Text List

Caput 11

Caput 11

De effectibus dispensationis humana legis.

CAPUT XI. DE EFFECTIBUS DISPENSATIONIS HUMANA LEGIS.

1. Effectus dispensationis quis.—Quia dispensationem per ejus effectum descripsimus, ideo illi statim annectimus explicationem effectus dispensationis ante causas ejus, quia hic effectus habet quodammodo rationem objecti, et ita illo cognito proficietur dispensationis cognitio; et, quia materia est facilis, breviter expedietur. De divisionibus autem dispensationis specialiter non tracto, quia inter causas et effectus dispensationis melius explicabuntur. Primo ergo ex definitione constat quasi adaquatum effectum dispensationis esse tollere vinculum legis ex parte ; nam hoc modo relaxat legem, non aufert, alias non esset dispensatio legis, sed ablatio. Potest autem hic effectus esse ex parte vel ratione personae, vel ratione temporis. Et ita potest primo dividi dispensatio in suspensionem legis et exceptionem a lege. Potest enim princeps concedere toti communitati ut pro uno anno praecise legem non servet, quae sine dubio est propria dispensatio, quia est relaxatio legis et non ablatio; nam transacto tempore statim per se obligat sine alia constitutione vel promulgatione, et ideo recte dicitur suspensio legis, sicut etiam privilegia interdum suspendi solent et non auferri, ut infra videbimus. Frequentius vero princeps concedit uni personae vel alteri ut non servet legem, et illam voco exemptionem a lege quando sine temporis determinatione, perpetuo, vel ad vitam conceditur; nam si concedatur ad definitum tempus, erit utroque modo partialis ablatio vinculi, et ita est quasi mixta ex suspensione et exemptione. Aliquando vero dispensatio datur ad unum tantum actum, et tunc etiam est per modum suspensionis ab obligatione legis pro brevissimo tempore, nisi actus habeat effectum permanentem ac perpetuum, ut legitimatio ac similes, quae proprie sunt exemptiones a lege, et inter privilegia numerantur.

2. Precipwus effectus dispensationis est vinculum tollere in conscientia. — Ex quo ulterius sequitur, quot sunt effectus legis, tot posse dispensationi cum proportione attribui, tum quia quot modis dicitur unum oppositorum, tot dicitur et reliquum; tum etiam quia dispensatio absolute et indefinite dicitur juris humani relaxatio; ergo quidquid lex humana ligat, potest dispensatio absolvere. Primus autem ac praecipuus effectus legis est obligare in conscientia, sub quo duo concluduntur, qui sunt praecipere et prohibere, ut supra visum est; igitur primus ac praecipuus effectus dispensationis erit obligationem in conscientia tollere, quia, ut diximus, non supponit obligationem ablatam, sed illam aufert. Et ideo recte dixit Geminian., cons. 106, n. 6, et cons. 38, n. 9, dispensationem esse actum qui facit de illicito licitum, quia respectu dispensati tollit legem per quam res est mala, tantum quia prohibita. Sic etiam recte dixit Turrecrem. in c. ult., d. 14, n.3: omne dispensabile, ait, est illicitum illi cum quo dispensatur , factibile autem licitum per alterius potestatem. Non est tamen necessarium ut omnis dispensatio hoc faciat, ut statim dicam, sed satis est hunc esse praecipuum effectum dispensationis, quemque semper efficit, si dispensatus illo indiget.

