Caput 15
Caput 15
Nonnulla dubia circa potestatem inferiorum ad dispensandum in legibus superiorum explicantur
CAPUT XV. NONNULLA DUBIA CIRCA POTESTATEM INFERIORUM AD DISPENSANDUM IN LEGIBUS SUPERIORUM EXPLICANTUR.
1. Potestas haec non delegata sed ordinaria dicenda est in Hpiscopis quando confertur a Papa ex vi muneris.—be potestate quam unusquisque princeps vel Praelatus habet ad dispensandum in sua propria lege vel sui inferioris, nihil specialiter dubitandum, vel declarandum occurrit, praeter ea quae de causa dispensandi infra dicemus: circa potestatem vero inferioris ad dispensandum in lege superiori, nonnulla supersunt explicanda. Primum est, an haec potestas dicenda sit ordinaria vel delegata; quia non est innata proprio muneri et jurisdictioni, sed per superioris voluntatem conceditur; ergo non est ordinaria potestas, nam haec solum est illa quae jure proprio habetur, erit ergo delegata. Sed hoc nullam controversiam habet aut difficultatem. Dicendum est enim hanc potestatem esse ordinariam in Episcopis, et idem est in similibus. Ratio est, quia, licet haec potestas commissa sit a superiore, ut a Papa, verbi gratia, confertur ex vi muneris, ita enim est illud munus institutum ut radicatam in se habeat totam illam jurisdictionem ex vi suae collationis et institutionis, sive haec institutio et concessio sit ex vi juris divini sive per Pontificem facta, vel consummata sit: hoc enim parum ad rem praesentem refert, ut constat, et videtur aperte declaratum in capite ultimo de Offic. ordinar., ubi Felin. in princ. id advertit, dicens, licet dispensatio a jure concessa intelligatur solis Episcopis commissa, nihilominus posse Episcopum illam committere inferiori, quia nimirum in illo jam est potestas ordinaria. Quod etiam dixit Dominic. in cap. Cum eo, de Elect., in 6, et Feder., consil. 36. Imo addit generaliter idem Felin., in c. Licet, de Offic. ordin., cum Bald. in l. 1, ff. deOffic. consul. quaest. 9, jurisdictionem in perpetuum commissam esse ordinariam. Et sic etiam dixit Glossa ultima in dicto capite ultimo, potestatem datam ex privilegio, si sit concessa ex peculiari institutione et tanquam perpetuo annexa dignitati, ordinariam censeri. Quae est sententia communis, ut referens plures tradit Covar., lib. 3 Variar., cap. 20, n. 6 et 10; et plures refert Sanc., l. 2 de Matrim., disp. 40, n. 14. Et est optima ratione fundatum, quia eo ipso quod jurisdictio perpetuo est concessa et annexa dignitati, in illa manet radicata et cum illa confertur, et ideo ordinaria relinquitur, et qui illam habet, delegare eam potest. Et sic potestas quam habet Legatus a latere Papae ad dispensandum in legibus ordinaria est, sicut de votis alibi diximus, et tradunt Specul. in tit. de Dispensatione, S Consequatur ; Et Panormit. in cap. ult. de Transact., n. b. Quia Legatus est ordinarius in sua provincia, et major omnibus post Papam. Unde dispensare potest in omnibus quae non sunt Papae reservata, ut sumitur ex cap. Quod translationes, de Offic. legati.
2. Secundum dubium est, an Episcopus vel Archiepiscopus possit dispensare in legibus concilii provincialis tanquam in lege propria, vel tanquam in lege superioris, hoc enim multum interest, ut constabit ex infra dicendis de causa dispensationis. Et idem dubium cum proportione est de patriarchali seu nationali concilio respective. In quo imprimis supponendum est sermonem esse de Praelatis illius provinciae seu archiepiscopatus ubi concilium celebratum est: nam ibi tantum obligant ilius leges, et constat extraneos Praelatos non posse in illis dispensare ordinaria jurisdictione, quae extra territorium non extenditur. Deinde supponimus non solum Archiepiscopum sed etiam Episcopos suffraganeos posse in talibus legibus dispensare, nisi specialiter sint alteri reservatae, quod intelligendum est respective, id est, ab unoquoque pro suis subditis, et pro sua dioecesi, quatenus in illa obligant tales leges. Neque Archiepiscopus jure ordinario amplius potest, sed cum proportione pro sua diocecesi : nam in dicecesibus suffraganeorum nihil immediate et ordinarie potest, sicut de dispensatione in votis suo loco diximus. Quod autem hoc modo possint dispensare constabit ex dicendis.
