Caput 14
Caput 14
Apud quos sit potestas ordinaria dispensandi in legibus humanis.
1. Potestas ordinaria et delegata. — Post materiam et formam dispensationis, dicendum sequitur de causa efficiente in qua duo ad efficiendum requiruntur, potestas scilicet, et voluntas; et de veluntate quae libera est nihil dicendum superest, praeter ea quae diximus de forma per quam talis voluntas explicanda est ; superest ergo dicendum de potestate, quae in ordinariam et delegatam distingui potest, nam his duobus modis solet haberi vel participari jurisdictio, ad quam haec potestas pertinet, ut dixi: uterque ergo modus in praesenti locum habet. Nam imprimis constat necessarium esse ut haec potestas sit ordinaria in aliquo, quia potestas delegata manat ab ordinaria, in qua sistendum est; tum quia non proceditur in infinitum; tum etiam quia potestas ordinaria convenit ratione officii, et qui habet officium seu munus legislatoris vel pastoris eo ipso ratione illius habet potestatem dispensandi. E converso etiam nihil est in hac potestate cur delegari aut committi non possit. Non enim postulat ex extrinseca ratione ut superior per seipsum illam exerceat, nisi aliunde speciali jure cum ea restrictione et modo concessa sit: hic ergo de potestate ordinaria dicemus, et postea de delegata.
2. Ordinariam potestatem habet qui legem tulit, superior illuus, et equalis in eadem sede.— Primo igitur certum est eum habere ordinariam potestatem dispensandi qui legem tulit, quia ab ejus voluntate et potentia pendet. Idemque dicendum est de superiore ipsius, dummodo formaliter sit superior in jurisdictione, ut in superioribus declaravi; itaque potest Papa dispensare in lege Episcopi, quia inferior potestas et actus ejus semper pendet a superiore. Idemque dicendum est de aequali in eadem sede et jurisdictione, qualis est successor, quia illa potius est identitas, formaliter loquendo. Atque hoc modo potest Pontifex dispensare in toto jure canonico, quia si jura sint ab aliis Pontificibus constituta, est aequalitas; si vero a Conciliis, ipse est superior, etiam Concilio generali per se spectato; si vero includat Pontificis auctoritatem , est etiam eequalitas, et ita loquitur Innocentius in capitulo Innotuit, de Electionibus. Imo addit Corduba, lib. 4, quaest. 44, etiam illos auctores qui dixerunt Concilium esse supra Papam nop fuisse ausos hoc negare. In quo prudenter fecerunt, quam vero consequenter possent id defendere ipsi viderint, nobis enim necessarium non est, cum certum existimemus Concilium etiam approbatum non posse potestatem Pontificis limitare. imo etiam addimus posse Pontificem dispensare in quacumque lege apostolica humana (nam de divina infra dicam). Quod optime docuit D. Thomas quodlibet. 4, art. 13; et Victor in relect. de Potest. Papae; Covar., cum multis quos refert in A, 2 part., c. 6, 89, n. 6. Et ratio est, quia licet Apostoli in aliis praerogativis et gratiis fuerint excellentiores, in potestate jurisdictionis Pontifex non est inferior illis nec Petro, cujus est successor; de quo alibi. Et cum proportione loquendum est de aliis Episcopis respectu suarum dioecesum et legum, et de aliis principibus respectu suarum.
