Caput 10
Caput 10
Darine possit dispensatio in lege humana et quid illa sit.
1. Dispensatio, abrogatio. — Postquam de cessatione legis dictum est, sequitur dicendum de mutatione ejus seu ablatione per actionem extrinseci agentis habentis potestatem ad tollendam; quae duplex etiam esse potest, scilicet, partialis, quam nunc comprehendimus nomine dispensationis , et latius dici potest derogatio legis ; et totalis, quae dicitur legis abrogatio. De hac posteriori dicemus postea, hic vero de priori tractamus , et non de omni, quia non omnis derogatio legis est propria dispensatio, ut explicabimus , sed de illa tantum quae propriam dispensationis rationem habeat , sub qua nunc commutationem comprehendimus; nam ad dispensationem reducitur , ut capite sequenti declarabo. Unde supponere oportet dispensationem de qua tractamus diversam omnino esse ab interpretatione quae per epiikiam fit, sive in casu evidente aut probabili, sive in casu dubio, in quo auctoritas superioris postulatur. Licet enim haec nomina soleant confundi, distingui nihilominus debent, ut in discursu latius et commodius explicabo. Epiikia enim non est actus jurisdictionis, sed doctrinae et prudentiae, ut supra visum est : dispensatio autem de qua tractamus est actus jurisdictionis, ut videbimus. Interpretatio autem in casu omnino dubio, licet praeter prudentiam jurisdictionem requirat , non supponit obligationem legis certam, sed potius in dubio declarat illam cessasse , non autem in rigore aufert illam. Dispensatio autem de qua tractamus supponit obligationem legis etiam certam, et fertur ad tollendam obligationem, etiamsi praexistat. Unde fit ut in lege divina habeat locum intcrpretatio hominis, etiam in casu dubio, non vero dispensatio, ut infra lib. 7 dicam; at vero in lege humana non interpretatio tantum in casu dubio, sed etiam proprissima dispensatio in casibus in quibus de praexistente legis obligatione nulla poterat esse dubitatio, concedi per hominem potest. 9. Superior dispensare potest cum certa persona, lege obligante quoad alias. — Et quidem quod ad rem spectat, nullus dubitare potest quin obligatio legis humanae certo praexistens et ligans talem personam possit per superiorem ex causa auferri, manente obligatione legis in reliqua communitate. Ita communiter doctores, et primum allegari possunt omnes qui de voto hoc asserunt, quos retuli lib. 6 de Voto, c. 9. Deinde de lege idem tradunt Durand. in 1, d. 41, q. 4, n. 6; hichard., in 4, d. 17, a. 2, q. 1; Scot., in 3, d. 37; et ibiGabr., not. 3; Soto, lib. 1 de Justit., q. 7, art. 3; Ledesm., in 4, 2 d, q. 5, art. 6, et q. 17, art. 3; optime Turrecremat., in c. Sicut quedam, d. 14, et in 8 isi rigor, post cap. Requiritis, 1. q. 7; Rebuf. in Pract., p. 2, tit. de Dispensat., n. 1et 2, ubi alios canonistas refert ; Covar. in 4, 2 p., cap. 6, S9, n. 42, ubi alios etiam refert, et idem supponit Navar. in Sum., praelud. 9, n. 17. Et res est manifestissima tam in jure quam in usu. Hac enim ratione Augustinus, Epist. 50, dispensationem vocavit vulnus contra integritatem severitatis , et habetur in cap. Ipsa pietas , § Si inquirat, 93, q. A; et Gelas. Papa, in cap. Necessaria rerum dispensatione, 1, q. i, vocat illam relaxationem, moderationem ac temperamentum canonum paternorum, quae fieri potest diligenti consideratione adhibita; sic etiam dixit Cyrillus in epist. ad Gennadi.: Dispensationes nomnunguamn cogunt parum a debito exire ; et infra: DispensaLiomun modus nulli sapientum displicuit , cap. Dispensationes, 1, q. 1, prout in decreto gregoriano habetur ; et similia sumuntur ex cap. Tanía , et cap. Si qui, eademque et aperte ex cap. De multa, de Praebend., ubi post rigorosam prohibitionem de pluritate beneficiorum subditur : Circa sublimes tamen, et litteratas personas, qua majoribus sunt beneficiis bonorande, cum ratio postulaverit, poterit per sedem apostolicam dispensari.
