Text List

Caput 13

Caput 13

De forma dispensationis in lege humana.

CAPUT XIII. DE FORMA DISPENSATIONIS IN LEGE HUMANA.

1. Dispensatio tacita et expressa. — Sermo est de forma externa et sensibili ; nam interior actus non habet aliam formam insensibilem, sed ipse est quaedam forma spiritualis, de quo actu, quis vel qualis sit jam dictum est; quia vero exterius manifestari debet ut inter homines operari possit, ideo signum illud quo manifestatur exterius vocatur forma ejus, sicut in lege ipsa diximus. De hoc ergo signo inquirimmus quale esse oporteat. Ad hoc autem explicandum praemittenda est alia divisio dispensationis in expressam et tacitam : expressa dicitur quae propriis et apertis verbis conceditur ; tacita vero quae aliis signis vel factis indicatur. Et explicando haec duo membra et sufficientiam illorum, nanc formam sufficienter explicabimus.

2. Ad dispensationem expressam nulla determinata verba requiruntur. — Circa expressam dispensationem imprimis adverto, licet ad illam regulariter requirantur verba, nulla tamen esse determinata, vel ex natura rei, vel in jure, ad dispensationem concedendam, ac subinde illa sufficere qua, juxta communem usum, et dispensantis voluntatem et effectum dispensationis satis indicare valeant. Unde licet aliqui dicant illam esse expressam dispensationem quae per verbum dispensandi datur, ut patet ex Rebuffo in Pract., p. 2 t. de Dispen., n. 19, nihilominus non est intelligendum illam solam esse expressam, id enim nullo jure probatur, et sunt alia verba vel aequivalentia vel sufficientia, licet non sint tam clara, ut: Damus licentiam, indulgemus, et interdum posset sufficere verbum permittimus, cum ex materia constiterit, de quo genere perniissionis fit sermo. Verbum ergo proprium dispensandi est regulariter usitatum in jure et rescriptis Pontificum, et ideo ponitur quasi exemplar aliorum quae ad expressam dispensationem sufficiunt, non ut simpliciter necessarium.

9. In dispensatione requiritur ut materia sufficienter exprimatur. — Deinde adverto ad hanc dispensationem expressam necessarium esse ut materia ejus sufficienter exprimatur, id est, de qua obligatione, lege, aut impedimento vel inhabilitate detur dispensatio, et cui detur. Quia alias verbum dispensandi non haberet satis determinatam et individuam significationem, et ita nihil posset operari. Non est autem necesse ut materia dispensationis specifice semper declaretur, sed potest sufficere generale verbum, ut; Dispenso tecum in quacumque irregularitate, vel in ampedimento, si quod habes, vel quid simile. Nam id quod in generali verborum significatione comprehenditur, censetur etiam expressum, licet non sit specificum, juxta Gloss. in l. Zucius, tf. de Vulgar., verb. Non ad matrem , ei notat late multa allegando Tiraq., post leges connubiales, Glos. 7 n. 86, S71 et sequent. Et in prasenti est manifestum, quia expressa dispensatio distinguitur contra tacitam seu praesumptam ; constat autem generalem concessionem verbis expressam non esse praesumptam aut tacitam respectu specierum sub generali significatione verborum indubie contentarum ; igitur ex parte materiae sufficit generalis expressio. Et idem erit cum proportione de persona cui fit concessio, si dispensatio simul concedatur multis: nam tunc expressa erit dispensatio pro singulis, si omnes uno generali verbo comprehendantur. Si autem dispensatio uni tantum concedatur, tunc oportebit ut persona illa in particulari designetur ad quam dirigitur dispensatio, sive id fiat nomine proprio, sive circumlocutione aliqua, sive pronomine demonstrativo, juxta varias scribendi aut loquendi formas.

10. Ad valorem dispensationis non requiritur scriptura, nec ad substantiam illius. — Unde est tertio supponendum ad valorem et substantiam dispensationis etiam expressae non requiri scripturam, sed verba ore prolata sufficere. Nam si in lege ipsa non est necessaria scriptura, multo minus erit necessaria in dispensatione legis. Item infra ostendemus scripturam non esse de substantia privilegii, ergo nec erit de necessitate dispensationis. Denique nullum est jus quod scripturam requirat , et vocale verbum non est signum minus expressum quam scriptum ; ergo. Dico autem non requiri scripturam ad substantiam dispensationis, quia ad probationem pro foro externo poterit esse necessaria, et regulariter illa postulatur; illa vero deficiente, aliae probationes poterunt sufficere, nisi in aliquo casu plus in jure requiratur. Imo aliquando etiam potest esse necessaria dispensatio scripta, ut in conscientia liceat illa uti; sed hoc non habet locum nisi in casibus in jure expressis, de quibus videri potest Gloss. in c. 1, S Postquam, verb. In scriptis, de Censib , in 6. Idemque est quando Pontifices in aliquibus bullis reqnirunt licentiam in scriptis obtentam, ut habemus exemplum in Trid., sess. 25, c. 5 de Regul.; extra hos vero casus verba dispensantis sufhiciunt. Tunc ergo satis est designare personam cui fit dispensatio, per signa quaelibet determinativa et designativa individui, ut: Concedemus Intic, tibi, etc. In scriptura vero ordinarie necessarium est nominare personam, vel ad illam semel nominatam sufficientem facere relationem. Persona autem dispensans in forma scripta necessario est nominanda; in verbali autem concessione satis est quod ipsa loquatur et verbum de praesenti proferat, ut ex materia etiam de Sacramentis constat.