3. Superest vero difficultas gravis an inferior jurisdictione ordinaria possit ex vi sui muneris dispensare in lege superioris. Quod solet quaeri de Episcopo respectu Papae , seu juris communis, idemque est cum proportione in omni inferiori gubernatore, an possit dispensare in omnibus legibus Pontificis, quando non est specialiter prohibitus. Quod enim Pontifex possit ita legem ferre ut reservet sibi dispensationem, et consequenter prohibeat ne ullus inferior in ea dispenset, irritando dispensationem ab alio datam, certissimum est, quia ab illo pendet potestas inferioris. Dicunt tamen multi, quoties Pontifex expresse non prohibet dispensationem, sed simpliciter legem fert, Episcopum posse in ea dispensare. Potest sumi ex D. Thoma, dicto art. 4, q. 91, quatenus simpliciter ait rectorem multitudinis posse dispensare in legibus. Expresseque id affirmat D. Anton., 1 part., tit. 17, S 20; Soto, in 4, dist. 27, quaest. 1, art. 4, S At quo tanden ; indicat etiam Victor in relect. de Potestate Eccles., n. 18; qui hanc regulam constituunt, unumquemque Episcopum posse in sua dioecesi quoad dispensationes quidquid potest Papa in universa Ecclesia, nisi ab eodem Papa prohibeatur. Quam regulam multi canonistae sequi videntur in c. A£ si clerici, S De adulteriis, de Judic., ut ibi licet videre per Felin. et alios. Et potest probari primo ex cap. Nuper, de Sentent. excomm., ubi dicitur eo ipso quod legislator sibi non reservat absolutionem, eam inferiori concedere ; ergo similiter eo ipso quo non reservat dispensationem, illam concedit. Secundo, gravius est et difficilius dispensare in votis quam in legibus superioris, quae mere humanae sunt , vota autem attingunt divinum jus; sed Episcopus potest in votis omnibus dispensare sibi non prohibitis, seu non reservatis; ergo, etc. Tertio, ex usu, nam leges jejuniorum et festorum pontificiae sunt, et tamen in r dispensant Episcopi, quia non sunt prohibitae: ergo idem erit in omnibus similibus. Quarto denique, quia dispensatio in his legibus est unus ex actibus moraliter necessariis ad populi gubernationem ; ergo, cui hac gubernatio committitur, consequenter datur haec potestas, nisi peculiariter excipiatur ; sed Episcopus ex vi sui muneris habet totam gubernationem sui episcopatus; ergo.
4. Inferior non potest tollere legem superioris. —Nihilominus dicendum censeo non posse Episcopum dispensare in lege Pontificis vel Concilii, nisi in casibus sibi concessis. Ita sentit Gloss. ult., in cap. 7n quibusdam, de Poenis; clarius tenet Gloss. in c. Cum singula, S ult., verb. Canonice, de Eraebend., in 6; Innoc. in cap. Dilectus, de Tempor. ordinat., n.2et 3, et cap. 2 De eo qui furtive ordines suscipit ; Panorm. in c. Tu litteris, de Testibus, n. 3, et in dicto S De adulteriis, n. 13, ubi haec sententia communiter approbatur, ut notavit Covar. in 4, part. 2, cap. 8, n. 15; Gutier., 1. 1 Canonicar. quaest., cap. 5, n. 10; Rebuff. in tract. Nominat., quaest. 5, n. 32 et sequentibus, et in Pract., 1 part., titul. de Trans. Monach., num. 9. Et sine dubio est sententia D. Thomae dicto art. 4, ad 3, ut ibi advertit et plane sequitur Cajet. et Sylvest. verb. Dispensatio, n. 14. Probatur primo ex Clement. Ne Romani, de Elect., ubi dicitur inferiorem non posse tollere legem superioris; et statim explicatur, abrogando, dispensando, etc. Idem sumitur ex cap. /nferior, deMajorit. et obed., et cap. Inferior, 21 dist., c. Sunt quidam, ei cap. 7deo, 25, quaest. 2, et ex l. 1, c. de Legibus. Et ratio est, quia inferior non potest irritare vel impedire voluntatem superioris, non solum ipso invito, sed etiam ipso non consenüente ; ergo non potest dispensare in lege ejus propter solam non prohibitionem specialem, sed necessaria est positiva concessio per voluntatem expressam, vel saltem tacitam aliquo sufficienti modo significatam. Antecedens patet tum ratione physica, quia inferior virtus non potest impedire superiorem ; tum ratione morali, quia rectitudo gubernationis postulat ut voluntas superioris praevaleat contra voluntatem inferioris, nisi superior ipse cedat. Ad hoc autem necesse est ut tollat priorem volun- tatem, quod non fit nisi per positivum consensum vel concessionem. Consequentia vero clara est, quia dispensatio aufert voluntatem superioris seu impedit effectum ejus in particulari materia. Confirmatur, quia dispensatio est actus jurisdictionis ; sed inferior, ut sic, non habet jurisdictionem circa legem superioris, nec circa personas illi subditas, formaliter in eis talem subjectionem considerando, quia est altoris rationis, ut sic dicam ; ergo non habet inferior potestatem dispensandi in lege superioris, nisi ei concedatur.
