Text List

Caput 7

Caput 7

Quando habeat locum excusatio ab obligatione legis per epiieiam, seu zequitatem.

CAPUT VII. QUANDO HABEAT LOCUM EXCUSATIO AB OBLIGATIONE LEGIS PER EPIIEIAM, SEU ZEQUITATEM.

1. In hoc capite explicandum est quid sit necessarium ut obligatio generalis legis in particulari casu cesset. Aliqui putant sufficere ut ratio legis in tali casu particulari cesset negative, id est, quod in eo non inveniatur ratio quae legislatorem movit ad ferendam legem. Citatur pro hac sententia divus Thomas 2. 2, quaest. 147, art. 1 et 2, quia significat praeceptum jejunii non obligare eos in quibus necessitas propter quam praeceptum est jejunium non invenitur. Sed immerito allegatur divus Thomas, quia ibi ad Ohigationon praecepti solum requirit generalem rationem quae communiter et ut plurimum communitati conveniat; ad excusationem autem in particulari requirit causam rationabilem. Potest autem haec opinio tribui Cajetano, t. 1 Opusc., tr. 1, quaest. 2, et Navarro in Sum., cap. 16, n. 37, qui specialiter hoc admittunt in lege quae aliiquid praecipit vel prohibet solum propter vitanda incommoda ; nam, eo ipso quod in particulari non sequantur illa incommoda, dicunt cessare obligationem legis, etiamsi ex observatione legis nulla incommoda sequantur. Et Cajetanus ponit exemplum in lege prohibente matrimonium clandestinum ante Concilium Tridentinum. Sed de hoc exemplo et de hoc genere legum quae solum dantur propter vitanda incommoda dicam commodius in sequenti capite. Eamdem sententiam tenet Panormitanus in capit. Quoniam, de Probation., numero 6, ubi doctrinam extendit ad legem jejunii et alias similes leges Ecclesiae; et allegat Archidiac. in capit. Utinam, 16, d. Post b. Thomam (ut ait), alludens ad locum citatum D. Thomsae, illum enim Archid. adducit. Idem latius docuit Panormitanus in capit. Quia in insulis, de Regularib., generalem regulam constituens cessante ratione legis in particulari, cessare legis obligationem, et ita exponit caput illud. Cum enim in monasteriis monachorum existentibus in insulis requirat aetatem annorum 18 ad professionem, quia in insulis durior est congregatio monachorum, axt Panormitanus ubi non fuerit durior, etiamsi monasterium sit in insula, non requiri illam aetatem ; sequitur Ang. verb. Lex, n. 4, casu 7; inchnat etiam Sylv. ibi q. 8 et 9, verb. Octavo, et Adrian., quodlib. 6, post secundam conclusionem.

2. Fundari solet haec sententia in assertione tertia posita in quarto capite, et in omnibus juribus et rationibus quae ad illam confirmandam adducta sunt, et in regula Cessante causa cessat effectus, c. Cum cessante, de Appellat., quae ita potest applicari. Nam ratio legis adaequata et qualis dicto capite explicata est, est in suo genere causa adaequata obligationis legis; ergo illa cessante in quocumque casu particulari, cessat obligatio legis. Antecedens probatur, tum quia ratio legis est anima legis; ergo non minus est causa adaequata obligationis quam ipsa lex, quia sicut corpus sine anima movere aliud non potest, ita nec lex sine ratione potest subditum obligare; tum maxime quia justitia legis pendet ex ratione, et ita deficiente ratione deficit justitia, et consequenter vis obligandi; tum denique quia lex erdinari debet ad bonum commune; ergo non descendit ad particulares casus, nisi mediante influxu communis boni; sed ubi cessat ratio legis non influit commune bonum, quia ibi non participatur ; ergo nec lex ibi obligat, quia deficiente influxu causae primae seu universalis, secunda seu particularis non operatur.