5. Quarto, adverto nonnullos auctores dixisse de necessitate hujus formae esse, ut a petitione dispensationis inchoetur, quia dispensatio non datur motu proprio, sed tantum postulata. Quia, cum dispensatio sit juris relaxatio, non debet princeps proprio motu eam concedere, sed rogatus et quasi coactus, argumento l. 4, S 1, de Damn. infect. ; quod sentit Mendos. de Signatur. grat., tit. de dispens., et sequitur Roder., tomo 1, q. 22, a.3. Imo multi existimant ad valorem dispensationis necessarium esse ut vel ab ipso indigente petatur, vel ex ejus mandato, ac subinde esse nullam si ab aliquo tertio sine mandato impetretur. Ita Panorm. per illum textum in c. 7nnotwit, de Elect., n. 10; idem in c. Nonnulli, S Sunt et alii, de Rescript., ubi idem tenet Hostiens. Fundamentum sumitur ex dict. c. Innotuit, ubi negatur dispensatio quia fuit petita sine mandato.

6. Dispensatio per amicum impetrata valet. —Utrumque autem censeo esse falsum. Assero itaque imprimis dispensationem impetratam ad petitionem amici sine mandato partis dispensandae ex se validam esse, et operari posse si ab eo cui concessa est acceptetur. Ratio est, quia nullum est jus quod pro forma valhdae dispensationis illam conditionem requirat ; sine jure autem est nullum fundamentum ad id asserendum , quia ex natura rei quodlibet donum, vel eleemosyna, vel gratia potest valide per amicum impetrari ei qui nihil procurabat. Consequentia est evidens. Antecedens autem patet quia in jure civili nihil est quod obstet, et potius in l. Universis, c. de Precibus imperatori offerendis, dicitur rescriptum per quemcumque impetratum valere; ergo etiamsi impetrator non sit procurator constitutus, valebit ex vi illius legis, quia absolute et sine ulla restrictione loquitur. In jure autem canonico, dictum c. Innotuit nihil probat, tum quia ibi non dicitur dispensationem futuram fuisse nullam si absque mandato fuisset concessa; sed solum dicitur Pontificem ob eam causam noluisse illam concedere, quod longe diversum est : tum etiam quia ibi non negatur dispensatio quia petebatur sine mandato personae dispensandae, sed quia petebatur sine mandato Capituli, quod personam illam elegerat in Episcopum ; et confirmationem, non dispensationem petebat, et ideo utraque ei denegatur. Unde potius supponitur potuisse peti a Capitulo sine mandato ejus pro quo petebatur, et tunc fuisse concedendam, et futuram fuisse validam.

7. Neque etiam obstat c. Nonnmulli, S unic., de Rescrip., ubi annullatur rescriptum impetratum sine mandato, et impetrans punitur. Nam caput illud aperte loquitur de rescriptis justitiae, seu ad lites, non de rescriptis ad gratias, seu beneficia ; nam et verba textus et ratio ejus ad priora tantum rescripta accommodantur, ut ibi notat Glossa penult. in fin., et Felin. ibi, n. 10, referens alios. Qui etiam hoc extendit ad impetrationem privilegiorum et immunitatum, quod ex Glossis et doctoribus, et ex identitate rationis confirmat, quae sine dubio eadem est quae in dispensationibus. Praeterea partem hanc aperte supponunt doctores qui docent privilegium per mandatarium obtentum statim esse validum, non vero si absque mandato obtineatur, in quo idem de dispensatione indicant, ut infra 1. 8 sufficienter videbimus. Denique consuetudo curiae hanc partem sufficienter confirmat, ut sumitur ex Rebuf. in Praxi, t. de Dispens., n. 23, juncto titulo de differentiis inter rescriptum gratiae et justitiae, et optime Navar., cons. 2 de hescript. et cons. 4, n. 4.