3. Alter effectus dispensationis.— Dispensatio, formaliter loquendo, non potest obligare ad actum contrarium illi in quo fit dispensatio.— Alius effectus legis dicitur esse permittere : sed jam supra diximus propter puram permissionem non esse necessariam legem, sed quatenus ipsa permissio ponitur sub praecepto, ut sic, posse esse effectum legis. Sic ergo videri potest non posse permissionem esse effectum dispensationis : nam per dispensationem in illa lege permittente potius fiet ut permissio tollatur, vel saltem ut praecepta non sit, et consequenter ut licite tolli possit. Aliunde vero omnis dispensatio videtur habere hunc effectum permittendi, quia eo ipso quod aufert obligationem legis, verbi gratia, jejunii, permittit non jejunare, licet non cogat. Et sic de aliis omnibus cum proportione. Quod vere dictum est; oportet tamen cavere aequivocationem; nam dispensatio plus est quam permissio, et permissio proprie sumpta et secundum communem usum non est dispensatio. Aliquando enim permittere non aliud significat quam voluntarie non impedire; quod non est dispensare. Nam Deus permittit peccatum in quo non dispensat. Aliter vero permittere significat idem quod sinere impune operari malum, ut in republica dicuntur aliqua peccata permitti; et quando id fit ex decreto legis, dicitur permissio esse legis effectus: illa vero non relaxat legem, quandoquidem non excusat culpam, quam propria dispensatio tollit. Et ideo neque illa dicetur dispensatio. Solum ergo potest dici dispensatio permittere, quia livet reddat actum bonum seu non malum, necessitatem illius non imponit. Posset vero hic inquiri an dispensatio interdum possit obligare ad actum contrarium illi in quo fit dispensatio. Sed breviter dico non posse, formaliter loquendo, licet concomitanter cum dispensatione, verbi gratia, in irregularitate, possit simul imponi praeceptum suscipiendi ordines, vel quid simile. Aut etiam e contrario potest fieri statutum speciale obligans et derogans juri communi; sed illa etiam non est dispensatio, ut supra declaravi. Dispensatio ergo, ut talis, non inducit obligationem; et idem dicam in libro 8 de Privilegio, ubi plura de hoc puncto trademus.

4. Alius effectus dispensationis. — Alius effectus legis est poena, et hanc etiam relaxat dispensatio consequenter ad primarium effectum, nisi alia limitatio in ea exprimatur, quia ablata culpa transgressionis consequenter tollitur reatus poenae. Aliquando vero potest dispensatio habere suum effectum circa solam poenam, idque duobus modis. Primo, antecedenter ad reatum ejus, ut si alicui conceditur ut non incurrat poenam legis, licet committat contra illam, non auferendo ab illo legis obligationem; illa enim est dispensatio in poena et non in culpa. Haec autem videri potest permissio quaedam potius quam dispensatio, tamen non est propria permissio; nam, licet quis fiat immunis a poena legis, non ideo permittitur impune peccare; poterit enim aliter puniri, et licet sub illa ratione videatur permissio, quatenus est ex parte exemptio a lege, est propria dispensatio. Sicut solet abrogari lex quoad poenam, et non quoad vim directivam, quae non est absoluta permissio, quia transgressio illius poterit aliter puniri, et quatenus aliqualis permissio est, per abrogationem tollitur. Et simili modo potest e contrario fieri dispensatio in lege quoad obligationem culpae, et non quoad poenam incurrendam. Quamvis enim haec dispensatio rarior sit in usu, non est impossibilis. Nam sicut dari potest lex pure poenalis respectu totius communitatis, ut supra visum est, ita potest lex, quae est mixta respectu communntatis, fieri per dispensationem pure poenalis respectu alicujus, et ita auferet vinculum conscientiae, licet non tollat gravamen poenae.

5. Alio modo potest dispensatio per se fieri in poena jam contracta per praecedentem culpam, ut quando fit remissio poenae per legem impositae ; nam illa etiam est quaedam legis relaxatio, ut constat. Et interdum fit haec dispensatio post contractum reatum poena, cum nondum est poena ipsa incursa, ut quando est tantum ferenda, et nondum est lata sententia: aliquando vero fit indulgentia post poenam illatam, vel per ipsam legem, vel per sententiam : et tales sunt dispensationes in irregularitatibus, et in aliis poenis quae non sunt censurae. Nam censurae non dispensantur postquam incursae sunt, sed absolvuntur, ut capite praecedenti explicavi. Possunt autem dispensari priori modo, scilicet. antequam incurrantur, sicut fit per privilegia ut aliquis non possit excommunicari, vel sub poena excommunicationis obligari, etiamsi praecepto simplici obligari possit. Et quae dicta sunt de poena applicari possunt ad irritationem actus et ad taxationem pretii, et similes effectus : nam prout sunt a lege humana, per dispensationem auferri possunt, vel simul cum aliis, vel etiam per se soli, quando ab aliis separabiles sunt.