3. Ut obligatio legis cesset, oportet deficiat ratio legis non negative solum, sed aliquo modo contrarie. — Hoc vero fundamentum debile est, ideoque praedicta sententia, nisi sano modo explicetur, defendi non potest. Dicendum ergo est, ut obligatio generalis legis in particulari casu cesset, non satis esse quod ratio legis negative deficiat, sed necessarium esse, ut deficiat contrarie aliquo modo. Hanc doctrinam tradidit Cajetan. 2. 2, quaest. 120, et sequitur Soto, dicto articul. 8, et quaestion. 7, art. 3, vers. Sed argues, et 1. 3, quaest. 4, art. 5, in fine; Lesdesm., 2 part., quaest. 17, art. 2, dub. 3, in fine, et quaest. 18, art. 2, dub. 12 et 14; Navar. supra; Covarr. in 4, 2 p.. 89, n. 8; Medina, de contr., quaest. 14. Et eam indicat D. Thomas dum semper exempla epiikiae ponit in casibus in quibus lex deficit contrarie, ut si redditio depositi sit ad nocendum innocenti, vel si observare praeceptum non aperiendi portas civitatis noctu sit in perniciem plurium civium quos hostes persequuntur ; et ita in 2. 2, quaest. 120, art. 1, requirit casum in quo legem servare sit nocivum, et subdit : n his ergo et sumilibus casibus malum est sequi legem positam. Ubi Cajetanus sic declarat rationem epiikiae, quia sequi verba legis in quabus non oportet vitiosum est. Et eodem modo loquitur in 1. 2, quaest. 96, art. 6; et idem sentit 2. 2, quaest. 141, art.3, ad 2, ubi generaliter ait: Praeciue si casus sit talis in quo legaslator, si adesset, nom decerneret esse legem servandam. Et idem sumitur ex Aristotele supra, ut statim explicabo. Duas autem partes habet haec sententia: una est affirmans cessare obligationem legis, quando ratio legis cessat contrarie, et hanc supponimus ut claram, tum a sufficienti partium enumeratione, tum quia lex obligare intendens pro tali eventu esset iniqua vel inhumana, ut magis ex puncto sequenti constabit.

4. Probatur non sufficere rationem legis negative cessare. — Altera ergo pars est negans sufficere quod ratio legis negative cesset. Et haec probatur primo contraria ratione, quia si solum negative ratio legis cesset, non erit malum servare legem, nec etiam erit injustum vel inhumanum ad eam servandam obligare ; ergo non est cur cesset ejus obligatio. Consequentia probatur ex Aristotele dicente tunc epiikiam habere locum quando lex peccat, id est, peccaret et injusta esset si in tali casu obligaret ; et ideo etiam dicit epiikiam esse directionem legis, utique ne a recto deficiat. Unde sic concluditur : sicut epiikia, ita etiam cessatio obligationis solum habet locum ubi obligatio ipsa esset contra rationem justitiae vel debitam legislationem, si ad talem casum extenderetur; sed obligando in casu ubi tantum negative deficit ratio legis, non peccaret lex, quia nec malum aliquod nec quidpiam inhumanum praeciperet; ergo. Major patet, quia tunc nulla superest sufficiens ratio cur cesset legis obligatio: nam cessante ratione illo modo potest manere justa voluntas obligandi. Minor autem et primum antecedens patet, quia potest actus esse de se bonus etiamsi non sit necessarium alicui ad macerandam carnem, vel satisfaciendum pro peccatis, et carentia actus poterit esse bona etiamsi finis legis prohibentis illum cesset, ut abstinere a clandestina desponsatione, etc., et idem estin similibus.