3. Dubitari ergo potest an unusquisque dispenset in tali lege tanquam in sua propria, an vero tanquam in lege superioris. Videri enim potest illud prius, quia unusquisque solum dispensat in tali lege in sua dioecesi; ergo solum dispensat in ea tanquam a se lata; ergo tanquam in sua, et non alicujus superioris. Declaratur, quia in Concilio provinciali non videtur esse specialis jurisdictio, quae sit una supra omnes dioeceses archiepiscopatus vel provinciae. Quis enim illam contulit illi communitati? Neque enim de jure divino est, nec de humano ostendi potest ; solum ergo videtur esse in tali concilio aggregatio jurisdictionum plurium Episcoporum quí in talibus legibus ferendis quasi communi pacto conveniunt, et ita unusquisque Episcopus illas fert pro suo episcopatu, et omnes simul pro tota provincia; ergo postea unusquisque pro suo arbitrio in illis dispensat tanquam a se latis, et non tanquam ab aliquo superiore.
4. Leges provincialis Concilii tanquam leges superioris habentur respectu Episcoporum. — Nihilominus respectu singulorum Episcoporum certum est illas leges censeri leges a superiori latas, et ita solum posse in illis dispensare quatenus illis concessum est expresse, vel tacite aut consuetudine. Ratio est, quia revera in Concilio provinciali, ut est unum corpus mysticum, est vera jurisdictio quasi per se una moraliter (ut sic rem explicem), et non tantum est aggregatum jurisdictionum. Quod quidem tanquam certum supponimus ex materia de conciliis, quam, Deo dante, in tomo sexto 3 partis tractabimus, in illum enim locum totum ordinem ecclesiasticae hierarchiae explicandum reservamus. Nunc id satis constat ex communi usu et perpetua Ecclesise traditione, quae constat ex dist. 18 per totam. Item ex 9, quaest. 3, cap. Salvo cum multis sequentibus, et ex cap. Grave nimis, de Praebend., et ex cap. Sicut olim, de Accusat., ubi supponitur hujusmodi concilium posse statuta condere quae Episcopi et servare debent, et facere ut serventur, idemque renovat Concilium Tridentinum, sess. 24, cap. 2, ex quibus etiam constat posse hujusmodi concilium singulos Episcoporum judicare, atque adeo habere in illos vim directivam et coactivam, quam habere non posset nisi haberet propriam jurisdictionem distinctam a jurisdictione singulorum Episcoporum, et superiorem illis. Nam, licet plures Episcopi in unum aggregarentur, sine capite non facerent unum corpus, nec in illis simul sumptis daretur jurisdictio supra singulos. Longe ergo aliter judicandum est de Concilio provinciali. Hinc ergo coneluditur leges ab eo latas, esse leges superioris respectu singulorum Ebpiscoporum, et consequenter unumquemque Episcopum tantum posse in illis legibus dispensare, quantum illi concessum est vel permissum, quod etiam a fortiori constabit ex his quae de Archiepiscopo dicemus. Denique inde etiam concluditur quod, licet Episcopus possit in tali lege dispensare in sua dioecesi, ncn tamen potest illam abrogare, etiam pro sua dioecesi, quia est lex superioris, quae ab inferiori etiam ex parte abrogari non potest, ut infra dicetur.
5. Archiepiscopus non aliter dispensat in lege Concili provincialis, quam alii Bpiscopi. — An vero idem sit dicendum de Archiepiscopo videtur esse dubium, quia Archiepiscopus videtur esse supra tale concilium, sicut Papa est supra Concilium generale; nam est caput in ilo concilio, et ideo ipse cum concilio potest punire Episcopos; concilium autem non potest punire Archiepiscopum, ut significatur in cap. Grave, de Praebend. Et in cap. Multis, dist. 17, significatur appellari a Concilio provinciali ad Metropolitanum. Nihilominus dicendum est Archiepiscopum non aliter posse dispensare in legibus Concilii provincialis quam caeteros Episcopos ; est enim etiam ipse inferior tali concilio, ut sentit Glossa ultim. in cap. Sicut, 9, quaest. 1. Et sumitur etiam ex Glossa ult. in cap. penult. de Appellat., in 6, quatenus ait appellari a Metropolitano ad Concilium provinciale, quod est signum distinctae et superioris jurisdictionis in concilio. Id autem colligit ex dicto eap. Multis, nam prius ibi dicitur quod si Episcopi alicujus provinciae aliquam inter se controversiam habeant, ad maJorem sedem, id est metropolitanam, illam referant; et subditur: 3 illic facile et juste non disceruuntur, ubi fuerit Synodus regulariter congregata, canonice et juste judicentur ; Synodus (inquit), utique provincialis, quia nec episcopalis sufficit, nec generalis est necessaria; ergo clare ponitur recursus a metropolitana sede ad Concilium provinciale tanquam ad superius. Et ita etiam sentit Navarr. in cons. 6 de Majorit. et obed., cum Paulo de Eleazar. et Cardin. in Clement. 1,8 Quod etiam interdictis, de Sentent. excommun., ubi idem tenet Anchar., n. 5.