8. Dispensatio potesl a praelato proprio motu concedi. —Deinde assero nullam petitionem vel supplicationem necessariam esse in rigore ad formam et valorem dispensationis, sed posse a Praelato proprio motu concedi. Hoc secuitur ex praecedenti, et ita potest eisdem doctoribus attribul; nam si tertia persona sine mandato potest amico dispensationem impetrare, cur non poterit Praelatus proprio motu, ex sua tantum providentia illam indigenti indulgere? Deinde ratio facta hic etiam procedit, quia neque natura sua hoc malum est, neque ullo jure prohibetur, non solum Pontifici aut principi, ut est per se notum, verum etiam nec Episcopo aut praetori. Neque lex illa 4 ad causam facit, quia non de gratia vel dispensatione loquitur, sed de justitiae executione inter partes constituendae, quibus non solet providere judex, nisi altera postulante. Quanquam interdum ex officio possit judex subvenire quando aliquis damnum patitur, et impeditur ne possit postulare, ut in eodem t. de Damno infect., 1. Hoc amplius, 9, dicitur. Multo autem facilius potest hoc facere princeps aut Praelatus in concessionem dispensationis , quae est quaedam gratia quam potest sua sponte facere. Nec ohstat quod relationem juris contineat : nam etiam privilegium illam continet, et nibilominus saepe conceditur motu proprio. Item ipsa relatio potest esse in casu necessaria vel ad commune bonum, vel ad privatum particularis personae, cui potest superior ex officio providere, si ipsa sit indigens. Imo non solum potest dispensare, sed etiam praecipere subdito ut dispensatione utatur, ut paulo antea dixi. 9. Aliqua dispensatio postulat empressa verba.—Ex his ergo notari potest quinto aliquam dispensationem expressam necessario postulare expressa verba superioris, ut quando illam proprio motu concedit, juxta cap. Si motus, de Praeb., in 6; aliquam vero esse posse expressam etiam sine proprio verbo superioris, ut est illa quae fit ad petitionem alicujus. Hanc enim semper esse expressam sentit Rebuf., d. t. de Dispens., n. 19, et licet de illa quae est aperte postulata res sit clarior, tamen idem est si petatur a quocunque alio intercessore seu postulatore. Nam cap. 7Innotuit, quod allegat, potius loquitur de postulatione facta a tertio, ut supra notavi. Ratio autem est, quia cum postulatio expressa dispensationis procedit, necessario concessio illi conjuncta facit expressam dispensationem. Unde, licet post subditi petitionem superior nihil scribat vel loquatur, sed nutibus tantum annuat, demonstrando consensum, est dispensatio satis expressa, quia superior, suum consensum ostendendo, facit sua verba petentis, super quae cadit ; praeterquam quod nutibus solet consensus satis clare et expresse indicari. Sicut matrimonium satis expresse contrahitur quando procedit interrogatio per verba, et nutibus explicatur consensus. Quando autem non praecedit expressa petitio, tunc non semper est dispensatio expressa, imo nec videtur esse posse per nutus aut alia signa praeter expressa verba ; ubi autem haec intercesserint, possunt sufficere, etiamsi postulatio non praecedat, ut ex dictis constat.

10. Dispensatio regulariter conceditur ad petitionem alicujus. — Est autem ultimo observandum regulariter dispensationem concedi ad postulationem alicujus, quia raro occurrit tanta necessitas dispensationis, ut etiam non petentibus offeratur, et quia mens concedentis ex postulatione optime intelligitur, ideo in ordinariis instrumentis dispensationum quasi pro ordinaria forma servatur, ut praemissa postulatione subjungatur concessio. Aliquando vero non obstante postulatione dicitur concessio fieri motu proprio, quae duo quomodo cohaereant, et quam vim habeat illa clausula motu proprio, et quando subintelligenda sit, dicemus infra tractando de privilegiis, ubi etiam explicabimus fere aequivalentem clausuJam ez certa scientia, et alias similes, et varias etiam formas concedendi privilegia quae in dispensationibus possunt habere locum ; sed quia magis sunt propriae privilegiorum, in eum locum eas reservamus.

11. De dispensatione tacita. — Explicatur modus quo in supremo principe omnes admittunt Ltacitam dispensationem.—v enio ad illud membrum tacitae dispensationis, quae difficilior est ad explicandum, quia non consistit in aperta significatione voluntatis, sed tantum in praesumpta, quae obscurior est. Et ideo multi jurisperiti non admittunt hanc tacitam dispensationem, utex Calder. et Oldrald., refert Anton. Gabr.. dicto t. de Praesumpt., conclus. 8, n. 6et sequentibus, qui dicit secundum stylum curiae esse veriorem sententiam. Communiter vero fere omnes tanquam certum supponunt esse possibile et sufficiens hoc genus dispensationis. Sed in hoc est magna varietas ; nam in supremo principe omnes admittunt dispensationem tacitam in omnibus qua ad jus humanum pertinent, quia supremus princeps intra suam sphaeram est supra humanum jus, et potest in illo, ut voluerit, dispensare, saltem quoad valorem dispensationis. Secus vero docent de eodem ut dispensante in votis et aliis quae jus divinum attingunt : nam réspectu illorum ita se habet sicut inferiores in lege superioris, de quibus etiam sunt opiniones.