5. Multa absurda ex contraria sententia sequuntur. — Unde argumentor secundo inducüone, quia innumera sequuntur absurda, si tanta licentia detur non servandi leges in casibus particularibus, solum quia in eis negative cessat ratio legis. Sic enim in praeceptis Ecclesiae possent viri perfecti excusari a jejunio, quia non sentiunt illius necessitatem ad fines ab Ecclesia intentos. Imo fornicatio posset censeri non prohibita in casu in quo evidenter cessaret ratio talis prohibitionis, ut si nullum omnino esset periculum malae educationis prolis, propter quam vitandam concubitus vagus prohibitus est. Et in materia obedientiae possunt facile similia exempla multiplicari. Unde est optima ratio a priori, quia, licet ratio legis in particulari cesset negative, semper manet aliqua universalior ratio ob quam expedit etiam tunc servari legem, tum quia esset valde contrarium bono communi, si propter illam solam causam possent leges non servari, tum etiam quia per se est honesta ratio servandi legem uniformitas partium cum toto, ubi sine incommodo servari potest.

6. Atque hinc retorquetur ratio contrariae sententiae. Quia, licet ratio legis cesset in hac persona quoad particularem necessitatem vel utilitatem intentam per legem, non tamen cessat quoad vim obligandi illam per legem, quia licet illa ratio tantum ut plurimum locum habeat, est sufficiens ut lex juste feratur pro omnibus qui illam servare possunt, etiamsi ratio illa in eis cesset. ()uod sic declaro: nam, licet legislator advertat et praevideat rationem defecturam in aliquibus vel distincte vel tantum confuse cogitatis, nihilominus potest juste velle ut indistincte obliget omnes dum contrarium impedimentum aequitati repugnans non obstiterit : ergo ita est interpretanda voluntas legislatoris: ergo ex vi illius obligabit lex. Antecedens patet quia voluntas in illa universalitate sua nititur in alia ratione generaliori, quia ita expedit ad commune bonum et privato non nocet, quia semper est illi utile obedire, et justitiam legalem servare quam in tali observatione legis intueri potest. Prima vero consequentia clara est, tum quia verba generalia legis hanc voluntatem indicant, et nulla est sufficiens ratio exceptionis, tum etiam quia illa voluntas est prudentior et rationabilior : ergo illa praesumenda est. Denique secunda consequentia constat, quia voluntas justa legislatoris est anima legis, et quia lex obhgat ad materiam praeceptam, non ad finem praecepti, ut supra dictum est.

1. Et ita expenditur contrarium fundamentum , quia jam declaratum est quo modo haec obligatio in casu pertineat ad bonum commune, quia, licet tunc subditus non participet illam utilitatem intentam per legem, participat generalem utilitatem quae est in observanda lege et in uniformitate cum suo corpore, et ex hoc capite lex illa est justa, et fundatur in ratione altiori. Et hinc patet responsio ad primam rationem in principio praecedentis capitis positam ; procedit enim quando ratio tantum negative cessat, non tamen quando cessat contrarie. Solet autem instari contra hanc resolutionem ex praecepto correctionis fraternae. Sed de hoc puncto dicam commodius infra c. 8, ubi haec assertio magis confirmabitur.

2. Quid requiritur et ratio vel finis legis cesset contrarie. — Ut autem magis explicetur , oportet amplius declarare quid sit necessarium ut ratio vel finis legis cesset contrarie; et specialiter an sit necessarium ut in tali casu servare legem sit malum et peccatum. fesso contendit tunc polum habere docun epiikiam , quando lex ita deficit ut servare illam sit iniquum ; putatque esse sententiam D. Thomae in 3, dist. 37, q. 4, art. 4, ubi docet epiikiam tunc solum habere locum cum observando legemn discreparet quis ab intentione legislatoris, quod solum videtur contingere quando discederet a rectitudine. Clarius tamen favet in aliis locis allegatis, indicat enim tunc solum cessare in particulari legis obligationem, quando observantia illius mala esset, imo interdum solum excipit casum in quo esset nociva reipublicae. Ad idem inducit Cajet. Aristot. dicentem epiikiam esse directionem legis qguia peccat propter universale : solum autem peccare posset si obligaret ad actum iniquum. Item epiikia est pars justitiae : ergo materia ejus est operatio quae non esset recta si secundum legem universalem fieret, et non secundum aequitatem epiikiae. Tandem argumentor ab inconvenienti, quia alias fornicatio posset esse licita, si necessarium non esset rationem legis contrarie in dicto sensu deficere. Et cum hac sententia Cajetani transeunt fere Soto et alii posteriores theologi. ]

