Text List

Caput 8

Caput 8

Quomodo de excusatione occurrente constare debeat ut epiikia uti et legem non servare ligeat sine recursu ad principem.

CAPUT VIII. QUOMODO DE EXCUSATIONE OCCURRENTE CONSTARE DEBEAT UT EPIIKIA UTI ET LEGEM NON SERVARE LIGEAT SINE RECURSU AD PRINCIPEM.

1. Si les ea aliqua circumstantia sit aniqua, cessat obligatio sine recursu ad principem. — Haec omnia postulantur in posteriori ratione dubitandi cap. 5 proposita, et inter se sunt connexa, ideoque simul tractanda ac definienda sunt. Variis ergo modis occurrere potest casus excusationis, scilicet, cum evidentia et certitudine quod tunc malum sit et iniquum servare legem ; secundo cum simili certitudine quod lex non obliget licet servari possit sine peccato. Potest autem contingere ut hoc secundum non sit aeque certum, sed tantum probabile, vel etiam dubium. Tertio, potest esse casus tantum probabilis in utroque ; quarto, dubius in utroque ; quinto, potest esse certum in observatione legis nullum esse peccatum, excusationem autem ejus esse tantum probabilem aut dubiam. Primo ergo dicendum est, quando certo constet materiam legis ex accidenti eventu vel circumstantia factam esse iniquam, seu contrariam alteri praecepto aut virtuti magis obliganti, tunc cessare obligationem legis, et propria auctoritate posse omitti sine recursu ad principem. Sumitur ex D. Thoma, d. quaest. 120, art. 1, ad 3, dicente: /n manifestis non est opus interpretatione, sed excusatione. Idem fere habet dicta quaest. 96, art. 6, ad 2, ubi etiam Cajetanus et omnes. Et ratio est, quia ibi superioris auctoritas nullum effectum habere potest ; nam etiamsi, post recursum ad illum, vellet ut subditus legem servaret, non posset illi obedire, quia obediendum est Deo magis quam hominibus; ergo impertinens est in eo casu licentiam postulare. Dices: interdum propter bonum ordinem servandum necessaria est licentia petita, etiamsi non sit necessaria obtenta; ergo saltem ob hanc causam erit consulendus princeps in hujusmodi casu, quando periculum non imminet, et datur locus ac tempus ad id praestandum. Respondeo, ex communi sententia, etiam hoc non esse necessarium in tal casu, quia nulla est lex quae obliget ad illam facultatem petendam, nec ex natura rei est necessaria, quia subordinatio subditi ad legislatorem per se illam non postulat. Si autem in aliquo casu publico id judicetur necessarium ad vitandum scandalum, vel propter aliam similem causam, id est accidentarium.

9. Certitudo legis non obligantis tollit recursum ad principem. —Secundo dicendum est: quando certo constat legem non obligare, etiamsi possit sine peccato servari, subditus propria auctoritate potest illam non servare. Probatur eadem ratione, et ita doctores de his duobus casibus indistincte loquuntur ; solum ergo illos distinguo ut notem differentiam, quia in priori casu non solum potest subditus, sed etiam tenetur legem non servare, sive petat licentiam a superiore, sive non petat; at vero in hoc posteriori casu, licet possit agere contra verba legis,ad hoc non obligatur quando certus est in observantia legis non committi peccatum. At si de hoc dubitet, pro ratione dubii judicandum erit. Nam si dubium sit tantum formidinis, et probabiliter judicet non esse peccatum conformari verbis legis, libere poterit id facere si velit, quia judicium probabile tollit practice dubium. Si autem dubium sit proprium et negativum, tenebitur subditus partem securiorem sequi, et abstinere ab opere, licet videatur conforme verbis legis, quia tunc nullum habet principium quo expellat practicum dubium, quia tunc ille est certus se non peccare non observando legem, cum supponatur esse certus quod ila non obliget; ergo tenetur illam viam certam sequi et relinquere dubiam. Patet consequentia, quia tunc nec juvari potest auctoritate legis seu superioris ad deponendam conscientiam dubiam, quia jam illi certo constat legem non comprehendisse opus illud de quo est dubium, ut supponitur, nec etiam potest juvari judicio probabili, quia nullum habet, ut etiam supponitur ; ergo nullo modo licet operari cum tali dubio, quod necessario esse debet practicum. 3. Judicium probabile tollit recursum ad principem.—CVertio, dicendum est: qui probabiliter judicat legem non comprehendere casum illum, secure potest excusariab obligatione legis, etiamsi formidet vel utrinque habeat rationes probabiles dubitandi. Ita tenent Cajetanus et Soto supra, et Medina, et alii moderni in dicto artic. 6. Sumitur ex Sylvest., verb. Papa, quaest. 16, in fine, saltem juxta distinctionem infra dandam. Idem Cordub., Henriq. et Sanci. infra referendi, et idem sentit Navarrus in Summa, praelud. 9, n. 16, cap. 23, n. 43, dicens excusari a peccato mortali qui transgreditur legem humanam bona fide et ex justa causa; illam vero esse causam justam ob quam legislator, si adesset, eum pro excusato haberet. Utrumque autem concurrit in praesenti, ut constat; unde fundamentum assertionis est, quia licet sequi judicium probabile, conscientiam dubiam practice deponendo.