6. Dispensatio plena et totalis, et semiplena ac partialis distinguuntur.—Atque hinc facile declarari potest alia divisio dispensationis quam attigit Glossa ult. in cap. Nos consuetudinem, dist. 12, quae in specie loquitur de dispensatione irregularitatis ad ordines, et disunguit in semiplenam et plenam; imo addit etiam pleniorem et plenissimam. Nos autem generaliter dividere possumus in plenam seu totalem ac puram, et partialem seu mixtam. Prior est quando per dispensationem tota obligatio legis omnisque effectus ejus tollitur, nullo onere superaddito. Posterior autem contingit duobus modis; prior est quando lex non in toto, sed in parte dispensatur, ut, in exemplo de irregularitate, si quis dispensetur tantum ad ordines minores, est partialis dispensatio, quae ab illa Glossa semiplena vocatur; si autem dispensetur ad ordinem sacrum, infra sacerdotium tantum, a dicta Glossa vocatur plena, comparatione prioris; unde pleniorem vocat si sit ad sacerdotium, plenissimam si ad episcopatum. Tamen in rigore omnis dispen-- satio quae totum impedimentum non aufert t semiplena est et partialis; unde si auferatur obligatio ad poenam et non ad culpam, partialis etiam est dispensatio et valde diminuta; si vero fiat e contrario, major quidem est, sed nondum est perfecta et integra, et ita dicendum est in aliis effectibus explicatis.

7. Dispensatio partialis aliquando commutatio esse potest. — Differentia inter votum et legem. —Alio vero modo potest partialis dici, quae, licet auferat totam obligationem, loco illius imponit aliam, quae proprio nomine vocatur commutatio. Et quando onus impositum est pecuniarum seu eleemosynae, vocatur redemptio. Quae voces in votis magis usitatae sunt ; tamen cum proportione in praesenti accommodantur. Solum notanda est differentia inter votum et legem, quod in voto fieri potest commutatio propria auctoritate, si sit in melius vel si sit in aequale, juxta probabilem opinionem ; in lege vero non potest fieri commutatio in quantumcumque melius, nisi interveniat auctoritas dispensantis. Et ratio differentiae est, quia votum propria voluntate factum est, et per se primo solum respicit divinum cultum, et ideo si respectu Dei major est cultus, intelligitur satisfieri promissioni illi factae, ideoque per voluntatem promittenüis potest commutari. Lex autem et materia ac obligatio ejus determinatur per voluntatem superioris, et per illam constituitur actus in tali specie virtutis, tanquam necessarius ad ad honestatem ejus, et ideo msi obligatio auferatur auctoritate dispensantis, non potest opus praeceptum in quodcumque opus consilii commutari, neque una poena in aliam. et ideo haec commutatio in lege magis inducit rationem dispensationis, et servata proportione, in omnibus illam imitatur.

8. Dispensatio non habet effectum antequam perveniat ad notitiam illius cum quo dispensatur, si fiat quoad obligationem in conscientia. — Quaeri vero potest quando dispensatio incipiat habere effectum suum, in qua quaestione (ut locum habeat) supponendum est absolute et sine expressa dilatione esse a dispensante concessam ; nam si concessa sit sub aliqua conditione, clarum est non habere effectum. Difficultas ergo est de dispensatione perfecte concessa ex parte principis per absolutum fiat. Haec vero quaestio habet connexionem cum simili quaestione de privilegio, et ideo simul illam disputabo infra hbro 8, cap. 25. Nunc breviter resolutio mea est dispensationem legis quoad obligationem in conscientia et quoad omnem effectum qui ex illa pendet, non concedi de facto et moraliter loquendo, ita ut suum effectum habeat priusquam ad notitiam dispensati perveniat et illam per seipsum acceptet. Ratio est, quia ante notitiam talis dispensationis non potest esse licitus usus ejus, et ideo verisimile non est aliter concedi. Quando vero dispensatio non tollit obligationem conscientiae, sed alia onera, non repugnat statim a concessione accepta saltem per procura- torem vel per epistolam habere de se suum effectum, in quo tenor dispensationis et intentio concedentis attendenda.

