Text List

Caput 9

Caput 9

Utrum aliquando lex tota perb seipsam cesset, causa ejus cessante.

CAPUT IX. UTRUM ALIQUANDO LEX TOTA PERB SEIPSAM CESSET, CAUSA EJUS CESSANTE.

1. Lex de se perpetua est, et pro communitate fertur. — Cum lex sit de se perpetua et pro communitate feratur, manifestum est non posse cessare ex defectu causae efficientis ; non enim finitur per mortem ferentis vel successoris, ut ex dictis in lib. 1 constat, et consequenter nec per solam temporis successionem tollitur, quia indefinite constitui debet. Quod si aliquando potest ad certum tempus ferri, illud extraordinarium est, et tunc in suamet constitutione habet talis lex quasi annexam revocationem pro tali tempore, quae pertinet ad alium modum ablationis legis infra tractandum. Praeterea non cessat lex ex defectu eorum pro quibus fertur; nam communitas civitatis aut populi de se perpetua est; nam per continuam successionem conservatur, et licet civitas vel populus omnino deleri possit, id rarum est et non habet moralem considerationem. Igitur solum potest lex cessare per mutationem objecti, circa quod versatur, quae (physice loquendo) potest multipliciter contingere; tamen in praesenti solum oportet considerare mutationem in materia legis, quoad rationem propriam ob quam sub obligastionem legis constituitur; nam si illa perseverat, non cessabit lex ex illo capite, ac subinde simpliciter non cessabit nisi revocetur, quia non habet aliam causam mutabilem a qva in sua conservatione pendeat, ut declaratum est. Si autem in objecto sub ea ratione spectato fiat mutatio, undecumque illa mutatio proveniat, eadem est quaestio, an ex vi talis mutationis in materia legis desinat ipsa lex; idem enim est quaerere an, cessante omnino et totaliter ratione vel fine legis, cesset etiam lex ita ut omnino extinguatur et de medio tollatur. Dico autem cessante omnino et Lotaliter ratione legis: quia jam hic non consideratur cessatio in uno, velalio actu, nec alia similis mutatio partialis, quae solum contingit in una occasione vel in aliqua parte materiae legis pro aliquo tempore ; nam de hac partiali mutatione satis dictum est in capite praecedenti; quamvis aliter possit in prassenti considerari partialis mutatio, vel perpetua in aliqua notabili parte materiae legis, vel temporalis in tota materia, de quibus in fine dicam.

2. Cessatio potest esse contraria aut negativa. — Altera vero distinctio tradita capite praecedenti de duplici cessatione rationis vel finislegis, scilicet, contraria et negativa, hic etiam valde necessaria est, tum ut videamus an utraque locum habeat respectu integrae legis; tum ut explicemus per quam illarum desinat esse lex. Tunc ergo dicitur mutari contrarie objectum legis, quando propter mutationem materiae, vel rerum seu circumstantiarum, fit ut sit injustum vel quocumque modo turpe servare legem, vel si fiat impossibile, aut saltem ita difficile et arduum, ut moraliter judicetur impossibile respectu totius communitatis, vel denique si fiat prorsus inutile et vanum respectu boni communis. Mutatio autem negativa erit, si in tota materia legis jam non inveniatur ratio, ob quam lex posita fuit, licet ea sublata, adhuc materia per se mala non sit, nec impossibilis, nec inutilis, aut injusta.

