Text List

Caput 12

Caput 12

De materiali causa dispensationis.

CAPUT XII. DE MATERIALI CAUSA DISPENSATIONIS.

1. Explicata ratione et effectibus dispensationis, causas ejus explicare incipimus. Et imprimis materialis occurrit; in quo soleo veluti duas partes distinguere in his actibus quae ad alterum tendunt, scilicet, rem vel actionem circa quam opus versatur, et personam ad quam ordinatur : haec ergo duo in dispensatione distinguenda sunt, quia dispensatio actio est quae de se ad alterum tendit, et ita in ea haec duo inveniuntur, quod dispensatur et cui dispensatur. Utrumque ergo explicandum est, quod breviter in hoc capite expediemus, quia est res partim facilis et fere jam in dictis explicata, partim connexionem habens cum his quae de privilegiis dicenda sunt. Priorem ergo partem de materia proxima dispensationis tractat late Turrecrem. in c. Sicut quedam, 14 d.; ille vero latius ibi agit de dispensatione quam nos in praesenti : sub illa enim comprehendit etiam interpretationem quae in jus divinum aut naturale cadere potest, et ita etiam late loquitur de materia dispensabili, et ab ea excludit solum bona necessaria ad salutem, et mala intrinsece talia, et reliqua omnia comprehendi dicit sub materia dispensabili, quam distinguit in tres ordines. In uno sunt bona quae ex natura rei bona sunt ac necessaria, ut in pluribus, interdum vero propter circumstantias non expediunt, ut reddere depositum. In alio ordine sunt ea quae e contrario per se mala sunt regulariter, aliquando vero propter circumstantias expediunt, ut occidere hominem. Et haec ait esse dispensabilia per inodum interpretationis, vel epiikiee, non per modum relaxationis, et (quod mirum est) sub his conditionibus comprehendit vota, et similia. In ultimo vero ordine ponit actiones de se inditferentes, quae per leges fiunt bona aut malsae, et hunc ordinem dicit complecti materiam proprie dispensabilem.

2. Vota et juramenta in quo ordine dispensandi continentur. — Sed quod ad primos duos ordines spectat, ego imprimis censeo vota et juramenta non esse sub his ordinibus constituenda ; nam praecepta illorum potius continentur sub materia indispensabili : ipsae vero promissiones aliud genus dispensabilitatis habent, ut jam dicam. Deinde addo hos duos ordines actuum, si recte sumantur, nullo modo comprehendi sub materia dispensabili, non tantum ab homine, sed simpliciter. Quia priora bona, licet per se bona sint, non tamen sunt pro semper necessaria, et determinatio temporis pro quo necessaria sunt nullo modo potest dici dispensatio, imo nec epikia, ut in superioribus dixi. Illa vero mala quae in secundo ordine collocantur, prout intrinsece seu ex se mala sunt, dispensationem aut interpretationem non admittunt ; abstracte autem sumpta sine certis circumstantiis aut habitudini- bvs, ron cunt mala ex se, et ideo licet fieri possint bene, non per dispensationem vel interpretationem, sed per determinationem ad aliam speciem actus in genere moris, talia fiunt.

3. Materia adaequata hujus dispensationis est ler humana, et vinculum ex illa resultans. — Pro explicanda ergo quasi adaequata materia dispensabili de qua tractamus, adverto aliud esse vinculum legis positivae (naturalem enim omitto, quia indispensabilem esse suppono), aliud vero esse vinculum contractus sub quo promissiones sive ad Deum sive ad hominem comprehendo ; utrumque enim vinculum dispensabile seu solubile est per potestatem superiorem, alio vero et alio modo. Nam promissiones vel contractus non dispensantur tollendo obligationem alicujus legis, sed quasi abrogando factum, seu remittendo promissionem, ut in materia de Voto, l. 6, fuse explicavi ; et illa doctrina tam in juramento quam in humana promissione et in matrimonio rato (si dispensabile est) locum habet. Tota ergo illa materia illo modo dispensabilis ad praesentem materiam non spectat ; tractamus enim de sola dispensatione in vinculo legis positivae, quae alterius rationis est, ut constat. De hac vero ulterius subdistinguendum est; nam sicut duplex est lex positiva, divina una, altera humana; ita duplex est materia dispensabilis, una a vinculo legis divinae, altera a vinculo legis humanae:in praesenti autem non tractamus de priori materia, quia solum tractamus de vinculo legis humanae et de modo quo potest in particulari auferri, et ideo adaequata materia hujus dispensationis est lex humana, aut vinculum ejus, aut omnis obligatio quae ex lege humana praecise nascitur.