3. Unde etiam aperte hoc confirmat usus ; nam certe cum Papa dat licentiam alicui habendi plura beneficia, non declarat in illo cessasse legem ex praexistente causa , idemque in lege jejunii, in modo observandi censuras, et in alis privilegiis evidenter quotidie fit. Unde incredibile est D. Thomam, 1. 2, q. 97, art. 4, intellexisse in legum relaxatione solum habere locum interpretationem in casu dubio, non vero rigorosam dispensationem per ablationem obligationis certo praexistentis, ut aliqui il imponunt; et in eamdem sententiam allegatur Cajetan. ibid., et Anton., 1p., tit. 17, S 20; incredibile (inquam) est in re tam clara tales theologos, et praesertim D. Thomam hallucinasse. Unde D. Thomas, quodlib. 19, art. 15, expresse dicit : Dispensatio humoana non aufert ligamen legis naturalis , sed positive. Auferre autem ligamen non est interpretari. Item hoc modo etiam potest interpretatio humana authentica auferre ligamen juris naturalis in casu dubio; et in dicta q. 96, art. 6, ad 3, negat cadere in jus divinun dispensationem, cum tamen id non posset de interpretatione negare. Idem latius quodlib. 4, art. 13. Denique in 4, dist. 38, quaest. 1, a. 4, expresse distinguit dispensationem per modum relaxationis juris vel per modum declarationis, et primam etiam admittit in voto, et in dicto cap. 9 ostendi nunquam D. Thomam muiasse illam sententiam, et modum loquendi ejus in illa materia declaravi. Idem ergo a fortiori sentit de lege, et ita etiam in dicto art. 6 exponendus est, ut magis staium exponam. Et Antonin. clare idem sentit. Nec Cajetanus aliud docuit quam D. Thomas. Adde fa- teri Cajetanum dispensationem in lege humana sine causa datam esse validam; at illa non potest fieri per declarationem, ut est per se evidens; ergo. Unde omnes qui idem tenent, quos infra referemus , hoc idem necessario sentiunt.
4. Quod ergo ad rem spectat, certum est propriam dispensationem legis cadere in legem obligantem et tollere obligationem ejus in particulari casu vel persona; et ratio est clara, quia sicut lex humana a voluntate humana orta est, ita per eamdem tolli potest, et quia ad humanam gubernationem erat haec potestas necessaria in hominibus, ut infra latius dicetur. Quod vero spectat ad nomen dispensationis, negari non potest quin late soleat etiam interpretationem significare : nam communis usus sapientum id observat, ut constat ex D. Thoma et Bonaventura A, d. 38; Scot., Gabr., Duran., Anton. et aliis, et ex Specula., tit. de Dispensatio., S 1, et fere ex communi usu canonistarum. Hoc autem nihil obstat propositae veritati quam de re ipsa explicuimus.
5. Ut autem haec resolutio et tota materia exactius declaretur, ratio propria dispensationis accuratius declaranda est. Et imprimis supponimus dispensationis vocem ex primaria impositione distributionem seu administrationem significare; nam dispensator in latina proprietate administratorem domus vel familiae significat, cujus est dispensatio; quae significatio non solum in jure civili, l. Dispensatori, ff. de Solut., et 1. Urbana, 166, de Verborum significatione ; sed etiam in Testamento veteri est valde usitata, Genes., 43, A44, et 3 Reg. 18. In novo autem Testamento translata est haec vox ad significandum specialem et ecclesiaticum administratorem , ut Lucae cap. 19: Quis putas est fidelis dispensator et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam ; hoc est ergo munus dispensatoris ; actus vero declaratur dum subditur: Ut det illis in tempore tritici mensuram - distributio ergo munerum, actionum et bonorum Domini inter eos qui sunt de familia, generaliter dici potest dispensatio. Et sic Apostoli et eorum successores dicuntur dispensatores mysteriorum Dei, 1 Corinth. 4, et 1 Pet. 4; et actus respondens illi muneri dicitur dispensatio, 1 Corinth.9 : Dispensatio miha credita est, in qua significatione etiam Evangelii praedicatio dispensauo dicitur, ut ex eodem loco constat, et ex Michaele Papa, in cap. Dispensatio, dist. 43; et sacramentorum minis- tratio, et tota Ecclesiae gubernatio dici potest dispensatio multiformis gratiae Dei. Unde Petrus, postquam dixit : Socut boni dispensatores, subdit : Si quis loquitur quasi sermones Dei, si quis ministrat tanquam ex virtute, quam administrat Deus. Sic etiam iudulgentiarum distributio dicitur dispensatio thesauri in Extravagante Unigenitus, de Poenitentia et remissione.