3. Mutatio contrarie legis vigorem emtinguit Augustinus.— Boidentia necessaria est ut lex vigorem suum perdat.—COuando ergo mutatio fit contrarie in tota materia legis, nulla est difficultas, nec controversia ; omnes enim fatentur tum legem ipso facto cessare, quia eo ipso incipit non esse justa ; ergo incipit non esse lex, quia, ut saepe ex Augustino diximus, lex injusta non est lex. Antecedens patet, quia lex de re iniqua, impossibili vel non conferente aliquid ad bonum commune est injusta et nulla, ut ex dictis in lib. 1 constat; sed per mutationem contrariam in objecto factam res praecepta incipit esse iniqua, impossibilis, vel inutilis, ut explicatum est; ergo si lex ulterius duraret, jam esset de re iniqua, ac subinde ipsa esset iniqua, aut esset injusta. Unde fit in hujusmodi eventu non esse necessarium ut princeps illam revocet ut licite possit non servari, neque etiam ut consuetudine tollatur: nam priusquam consuetudo introducatur, juste incipiet non observari: et ideo dixi ipso facto cessare. Hoc autem per se notum est quando incipit esse iniqua ipsa observatio legis, quia repugnat durare obligationem ad aliquid iniquum faciendum. Idem autem est si fiat impossibilis, quia ad impossibile nemo obligatur, et respectu communitatis sufficit quod sit impossibilitas moralis; ergo cessabit tunc lex ipso facto respectu communitatis; ergo etiam respectu singulorum. Eademque ratio est si fiat materia inutilis et vana respectu boni communis ; nam eo ipso fit incapax obligatiouis legis respectu communitatis, et consequenter etiam respectu singulorum. Oportebit autem ut talis mutatio universaliter facta in tota materia legis manifesta sit et evidens; nam in dubio semper lex retinet jus et quasi possessionem suam, semperque pro illius justitia praesumitur. Praesertim quia, quando mutatio non est evidens, et manifeste nota omnibus, signum est non esse tantam nec tam universalem, et ideo hic non videntur necessarise aliae distinctiones de majori vel minori dubio, sed simpliciter exigenda est notitia certa; satis vero erit quod ex publica et constanti populi opinione consurgat.

4. Solum ergo superest nonnulla difficultas quando ratio legis tantum negative cessat generaliter, videtur enim id satis non esse ut tota lex cesset. Primo, quia eadem videtur esse ratio et proportio totius ad totum quae partis ad partem ; sed cessante illo modo ratione legis in particulari, non cessat obligatio legis: ergo nec cessante in generali, tota lex perit. Secundo, quia cessante negative ratione legis, non constat statim cessare voluntatem principis: ergo non est necesse statim cessare legem. Patet consequentia, quia lex a voluntate principis habet suam efficacitatem ad obligandum. Antecedens autem supra probatum est, quia voluntas potest vel a principio pluribus rationibus moveri, et princeps potest praecipuam vel notiorem exprimere, et non omnes, vel certe potest voluntas in principio una ratione moveri, et deinde alia continuari, ut supra de wibutis dicebamus. Tertio, quando ratio vel finis tantum negative desinit, adhuc potest lex sine peccato servari; ergo servanda est ex eadem obligatione donec revocetur. Antecedens ex declaratione terminorum supponitur. Consequentia vero probatur, quia tunc nullum est periculum in observatione legis, et potest esse magnum in illius transgressione, tum quia non potest esse statim certum voluntatem principis cessasse ; tum quia possunt sequi magna moralia incommoda, si tanta licentia populo tribuatur. Denique pro hac sententia referri possunt auctores dicentes legem non cessare, licet ejus ratio cesset, quos in principio capitis praecedentis retuli.

5. Cessante ratione legis quando cessat les. — Nihilominus communis consensus est cessante ratione legis generaliter seu frequentius in tota communitate, legem cessare. Ita censent imprimis omnes qui affirmant cessante ratione legis in particulari, etiam negative tantum, cessare in ilio particulari obligationem legis; nam a fortiori coguntur id dicere in universali, et ita possunt pro hac sententia allegari Panorm., in cap. Quia plerique, de Immunit. Ecclesiar. Ubi idem plane sentiunt Innoc., Anton. et alii capite praecedenti allegati. Clarius vero hoc docent Ledesm., 2, p. quarti, q. 17, art. 2, dub. 3, ad 4, et quaest. 18, a dub. 12, post secundam conclusionem, et dub. 14 post 3 conclus.; Covar., in 4, 2 p., S9, n. S, et in cap. Cum esses, de Testam., n. 9, ubi refert Fortun. de ultim. fin., illat. 15 et 16. Idem Castro, lib. 1 de Lege poenal., c. 5, docum. 3; Cajet. 2. 9. q. 147, art. 5, et in aliis locis supra citatis, et communiter expositores D. Thomae dicto art. 6, quaest. 96, in 1. 2, et Soto eodem modo loquitur; addit tamen limitationem quam expendere necesse est priusquam veram rationem et resolutionem ejus tradamus.