4. Limitatio Cajetani et Soto. —Duplex modus epiikie notandus. —Hanc vero assertionem limitant Cajetanus et Soto supra, ut locum habeat quando occasio est subita et urgens periculum, ita ut non detur tempus consulendi superiorem ; alioqui dicunt in illo casu recurrendum esse ad superiorem; et ita exponunt divum Thomam utentem illa distinctione, quia non potest in alio dubio verificari, ut statim dicemus. Haec vero doctrina aliquibus modernis non placet, neque putant distinctionem il lam divi Thomae de casu in quo potest vel nor. potest conveniri superior, posse applicari ad casum formidolosum cum judicio probabili, quia quod superior possit vel non possit conveniri, nihil refert ad certitudinem judicii de tali casu, an sub lege comprehendatur necne. Ideoque distinguunt duos modos epiikiae supra, scilicet, vel excipiendo casum a potestate le- gislatoris, vel a sola voluntate. Et in priori dicunt posse subditum, ex probabili judicio quod talis casus non comprehendatur sub potestate legis, excusari a legis observatione , nulla expectata interpretatione superioris, non solum in casu subito et urgente, sed etiam in quolibet alio. Probatur, quia tunc non agitur de interpretanda superioris voluntate, sed de potestate quam non tenemur interpretari ex judicio ipsius principis, quando ipse illam non declaravit, sed ex principiis theologiae aut juris. Et declaratur amplius : nam, licet Pontifex possit suam potestatem declarare per clavem scientiae, nihilominus quamdiu illa non utitur non tenemur illum consulere de potestate sua, sed regulis doctrinalibus uti; ergo etiam in particulari casu qui a potestate legislatoris excipitur secundum aliquas doctrinas probabiles, non est necessarium ad interpretationem principis recurrere, etiamsi tempus detur, sed licitum erit probabili judicio juxta probabilem opinionem uti. Confirmatur, quia si subditus judicat nunc verba legis non obhgare, quia probabiliter judicat esse peccatum in tali facto, tunc utrinque videtur esse periculum speculativum, vel faciendi contra hanc legem, vel contra aliam ; ergo licitum est subdito servare aliam quam probabiliter judicat esse graviorem et magis obligare, neque ad hoc indiget interpretatione superioris. Si vero judicium probabile est superiorem excedere potestatem suam praecipiendo rem graviorem, vel cum majori periculo quam possit, tunc subditus probabiliter credit non potuisse ferri praeceptum pro tali casu, et alias suam libertatem possidet ; ergo potest jus suum anteferre, et contra verba legis pro sua libertate operari absque alia interpretatione.

