus in l. 1, cod. de Leg. in fine, convenientium quamdam, seu benignitatem juris, appellavit. Panor. vero, inc. ult. de Transact., n. 6, cum Speculatore et Joan. Andr., dicit esse justitiam duicore misericordie temperatam. Est autem considerandum (ut hoc obiter explicemus), in hac aequitate praestanda, concurrere et judicium intellectus proferentis sententiam, hic et nunc non obligare legem, etiamsi universaliter loquatur, et actum voluntatis parentis huic judicio, et operantis contra verba legis. Uterque ergo in suo ordine est actus virtutis, probabiliterque existimo propter illos non multiplicari virtutes, seu non esse necessarium addere aliquam specialem virtutem. Nam prior actus, si sit in principe seu superiore interpretante legem, erit actus prudentiae regalis, vel politicae ; si vero sit in ipsomet subdito, erit judicium communis prudentiae, praesupponens regulariter generalia principia juris naturalis vel etiam humani, quatenus ab eis tale judicium in particulari pendet. Quod judicium in omni materia prudentia necessarium est, illudque (ut opinior) Arist., € Ethic., c. 11, sententiam appellavit, graece gnomi. Et in praesenti materia cum proportione invenitur, nec habet specialem difficultatem ve! rationem propter quam proprium habitum postulet, distinctum ab eo quo in aliis materiis virtutum prudentia sententiam profert. An vero in quacumque prudentia judicium et imperium pertineant ad eumdem vel ad diversos habitus, alterius considerationis est.
6. Alius vero actus voluntatis qui ex tali judicio sequitur non semper ad unam virtutem pertinet, sed pro materiae capacitate, et motivi seu rationis operandi variari potest. Nam in principe, verbi gratia, ex illo judicio sequi potest actus volendi ita interpretari legem, et hic potest pertinere ad justitiam legalem, quia per se ad commune bonum ordinatur. Potest etiam pertinere ad commutativam, si procedat ex motivo non gravandi talem subditum contra aequitatem illi debitam. Et utroque modo potest intelligi quod Aristoteles ait, epiikiam esse partem justitiae ; nam in fine capitis concludit esse justitiam et non alium quemquam habitum. Quod autem ibi praefert aequum justo legali, respective intelligendum est; intelligit enim per justum legale illud quod consistit in observatione vel impositione legis, et respectu illius praefertur in particulari casu id quod in illo aequum judicatur, quia in illo vel nimis rigorosum vel injustum esset obligationem legis imponere. Absolute vero non est minus justum, legem justam ferre absolute, quam excusationem ejus per epiikiam admittere. Imo illud majorem prudentiam requirit et universaliorem justitiam. At vero in subdito non potest sequi ex illo actu intellectus proprius actus justitiae in voluntate, quia non est necessarium ut ex carentia obligationis unius legis sequatur actus justitiae, sed sequi potest actus temperantiae, ut si per epiikiam quis comedat carnes in die jejunii, vel quid simile. Si autem epiikia versetur in materia justitiae, tunc actus ille poterit pertinere ad materiam justitiae, ut per se constat. Et in universum poterit ille actus deservire generali justitiae, et ex motivo illus fieri, si quis secundum epiikiam operetur quia per hoc non recedit a mente principis, nec ab eo quod aequum est : quomodo etiam obedientia potest ibi intercedere, vel operando secundum tacitam voluntatem superioris, vel saltem ita operando, quia tunc obedientia legis non laeditur, et alia honesta ratio operandi occurrit.
1. Epiikia tam in praeceptis affirmativis quam negativis locum habet. — Sed quaeret aliquis an haec excusatio seu cessatio obligationis et epiikia habeat locum in praeceptis tantum negativis, vel etiam in affirmativis. Nam de negativis non potest esse dubium, quia cum obligent semper et pro semper, in eis est maxime necessaria haec excusatio, et potest facile accidere occasio non servandi praeceptum in tempore pro quo obligat, et ita propriissime erit excusatio, seu cessatio obligationis. At vero praecepta affirmativa non obligant pro semper, sed pro opportuno tempore; et ideo, licet pro aliquo tempore occurrat occasio in quo exequendum non sit affirmativum praeceptum, non erit vera excusatio ab obligatione praecepti, nec cessatio obligationis ejus, cum ipsum non obliget pro singulis temporibus ; sed dicetur potius dilatio obligationis, quia nondum occurrit occasio pro qua tale praeceptum obligat. Nihilominus ta- men aeque solet epiikia attribui praeceptis affirmativis ac negativis, quod recte explicatum verum quidem est. Videtur autem mihi id proprius dici (nisi sit quaestio de modo loquendi) in praeceptis affirmativis quae babent certum tempus designatum pro quo impleri debent: nam si in eodem tempore veniat non cogitatum impedimentum, habet locum propriissime epiikia. Idemque erit in quibusdam praeceptis affirmativis quae, propter negationem quam involvunt vel in qua fundantur, obligant pro semper seu ad statim moraliter, ut est praeceptum restituendi et similia. In his enim quaelibet dilatio per occasionem justam dici potest excusatio et epiikia. Quando autem praeceptum affirmativum nec pro statim obligat, nec pro certo tempore, sed arbitrario, tunc non videtur in illa habere proprie locum excusatio vel epiikia, propter argumentum factum, quamvis lato modo interdum appelletur.
On this page