6. Dubitari ergo potest an intelligendum sit cessante ratione legis in universali, cesset lex ipso facto, ita ut possit a subditis licite non servari, nulla expectata principis declaratione vel revocatione, vel solum dicatur cessare, quia deficiente causa tenetur princeps legem tollere. Reliqui enim auctores (Soto excepto), licet punctum expresse non attingant, plane loquuntur de cessatione ipso facto. Et potest hoc confirmari, quia alias non esset hic modus peculiaris desitionis legis distinctus ab illius revocatione, sed ad summum assignaretur per hoc quaedam legitima causa abrogandi legem; sicut possunt etiam aliae plures assignari. Item quia pro fundamento sumitur, cessante causa cessare effectum, quod intelligitur de cessatione ipso facto, ut sumitur ex c. Et si Christus, de Jur. jur. Et ideo solet explicari de causa propria et adaequata a qua effectus in conservari pendeat, ut ibi Glossa sentit, et clarius Glos. in c. Post translationem, de Renuntiat., verbo Cessante, et in S Sed sciendum, post cap. Statuimus, 61 d., verb. Causa, in fine, et in c. Quod pro remedio, 1, quaest. 17, per textum ipsum. Dum autem hic loquimur de cessatione causae, vel rationis, vel finis legis, de adaequata causa loquimur, alioqui non dicetur simpliciter cessare causa : ergo illa cessante debet ipso facto cessare lex, quia ab illa pendet tam voluntas principis quam utilitas legis. Unde si talis ratio a principio non fuisset, non posset lex juste ferri: ergo nec potest sine illa juste conservari.

7. Nihilominus Soto contrarium aperte sentit; nam in l. 1 de Justit., quaest. 6, art. 8, sic ait: S? in toto genere causa cessaverit, tunc et lex quoque cessare debet ; verumtamen antequam princeps vel consuetudo illam abroget , vim suam non amittit. Ubi loquitur clare de cessatione causae negative ; nam ea interveniente in particulari, negat sufficere ut obligatio legis in particulari cesset. Idem fere repetit in l. 3, q. 4 art. 5, ad 1: Nam licet principi (inquit) incumbat illum mutare, tamen subditis non licet contra facere, dum jus naturae id permittit (utique quod erat per legem praeceptum), nisi iam esse inciperet contra ipsum. Waque, quamdiu ratio legis non ita cessat ut quod praecipit incipiat esse contra jus naturae, non putat cessare legem ipso facto, donec abrogetur. Non declarat autem Soto quo fundamento ductus fuerit, insinuat autem quamdiu materia legis est capax obligationis tamdiu durare legem, nisi revocetur. Per solam autem cessationem rationis etiam in universali non fit materia legis incapax obligationis, quia potest non esse mala, et esse utihs reipublicae, etiamsi fortasse non sit talis vel necessaria sicut antea ; hoc enim non est satis ut statim per se censeatur lex ablata. Confirmari hoc potest ab incommodis, quia contra debitum ordinem est ut lex a superiori posita sine consensu illius non servetur, dum licite et facile servari potest; nam inde etiam scandala, et perturbationes vel fraudes in republica oriri possunt. Unde posset media via excogitari, nimirum, cessante causa vel ratione legis in universali, cessare quidem legem in se, ipso facto, nihilominus tamen non posse subditos licite incipere agere contra il'am donec princeps declaraverit cessasse, quia ita expedit ad commune bonum, ad eum modum quo diximus in superiori libro poenam incurri saepe ipso facto, ante sententiam vero declaratoriam non obligare.