4. Unde omnes effectus morales qui ex hujusmodi lege nasci solent et de se sunt perpetui vel tempore definito per legem necessario durant, sub hac materia dispensabili comprehenduntur. Atque ita omnia impedimenta matrimonii, sive impedientia tantum sive etiam irritantia, et omnes irritationes actuum per leges introductae, et irregularitates, infamiae et aliae poenae, vel debita poenarum ex lege orta, sub materia dispensabili continentur quatenus a lege pendent. Quia non fit in eis mutatio nisi derogando legi, et e contrario auferendo vinculum legis ipsa tolluntur, quia a lege pendent (ut sic dicam) in fieri et conservari. Et ideo dixi quatenus a lege pendent; nam sub quacumque alia ratione considerentur, non erunt materiae hujus dispensationis de qua trac- tamus, etiamsi alio modo sint mutabilia, vel auferibilia per humanam potestatem. Ut, verbi gratia, filius spurius ante mortem patris per dispensationem legitimari potest ut sit haeres tanquam legitimus, quia illud impedimentum et ille effectus pendet ex lege pro eo tempore, et ita non aliter tollitur nisi tollendo vinculum legis. Si autem pater jam sit mortuus et alii fratres acquisierunt haereditatem, jam non poterit talis filius dispensari quoad illum effectum, quia jam non impeditur sola lege, sed alio titulo justitiae, quia jam alii fratres facti sunt domini omnium bonorum patris. Quod si in aliquo casu possit princeps aliquid de bonis paternis ab aliis tollere et illi conferre, non erit illa dispensatio in lege, sed erit ex alia potestate quasi superioris dominii in bona subditorum, ad distribuendum illa prout communi bono fuerit expediens.

5. Regula generalis. — Hic vero occurrere posset quaestio an omnes leges quae sunt in Ecclesia et a Deo immediate non manarunt sub hac materia dispensabili comprehendantur, id est, an traditiones apostolicae dispensabiles sint, quandoab ipsis Apostolis immediate originem traxerunt. Aliquando enim jura canonica et eorum interpretes videntur hoc negare, ut de jejunio quadragesimae, de quota decimarum, de irregularitate bigamiae, et similibus, de quibus generaliter dicitur in cap. Contra statufa, 95, quaest. 1, et in cap. Sicut quaedam, d. 14, aliqua esse a Patribus statuta quae omnino sunt immutabilia. Sed hae quaestiones et similes attingunt generalem disputationem de potestate Papae, de qua quantum ad praesens spectat in cap. 14 aliquid dicemus. Nunc dico generalem esse regulam et sine exceptione, omnem materiam necessariam tantum ex lege humana, a quocumque puro homine vel hominum congregatione lata sit, esse materiam dispensabilem per potestatem hominibus datam. Hanc ponit D. Thomas, quodlib. 4, art. 13. Et ratio est, quia ex parte materiae non est repugnantia, ut constat, quia voIuntas humana mutabilis est et circa materiam mutabilem versatur. Et potestas non deest, ut d. cap. 14 dicam, et videri possunt quae dixi in 5 t., disp. 49, sect. 6. Dicta autem jura et similia loquuntür de dogmatibus fidei et de institutionibus ac praeceptis divinis, ut sunt de sacramentis et sacrificio, ut ex Glossis et doctoribus constat, et ratio ipsa ac contextus facile demonstrat.