6. Dispensatio est actus jwrisdictionis.—Ex hac ergo generalitate applicata est vox dispensatio ad significandum actum quo quis ab obligatione legis eximitur, et quia unus modus esse potest per interpretationem, ideo potuit etiam in ea significatione usurpari. Tamen in hac etiam significatione sumpta non quamcumque interpretationem legis, sed illam solam quae in casu dubio et per potestatem superioris datur ad liberandum subditum ab obligatione legis, significat; quia haec tantum est actus administrationis et potestatis a Deo commissae. Et illa tantum tollit aliquo modo onus legis, quod sine tali potestate auferri non posset. Unde merito dixit Rom., cons. 325, n. 12, dispensationem esse actum jurisdictionis, ubi in scholio hoc late confirmatur. Denicue multo magis certum est nomen dispensationis in jure tractum esse ad significandam ablationem vinculi legis in aliquo particulari casu. Quin potius in materia legum et juris illa vox simphciter dicta quasi per antonomasiam significat hujusmodi relationem. Et ita nos nunc illa utimur, nec timemus Latinorum reprehensionem, qui hanc vocem barbaram esse dicunt : nam unaquaeque ars habet facultatem instituendi propria vocabula quae suo usui deserviant. Advertit autem Decius in c. At si clerici, S De adulteriis, de Judic., n. 3, hanc vocis usurpationem jure canonico introductam esse ; nam An jure civili non invenitur, praeterquam in libro de Pace constant., in princ., ubi pro gratia aut remissione poenae sumitur, quae solet in jure civili indulgentia appellari, ut notavit Bald. in dicto c. At si clerici. Verumtamen , quia nomen indulgentiae secundum ecclesiasticum usum jam habet aliam accommodationem, ut suo loco explicuimus, et liberatio a lege, quae per interpretationem puram fit, alia nomina habet aequitatis, epiikiae vel interpretationis, ideo merito nomen dispensationis in dicta significatione nunc usurpatur.
1. Dispensationis definitio. — Atque hinc facile est definire dispensationem, de qua tractamus. Ex definitionibus autem quae circumferri solent haec videtur sufficiens ; Dispensatio est legis humanae relawatio. Nam, licet dispensatio latius pateat, tamen, ut de illa nunc tractamus, ad illam definitionem coarctanda est et per illam sufficienter explicatur. Quaedam vero Glossa addit, esse relaxationem juris communis factam cum causae cognitione ab eoqui jus habet dispensandi, in 8 Cum cause cognilione, esse de necessitate dispensationis, et potest sumi ex Panorm. in c. 2 de Schismati., cap. 4, et sentit Navar. in Sum., praelud. 9, n. 15, et alii quos late refert Sanci., lib. 8 de Matrim., disp. 1, n. 2. Sed absque dubio illa particula non est ponenda in definitione; nam datur vera dispensatio sine causae cognitione, ut postea dicemus, et tandem fatetur Panorm. supra, et ideo particulam illam abstulerunt Bart., cons. 18, volum. 2; Deci. in dicto S De adulteriis ; et Oldrad., cons. 327; et Freder. Sen., cons. 30, qui omnes absolute sic definiunt : Dispensatio est juris communis relazatio. Atque ita omittunt etiam causam efficientem, nec immerito, tum quia est intrinseca, tum etiam quia in relaxatione ipsa continetur: si enim non fit a potestatem habente, non erit relaxatio ; tum denique quia quaedam nugatio committitur, cum dispensatio definitur per potestatem dispensandi , et melius diceretur ab habente potestatem supra ipsum jus.