12. Aliqui enim absolute negant inferiorem posse tacite dispensare in lege superioris, sed tantum expresse. Quod videtur sentire Innoc. in cap. Veniens, de Filus Presbyter., et Panormit. in cap. Diversis, de Cleric. conjug., n. 4, et incap. Cum in cunctis, S Inferiora, de Elect., n. 8, cum Gloss. in cap. unic. de Atat. et qualitat., in 6 ; Rebuff., referens plures in pract., t. de Dispensat., n. 15 et 16, et plures refert Anton. Gabr., sup., et plures Menoch., de Praes. 1. 2, praes. 20, n. 24 et 25, et plures alin ; Sanc., lib. 8 de Matrim., disp. 4, n. 15. Et rationem differentiae assignant, quia princeps potest valide dispensare sine causae cognitione, non vero inferior ; in dispensatione autem tacita non intercedit causae cognitio, et ideo tunc non praesumitur voluntas, quia esset temeraria, et licet admitteretur non esset sufficiens. Quia vero dicta ratio universalis non est, ideo alii subdistinguunt in inferioribus dispensationibus : nam vel dispensant in proprio jure, vel in jure superioris. In priori casu, absolute possunt per tacitam dispensationem jus suum relaxare, quia eamdem proportionem ad illud habent quam princeps supremus ad commune jus, et eorum dispensatio valet etiam sine causa, ut infra dicemus. In posteriori autem casu, aiunt non posse tacite dispensare propter rationem factam. Ita supplementum Gabr., in 4 distinct. 38, quaest. 1, art. 5, dub. penult. ; et sequitur Navarr. in Summ., praelud. 9, n. 15, et cap. 25, n. 74, ubi hoc limitat ut procedat in foro exteriori: Nam in foro conscientie aliud, inquit, fortasse verum est. Sequitur Azor., lib. 5, cap. 15, q. 10, in 1 tom., extendens hoc ad forum conscientia. Alter Sylvest., verb. Dispensatio, quaest. ult., indicat non repugnare dispensationem esse tantum tacitam et fieri cum causae cognitione, et ideo (inquit) si Episcopus procedat cum causae cognitione dispensando tacite in lege superioris, esse validam dispensationem. Qui ita videtur limitare et exponere superiorem communem opinionem. Et eamdem sententiam indicavit Cajetan. 2. 2, quaest. 104, a. 5, infine.

13. Ali vero et plurimi auctores indifferenter dicunt dispensationem tacitam habere locum in quocumque potente dispensare, sive in jure suo, sive in jure superioris dispenset. Et hanc opinionem ego tenui in tomo de Censur., disp. 41, sect. 3, in fine, cum Palud., in 3, d. 38, q. 4, art. 4, concl. 2; Anton., 2 part., tit. 11, c. 2, S 9. Et idem tenet Angel., verb. Dispensatio, n. 12; Medin. in Sum., 1 part., cap. 11, S 12, dicens: Si Praelatus religionis det litteras dimissorias ad ordines suscipiendos subdito quem scit esse irregularem, eo ipso dispensare cum illo cum possit, ut supponitur. Idem Ludovic. Lop. in Instruct., 1 part., cap. 4. Denique hoc late defendit Sanci. supra, referens plures auctores. Et sane consequenter loquendo ita dicendum est, si praecise sistamus in ratione tacitae dispensationis, quia in omnibus est eadcm ratio; nam in omnibus supponitur potestas dispensandi, et est eadem praesumptio voluntatis, et nulli Praelato est praescripta in jure certa forma dispensandi, neque etiam ut per verba expressa dispenset.

14. Status quaestionis magis aperitur. — Ut autem haec ratio declaretur , advertendum est aliud esse tractare quo signo debeat voluntas dispensantis indicari ut ad dispensandum sufficiat, aliud vero quae conditiones debeant concurrere ut illa voluntas sit efficax : hic enim non hoc posterius agimus, sed illud tantum prius. Unde, licet verum sit ad dispensandum in jure superioris esse necessariam justam causam, et sine illa non esse validam dispensationem, ut infra trademus, tamen haec differentia impertinens est ad quaestionem de tacita dispensatione quam tractamus ; quia et tacita dispensatio potest fieri ex justa causa, tam in lege superioris quam in propria seu juris aequalis, ut sic dicam, et e converso expressa dispensatio potest dari sine justa causa, et tunc etiam erit nulla si ab inferiori detur in lege superioris. Et confirmatur, quia si dispensatio tacita non posset esse ex justa causa, nunquam praesumeretur etiam in supremo principe quia consequenter praesumeretur concedi sine justa causa, et sic in ea praesumeretur peccatum, quod admittendum non est, maxime quando non est necessarium ad vitandum majus peccatum, ut hic esse potest. Potest ergo dispensatio esse tacita et ex justa causa ; ergo potest esse in inferiori, etiam in lege superioris. Tunc enim optime procedit ratio facta, quod in eo non deest potestas ad dispensandum absolute, ut supponitur, et indicium tacitae voluntatis esse potest idem vel aequale, nec praesumitur peccatum , quia potest talis dispensatio esse ex justa causa, et consequenter justa et valida quantum est ex parte causae. Nec etiam est invalida ex defectu formae, quia nulla cst praescripta in jure, etiam pro inferioribus dispensantibus ; nec etiam invenitur eis praeceptum ut per verba expressa dispensent, sed oppositum potius invenitur per argumentum a contrario sensu in cap. 2 de Bigam.