b. At vero in altero modo epükia in quo casus excipitur a sola voluntate et non a potestate legislatoris, ait haec opinio non solum esse recurrendum ad superiorem, quando fieri potest in casu probabili, sed, etiamsi casus sit morae impatiens, nec det tempus recurrendi ad superiorem, non licere uii judicio probabili ad non servandam legem, sed omnino esse ad litteram servandam : ratio est, quia tunc est certum nibhil peccari servando legem; itemque est certum verba legis de se comprehendere casum illum et a legislatore comprehendi potuisse; ergo quamdiu non constat certo legislatorem casum illum excipere voluisse, non licet a verbis legis recedere propter solum probabile judicium. Probatur consequentia, tum quia verba legis suam vim et auctoritatem ha- bere debent et quasi jus suum possident, et ideo praeferenda sunt ; tum quia haec est tutior pars, quae semper praeferenda est, tum etiam quia tunc non peccat lex, etiamsi casum illum comprehendat : ergo non potest per epiikiam emendari ; tum denique quia si haec licentia detur, infinita sequentur incommoda : et ideo jurisperiti dicunt, cum verba legis sunt clara, non esse ab illis recedendum in casu dubio, ut Panormit. in cap. 1 de Const., n. 14. Denique hic applicari potest illa ratio, quia in casu in quo potest conveniri superior non licet uti illo probabili judicio : ergo nec tunc etiam quando non potest conveniri, quia quod possit vel non possit conveniri non facit ut sit magis certum judicium.

6. Quando non potest conveniri superior, licet uti epiikia ex probalili judicio. — Nihilominus sententiam Cajetani et Soto censeo esse practice certam quoad hanc partem, ut, quando non potest conveniri superior, liceat ex probabili sententia aut judicio epiikia uti, sive casus excipi judicetur a potestate legislatoris, sive a sola voluntate. Ratio est, quia judicium probabile in rebus moralibus sufficit ad prudenter operandum, praesertim ubi regula certa applicari non potest, ut ex materia de conscientia suppono. Item quia alius modus operandi est ultra humanam conditionem et prudentiam , cum omnis fere cognitio humana conjecturalis sit, et praesertim in rebus agendis. Item quia imponeretur gravissimum onus hominibus, si nunquam Liceret eis uti epiikia ex judicio probabili, quando non patet aditus ad superiorem. Quis enim auderet unquam excusari a lege positiva propter necessitatem occurrentem, cum nemo sit tam certus de suffticientia causae quin dubitet vel formidet. Item in his casibus ron possent simplices sequi consilium hominis docti et pii, nec ipse posset tale consilium dare, quia nunquam fere dueitur nisi judicio probabih. Constat autem contrarium esse in usu totius Ecclesiae, et approbari ab omnibus doctoribus. Addo sine causa constitui in hoc differentiam inter epiikiam per exceptionem a potestate vel a voluntate : nam, licet in hoc sit verum discrimen quod in priori modo possit ordinarie esse major certitudo quam in secundo, quia certius cognoscitur potestas, quae libera non est, quam voluntas, quae libera est, nihilominus stante aequali incertitudine cum probabilitate in judicio, eadem est ratio, saltem ubi certo constiterit legem posse servari sine peccato, quia tunc etiam verba legis retinent vim suam; et fere applicari pos- sunt aliae rationes in posteriori membro allatae. Maxime quia quoties epiikia non fundatur in judicio certo, licet excipiat casum a potestate legislatoris, semper debet etiam inniti in conjecturata mente ejusdem legislatoris, quod, scilicet, noluerit talem casum comprehendere. Nam cum non est certum, superiorem non posse hoc praecipere, propter rei arduitatem aut inordinationem , si ipse superior nihilominus ex certa scientia id praecipiat, declarans se posse, et judicans in tali actu non esse inordinationem vel nimiam gravitatem, subditus tenetur obedire, dum non est certus, etiamsi probabiliter judicet, quia praevalet jus superioris, et subditus debet suum judicium deponere, ut est communis doctrina, et in praxi necessaria: ergo in illo casu de epiikia non sufficit probabile judicium de defectu potestatis, nisi accedat etiam judicium quod superior in eo casu sie dubio noluerit obligare : ergo cum hoc tantum sit probabile non sufficit, vel certe si sufficit judicium probabile de potestatis et voluntatis defectu, sufficiet etiam judicium probabile de defectu solius voluntatis.