8. Duplex materia legis humanae. — Ut meam sententiam explicem, suppono ex supra dictis duplicem esse matcriam legis humanae. Quaedam enim talis est ut, per se spectata, sit honesta et contineat actum virtutis, ut est praeceptum jejunii, orationis, etc.; alia est materia per se indifferens, ut portare vel non portare arma, extrahere a loco has res vel illas, et similia. Et hinc oritur alia differentia inter ipsas leges; nam cum omnes leges humanae constituant actum vel omissionem in aliqua specie virtutis aut vitii, ut supra visum est, quando materia legis in se et per se habet honestatem, per legem constituitur proxime in illa specie virtutis ad quam per se et intrinsece pertinet illa materia, ut jejunium ponitur in specie temperantiae, et omissio ejus intemperantia est, et sic de aliis. Et idem est quoties medium virtutis in tali materia potest per efficaciam legis constitui, ut est in lege taxante pretium ; nam ante legem illud non erat medium justitiae, postquam vero lege definitum est. in illo consistit medium, et ideo actus illius legis in specie justitiae constituitur, et ilItus violatio injustitia est. At vero quando actus est indifferens de se, et a lege non praecipitur constituendo in illo intrinsecum medium virtutis, sed solum propter utilitatem ad aliquem finem extrinsecum, lex illum praecipit aut prohibet, tunc tota honestas actus ex illo fine sumenda est, et sub illa accipit propriam obligationem et necessitatem ex vi legis. Unde tamen fit ut in prioribus legibus finis extrinsecus materiae praecepti nunquam sit adaequatus legi; nam semper intrinseca honestas et ratio virtutis habet rationem finis proximi et intrinseci ; imo hic finis est per se sufficiens licet omnis finis extrinsecus cesset; at vero in posterioribus legibus finis extrinsecus est adaequatus, quia materia per se et propter se non st capax praecepti, sed tantum propter utilitatem in ordine ad aliquem finem extrinsecum. 9. Lex praecipiens actum virtuosumn non cessat, deficiente quocumque fine eutrinseco. —Dico ergo primo: lex praecipiens actum de se bonum, constituendo illum intrinsece in aliqua materia virtutis, non cessat deficiente universaliter quocumque fine extrinseco legis, etiamsi in illo genere fuerit adaequatus respectu intentionis legislatoris, et fortasse ita spectatus quod sine illo legem non tulisset. Probatur ratione facta proopinione Soto,quia cessante omni fine extrinseco materia talis legis manet per se honesta et capax legis propter solum intrinsecum finem, id est, propter honestatem talis actus, et hic finis intrinsecus semper est intentus a legislatore, quandoquidem in tali genere virtutis constituit necessitatem et medium illius actus : ergo cessante quocumque fine extrinseco habet lex illa unde sufficienter subsistat : ergo non evacuabitur. Et confirmatur, nam (si attente res consideretur) tunc non cessat causa adaequata legis, nam potissima causa, finis et ratio quasi proxima illius legis est honestas actus; ergo non est cur cesset lex. Denique quamdiu durat materia praecepta cum sua ratione formali manet obligatio praecepti; quia (ut D. Thomas tradidit 1. 2, quaest. 100, art. 9, ad 2) aliud est quod legislator intendit praecipere, aliud ad quod intendit praecipere ; unde sicut praeceptum de se obligat ad primum et non ad secundum, ita e contrario quamdiu durat primum, si in eo perseverat ratio sufficiens praecepti, durat praeceptum licet finis extrinsecus cesset. Exemplis res declaratur; nam lex de jejunio, licet feratur propter macerationem carnis et fingatur communitas non indigens illo medio ad illum finem, quia habet multa alia, vel quid simile , nihilominus lex jejunii obligabit, ut est certum ; at si actus desineret esse actus temperantiae , ut in casu necessitatus extremae, tunc cessaret lex. Similiter si lex taxaret pretium tritici, quamdiu in illo permanet aequitas justitiae ita ut non fiat evidenter inaequale , legis obligatio durat, etiamsi rationes omnes extrinsecae vel aliae utilitates cessent. Si autem ita res mutaretur ut quantitas pretii evidenter esset iniqua, cessaret lex, et sic de aliis.