15. Dices, aliud esse dispensare ex justa causa, aliud dispensare cum cognitione causae, et illud prius posse optime simul esse cum dispensatione tacita, non vero hoc posterius. Quia cognitio causae requirit ut juridice inquiratur et constet intercedere sufficientem causam ad dispensandum, cum decreto seu sen- tentia de sufficientia causae. Quod videtur significasse Angel. verb. Dispensatio, n. 12, dum ait requiri causam esse notam Praelato tanquam judici. Quando autem haec cognitio praemittitur, satis expresse significatur voluntas dispensandi, quae significatio consummari potest per aliquod factum postea subsecutum ; et ideo licet postea non interponatur verbum dispensandi , censebitur expressa dispensatio. In iuferioribus autem requiritur ut dispensent non solum ex justa causa, sed etiam ex causae cognitione, maxime quando dispensant in jure communi seu superioris, et ideo non possunt in eo nisi expresse dispensare.

16. Quae cognitio causae sufficit in foro externo. — Sed hoc etiam non satisfacit ; nam imprimis in foro conscientiae non est necessaria illa juridica cognitio causae, sed satis est quod subsit justa causa quae dispensanti quomodocumque nota sit. Imo subdito satis erit quod bona fide procedat, et praesumat superiorem suum juste procedere et habere justam causam, quando non habet fundamentum contrarium existimandi : quin etiam in dubio potest suam conscientiam deponere; secus vero esset si illi constaret nullam subesse justam causam, quod tamen totum aeque locum habet in expressa ac in tacita dispensatione. Deinde etiam quoad forum externum existimo satis esse causam esse notam Praelato, ut homini, ut asseruit Sylv., verbo Dispensatio, in fin., cum Bart. in l. Barbarius, ff. de Offic. Praetor.. n. 8, quia nulla ratione probatur esse necessarium ad valorem dispensationis ut procedat illa juridica examinatio et cognitio causae. Quamvis enim verum sit in illo foro non fore admittendam talem dispensationem, nisi legitime probetur ex causa justa esse concessam, nihilominus si post factum hoc probetur, sufficiens esse videtur ut sit valida etiam in illo foro. Ergo, absolute loquendo, qui potest dispensare expresse, potest etiam tacite, si in reliquis necessaria concurrant.

17. Duplex modus quibus tacita dispensatio colligatur.—Jam vero explicandum superest (in quo major difficultas consistit) quibus modis vel signis haec éacita dispensatio sufficienter praesumatur, ita ut conscientiae dispensati satisfacere possit, illam quietam et pacificam reddendo, et in foro etiam externo admittenda sit, si legitime probetur. In quo duo modi hujus tacitae dispensationis tradi solent. Unus est per scientiam et patientiam Praelati rationabilem (ut aliqui loquuntur). Hic ergo modus contingit quando Praelato vidente subditus contra legem operatur, verbi gratia, matrimonium contrahit impedimentum habens, vel quid simile, et superior non impedit nec contradicit, cum facile posset, sed tolerat; tunc enim consentire praesumitur dispensando. Ratio est, quia praesumitur id permittere sine peccato suo et subditi, quoad fieri possit; at si non taceret ex voluntate dispensandi, et subditus peccaret, ut constat, et ipse etiam peccaret contra officium suum, cum teneatur subditum corripere, ac impedire ne frangat legem; ergo illud est sufficiens signum tacitae dispensationis. Et confirmatur, quia illa taciturnitas est quaedam ratihabitio de praesenti, quae mandato comparatur, ut dicitur in cap. Ratihabitio, de Regul. jur., in 6. Et ideo sufficit etiam ad delegandam jurisdictionem et ad alios similes actus, ut multi opinantur quos refert et sequitur Sanci., lib. 3 de Matrimon., disp. 35, n. 20; ergo multo magis ad dispensandum sufficiet. Accedit etiam regula 43 juris in 6: Qui tacet consentire videtur ; nam habet locum in eo ad quem spectat ex officio non tacere, nisi consentiat et approbet factum ; ergo, etc. Atque hoc signum et genus tacitae dispensationis admittunt simpliciter et sine distinctione Palud. et Anton., et indicant Nav. et Azor.; et idem sumitur ex Panor. in c. Quia circa, de Consang. et affinit., in fine, ubi ex illo textu id colligit, quamvis possit etiam aliter exponi. Idem Panorm. lib. 2 Consilior., cons. 55, n. 5, et Alex., l. 2 Consilior., in 1, in fine.