8. Praeterea melius dici videtur juris humani quam juris communis, quia dispensatio de qua tractamus etiam potest cadere in statuta et quascumque alias leges, licet in jure communi non contineantur. Responderi autem potest ex Rebuft., tit. de Dispens., n. 20, dispensationem dari in jure communi, in statutis vero et regulis dari indultum : per illud enim non dicitur jus solvi, imo saepe redditur ad commune jus. Sed non video rationem horum verborum ; nam relaxatio statuti revera est dispensatio, et relaxatio juris communis dici potest indultum : nam hoc nomen genericum est, ut infra de privilegiis dicemus. Et saepéSstatutum non est contra jus commune: unde per relaxationem ejus non redditur ad jus commune; item statutum simpliciter est jus pro tali communitate : ergo relaxatio est propria dispensatio. Imo, licet statutum sit contra jus commune, ejus relaxatio erit dispensatio respectu eorum qui ligantur stàátuto, licet sit dispensatio magis favorabilis quam aliae quae omni modo juri repugnant. Denique, quamvis dari possit dispensatio in votis, in juramentis et in matrimonio rato, quae videntur attingere jus divinum, nihilominus illas dispensationes nunc excludimus, et omnes quae in jus divinum vel naturale, sive a Deo, sive ab homine dari aut cogitari possunt, quia (ut dixi) de illis nunc non tractamus. In proposita ergo definitione relaxatio ponitur loco generis, quia dispensatio revera est solutio quaedam, et remissio ; quia vero aliae sunt species remissionum, additur per modum differentiae particula juris humani, ad excludendas omnes alias relaxationes, et per eamdem excluditur indulgentia ecclesiastica, quae licet sit relaxatio alicujus vinculi, et reatus, non est relaxatio juris humani, sed est remissio cujusdam reatus, quae primo ac per se fit apud Deum , quamvis ex illa sequi possit ablatio alicujus praecepti positi ab homine injungentis poenitentiam, ut ex materia de Indulgentiis constat.
9. Distinguitur dispensatio ab absolutione. —Deinde (quod notandum est) per illam parüculam distinguitur dispensatio ab absolutione a censuris, vel alia simili, quamvis aliqui interdum ita illas confundant et putent dispensationem esse absolutionem, et in rescriptis apostolicis sub illa comprehendi, quia absolutio a censura, verbi gratia, est relaxatio vinculi per legem humanam introducti et impositi. Haec vero sententia falsa est, quia in indultis pontificiis haec duo distinguuntur, et concessa potestate absolvendi non censetur concessa potestas dispensandi, nec e contrario: ergo illa duo longe differunt. Absolutio enim non datur contra jus, sed secundum jus, unde in illa nulla fit juris relaxatio: dispensatio autem datur conira jus, ut ex dictis constat. Recte ergo dicimus in definitione illa per posteriorem particulam absolutionem excludi, quia non est relaxatio juris humani, sed alterius vinculi, quod licet saepe per jus humanum sit inductum vel impositum, per absolutionem non tollitur contra jus, sed secundum jus, et ita per absolutionem non relaxatur jus. Et hoc sensit Gloss. in cap. Cupientes, S Ceterum, de Elect.. in verb. Suspensos, dicens de absolutione a censura: Vere loquendo ibi pena non removetur (utique contra jus), sed quod jus statuit removetur, quamvis paulo superius eadem Glossa improprie utatur nomine absoluUonis pro remissione poenae ad certum tempus impositae, ante tempus impletum: nam illa revera potius est dispensatio. Et idem in re sentit Panorm. in c. Tam litteris, de Testibus, n. 3, licet voces non explicuerit.