10. Cessante adequato fine tam emxtrinseco quam intrinseco legis cessat lem. — Differentia inter legem et praecepta. — Unde infertur si in tali lege cesset adaequatus finis tam intrinsecus quam exitrinsecus tunc cessare legem ; si quis tamen advertat, tunc cessatio finis non est tantum negativa, sed transit in contrariam, quia materia jam non manet materia virtutis, sed fit vitiosa, et ideo non poterit esse materia legis obligantis. Et signum est quod tunc non solum in generali, sed etiam in particulari cessabit obligatio legis in tali actu, vel materia ejus. Unde etiam fit ut tunc lex cesset ipso facto, sine alia revocatione vel declaratione, quia deest fundamentum ejus, nec potest ejus obligatio cadere in materiam inhabilem. Solet esse vulgare exemplum in lege imponente tributum ad certum opus vel finem, quo finito lex per se cessat, quia tunc non solum negative, sed etiam contrarie cessat ratio legis, quia ex tunc incipit tributum illud esse injustum. Quando vero non cessat intrinsecus finis, licet extrinseci cessent, sicut non cessat lex ipso facto, ita neque necessarium est ut debeat per principem abrogari. Quia materiae honestas potest esse sufficiens ad sustentandam legem, nisi aliunde fieret lex nociva reipublicae velintolerabilis ; nam tunc ex alio capite posset esse obligatio revocandi legem, imo etiam posset lex per se cessare, si nocumentum vel gravamen esset generale, et nimium, quia tunc non esset cessatio negativa, sed contraria, ut constat. Ultimo tamen adverto circa hanc assertionem sermonem esse de propria lege ; nam si sit sermo de praecepto ab homine, et ex sola obedientia, sic fieri saepe potest ut, cessante fine vel causa praecepti, cesset obligatio ejus, etiamsi actus praeceptus sit alias intrinsece honestus, ut jejunium vel oratio, ut si superior praecipiat jejunare semel in hebdomada hoc mense, si constat praeceptum imponi propter specialem necessitatem vel occasionem, et illa ante mensem finitur, intelligimus cessasse praeceptum. Quia respectu illius praecepti tota ratio praecipiendi est finis extrinsecus, non extrinseca honestas, licet haec supponatur; cujus signum est, quia transgressio talis praecepti non est intemperantia, verbi gratia, sed inobedientia ; secus vero est in lege propria, per quam primo intenditur honestas virtutis sub qua actus quasi essentialiter constituitur.

11. Lex praecipiens actum indifferentem, ob finem, extrinsecum , cessante adequato fine, cessat. — Dico secundo: quando lex praecipit actum de se indifferentem, propter finem extrinsecum, tunc cessante in generali adaequato fine talis légis, per se etipso facto cessat talis lex et obligatio ejus. Ratio est, quia tunc cessatio finis negativa transit in contrariam, quia facit materiam incapacem legis. Probatur, quia actus de se indifferens nunquam potest per se vel propter se praecipi, quia ut sic non est per se amabilis honeste, imo si ita fiat non honeste fiet, et, quod certius est, talis actus non est materia legis, nisi propter aliquam communem utilitatem, ad quam possit prodesse vel esse necessarius, praecipiatur. At vero, cessante fine legis in generali, actus ille necessario incipit esse inutilis ad commune bonum ; ergo eo ipso fit incapax obligationis legis humanae, ac subinde cessat ipso facto lex. Consequentiae cum majori satis patent ex dictis. Minor autem est evidens ex hypothesi ; nam ponimus cessare finem adaequatum propter quem praecipiebatur ille actus ; non potest autem cessare ille finis, nisi vel quia bonum proxime intentum per illum actum desinit esse commodum ad commune bonum reipublicae, vel quia ipsemet actus desinit esse utilis ad tale commodum : utroque autem modo fit ille actus inutilis et otiosus respectu communis boni, et consequenter desinit esse materia legis. Dices fieri posse ut, licet actus sit inutilis ad inem a lege intentum, ad alios fines utilis sit. Respondeo illud esse per accidens et materiale, quia lex non consideravit in tali actu nisi talem rationem commodi et publici boni, et ideo illa ablata non manet materia illius legis, et consequenter nec lex. Nam, licet actus possit esse utilis sub alia consideratione, de illo non est lex data illo intuitu, et ita illa utilitas nondum censetur necessaria reipublicae donec de illo actu illo intuitu feratur lex.