5. Dices, ratione officii concedi eo ipso quod officium datur. Sed hoc est, quod contendimus, falso et sine fundamento dici, quia illa implicita concessio seu consecutio, neque ex natura rei habetur, ut probant rationes factae, quia illud munus seu officium absolute inferius est et subordinatum superiori: neque in illa intelligitur concessa virtus supra actionem vel effectum superioris. Neque etiam illa consecutio habet in jure fundamentum, quia potius generales regulae juris sunt in contrarium, ut ex allegatis constat. Et optimum argumentum est, quia quando jura volunt concedere hanc potestatem inferiori, id declarant, ut statim dicemus. Et e converso multae irregularitates, suspensiones, etc., non possunt ab Episcopis dispensari juxta receptam doctrinam, de quibus non invenitur prohibitio, sed tantum quia non inveniuntur concessae; ergo signum est requiri concessionem praeter officium, ut inferior possit in lege superioris dispensare. |
6. Contraria fundamenta dileuntur. — Episcopi habent jurisdictionem immediate ab ipso Summo Pontifice.—Hoc autem fiet evidentius et explicabitur amplius respondendo ad fundamenta contraria. Et imprimis axioma illud: Hyiscopus potest in suo episcopatu quidquid Papa in Hoclesia, nisi prohibeatur, et nullo jure fundatum est, et in rigore censeo esse falsum, nisi multis modis limitetur. Nam imprimis supponit Episcopos habere ex jure divino absolutam et universalem jurisdictionem intra suas diceceses, limitabilem tamen a summo Pontifice; ego vero existimo immediate habere ab ipso summo Pontifice, ad quem etiam spectat gradum et modum illius jurisdictionis definire, ut supra in hac materia tetigi, et latius intomo de poenitentia et censuris. Deinde multa sunt quae potest Papa in universa Ecclesia, quae in rigore nunquam potuerunt Episcopi, saltem eo modo quo illa potest Pontifex, ut, verbi gratia, committere presbytero ministerium sacramenti Confirma- tionis, vel Ordinis, saltem quoad minores; dispensare in matrimonio rato non consummato, vel in voto solemni ; concedere indulgentias absolute pro vivis et defunctis usque ad plenariam remissionem; instituere censuras; approbare religiones; canonizare Sanctos eo modo quo a Pontifice fit. Quae nunc suppono, quia non possumus omnia persequi. Denique si in aliquo sensu id tolerari potest, solum est quoad ea quae pertinent ad ordinariam et gubernationem moraliter necessariam vel convenientem ad salutem animarum, et considerando potestatem Episcoporum priusquam Pontifex aliquid agendum statuat vel prohibeat ; sic enim intelligitur unusquisque Episcopus habere in tota sua dioecesi totam potestatem, quia ex vi muneris conceditur, et ut sic spectata non habet unde limitetur. Postquam vero Pontifex aliquid particulare per suam legem praescribit aut prohibet, eo ipso excipit illud ab ordinaria jurisdictione inferioris. Et ideo nisi aliunde ei concedatur potestas dispensandi, non habet illam ex vi solius ordinaria potestatis. Denique dici potest legem ipsam, eo ipso quod superioris est, secum afferre prohibitionem ut nullus inferior audeat in eam falcem mittere, nisi ei concedatur, neque praeter hanc virtualem et quasi innatam prohibitionem alia formalis et expressa per se requiritur. Unde illud axioma vel falsum est, vel male ad praesentem materiam applicatur, quia in dispensatione legis superioris vel involvit repugnantiam, vel aliquid superfluum et sine fundamento requirit, et limitatum, ut dixi, nihil in proposito deservit.