9. Epiikia habet locum, licet licitum sit actum praeceptum facere. — Videtur tamen haec sententia nimis rigida et limitata, quia saepe potest homo excusari ab observantia legis generaliter loquentis, etiamsi posset licite actum per illam praeceptum facere, vel prohibitum omittere : ergo non tantum cessat obligatio legis in particulari, nec solum habet locum epiikia, quando observare legem esset iniquum, sed aliquando ac saepe illum habebit, etiamsi iniquum non sit , solum quia est nimis grave aut difficile. Consequentia clara est, quia si epiikia solum haberet locum quando servare legem esset iniquum, quoties licita esset epii- ? kia esset etiam sub obligatione, quia vitare id quod iniquum est semper cadit sub obligationem ; ergo e contrario, si absque tali obligationg. potest interdum non servari lex, potest etiam licita esse epiikia etiam in casu in quo sine peccato posset lex observari. Antecedens autem manifestum est ex supra dictis de oblialio magno incommodo : nam inde constat propter vitandum magnum gravamen licitum / esse non servare legem , quamvis si velim ce- | dere juri meo possim facere actum praeceptum cum illo gravamine; ergo excusatio non semper est cum obligatione non faciendi actum praeceptum, nec oritur semper ex iniquitate actus, sed ex alio jure quod homo habet, ut non tam serviliter (ut sic dicam) obligetur. Deinde fit res clara exemplis ; nam interdum potest homo qui per se obligatur ad confessio- / nem integram peccatorum excusari a confessione alicujus, quia non potest illud aperire sine gravi periculo infamia ; et nihilominus poterit confiteri illud licite si sua sponte velit se exponere periculo illius infamiae, hoc enim nullum peccatum est. Item damnatus ad justam mortem famis non tenetur abstinere a cibo si copiam illius habeat, et tamen potest sine peccato abstinere si velit: ergo idem esse potest in praesenti. Ut in statu Carthusianorum abstinendi a carnibus, etiamsi esset propria lex obligans de se in conscientia , posset sine peccato non servari propter periculum mortis, et nihilominus probabilissimum est posse etiam servari si quis velit secum illo rigore uti. Et in jejuniis aliisque ordinariis obligatio- nibus Ecclesiae ssepe est licita excusatio propter eegritudinem vel similem causam, et nihilominus si quis actum praeceptum faciat , non obstante excusatione, non solum non peccabit, verum saepe etiam opus supererogationis faciet. Y 10. Quod munus est proprium epiikie. — Quapropter mihi certum videtur ad virtutem et prudentiam pertinere, non solum discernere quando observatio praecepti quoad verba mala sit, sed etiam judicare quando non obliget, etiamsi absque peccato ad litteram servari possit. Unde si quis dixerit utrumque spectare ad materiam et munus epiikiae, nihil fortasse ab scopo aberrabit. Nec contra hoc urgent rationes Cajetani. Omnes enim facile solvuntur advertendo non solum esse alienum a prudenti legislatore iniqua praecipere, sed etiam inhumana et graviora quam humana conditio patiatur vel quam ratio communi boni postulet, ut ex dictis supra in communi de lege manifestum est. Ergo non solum peccaret lex praecipiendo quod non debet, id est, iniquum, sed etiam praecipiendo quando vel quomodo non debet, id est, obligando cum majori rigore quam par sit. Utrumque ergo peccatum legis emendat epiikia , et in utroque habet locum definitio Aristotelis et discursus ejus, et eodem modo est intelligendus D. Thomas. Nam intentio legislatoris non solum est recta praecipere, sed etiam recte, et ideo qui observat legem tanquam obnoxius illi, quando per illam non obligatur propter occurrentem causam excusantem , ab intentione legislatoris discrepat, etiamsi actus quem facit malus non sit. Ad rationem autem quod epiikia est pars justitiae, respondeo, etiam hic intervenire rationem justitiae ex parte legislatoris non oblgandi in tali casu per suam legem, etiamsi exequi illam malum non sit; ideoque si ad ipsum legislatorem fieret recursus in tali casu, deberet secundum justitiam interpretari legem tunc non obligare. Unde ex parte subditi satis est quod possit juste et non declinando a rectitudine non servare legem in tali casu, si velit, etiamsi ad hoc non obligetur : nam ad hoc etiam specialis prudentia necessaria est. Sicut in materia justitiae, ex aequitate aliquando judicamus aliquem non obligari ad restituendum, cadendo a statu suo, licet si id faciat peccati argui non possit. Ad ultimam vero sequelam de fornicatione negatur illatio, quia non dicimus ad epiikiam sufficere, ut ratio legis negative cesset, in qua illatio illa fundatur, sed dicimus posse cessare contrarie, etiamsi observantia legis prava non fiat, si nimis intolerabilis fiat : nam tunc etiam est contra legislatoris intentionem, et hoc est cessare contrarie.