10. Potestque res ipsa facile declarari, quia absolutio sive a peccatis, sive a censuris, seu poenis, non datur nisi supposita dispositione ex parte poenitentis , et potestate ex parte absolventis. Tunc autem nulla lex per talem actum relaxatur ; nam potius lex praecipit poenitentem absolvi in eo eventu, ut est manifestum in absolutione a peccatis. Idem autem cum proportione est in absolutione a censura, quia censura de se non est poena perpetua, vel ad definitum tempus, sed donec a contumacia recedatur, quia est poena medicinalis, et ideo in sua intrinseca ratione includit ut, ablata contumacia, ipsa etiam tollatur, et ita jura disponunt ; illa ergo ablatio non est dispensatio in aliqua lege, sed potius legis executio. Ergo absolutio in hoc recte distinguitur a dispensatione, quod illa est sententia quaedam per quam (si clavis non erret) non vulneratur lex, nec minuitur jus, sed potius executioni mandatur: dispensatio vero non est sententia, sed actus quidam jurisdictionis voluntariae quo vulneratur lex, dum ex parte tollitur, ut optime docuit D. Thomas, in A, dist. 20, quaest. 14, art, 5, quaest. 4, ad 3: inde colligens aliam differentiam inter absolutionem et dispensationem, quod idem non potest absolvere seipsum, potest tamen idem secum dispensare, ut infra dicetur; possumus etiam ex dictis aliam differentiam colligere inter dispensationem et absolutionem, quodilla est stricti juris, ut infra dicetur, haec vero est juris favorabilis et ampliabilis, quia est secundum jus.
11. Samplex licentia non potest dici dispensatio.—Praeterea per eamdem particulam definitionis excluditur simplex licentia, quae non potest dici dispensatio, nec contra jus, sed secundum jus. Illam enim voco simplicem facultatem per quam revera non aufertur obligatio legis, sed conceditur operatio ut fiat juxta modum a lege praescriptum. Quod etiam est necessarium advertere, quia in multis legibus potest aliquis facultatem concedere qui non potest dispensare, et valde diversa causa solet requiri ad similem facultatem concedendam, vel ad dispensandum. Exempla esse possunt, verbi gratia, in voto paupertatis: nam Praelatus religionis potest dare licentiam ad aliquid donandum, non tamen potest dispensare in paupertate, c. Cum ad monasteriumn, de Statu Monach. Similiter Episcopus potest dare facultatem ad ingrediendum monasterium monialium ex legitima causa, non tamen potest dispensare, quia nihil in eo genere potest concedere nisi juxta tenorem et rigorem legis. Et similiter sunt multae leges vel statuta quae non prohibent aliquid simpliciter, sed ne fiant sine tali facultate tali modo concessa; tune ergo dare facultatem non est dispensare, sed servare et exequi legem. Et ideo etiam haec licentia non est tam stricti juris, sicut dispensatio, debet tamen esse intentioni juris accommodaía. Imo probahbile est per se non esse actum jurisdictionis, sed dominii vel superioritatis cujusdam, et potest esse tantum conditio quaedam requisita ex voto, vel alio simili modo; longe ergo differt a dispensatione.
12. Adhuc tamen non videtur adaequata illa definitio, primo, quia convenit abrogationi legi humanae, quia illa est multo major relaxatio humanae legis. Propter quod dicere aliquis potest melius definiri dispensationem ut sit derogatio humanae legis: nam per genus illud excluditur, ut non sit abrogatio: nam ut dicitur in 1. 102, ff. de Verbor. significat.: Derogatur legi cum pars detrahitur : abrogatur legi cum prorsus tollitur. Unde etiam dixit Lactan., l. 6, cap. 8 de Lege naturali: Neque ex hac derogari aliquid licet, neque prorsus tolli, ex Cic., 1. 3 de Repub.; sed hoc etiam potest impugnari , quia licet omnis dispensatio sit quaedam juris derogatio, non tamer e contrario omnis derogatio legis humanae videtur esse dispensatio: nam si pars aliqua legis pro tota communitate auferatur, est propria derogatio; et tamen non dicetur dispensatio, quia de ratione dispensationis legis esse videtur ut eadem lex, prout per dispensationem relaxatur, circa quosdam tollatur, in se vero maneat. Nomen autem relaxationis optime retineri potest, quia in ipsomet indicatur vinculum quod aufertur non auferri aut prorsus tolli, sed laxari tantum, et ideo abrogatio non dicetur propria relaxatio, ideoque etiam ablatio ejus ex parte, licet si perpetua sit et pro tota communitate, non dicitur proprie dispensatio, sed derogatio ; e contrario vero si lex tota relaxetur, etiam pro tota communitate, ad unum tantum actum vel ad certum tempus, illa proprie dicetur dispensatio, quia per illam non tollitur lex, sed suspenditur, et illa etiam est quaedam relaxatio.