6. Ad quas personas extenditur dispensatio. — Circa alteram partem hujus materiae, scili- cet, personam cui concedi potest dispensatio, supponendum est dispensationem esse actum potestatis jurisdictionis, sine qua valide concedi non potest, ut tradit Rom., cons. 325, Quoad primun, n. 129, vers. Ex quibus verbis, ubi in scholio alii referuntur, et dicitur esse communis sententia. Et ratio est manifesta, quia ejus est solvere cujus est ligare, c. Inferior, d. 21; sed ligare imponendo legem ad jurisdictionem pertinet ; ergo etiam auferre obligationem ejus, quod per dispensationem fit, quia oppositorum eadem est proportionalis ratio. Solet autem constitui differentia, quod imponere legem est actus jurisdictionis quasi involuntariae, quia lex imponitur etiam nolenti; dispensatio autem est actus jurisdictionis voluntariae, quia conceditur volenti vel etiam petenti; nam superior ex officio suo non solet derogare juri, sed ad justam instantiam alicujus. Hoc tamen non mpedit quominus dispensatio sit verus actus jurisdictionis ; tum quia voluntaria jurisdictio vera jurisdictio est; tum etiam quia potestas ligandi et solvendi eadem est, licet respectu subditi actus ligandi soleat esse coactus, et solvendi voluntarius. Aliquando etiam (ut supra dicebam) si dispensationi praeceptum adjungatur, et potest subditus compelli ad dispensationem acceptandam si ad commune bonum expediat.

7. Omnis subditus qua talis, est capax dispensationis. — Atque hinc colligiuur personam jurisdictioni alicujus subjectam, esse, quantum est ex parte sua seu status sui, capacem dispensationis, quia nulla alia conditio potest cogitari necessaria ex parte personae ut sit capax dispensationis. Item omnis superior respective potest cum suis subditis dispensare in legibus vel praeceptis a se positis, ut infra dicemus; ergo et e contrario omnis persona subdita, quatenus alterius legibus vel praeceptis subest, capax est dispensationis. Neque in hac generali resolutione ratio dubitandi occurrit. Solum notanda est obiter differentia inter legem et dispensationem, quod lex ferri non potest nisi ad communitatem, ut lib. 1 dictum est; dispensatio autem per se primo versari potest circa personam privatam, quia solum est particularis exceptio a communi lege; potest autem etiam ferri circa communitatem aliquam, quae sit pars majoris communitatis, sicut uni religioni, vel Ecclesiae, aut civitati conceditur privilegium per quod excipitur a lege communi. Item potest dispensatio concedi toti communitati pro uno actu vel pro certo tempore per modum suspensionis, ut supra dictum est.

8. Dispensatio non versatur necessario circa personam subditam. — Swummus Pontifea potest sibi indulgentias concedere, et secum àn legilus et votis dispensare. — Hadem resolutio in supremo principe. — Solum ergo superest difficultas, an e converso omnis persona capax dispensationis debeat esse subdita, ac subinde an dispensatio necessario versari debeat circa personam subditam. Videtur enim hoc etiam sequi ex illo principio quod dispensare est actus jurisdictionis ; jurisdictio namque tantum exercetur circa subditos, c. Cum inferior, de Majorit. et obedien., quia nulla potestas agit extra sphaeram suae activitatis; ergo etiam e contrario sola persona subdita est capax dispensationis. In contrarium autem est quia inde sequeretur Pontificem non esse capacem dispensationis, quia non est persona subdita ; idemque sequitur de supremo principe temporali in ordine ad dispensationem in legibus civilibus quibus ipse ligatur ; et respective eadem difficultas est de omni Praelato respectu legum suarum, quatenus eis ipse ligatur. Tota ergo difficultas ad hoc revocatur an legislator possit secum dispensare in suis legibus, quatenus illis etiam ipse ligatur. Hoc dubium attigi in tertio tomo 3 part., disp. 82, sect. 2, circa finem, vers. Solet vero, et simile de indulgentiis in 4 tomo, disp. 52, sect. 1, n. 20, et de Votorum dispensatione, t. 2, de Relig., l. 6, cap. 11, in princ.; breviterque definivi Pontificem posse indulgentias sibi applicare, seu thesaurum pro se etiam dispensare, sive dispensando pro tota communitate cujus ipse est praecipuum membrum, sive sibi soli immediate et directe indulgentiam concedendo. Et simili modo posse secum in legibus et in votis dispensare, vel committendo alteri potestatem ut secum dispenset, si justum esse judicaverit (quod melius et consulendum esse judicavi), sive per sese rem judicando et dispensationem sibi concedendo. Quae sententia in summo Pontifice communis est, ut erudite refert Sanci., lib. 8, disputatione 3, n. 6; eademque resolutio locum habet in quocumque supremo principe seu rege temporali quoad leges civiles, quia servat eamdem proportionem, et sumitur ex c. Per venerabilem, Qui filii sint legitimi. Et aperte docet Cajet. 1. 2, q. 96, art. 5, in fin.; et Sylvest., verb. Lex, q. 14; Cord., lib. 5, q. 31. Idemque sentiunt priores auctores, qui de Pontifice hoc affirmant et de regibus non negant.