11. Non solum iniquum, sed valde difficile corrigit epiikia. — Triples medus utendi epiikia. — Constat ergo epiikiam non solum habere locum quando alias lex in tali casu praeciperet rem iniquam , sed etiam quando praeciperet rem acerbam et nimis difficilem; in utroque enim casu peccaret lex praecipiendo injuste, vel quia malum praeciperet , vel quia immoderate et ultra potestatem legislatoris. Addo vero ulterius habere locum epiikiam in casu in quo non deesset potestas in legislatore ad obligandum , sed ex circumstantiis judicatur non fuisse hanc mentem ejus. Quia non semper Praelatus vult obligare cum toto rigore et in omni eventu in quo posset obligare ; ut, verbi gratia, non solum censetur quis excusari a praecepto jejunii propter aegritudinem gravem in qua non posset superior obligare, sed etiam propter minorem debilitatem, qua non obstante potuisset Ecclesia obligare , sed nihilominus creditur ex benignitate noluisse, quae intentio legislatoris colligi potest ex aliis circumstantiis temporis , loci et personarum, et ex ordinario modo praecipiendi cum illa moderatione subintellecta, licet non exprimatur. Et hunc certe modum videtur significasse Aristoteles cum dixit epiikiam emendare legem, quod et ipse legislator , si adesset, hoc modo dixisset, id est, ita esset moderaturus et interpretaturus legem suam. Sic etiam dixit divus Thomas munus epiikiae esse, praetermissis verbis legis, intentionem legislatoris sequi. Ergo ad epiikiam non est necesse interpretari casum non comprehendi sub lege, quia legislator non potuit sua lege illum comprehendere, sed etiam sufficiet si interpretemur noluisse illum comprehendere, licet potuerit : nam et hoc sufficit ad excusationem ab obligatione legis, et saepe contingit aliam esse legislatoris voluntatem ab ea quam nuda verba prae se ferunt, ut ex praecedentibus capitibus constat. Et ita ibi etiam intervenit emendatio legis quatenus plus verbis videtur comprehendere quam fuerit in voluntate legislatoris. Igitur recte vocatur haec epiikia. Et ita tres modi vel rationes utendi epiikia distingui possunt , ut unus sit propter cavendum aliquid iniquum, alius propter vitandum acerbam et injustam obligationem, tertius propter conjectatam legislatoris voluntatem , non obstante potestate.