7. Ultimo posset sufficienter confutari illa opinio quoad hanc partem, quia rationes ejus non sufficiunt ad imponendum gravissimum onus ; deberent enim convincere velillud sufficientissime probare, maxime contra communem sententiam. Ad principale ergo fundamentum negatur consequentia ; ad primam probationem respondeo verba legis sine voluntate non habere yim nec auctoritatem ad obligandum; verba enim legis secundum se tantum sunt ad ostendendam voluntatem legislatoris ianquam signum expressum ejus; non est tamen hoc signum tam certum quin possit ex circumstantis limitari et extendi, ut supra visum est; ergo quando ex circumstantiis occurrentibus probabiliter limitantur verba ut non comprehendant casum aliquem, jam ex vi verborum non est certum comprehendi sub significatione verborum legis. Unde cum dicitur verba legis quasi possidere jus obligandi, respondeo inde solum probari, in casu omnino dubio vel caeteris paribus, praeferenda esse verba legis, et secundum illa esse judicandum de voluntate, non vero ubi est in contrarium judicium probabile. Ad aliud autem de parte tutiori respondeo satis esse sequi practice tutam, ut alibi dixi. Deinde dico magis cavendum esse ne recedatur a voluntate legislatoris quam a verbis ejus, ut jura docent. Ad illud quod tunc non peccat lex respondeo, licet non peccet praecipiendo malum vel nimis arduum, peccare posse plus significando quam legislator voluerit, et hoc posse per epiikiam emendari. Neque hinc sequentur incommoda si revera judicium probabile et prudens servetur; quod vero sequi possint per abusum, impertinens est, multoque majora sequentur si homines non possint, in hujusmodi eventibus, judiciis probabilibus uti. Panormitanus autem et juristae loquuntur de judice qui tenetur secundum leges judicare et inter partes justitiam distribuere, et ideo debet sequi verba legis quando sunt clara, nisi in eodem judicio possit sufficienter probari aliam fuisse volurtatem principis : nam tunc secundum illam posset judicare.

8. Quando non est periculum in mora, quid faciendum. — Major mihi difficultas est circa aliam partem opinionis Cajetani, quod stante judicio probabili non liceat illo uti sine interpretatione vel consensu superioris, quando non est periculum in mora, sed conveniri potest; quia in interpretanda etiam lege naturali utuntur sententia probabili sine recursu ad Papam vel Fraelatos; ergo in legibus humanis potest etiam id fieri quoad particularem usum. Sic enim dicunt juristae posse judicem ad ferendam sententiam probabihter interpretari legem in casu dubio, nec oportere ut ad superiorem recurrat, ut constat ex DBart., in l. 1, c. de Legib., n. 8 et 9, et aliis ibi, et inc. 1 de Constit. Dices id esse verum quando agitur de interpretatione legis quoad sensum ejus. Sed contra; nam cur non erit idem quando aliter conjecturamus mentem seu voluntatem legislatoris, vel cur potius erit necessarius recursus ad superiorem, quando probabiliter constat de voluntate ejus praeter ejus verba, quam cum probabiliter tantum constat de sensu ejus in ambigua significatione verborum? Denique in quolibet alio eventu licet uti in conscientia probabili sententia sine recursu ad superiorem, etiamsi ab illo posset expectari certius responsum : ergo.