12. Decretum principis non reguiritur ut talis les desinat obligare. — Et hinc sequitur primo in hujusmodi eventu non esse necessarium decretum principis ut liceat non servare legem postquam sic cessavit, nam ipso facto desiit lex ; solum ergo est necessarium ut de tali cessatione publice et manifeste constet per evidentiam facti generaliter noti in tali republica seu communitate, quia eo ipso quod lex cessat dicto modo non est lex; ergo ex se non obligat ; ergo ut cesset cum effectu, respectu communitatis, satis est quod illi sit publice nota. Nec datur sufficiens ratio cur necesse sit expectare decretum principis, quia vel esset necessarium per modum revocationis; et hoc non, quia lex per se desiit ; vel per modum authenticae declarationis, et hoc etiam dici non potest cum fundamento, quia nec ex natura rei hoc est necessarium, nec in jure positivo invenitur illud esse specialiter praeceptum. Neque in hoc debet cessatio legis cum poena comparari, quia poena est de se violenta et ab extrinseco illata, et ideo ex se requirit actionem et influxum judicis, nisi contrarium expresse per legem disponatur, et ideo non incurritur ipso facto nisi lex hoc declaret ; et licet incurratur ipso facto, non excluditur sententia declaratoria delicti, nisi ubi lex illam excludit vel alias constat, quia semper est favor rei, quod non sit obnoxius poenae donec condemnetur. At vero cessatio legis in illo casu non est violenta, imo per illam quasi restituitur respublica ad pristinum statum, et ad suam libertatem, et in favorem ejus cedit, et ideo nulla est necessitas talis decreti per modum sententiae declaratoriae. Dices esse necessariam per modum promulgationis ; nam haec necessaria est in ablatione legis cum a principe revocatur. Respondeo esse diversam rationem ; nam revocatio pendet ex voluntate principis, quam oportet omnibus proponi: cessatio autem legis, cessante causa ejus, non pendet ex voluntate principis, sed ex facto ipso, et ideo satis est factum esse omnibus notum. Ut si per legem fuit impositum tributum ad aedificationem pontis, et publice constat opus esse finitum et jam nihil in eo expendi, satis per hoc promulgatum est tributum cessasse, et sic de alus. Sufficit ergo publica notitia et satis certa de generali cessatione causae, et haec ad minimum necessaria est, nec existimo suflicere ut uni vel alteri in particulari sit nota, quia donec lex cesset respectu communitatis non cessat respectu particularium personarum, et ut cesset pro communitate necessarium est causam ita cessasse ut hoc possit communitati constare, ac subinde ut res sit publice nota. Et hoc maxime locum habet quando observatio legis incipit esse injusta ; nam tunc evidentius constat de cessatione legis; potest autem dici injusta, non solum quando confert speciale nocumentum, sed etiam quando est omnino inutilis et sine ratione.

13. Juristarum distinctio ecaminatur. — Secundo, potest ex dictis intelligi quam probabilitatem habeat distinctio quam nonnulli juristae tradiderunt inter legem quae fertur propter tollenda inconvenientia quae ex aliquo facto frequenter sequuntur, et legem quae per se fertur propter aliquod bonum et utilitatem. Nam priorem dicunt cessare quoties inconvenientia cessant; posteriorem autem minime cessare, licet cesset ratio utilitatis. Ita insinuat Gloss. in dicto cap. Si Christus, de Jurejur., verb. Cessante, in principio, et priorem partem probat ex illo textu exemplo juramenti quod prohibetur tantum ratione periculi pejerandi; et ideo cessante periculo, licet. Alteram vero partem probat ex cap. Diait Dominus, 32, quaest. 1, et cap Tantum, 39, quaest. 7, quae jura nihil ad rem faciunt; nam loquuntur de matrimonio, quod est vinculum indissolubile, de quo alia est ratio. Eamdem distinctionem indicat Navarr. in Sum., c. 16, n. 36 et 31, ubi sentit cum Cajet. clandestinum matrimonium (saltem ante Tridentinum Concilium) potuisse licere cessantibus inconvenientibus propter quae prohibetur; et nihilominus ait, cessante finelegis in particulari, non cessare legis obligationem, quando finis ille erat bonum aliquod acquirendum per medium a lege praescriptum. Unde ibi non solum loquitur de cessatione legis in universali, sed etiam in particulari, ut supra notavi.