7. Differentia inter absolutionem a censuris et dispensationem maxime notanda.—Ad caput Nuper respondetur sermonem ibi esse de absolutione a censuris, de qua longe diversa ratio est quam de dispensatione. In quo multi errant ab una ad aliam argumentantes, non considerando differentiam inter illas quam supra posuimus. Absolutio enim non est contra aut praeter legem superioris, sed secundum illam, et ideo nihil mirum quod possit ab inferiori dari quamdiu non reservatur. Praeterea absolutio a censura, praesertim ab excommunicatione, ordinatur ad bonum animae et est necessaria ad usum sacramentorum, et ideo merito concessa intelligitur quando non reservatur. Quod secus est de dispensatione ab irregularitate, verbi gratia, et similibus; hujus etiam evidens argumentum est, quia in d. c. Nuper, non solum Episcopo sed etiam parocho censetur concessa absolutio a censura canonis non reservantis. Nemo autem dicet parochum posse dispensare in omni lege vel poena non specialiter illi reservata.
8. Quando potest Episcopus in lege superioris dispensare.—Circa alias vero rationes explicandum superest quando, seu quibus modis, vel in quibus casibus censeatur Episcopis concessa potestas dispensandi in lege superioris. Quam rem bene tractat Cajetan. in dict. a. 4, et Sylvest., d. n. 14. Primus ergo modus et caeteris clarior, est quando jus ipsum concedit talem dispensandi potestatem, quod saepe fit, vel per aliquam clausulam generalem, ut in Concil. Trident., sess. 24, c. 6 de Reformat., vel in aliquo casu speciali, de quo lex loquitur. Advertendum est autem ex communi sententia canonistarum , quoties in lege pontificia additur, ut in eo possit dispensari, eo ipso intelligi dispensationem committi Episcopo; tum quia alias verba illa essent superflua, cum per se constet talem legem essc a Pontifice dispensabilem ; tum quia potestas dispensandi ample est interpretanda. Haec fuit sententia Innocenui in cap. Dilectus, de Temporibus ordinat., n. 2, quem canonistae communiter secuti sunt in c. At si clerici, S de Adulteriis, de Judic., ubi Felin. plures refert Glossas. Praecipue vero allegatur Glossa ult. in dicto cap. 7n quibusdam, de Poenis. Nam quia textus dicit: JVisi cum eis fuerit misericorditer dispensatum, Glossa colligit posse dispensari ab Episcopo. Verumtamen non fundatur in dicto principio, sed in alio generali, quod Papa censetur concedere dispensationem quam non reservat. Sed hoc modo nec ratio, nec inductio textus erit efficax, juxta supra dicta, nisi intelligatur non sufticere ut Papa mere negative non reservet, sed necessarium esse ut positive permittat seu concedat dispensat:onem, non reservando illam sibi, nec determinando personam cui committitur, tunc enim censetur Episceopo seu Praelaio ordinario illam permittere, ne in vanum similem promissionem vel concessionem addidisse videatur. Et ita est probabilis ratio et inductio textus quam ibi probant Abb., n. 5, et alii communiter. Unde rex Alphonsus, inlib.S, tit. 18, part. 1, referens illud decretum, addidit: IVisi cum eo Episcopus loci dispensaret. Et similis est textus cum Glossa in cap. Postalatis, de Cleric. excom., ubi etiam Innocent. et Panorm. et alii communiter illam probant, et Covar. in cap. Alma mater, 1 part., S 7, n. 8, expendens illum textum. Item Angel., verb. Dispensatio, n. 5, et ibi alii Summistae. Solent autem variae limitationes ad hanc regu- lam assignari, ut videri potest in Decio in d. S de Adulteriis, n. 1; et Felin., n. 1, et latius in Sancio, lib. 8 de Matrim., disput. 5, usque ad n. 5; sed illas omitto, quia non judico esse necessarias.