13. Privilegium dici potest interdum dispensatio. — Altera objectio esse potest, quia privilegium etiam est relaxatio juris humani, et tamen non est dispensatio. Propter hoc aliqui varias tradunt differentias inter privilegium et dispensationem, sed melius illa comparatio tractabitur in lib. S, ubi de privilegiis dicetur. Nunc ergo breviter dici potest privilegium quod fuerit contra jus et illud relaxaverit esse dispensationem ; illud autem privilegium quod non fuerit contra jus non esse relaxationem juris, ideoque nec dispensationem esse, et ita nihil contineri sub definitione, quod dispensatio non sit. Vel etiam dicere possumus dispensationem esse relaxationem juris per modum actus secundi, seu transeuntis: privilegium autem concedere aliquod jus per modum actus primi et permanentis, et ideo non esse proprie ipsam relaxationem, sed esse jus utendi aliqua re vel facultate, supposita relaxatione facta a principe, ideoque non tam esse quam supponere dispensationem. Sed haec posterior responsio obscurior est, et de illa dicemus loco citato ; nunc prior nobis sufficit, quia nullum est inconveniens dispensationem vocare privilegium, et aliquod privilegium dispensationem, nec jura repugnant, nec communis modus loquendi.
14. Tandem objici potest, quia relaxatio non est dispensatio, sed dispensationis effectus; ergo non recte per illam definitur. Sicut lex non dicitur esse obligatio, quamvis haec sit legis effectus, nec votum etiam dicitur esse obligatio, sed promissio ex qua obligatio nascitur. Sed haec objectio parvi momenti est, quia sola vocis interpretatione dissolvitur : posita autem est ad explicandum magis actum in quo dispensatio consistit. Ad objectionem ergo respondetur rclaxationis nomine intelligi actum illum quo superior relaxat subdito legis obligationem et effectum, unde perinde est dicere dispensationem esse relaxationem ac dicere esse actum quo lex relaxatur. Potest etiam distingui relaxatio in activam et passivam, et responderi activam relaxationem esse ipsam dispensationem, passivam vero esse dispensationis effectum. Et idem revolvitur : nam activa relaxatio nihil est aliud quam actus quo vinculum legis sclvitur. Unde obiter intelligitur dispensationem quoad effectum suum tantum privative opponi effectui legis, quia non inducit positivum effectum, sed tollit vinculum. Et ideo statutum speciale vel privatum, derogans universali legi, licet dici possit relaxatio juris, non potest dici dispensatio, quia non est relaxatiopura (ut sic dicam) nec per se primo, sed quasi consequens ad aliam obligationem: definitio autem debet intelligi in pura relaxatione, et per se primo intenta : talis enim est disputatio. At vero dispensatio ipsa positivum quid est, et contrarie opponitur legi; est enim actus legi contrarius, non integre, sed ex parte tollens effectum ejus. Ex quo poterat hic excitari quaestio, quisnam sit hic actus in quo dispensatio consistit, et an sit rationis vel voluntatis actus : sed non oportet in hoc immorari, nam applicari possunt cum proportione dicta de le- ge. Et hic multo clarius est dispensationem non esse nisi actum voluntatis principis quo vult liberum esse subditum a jugo legis suae, aliquo exteriori signo sufficienter manifestatum.
On this page