14. Distinctio diligenter notanda.—hAt certe formaliter loquendo nulla videtur esse differentia, quia si lex datur propter vitanda incommoda, pro fine habet remotionem incommodorum : ergo eadem est ratio de cessatione illius finis, et de aliis tam in universali quam in particulari. Solum ergo potest esse differentia quaedam quasi materialis; nam lex quae ponitur tantum propter incommoda vitanda non solet praecipere actum per se propter bonitatem ejus, vel prohibere propter malitiam, sed solum propter occasionem mali vitandam, et tunc cessante fine generaliter negative, cessat etiam contrarie, quia actus fit inutilis et incapax materiae legis. Sicut diximus alibi de voto facto non ingrediendi talem domum proter vitandam occasionem, ablata inde occasione jam non obligare votum, quia tunc non ingredi talem domum est materia indifferens et impertinens ad religionem: ita ergo proportione servata erit in lege. At vero lex quae praecipit actum propter se et propter aliquem bonum finem non statim desinit cessante fine, quia in ipso-actu potest manere intrinseca honestas propter quam praecipiatur ; si autem non reperiatur, sed sit actus de se indifferens, idem prorsus dicendum erit de lege quae illum praecipit propter bonum acquirendum quod de lege prohibente illum propter incommodum vitandum, ut ex dictis satis patet. Et e contrario, si lex praecipiens vel prohibens aliquid propter vitandum incommodum habeat materiam per se honestam et convenientem ultra vitationem incommodi, tunc non cessaret lex, etiamsi necessitas vitandi incommodum cessaret, tunc enim procedunt omnia in prima assertione dicta. In quo etiam attente considerandum est an aliquid prohibeatur ratione periculi, vel tantum ratione futuri effectus ; nam ordinarie prohibitio fit propter periculum quod per se inest actui, et ideo licet certe constet non futurum effectum seu damnum, nihilominus non cessabit obligatio legis et effectus ejus, quia semper actus est de se obnoxius illi incommodo, ut in praeced. libro latius dixi c. 23. Unde non mihi probatur exemplum de clandestino matrimonio quo Cajet. et Navar. utuntur; nam illi actui ita est annexum periculum ut nec in universali nec in particulari possit ab eo separari, et ideo nunquam cessat obligatio ejus, eo quod certissimum sit omnia incommoda esse praecavenda. Unde eo modo quod nunc matrimonium factum coram parocho et testibus potest esse clandestinum, ex defectu denuntiationis, juxta cap. ult., S 1 de Clandestin. despons., non est licitum tale matrimonium etiamsi negative cesset finis praecepti, nisi aliae causae legitimae occurrant ob quas per epiikiam judicetur praeceptum hic et nunc de illa accidentali solemnitate non obligare. Et hoc modo videtur tandem explicare exemplum illud Navarrus ubi supra.

15. Quando obligatio fraternae correctionis cessat declaratur. — Tertio, hinc obiter expeditur difficultas in capite praecedenti huc remissa de praecepto correctionis fraternae, cujus obligatio etiam in particulari cessat, cessante spe utilitatis correctionis, ac subinde per cessationem negativam rationis legis; unde, cum illa spes ut plurimum generaliter cesset, consequenter dicendum erit totum praeceptum cessare. Ad quod Medin., Ledes. et Covarr. supra respondent legem correctionis fraternae datam esse propter privatum bonum singulorum, et ideo in unoquoque posse cessare quoties in particulari cessaverit finis ejus, etiam negative tantum : secus vero esse in legibus, quarum finis communis est et universalis, ut sunt praeceptum jejunii, et similia. Sed, ut verum fatear, non satis intelligo distinctionis sensum aut rationem; nam omnislex est propter commune bonum, licet illud non in communitate immediate, sed in singulis intendatur et acquirendum sit. Sic enim lex jejunii est propter Ecclesiae bonum; tamen utilitas ejus exercetur in singulis. Ita vero etiam est commune praeceptum de correctione fraterna, ejus autem fructus in singulis in particulari procuratur : nulla est ergo differentia. Facilius ergo respondetur , ut attigit etiam Ledesm. supra, in correctione fraterna non intervenire epiikiam nec cessationem obligationis propter cessationem finis, quia est praeceptum affirmativum, quod non obligat pro semper ; nec etiam habet determinatum tempus pro quo obliget, sine qua determinatione, ut supra dixi, non habet locum epiikia. Quando ergo non est spes fructus, non cessat obligatio praecepti affirmativi corrigendi fratrem; sed solum illa obligatio, quae de se indefinita est, non coarctatur ad hoc tempus, quia recta ratio dictat pro tunc non obligare, quia non est tempus utile, neque subjectum est dispositum. Sicut praeceptum eleemosynae obligat ad subveniendum indigenti ; si tamen subventio futura esset nociva, vel si certo constaret indigentem non usurum eleemosyna, non obligaret praeceptum, non per cessationem aut epiikiam, sed quia non est talis occasio pro qua obliget illud praeceptum, quod naturale est, et non tantum positivum. Addo eo modo quo dici potest cessare ibi rationem praecepti, non cessare tantum negative, sed etiam contrarie, quia tunc correctio non esset actus virtutis, sed otiosus et inutilis, et potest esse nocivus proximo potius quam utilis.