19. Quando wtendwmn sit epiikia. — Quod si quis inquirat quibus regulis utendum sit ad fa- ciendas hujusmodi exceptiones, respondeo breviter, in primo modo praecipue considerandum esse, an in eo casu occurrat aliud praeceptum, praesertim juris divini et naturalis cui repugnet executio legis humanae secundum verba ejus, et consequenter an actus tunc habeat injustitiam vel malitiam inseparabilem, vel saltem contra praeceptum gravius et magis obligans, et juxta haec principia debet fieri judicium. In secundo modo consideranda sunt supra dicta de modo obligandi legis humanae, et juxta illa judicandum erit an hoc factum particulare cum his circumstantiis excedat po- testatem legis humanae. In tertio vero magis est utendum conjecturis ex circumstantiis desumptis, et praesertim ex usu et modo regiminis, et ex more interpretandi similes leges.

13. Aliquando obligatio legis cessat propter bonwm persone particularis. — Unam tamen in particulari inferam ex dictis, propter opinionum varietatem, non solum posse cessare obligationem legis quando in particulari eventu esset contra bonum commune servare legem, sed etiamsi sit tantum contra bonum particularis persona, dummodo sit nocumentum grave et nulla alia ratio communis boni obliget ad illud inferendum vel permittendum; nam tunc justitia vel charitas jubet evitare tale nocumentum proximi, cui non potest lex humana rationabiliter opponi. Ita Soto supra et omnes, nec refragatur D. Thomas ; nam hcet in dicto articulo sexto loquatur de detrimento communis boni, sub illo comprehendit detrimentum particularium civium; nam in damnum civitatis redundat, ut manifeste patet in exemplo quo utitur, et alia sunt facilia ; nam propter subveniendum proximo graviter infirmanti interdum licere potest Missam omittere in die festo, et sic de aliis. Dicunt vero aliqui hoc solum habere locum quando tale est detrimentum proximi ut non possit cedere juri suo, ut est in periculo vitae, vel simili ; non autem quando potest cedere juri suo, ut erit in bonis temporalibus, quia tunc detrimentum privatum non vergit in damnum communitatis: si enim vergeret, non posset privatus illi renuntiare. Sed hoc verum non est; tum quia etiam propter vitandum grave nocumentum proximi temporale quod ipse posset voluntarie sustinere si vellet, licitum est interdum non observare praeceptum, ut, verbi gratia, si incendium domus imminet, vel quid simile, quia lex nec obligat illum qui patitur damnum ad cedendum juri suo, nec alium ad non succurrendum illi ipso invito, propter au- diendam Missam, verbi gratia. Item quia illud damnum semper redundat in communitatem cujus interest ut bona civium non dilapidentur.

14. Aliter limitant juristae dictam assertionem ut procedat quando detrimentum vel proprium vel proximi est in bonis acquisitis, non vero in acquirendis : nam ex hoc sumi non potest sufficiens excusatio, quia illud non est verum detrimentum, seu damnum emergens, sed tantum lucrum cessans, quod non consideratur, alias possent homines non servare praecepta, ut suis lucris attenderent. Ita fere Bart. in l. Non duorum, c. de Legibus, n. 9, quem alii multi secuti sunt, quos late refert Tiraquellus in dicto tract., n. 151. Statim vero n. 132 refert Salicet. contradicentem, et plura contra illam distinctionem congerit Felinus in c. $ quando, de Rescriptione, n. 11. Nobis ergo non servit distinctio ; nam si damnum sit leve, licet sit in bonis acquisitis, potest non sufficere ad excusandum ab obligatione legis; si vero lucrum cessans sit justum et grave, saepe aequiparatur damno, moraliter loquendo, ut constat ex lege unic., c. de Sententia quae pro eo quod interest profer., in fine. Et usu receptum videmus excusari aliquem ab observatione festi, ne currentem et transeuntem occasionem magni lucri amittat. Igitur, licet vitatio damni emergentis ex genere suo justior et gravior causa sit, tamen etiam alia potest sufficere, et in universum loquendo, omnia sunt consideranda ut prudens judicium in contingent casu feratur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 7