9. Dispensationis effectus per se et per accidens.—Hic autem advertere oportet in dispensationibus saepe distingui proximum effectum dispensationis a remoto, qui possunt etiam dici effectus per se et per accidens; nam dispensatio, per se ac proxime, solum tollit vinculum aliquod, seu incapacitatem, et hunc voco effectum per se, quia per ipsammet dispensationem fit; inde vero sequitur vel contractus matrimonii, vel receptio vahda beneficii, qui non immerito censentur dispensationis effectus, quia sine illa fieri non possunt, sunt tamen remoti et per accidens, quia solum pendent a dispensatione tanquam a removente prohibitionem. Igitur quae diximus, de prioribus effectibus intelliguntur; nam illi (ut dixi) fiunt per influxum dispensantis circa dispensatum, vel acceptantem, vel non repugnantem, juxta exigentiam effectus. Alii vero postea fiunt per solam votuntatem dispensati, quando in sola actione ejus consistunt, vel per voluntatem alterius, ut quando recipiendo consummantur. Hic vero occurrebat statim quaestio an ad hos posteriores effectus necessarium sit dispensationem alteri manifestare, ut, si irregularis dispensetur ad ordines vel ad beneficia, an ad consequendum effectum necessarium sit dispensationem allegare. Aliqui enim ita affirmarunt; quod habebit locum si defectus seu impedimentum sit publicum aut notum alteri; per se autem id non est necessarium, quia dispensatus jam est habilis seu capax beneficii, et ut talis operari potest, non explicata causa habilitante neque declarato modo inhabilitatis, id enim impertinens est, quia neque ex natura rei est necessarium neque in jure postulatur. Ita Panorm. in cap. penult. de Praescr., n. 14; Rebuff. in Pract., tit. de Dispens., n. ult., cum Joan. Andr. et aliis quos allegat in cap. 2 de Filiis Presbyt.

10. Dispensatio per se loguendo est stricte intelligenda. — Alia item quaestio circa hos effectus tractari potest, scilicet, an quoad illos large vel stricte sit dispensatio interpretanda ; illa vero coincidit cum alia simili de privilegiis, quam infra l. 8, c. 27, tractabo, et omnia quae de rigoroso privilegio dixerimus in dispensatione cum proportione procedunt. Et ideo nunc solum supponimus dispensationem per se loquendo ac regulariter restringendam esse, quia a jure exorbitat et jus vulnerat, et ita procedit, in illa, regula Que a jure, de Reg. jur.. in 6, et sumitur ex cap. 1 de Filiis Pres- byter., in 6. Haec vero restrictio non debet esse ultra proprietatem verborum, juxta supra dicta cap. 2 et 3, nec debet esse tanta ut excludat ea quae necessaria sunt ad valorem et effectum dispensationis. quaeve cum il!o sunt necessario connexa, seu ad illam necessaria, ut recte advertit Angel., verb. Dispensatio, n. 9, et Sylv., quaest. 5, n. 9, qui allegant Glossas et doctores. Et ratio est per se clara; nam qui dat formam dat consequentia ad formam, alias esset frustratoria dispensatio. Denique esse non debet tam universalis restrictio, ut de omnibus dispensationibus indifferenter intelligatur. Nam excipiendae sunt illae quae ratione materiae, vel gravissimae aut piissimae causae, omnibus pensatis, censentur favorabiles, juxta principia posita in capite primo et dicenda de privilegiis; et videri potest Panormitan. in cap. Ad aures, de Rescript., n. 8, et in c. Ac si clerici, S de Adulteriis, de Judic., ubi etiam Fel., n. 16, et in cap. Causam quae de Rescr., n. 15, cum Dominic., in cap. Nos consuetudinem, d. 12.

11. Denique addit Covarr. in 4t.,d.c. 8, 88, n. 11, hoc praecipue intelligi de dispensatione ab homine, non a lege, quia lex jam consttuit jus. Quod duobus mocdis potest intelligi; primo, ut, silex aliqua specialis dispenset in anteriori lege universali, illa dispensatio censenda sit favorabilis, quod verum est quando talis lex inserta est in corpore juris, sicut de simili privilegio infra dicemus. Alio modo potest intelligi, ut, quoties lex ipsa expresse concedii vel permittit, dispensatio non sit stricte interpretanda, et hoc modo non est id simpliciter verum, quia illa dispensatio cum fit, ab homine est, et vulnerat jus. Potest ergo intelligi non absolute, sed comparate; nam illa non tam rigorose restringenda videtur, sicut illa quae est contra legem absolute prohibentem, nulla facta mentione dispensationis, quia haec magis videtur exorbitare a jure. Et in his comprehenduntur breviter omnes limitationes quae ad praedictam regulam adhiberi solent. De quibus videri potest Sanci., lib. 8, disp. 1, et quae de privilegiis dicemus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 11