9. Ratio vero est, quia non omnis actus jurisdictionis requirit distinctionem personalem inter eum qui jurisdictionem exercet et eum circa quem exercetur, sed tantum illi actus qui requirunt coactionem, vel propriam sententiam per quam dicitur jus inter partes et ideo requirit tertiam personam distinctam ab illis. At vero dispensatio per se est actus jurisdictionis voluntariae respectu ejus cum quo dispensatur, et ideo ex ea parte non requirit personam ab illo distinctam. Respectu etiam ipsius legis aut legislatoris, vel boni communis, quibus potest aliquo modo praejudicare dispensatio, non potest requiri persona a legislatore distincta; nam ad ipsum pertinet suam legem tueri et communi bono consulere; ergo non repugnat ex natura rei supremum legislatorem secum dispensare in lege a se lata, quia circa se exercet voluntariam jurisdictionem, et contra rempublicam etiam non est coactio, sed prudens administratio cujusdam rei communis. Unde confirmatur primo: nam supremus princeps potest distribuere bona communia inter membra commnnitatis comprehendendo etiam seipsum, et ita ipse imponit tributa sibi solvenda, prout ratio justitiae exigit; sed dispensatio in lege est quasi commune bonum distribuendum et applicandum membris prout expedierit ; ergo non minus potest princeps hoc facere circa seipsum quam circa alios. Confirmatur secundo, quia princeps seipsum ligat sua lege ; ergo multo magis potest se solvere, quia ligare magis spectat ad jurisdictionem involuntariam et coactivam, et ideo non potest seipsum immediate, et (ut ita dicam) privatim per legem ligare, sed solum concomitanter cum communitate cui lesem imponit, idque non sola voluntate propria, sed adminiculo juris naiuralis, ut supra vidimus: solvere autem seipsum potest directe et privatim, quia dispensatio et est actus qui per se exercetur circa unam personam, et est Turisdictionis voluntaris, ideoque magis potest princeps seipsum immediate eximere a legis suae obligatione ex Justa causa. Denique si hoc non repugnat ex natura rei Pontifici aut supremo principi, nec ex jure positivo potest repugnare, tum quia nullum tale jus reperitur; tum quia ipse est supra jus, servata proportione, atque ita non potest per tale jus sua protestate privari, sed potius per illam posset in tali jure dispensare, et consequenter in quacumque lege a se lata.

10. Non desunt tamen qui contra hanc resolutionem opinentur Pontificem non posse secum dispensare in communibus legibus Ecclesie. Idem enim tenet supplementum Gab. 4, d. 38, q. 2, art. 5, circa finem, verb. $ quas rationes, et aliqui canonistae quos Sanci. supra refert, n. 4. Verumtamen eorum fundamentum solutum est ex dictis, solum enim argumentantur quia actus jurisdictionis requirit distinctionem personarum. Ad quod jam dictum est non esse universaliter verum, sed solum in actu jurisdictionis involuntarie, vel in actu sententiae per quam dicitur jus inter partes, qua ratione etiam in absolutione sacramentali, quia est vera sententia et absolutio, ideo ita instituta est jure divino ut non possit exerceri ab aliquo (etiam summo Pontifice) erga seipsum. At vero in actu dispensandi et aliis qui sunt jurisdictionis voluntariae, non invenitur talis repugnantia nec institutio specialis, ut declaratum est, et ideo optime potest princeps secum dispensare. Et tunc etiam ille est actus jurisdictionis, et suo modo exercetur circa subditum, quia eadem persona, ut homo subditus legibus, est inferior sibi ipsi, ut est princeps et conditor legum : quae distinctio formalis sufficit ut possit talem actum circa seipsum exercere, ut in citatis locis dixi, et Sanc. supra latissime declarat et confirmat.