18. Nihilominus contrarium sentiunt communiter canonistae cum Innoc. et Hostiens. in c. leniens, de Filiis Presb., et Gloss. in Clement. unic. de Sentent. excom., verb. Approbamus, quam communiter sequuntur his locis Panorm., Anton., Cardinal. et Imol., et fere alii, et Felin. in c. Gratum, de Offic. deleg., n. 9, et in c. Praeterea, de Testib. cog., n.8; Card. in c. Olim, de Censib.; Anton. Gabr., supra, n. 18; Selva, de Benef., p. 3, q. 8, n. A9, et q. 10, n. 25; Menoch., 1. 2, prassumpt. 20, n. 32; Sayrus, l. 7. Thes., c. 14, n. 18;et hanc sententiam in simili tenui in 4t., disp. 26, sect. 1, a n. 13, licet illam non satis explicuerim. Et sumitur ex Glossa cum textu in c. Cum jamdudum, de Praeben., ibi, cum multa per patientiam tolerentur , quae si deducta tuerint in judicium, exigente justitia non debent tolerari ; unde Glossa colligit patientiam Praelati scientis non esse signum consensus nec dispensationis. Facit etiam c. Super eo, de Cognat. spiritua., ibi: In Heclesia tua dis- simulare poteris, ita quod nec contradicere nec tuum videaris praestare assensum. Ex quibus colligitur fundamentum hujus sententiae, quia sola patientia non est sufficiens signum consensus. Nam, licet dicatur quis consentire indirecte quando tenetur impedire et non impedit, non tamen inde colligi potest directa voluntas qualis ad dispensandum requiritur, et hoc est quod canonistae aiunt, illa que tantwn in patiendo consistunt, non esse sufficiens sigmun dispensationis quae actum positivum requirit.

19. Tertius ratihabitionis modus non est sufficiens.—lIn hoc puncto distingui solet triplex ratihabitio, de futuro, praeterito, et praesenti. Prima est per solam praesumptam voluntatem seu dispensationem Praelati, ita ut, quando subditus contra legem operatur, Praelatus nihil sciat aut velit, sed credatur postea consensurus cum sciverit, et quod, si nunc consuli posset, dispensaret. De praesenti dicitur praesumptus consensus, vel ratihabitio, quando Praelatus est praesens actioni quae fit contra legem, et tacet. De praeterito autem erit si praecessit tacitus consensus in actum postea futurum, et retractatus non est. Verumtamen si quis recte attendat, hic tertius modus in praesenti locum non habet, nisi prius de praesenti decesserit et liquerit dispensationem validam, etiam pro actibus futuris. Quia, licet scientia esse possit de actu praeterito, taciturnitas proprie non est nisi de actu praesenti, qui potest impediri : nam praeteritus actus non potest; sed ad summum potest non puniri, quod non est signum dispensationis in ordine ad futuros actus, ut per se notum est. Circa actum ergo praeteritum secundum se non est tolerantia voluntaria, sed necessaria, et ita non est signum consensus, nec etiam talis actus secundum se dispensationis est capax: nam si fuit contra legem non potest non fuisse, poterit autem dispensari quoad poenam, et sic cadet dispensatio in aliquid praesens vel futurum; si vero dicatur ex taciturnitate in aliquo actu praeterito quando fuit praesens, induci dispensationem in ordine ad sequentes actus similes, et illa dicatur ratihabitio de praeterito, jam haec reducitur ad aliam de praesenti, et ideo ex illa pendet, ut videbimus.