9. Secundo, intelligatur facta haec concessio ex recta ratione interpretante voluntatem superioris, et quoad hoc ponit Cajetanus tres casus. Primus, quando materia est levis et parvi momenti , ita ut lex non obliget ad mortale, vel quando praeceptum non est rigorosum (ait Cajetanus) , sed simplex statutum, utique solum obligans per modum regulae, ut solet esse in religionibus. Quod est per se verisimile, vel quia in moralibus parum pro nihilo reputatur, vel quia, cui committitur gubernatio in majoribus, videntur haec minora concessa; vel etiam quia superior, nolens ponere rigorosam legis obligationem, hoc ipso indicavit voluntatem suam non esse adeo definitam circa illam materiam, quin particulares casus committat gubernatori. In secundo ordine ponuntur ea quae frequenter occurrunt, quia non est verisimile superiorem velie ut in singulis rebus frequenter et ad ordinarium regimen necessariis ad illum recurratur. Et hoc probant exempla adducta de voto et de jejuniis, et similibus, ut notarunt etiam Cajetanus 2. 2, quaest. 143, art. 4, et in Summ. verb. Jejunium ; Ledesm. in 4, 2 part., quaest. 17, art. 3; Navar., cap. 21, num. 21. Unde in his frequentibus admitti posset illa regula, Episcopum posse dispensare vn omnibus sibi non prohibitis. Quod maxime verum habet quando talis dispensatio ordinatur ad bonum animee, et ad tollendum vincu lum conscientiae aut periculum peccandi. Nam si sit tantum dispensatio in poenis vel in aliis impedimentis, non tam facile est extendenda facultas, nisi consuetudo etiam juvet.
10. In quibus casibus non est necessarius recursus ad summum Pontificem.—De jure non possunt Parochi dispensare in legibus superiorum ; de consuetudine autem in aliquibus.—In tertio ordine ponit Cajetanus ea quae vocat propria, id est, eas leges quae, licet maneant a Pontifice, non sunt pro universa Ecclesia, sed pro tali provincia, episcopatu aut congregatione: nam in his censet posse dispensare Praelatum illius loci vel congregationis. Quod alii etiam sequuntur. Et ratio esse videtur, quia quae sunt propria et particularia minus sunt nota supremo principi, argumento cap. 1 de Constitut., in 6. Et ideo credendum est committi proprio gubernatori illius communitatis. Hic vero casus mihi non videtur certus, sed valde dubius, quia neque in jure neque in usu video illius sufficiens fundamentum ; et ratio illa non cogit ; sicut enim Pontifex habuit sufficientem notitiam illius particuiaris communitatis ad ponendam legem, ita habere potest ad dispensandum in illa. Quapropter, nisi concurrat etiam frequentia aut consuetudo, non existimo hoc esse admittendum quando sine incommodo potest dispensatio peti ab auctore legis. Ultimo enim addendum est etiam intelligi hanc potestatem concessam in casibus extraordinariis, quando necessitas revera magna est et est periculum in mora, vel impotentia adeundi Pontificem, tunc enim ex rationabili interpretatione voluntatis Pontificis censetur Episcopus habere potestatem dispensandi, ut tradunt Panorm. in dicto S De adulteriis , n. 9, et ibi Deci., n. 10, et Felin., n. 3, qui alios allegat; Rebuff., in Pract., titul. de Dispensat. ad plura benef., n. 30 et 31: Felin., in cap. 1 deConstit., n. 49; cum hRota, decis. 262, in novis; alias de Jur. patron., decis. 5, n. 2, in novis; Sylvest., verb. Dispensatio, quaest. 14, n. 15, et ibi Angel., n. 5; et Armil., n. 19; Navar., cap. 22, n. 85; et communiter doctores, praesertim Sanci., lib. 2 de Matrim., disput. 40, et lib. 8, disput. 9, n. 22, et alii recentiores tractantes de voto, de matrimonio et de censuris. Quibus omnibus addenda est consuetudo, quae est optima legum interpres, et ad jurisdictionem acquirendam sufficit. Atque hinc constat quid dicendum sit de parochis et aliis rectoribus animarum non habentibus jurisdictionem episcopalem, utrum possint dispensare in legibus superiorum. Multi affirmant, quando non potest adiri Episcopus commode, quod late tractat Sanc., l. 8, disput. 9, n. 17, qui videri potest. Resolutio est, de jure non posse parochos dispensare, quia non habent ordinariam jurisdictionem fori externi, etiam voluntariam, ad quam pertinet haec dispensatio, nec invenitur jus illam tribuens. De consuetudine autem solent dispensare in casibus particularibus occurrentibus in quibusdam frequentioribus praeceptis, ut jejuniis, in festorum observatione quoad vacandum ab operibus; quae consuetudo ubi fuerit servari poterit in legibus circa quas fuerit introducta, non vero extendi ad similes, quia est juri contraria.
On this page