11. Episcopi et ceteri Praelati possunt in legibus a se latis dispensare secum. —Superest vero explicandum an idem dicendum sit de aliis Episcopis et Praelatis, et cum proportione de aliis civilibus magistratibus qui leges condere vel in eis dispensare possunt. De quibus loqui possumus aut respectu legum quas ipsi condunt quatenus cis obligantur, aut respectu legum suorum superiorum, seu juris pontificii aut regis. Loquendo enim priori modo, sine ulla controversia dicendum est posse secum dispensare in suis legibus, sicut Papa vel rex in suis. Est enim eadem proportio, ac subinde eadem ratio, quia, scilicet, talis lex principaliter ac per se pendet ab Episcopo; ergo distributio obligationis ejus (ut sic dicam) ab eadem voluntate et potestate pendet; ergo non minus potest dispensare secum quam cum aliis. Probatur consequentia, quia per se loquendo ejus est solvere cujus fuit ligare, et res per easdem causas tolli potest per quas fuit constituta, nisi aliud obstet. Hic vero solum obstare posset identitas personae dispensantis et dispensatae; haec autem non obstat ex natura rei, ut ostensum est ; nec etiam est speciale jus quo hoc prohibeatur Episcopis aut similibus legum conditoribus et earum dispensatoribus; ergo. Atque ita sentiunt auctores supra allegati, quia vel loquuntur absolute de legislatoribus, ut Cajetanus; vel de principe, ut Sylvester, dict. quaest, 14; et isti plane intendunt loqui de omnibus qui ligantur legibus suis, vel loquuntur de Papa, et sic dum alios non excludunt comprehendunt eos in quibus eadem proportio servatur. Una vero difficultas hic superest de modo quo legislator posset secum dispensare, quam infra melius tractabo capite decimo quarto.

12. Quomodo Praelati possunt secum dispensare in legibus quas ipsi non tulerint. — Loquendo autem alio modo de his praelatis vel magistratibus inferioribus qui potestatem habent dispensandi in legibus superiorum, major est difficultas, sed spectat ad caput 14. Nam quod ad praesens attinet, certum est dispensationem non repugnare propter identitatem personae ; nam quoad hoc est eadem ratio; tamen in potestate activa dispensandi potest esse diversitas. Nam respectu propriae legis ex natura rei sequitur ut qui illam tulit possit in ea dispensare, nisi prohibeatur ; in lege autem superioris hoc non sequitur ex natura rei, sed pendet ex modo potestatis a superiori concessae, de qua potestate in dicto capite 14 dicemus. Nunc ergo solum dicimus quotiescumque constiterit potestatem datam esse sub hac amplitudine, Praelatos posse secum dispensare, sicut de praelatis religionum sensit D. Thomas 2. 2, quaest. 185, art. 8, in fine corporis, ubi ait Praelatos religionum posse secum dispensare in praeceptis seu ordinationibus suae regulae; idemque posse Episcopos regulares quoad eadem praecepta regulae. Quod eodem modo docent Anton., 3 part., t. 20,cap.2,8 75et Sylvest., verb. Heligio, 6, q. 1, et 7, q. 12; Tabien., verb. Episcopus, q. 6; Turr. inc. de Monachis, 16, q. 1. Constat autem praecepta regulae non esse lata ab ipsis Praelatis ordinariis, sed vel a tota religione, quae superior est, vel a generalibus. Aliqui vero dicunt divum Thomam non loqui de propria dispensatione, sed licentia, quae non est dispensatio, ut supra dixi. Verumtamen D. Thomas et alii clare loquuntur de propria dispensatione derogante legi prohibenti vel praecipienti absolute. Quamvis doctrina a fortiori vera sit de licentia, si tamen illa est Praelato necessaria : nam fortasse proprius diceretur quoties regula statuit ut aliquid non fiat sine licentia, ad subditos tantum loqui, non ad Praelatos: nam illi non indigent licentia, sed discretione et prudentia. Nisi ubi regula aperte disposuerit ut Praelatus inferior aliquid non agat sine licentia majoris Praelati ; tunc enim id agere non posset, ipse sibi ordinarie licentiam concedendo, quia esset contra regulam, Quod si in casu urgente oc- curreret causa justa sic operandi, tunc posset secum dispensare ad id agendum sine licentia, et hoc possunt etiam religiosi facti Episcopi; illa vero non esset mera licentia vel impropria dispensatio (ut alii loquuntur), sed esset propria relaxatio legis in particulari casu, et ita esset propriissima dispensatio.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 12