20. Insufficientia primi ratibabitionis modi ostenditur.— Differentia inter simplicem facultatem, et dispensationem. — Praeterea, de prima ratihabitione de futuro, certum existimo non sufticere ad propriam dispensationem, neque ad agendum licite contra legem, nisi quan- do talis est casus ut necessitas cogat, censeaturque locum habere epiikia. Ratio est quia quamdiu obligatio legis per se non cessat ratione occurrentis necessitatis vel occasionis, durat donec per voluntatem superioris auferatur ; per voluntatem autem praesumptam in futurum non aufertur de praesenti obligatio; ergo non satis est ad operandum contra legem. Qua ratione alibi dixi (et est communis sententia) hujusmodi ratihabitionem de futuro non esse aatis ad actus jurisdictionis in praesenti exercendos. Sicut etiam e contrario, praeceptum prasumptum in futurum, vel sub conditione quod si superior adesset prohiberet, non satis est in rigore ad inducendam praecepti obligationem. Unde in hoc invenio differentiam inter simplicem facultatem et propriam dispensationem, quod in illa interdum sufficit voluntas praesumpta ad licite operandum ; quomodo dicunt communiter auctores non agere contra paupertatem religiosum dantem aliquid ex voluntate praesumpta superioris, quando non potest facile obtinere expressam, quod tamen in dispensatione non admittimus; et ratio differentiae est quia ibi actio non est simpliciter probibita, sed solum ut non fiat absque superioris voluntate, quae conditio extenditur ad voluntatem praesumptam ex communi usu et prudenti ratione. Hic autem actio supponitur absolute prohibita, et ob eam rationem mala, et ideo de praesenti necessaria est aliqua voluntas quae prohibitionem et consequenter malitiam auferat.

21. Secunda sententia n foro emteriori probabilior.—lgitur opiniones propositae de ratihabitione seu tacito consensu, de praesenti loquuntur. Inter quas posterior videtur maxime procedere in foro exteriori, in quo majorem profecto videtur probabilitatem habere, et secundum eam omnino judicandum esse moraliter ac regulariter loquendo; tum quia est valde communis inter graviores juris interpretes, quorum auctoritas in illo foro praeferenda est; tum etiam quia illa praesumptio in nullo jure fundata est, imo aliqua jura non parum illam diminuunt, ut ex allegatis constat, et ex Clement. ult. de Sentent. excommun. ; tum denique quia ipsum judicium taciturnitatis Praelati videntis factum est valde incertum, et de se solum indicat permissionem, non consensum. Et saepe potest illa permissio esse sine peccato Praelati, quia ita se gerit ad vitandum majus malum, vel propter indispositionem quam in subdito timet, vel propter scandalum aliorum, quando factum est publicum, vel quia aliud grave nocumentum timet. Saepe etiam potest esse illa permissio ex quadam negligentia et nimia conniventia Praelati, vel ex pusillanimitate nimia; et ideo licet superior non excusetur a culpa, non ideo praesumitur dispensatio, quia fortasse major esset culpa ita temere dispensare. Quod maxime habet locum quando dispensatio esse deberet in aliquo defectu permanente, ut in irregularitate, vel alio simili. Est enim incredibile, propterea quod Episcopus sciat subditum irregularem celebrare et dissimulet, statim praesumi dispensare cum illo in irregularitate, etiamsi alias possit ; nisi ex aliis certioribus conjecturis de illius voluntate et justa causa dispensandi constet, quae conjectura in foro exteriori difficillime probari possunt, et fcrtasse non admittentur.

22. Prima sententia in foro interno cum moderamine non est rejcienda. —At vero in foro conscientiae non censeo esse omnino rejiciendam priorem sententiam, dummodo prudenter limitetur. Nam sola taciturnitas dicta nunquam videtur mihi sufficiens indicium voluntatis positivae dispensandi propter discursum factum. Si tamen aliae circumstantiae adjungerentur, posset consummari praesumptio, ut si causa dispensandi tum subdito et superiori sigillatim quam alteri de altero invicem nota esset, et intercederet aliqua occasio justa non petendi expressum consensum, et ex consuetudine inter subditum et superiorem praesumi prudenter possit talis voluntas superioris. In quo est maxime advertendum pro conscientiae foro, ut subditus in eo casu honeste operetur, necessarium esse ut ante factum praesumat secum esse dispensatum ; nemo enim potest honeste operari contra legem spe futurae dispensationis, sed necessarium est ut praecedat notitia dispensationis , ut infra in materia de Privileg. latius dicemus. Ergo impossibile est quod haec dispensatio tacita fundetur in scientia et patientia operis jam facti, alioqui jam esset factum opus ante dispensationem ; ergo cum peccato esset factum ; ergo ex illo nulla conjectura sumi potest dispensationis ; oportet ergo ut antequam subditus inchoet opus habeat rationes alias praesumendi Praelatum praesentem esse contentum , et tacite secum dispensare ut tale opus faciat. Unde etiam colligo hanc praesumptionem non esse extendendam ultra opus illud quod fit coram Praelato ; nam, licet in illo censeatur dispensare, non ideo censetur tacite dispensare ad similia, nisi forte tanta sit consuetudo ut intelligatur concessa perpetua dispensatio et quasi privilegium, ut infra suo loco dicetur. Quocirca si talis esset dispensatio ut non posset dari pro actu praesenti, nisi habilitando personam in futurum ad similes actus , ut de irregularitate dixi, tunc difficilior erit praesumptio , et vix potest dari Heentia utendi postea tali dispensatione tacita, non requirendo expressam declarationem voluntatis Praelati, cum possit facile fieri.