9. Nihilominus in hoc etiam non est recedendum a communi sententia, quae videtur usu omnium piorum et prudentum confirmata. Et ad hoc suadendum valere possunt rationes factae in secundo membro praecedentis sententiae; et praeterea quia inordinatum est uti conjecturis, et propter illas solas relinquere verba legis, ubi poterit certo constare de mente et voluntate legislatoris. Et ideo in omni epiikia solum probabili debet hic ordo servari. Et quamvis ordinarie magis necessarius sit in epiikia quae est de sola voluntate legislatoris, quam in illa quae circa potestatem versatur, nihilominus in utraque servandus est juxta materi necessitatem vel probabilitatis gradum. quia. ut dixi. semper ibi miscetur conjectura de voluntate legislatoris. Neque contra hoc obstat illa ratio, quod judicium non redditur certius ex hoc quod sit vel non sit recursus ad superiorem. Hoc enim est verum de certitudine speculativa, non vero de certitudine practica. Nam cum potest consuli superior. cessat necessitas utendi judicio probabili de voluntate ejus. quod secus est quando est periculum in mora, et ideo tunc potest illud judicium probabile ad praxim applieari ex principiis certis, quod in necessitate uti possumus judicio probabili ad evitandum aliquod gravamen. vel ad convenientem observationem legum. ut in casu magis difficili et dubio explicabitur in puncto sequenti.

10. In dubio non probabili ad superiorem recurrendumn. —(arto, dicendum est de casu dubio in quo judicari non potest probabiliter an casus comprehendatur sub legis obligatione, necne. In quo sententia communis est recurrendum esse ad superiorem si fieri possit; vel, si non possit, servandam esse legem. Ita D. Thom. dicta q. 120, art. 1, ad 3, dicto art. 6, ad 2. Idem Conrad., Cajet., Medin. et Soto supra; Medin.. Cod. de Ponit., tract. de Jejun.. cap. de His qui tenentur ad jejun. Que sententia per se evidens est in casu patiente moram ut consulatur princeps; nam si in casu tantum formidoloso et probabili hoc fieri debet, multo magis in casu dubio. ltem tunc impossibile est operari cum conscientia certa praetice. quia ex tali dubio nascitur practica dubitatio an tunc lex violetur necne. agendo contra verba ejus, et nullum est morale principium quo possit practice deponi illa conscientia dubia, inconsulto superiore. quando ille potest consuli: ergo nunguam licet cum illo dubio agere contra verba legis. quia operari cum conscientia practice dubia semper est malum. Denique tunc lex possidet suum jus, et in aliis melior est conditio possidentis: ergo.

11. Prima opiuio de casu urgente. — Secunda.—bhifieultas vero est an idem dicendum sit in casu urgente in quo superior consuli non potest. Multi indistincte dicunt etiam tunc non licere uti epiikia, sed servandam esse legem et ejus verba. Ita Cajet. 1. 2. quaest. 96, a. 6, qui ita interpretatur D. Thomam ibi ad 2 indistinete loquentem. Idem Soto, dicto art. 8; Med., d. art. 6, ad fin., dist. 3; et alter Medin. supra, et omnes moderni, et Sanci., lib. 2 de Matrimon., disput. 4, n. 37. Ratio est, quia impotentia consulendi principem non potest in eo casu dare certitudinem practicam, cum dubitans nec judicium probabile habeat de cessatione obligationis legis in illo casu. tem in casu dubio praesumptio est pro lege. quia verba ejus per se sufficiunt ad obligationem, unde ad minimum se habet tanquam possidens in casu dubio cujus melior est conditio: ergo. Contrarium nihilominus tenet Sylvester dicto verbo Papa, quaest. 16, dict. 2. in fine; cum enim dixisset in dubiis interpretationem legis pertinere ad superiores subdit: Quod limita, si commode possit haberi, alias secus, ut cum in repentinis periculum est in inora. ldem cum majeri extensione habet verb. dispensatio. q. 4; sequitur Cordub., lib. 3. quaest. 13, ante regulam 1: Henriq.. lib. 14 de lrregul., c. 3. n. 3, Itter. X. Duci videntur ex illo vulgari principio quod necessitas caret lege: hoc enim allegat Sylvest. ex Gratian. in S Sed notandum, post cap. Remissiosem, 1, quaest. 1, et habetur in cap. 2 de Observat. jejun.; illa autem videtur gravissima necessitas. cum res sit dubia et non detur locus consulendi superiorem : nam videtur nimis grave obligare hominem propter solum dubium. quando non est in potestate ejus dubium expellere. Item qui dubitat de lege vel de voto non obligatur quando non potest expellere dubium: ergo neque qui dubitat au hic et nunc lex obliget.