16. Differentia inter cessationem legis in universali et in particulari. — Tandem ex his facile est respondere ad rationes dubitandi in principio positas; in quarum prima petebatur difficultas, quia ex dictis videtur sequi non esse differentiam inter cessationem legis in universali vel in particulari, propter cessationem finis tantum negative, cum proportione, scilicet, in universali vel particulari : hoc autem videtur esse contra communem sententiam supra relatam. Sequela patet, quia in universali nunquam cessat lex, cessante fine ejus pure negative, sed oportet ut cesset contrarie saltem hoc modo, quod fiat actus inutilis, et consequenter incapax materiae legis: ac si hoc modo cesset in particulari, etiam cessabit obligatio legis : ergo. Respondeo differentiam in hoc consistere quod, cessante adaequato fine legis modo explicato, consequenter cesset absoluta ratio constituendi legem, quia cum illa cessatione finis est necessario conjunctum, ut materia reddatur inutilis ad legem. At vero si finis in universali subsistat, etiamsi in particulari actu cesset, manet ratio integra communis legis quae non respicit ad singula, sed ad id quod frequentius accidit: et ideo, licet in particulari cesset negative ille finis, non fit inutilis ille actus, nec in eo cessat contrarie ratio legis, quia semper ratio illa communis potest movere ad illum actum propter commune bonum, et propter conformitatem ad legem, et ad totum corpus, ut capite praecedenti explicatum est.

17. Ad secundam rationem de voluntate principis facile respondetur ex dictis, cum cessante ratione legis in general eo ipso fiat inutilis lex, et materia ejus fiat incapax obligationis justae, consequenter necessarium esse ut cesset voluntas legislatoris ; tum quia solum voluit juste obligare et quantum licite posset, neque aliud prasumendum est ; tum etiam quia facta mutatione in materia legis non posset obligare, etiamsi vellet. Quod si fingatur (ut in eodem argumento additur) cessante priori ratione aliam succedere, ut in tributis dici solet, responsum est priorem legem cessasse et aliam non esse latam. Unde si veht princeps obligare ad eumdem actum propter novam rationem insurgentem, oportet ut denuo legem ferat, seu illam voluntatem promulget, alias non poterunt subditi ex vi prioris legis obligari. Tertia vero ratio vel probat primam assertionem, si cessante fine extrinseco legis adhuc materia ejus honesta sit, et propter se conferens ad bonum commune ; vel si ratio illa procedat quando omnino cessat finis legis, negatur tunc posse legem licite servari, quia esset actus vanus et otiosus, et licet illemet actus possit forte honeste fieri propter aliam commoditatem particularem intentam ab operante , illud est valde extrinsecum et accidentarium, ut lex prior perseveret, quae non obligabat ad operandum illo modo vel propter illum finem. Neque ex tali non observatione legis quae jam evidenter et publice cessavit possunt sequi moralia incommoda, sicut non timentur ex eo quod lex evidenter et publice injusta non servetur, et majora ex contraria obligatione sequerentur.

18. Lex quoad unam partem potest reddi inulilis , non quoad aliam. — Quando lex dicitur suspendi, non extingui. — Denique, juxta haec quae diximus de totali cessatione legis, judicari poterit de cessatione alicujus partis legis non respectu personae vel casus particularis, sed respectu totius communitatis. Potest enim lex plura praecipere vel varia membra continere, et quoad unum fieri inutilis, et non quoad alia. Et tunc idem judicium est de illa parte cujus ratio cessavit, quando est ab alia separabilis, quod de tota aliqua lege: nam est eadem ratio. Imo illa lex quae videtur una, in re est multiplex, et ita cessat una, licet non cessent aliae. Si vero lex ita contineret multa ut essent inseparabilia, et ita esset quasi indivisibilis obligatio , quia bonum ex integra causa et malum ex quocumque defectu, attente considerandum est an propter defectum in una parte tota lex reddatur injusta vel inutilis, vel magis nociva quam proficua, et tunc cessabit tota lex : si vero non obstante illo defectu lex justa permaneat, et magis utilis quam nociva, non cessabit ipso facto, donec revocetur. Illud etiam est considerandum, ut lex simpliciter cesset, necessarium esse ut ejus ratio perpetuo cesset generaliter ; nam si ad tempus tantum sic cessare videatur , tunc potius suspendetur obligatio legis quam ipsa extinguatur ; quia non fit simpliciter inutilis vel injusta, sed tantum pro hoc tempore , et ideo limitata causa limitatum parit effectum ; ergo suspenditur lex, non extinguitur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 9