23. Secundus modus tacitae dispensationis. ——Alius modus tacitae dispensationis est, quando superior ex certa scientia aliquid praecipit vel concedit subdito, quod sine dispensatione Reri aut valere non potest; ut si Pontifex det beneficium alicui quem scit esse irregularem, vel si praecipiat comedere carnes die prohibito. Ita docent Innocent., Hostiens., Panormit. et alii in locis citatis, et hunc solum modum posuit Rebufft. in dicto titul. Dispensat.. a n. 5, ubi alios allegat; et Anton. Gabr. et alii supra allegati. Et colligitur ex leg. Quidam, ft. de Re judic., ibi: Princeps enim qui illi dignitatem dedit, omnia genere decrevit. Idem in l. Barbarius, ff. de Offic. Praetor. Ratio est, quia princeps non praecipit repugnantia, nec praesumitur praecipere iniquitatem vel facere actum inyalidum; ergo intelligitur concedendo aut praecipiendo tollere impedimentum. Et ita haec conjectura est multo efficacior quam praecedens, quia haec requirit actum positivum qui virtute includit alium: nam qui introducit formam censetur praemittere dispositiones, et qui dat potestatem dat omnia necessaria ad illam ; unde ita est haec dispensatio tacita ut possit dici virtualis, quod non ita est in praecedenti indicio. Et hae rationes procedunt de quolibet Praelato potente dispensare, sicut de supremo principe, neque invenitur in hac parte specialis prohibitio, et ideo necessarium non est inter eos distinguere, ut supra dixi.

24. Oportet autem Praelatum procedere in eo actu ex certa scientia defectus seu vinculi in quo tacite dispensat, quia si illud ignoret non poterit voluntas ad illud tollendum extendi, quia voluntas non fertur in incognitum, et ita etiam cessabit dispensatio, quae sine voluntate esse non posset. Dubitant autem doctores quomodo constare debeat de hac scientia principis dispensantis. Verumtamen quod attinet ad conscientiae forum, satis est quod quacumque ratione constet ipsi dispensato, ut quia ipsemet defectum aperuit Praelato, vel quia certo sciebat illi esse notum. Quia in foro conscientiae veritas attenditur, non praesumptio, nec requiritur scriptura vel aliquid simile. In oro autem exteriori incumbet ei qui dispen- sationem tacitam allegat probare Praelatum ex certa scientia processisse, quia est scientia facti quae ordinarie non praesumitur, ut docet Felin. in cap. Praterea, de Testibus cogen., n. 9, cum aliis. Quod maxime verum censeo de principe, qui nec tenetur nec potest facta subditorum nosse, juxta cap. 1 de Constitut., in 6. In Episcopo autem aut Praelatis particularibus, qui ex officio tenentur scire vitam subditorum, contrarium fortasse dicendum esset, quia in facto alieno quod quis indagare tenetur praesumitur scientia, ut tradit Abb. in c. Innotuit, de Elect., n. 9, quod ex textu ibi, et Gloss. colligit, et ex c. penult. extra de Regul. juris, ubi dicitur: Non potest esse pastoris excusatio, si lupus oves comedit, pastor nescit. Sed censeo verum respectu ipsius pastoris ; nam si ipse se excuset, tenebitur probare ignorantiam inculpabilem, alias praesumitur in eo scientia vel saltem negligentia. Unde non est cur praesumatur scientia in Praelato respectu subditi allegantis dispensationem, quia simpliciter est res facti quae facile ignoratur, sive absque culpa sive cum illa, parum enim id in praesenti refert. Maxime quia dispensatio odiosa est et restringenda, et ideo etiam non praesumitur, nisi probetur, ut Panorm. etiam tradit in dicto cap. Praeterea.

25. Dubitant autem ulterius juristae de modo probationis hujus scientiae, an, scilicet, necessarium sit ut de illa constet ex narratis in ipso indulto dispensationis, vel ex clausula Ea certa scientia in illo posita, vel admittatur aliud genus probationis, si haec deficiant. De quo dubio, quia ad nos non spectat, videri possunt auctores allegati in principio hujus puncti. Mihi tamen videtur non esse necessarium ut ex instrumento dispensationis constet, sed sufficere ut alia ratione sufficienter probetur per testes, vel alio modo, quae est etiam communior sententia ; et ratio est, quia nullum est jus quod restringat probationem ad scripturam indulti seu dispensationis. Imo infra de privilegio dicemus totum privilegium posse probari per testes, si scriptura sit amissa ; ergo idem est in dispensatione. Nec etiam haec conditio scientiae in principe est tam occulta ut non possit per testes, vel ex rei notorietate probari. Plura de hoc puncto videri possunt in Sancio supra ; nam accurate illud disputat.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 13