12. Prior sententia cum moderamine approbatur.—Doctores primae senientie erponuntur. —Mihi prior sententia vera videtur, adhibito moderamine. Dico ergo, si dubium nascatur ex concurrentia legum quae pro eodem tempore simul impleri non possunt, et homo dubitat quid facere debeat, tunc licite posse agere contra verba unius legis, implendo eam quam tunc, facta dilizentia morali juxta persona et temporis capacitatem, bona fide judieat esse graviorem et magis obligare. Quia ille homo non debet esse perplexus. nec necessario peccare. et faciendo quod in se est satisfacit uni legi et aliam non transgreditur. Et hunc casum absque ullo dubio non excludunt priores auctores. sed ut tritum et vulgarem illum supponuni: unde loquuntur de casu in quo certo constat legem sine peccato impleri posse. et dubium est de obligatione. Et tunc certitudo practica fundatur in illo principio, quod in dubio satisfacit quis eligendo partem tutiorem: tunc etiam recte applicatur illud principium, quod necessitas caret lege. Deinde tunc non est epiikia voluntaria, ut sic dieam, sed necessaria, quia in eo casu non solum potest quis non servare legem positivam, sed etiam tenetur ut servet aliam naturalem quam reputat graviorem. Unde etiam recte potest in eo casu proferri judicium positivum, non solum probabile, sed etiam certum, in eo casu legem positivam non ligare, quanquam haec certitudo magis sit practica quam speculativa.

13. Doctores secundae sententiae quomodo intelligendi.—At vero quando ex alia parte non est periculum peccati, et subdito constat posse sine peccato servare verba legis, nullo modo potest in casu dubio de obligatione agere contra legem, quia manifeste se exponeret periculo peccandi transgrediendo legem, de qua judicium probabile formare non potest quod cessaverit obligare, ut plane ostendunt rationes prioris opinionis. Et fortasse auctores secundo loco allegati non loquuntur de hoc dubio, sed de dubio formidinis, juxta dicta in praecedenti puncto. Nec tunc allegari potest necessitas sufficiens, quia illa non est necessitas vitandi aliud peccatum, ut supponitur: nulla autem alia potest esse sufficiens ad non servandam legem, nisi etiam sufhiciens sit ad probabihter judicandum legislatorem in tali necessitate vel non potuisse vel noluisse obligare; nam si tantum sufhicit ad dubitandum, profecto et parva est necessitas, et major est necessitas servandi legem, vitando periculum peccati, et quasi considerando illam in possessione sua. Nec est simile quando dubitatur de tota lege an sit lata necne, quia tunc lex nondum possidet, sicut in simili dixi de voto., 1. 4 de Vot., c.bet 6.

14. Atque ex his tandem responsum est ad secundam rationem dubitandi cap. 5 positam. Nam 1. 14, c. de Legibus, intelligitur primo de interpretatione authentica quae vim habeat obligandi, et necessitatem inducat ita intelligendi legem. Ita Bart. ibi, n. 8; et sentit Bald. in leg. Cum de novo, eodem. Secundo, etiam intelligitur de interpretatione in casu dubio in quo subditus non poterit restringere legem contra verba ejus, ut dictum est, et ita exponit Panorm., cap. 1 de Constitut., n. 14, et insinuat Bald. in leg. 2, c. de Legib., n. 2, et sumitur ex leg. Cum de novo, c. eodem, ubi id notat Cynus. Glossa vero et auctores relati ibidem in tertia objectione ad verum sensum facile trahi possunt ; nam prima Glossa loquitur quando ratio legis negative tantum cessat, et non contrarie; altera vero Glossa intelligenda est in casu dubio in quo non licet aequitatem sequi contra jus scriptum inconsulto principe, nisi ipsamet aequitas scripta sit, ut dicitur in l. Placuit, c. de Judiciis, juxta vulgatam lectionem ejus. Et in eodem sensu videntur locuti auctores in eadem objectione allegati.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 8