6. Ratio autem est, quia jurisdictio illa quae est in Concilio provinciali non est eadem quae est in Archiepiscopo, neque etiam est ab illo; sed est altior et universalior quam illa. Quod patet, tum quia ad plures effectus extenditur, quia Archiepiscopus per suam jurisdictionem non posset de Episcopis suftraganeis judicare, vel eos punire, nec leges pro eorum dioecesibus ferre, cap. I:Nullus, cum alis, 9, quaest. 3, eanp. 1 de Offic. legat., quae tamen potest concilium; tum etiam quia talis est jurisdictio Concilii provincialis, ut actus ejus communi consensu, seu majoris partis fleri debeant, ut aperte eolligitur ex dicto cap. Nwilus, et ex usu et ordine talium Conciliorum, prout ex Isidoro describitur in 4 tomo Conciliorum, ubi etiam dicitur constitutiones edi a toto Concilio, et ab omnibus debere subscribi. Neque posset Archiepiscopus, etiamsi id tentaret, tale jus sibi usurpare. Signum ergo evidens est juris- dictionem concilii non esse illius, nec ab illo, sed esse superiorem illo. Et ita non sedet Archiepiscopus in Concilio tanquam major jurisdictione toto concilio, sed tanquam praesidens, ut major dignitate et potestate, ut rectus ordo servetur. Unde autem concilium illud habeat jurisdictionem, an a jure divino quasi naturali gratia, vel a Pontifice summo, alterius considerationis est ; utrumque autem potest probabiliter defendi.
7. Archiepiscopus ligatur legibus Concilii provincialis tanquam membrum ejus. —Hinc ergo concluditur Archiepiscopum ligari legibus concilii provincialis tanquam unum ex membris ejus, et inferiorem illo. Unde consequens est ut non dispenset in illius legibus tanquam in suis, sed tanquam in legibus sui superioris. Atque ita quoad hoc eadem est ratio de Archiepiscopo quae de aliis. Omnes ergo eatenus possunt in talibus legibus dispensare, quatenus illis permissum est vel concessum. Unde, si Concilium reservasset suae legis dispensationem, nullus posset in ea dispensare sua auctoritate, nisi summus Pontifex, vel Concilium generale, vel idem provinciale iterum congregatum. Ordinarie vero cum non sit talis reservatio, intellieitur commissa Episcopis potestas dispensandi, unicuique respective pro sua dioecesi, et Archiepiscopo etiam pro sua tantum, et non pro dicecesibus suftraganeorum, quia (ut dixi) non habet ibi ordinariam jurisdictionem immediatam, nisi quoad aliqua dum visitat. Colligitur autem dicta concessio, tum ex usu, tum quia est moraliter necessaria ne oporteat vel summum Pontificem adire, vel aliud concilium expectare pro singulis dispensationibus, quod esset grave incommodum. Dices : potuit committi dispensatio talium legum Archiepiscopo. Respondeo potuisse quidem ab eodem Concilio committi, consentientibus omnibus Episcopis, vel a Pontifice, per commune jus; neutro autem modo ei committitur, quia neutrum ex usu constat, nec est verisimile Episcopos suffraganeos velle tantam potestatem Archiepiscopo concedere. Nec etiam jure communi vel pontificio fit illa commissio Archiepiscopo magis quam aliis; tum quia non potest ostendi tale jus, tum etiam quia esset in praejudicium Episcoporum, maxime quia statuta talium conciliorum solent esse de rebus ordinariis, et ad singularum dioecesum commune regimen pertinentibus. Adde quod dispensationes in jure communi vel in votis non committuntur Archiepiscopo pro dicecesibus suffraganeorum, ut ostendi libro 6 de Voto, cap. 10. Ergo nec dispensatio in legibus Concilii provincialis.
8. Episcopus non est inferior respectu legum synodalium.—Tertium dubium, simile praecedenti, est de singulis Episcopis respectu constitutionum propriarum singulorum episcopatuum. Duplicia enim esse possunt hujusmodi statuta seu leges; quaedam conditae a solo Episcopo, sua auctoritate et voluntate, et de his clarum est posse in illis dispensare ex intrinseca potestate et voluntate a qua sola pendent. Aliae solent esse leges synodales, quae fiunt ab Episcopo cum synodo episcopali, et respectu talium legum videtur se habere Episcopus tanquam inferior, sicut de Archiepiscopo diximus, quia istae leges sunt conciliares, et sic sunt a potestate superiori. Nihilominus tamen contrarium verum est, quia, juxta veriorem sententiam, in episcopali synodo non est jurisdictio propria et legislativa distincta a jurisdictione Episcopi, quia inferiores, qui cum Episcopo in ea synodo conveniunt, non habent jurisdictionem propriam episcopalem aut legislativam, sicut habent Episcopi convenientes in Concilio provinciali, et ideo inferiores clerici cum Episcopo convenientes ex se non habent potestatem conferendi illi synodo specialem jurisdictionem ab episcopali distinctam et illa superiorem, quasi ex natura reiresultantem in tali conventu ex consensione omnium. Quia hoc non habet fundamentum in supernaturali jurisdictione singulorum, ut ex dictis constat. Nec etiam Christus immediate illam confert, neque etiam Pontifex, nullo enim jure aliquid istorum ostendi potest. Et ideo jurisdictio illius synodi non est alia nisi solius Episcopi, et synodus tantum congregatur ut majori consilio et maturitate, ac suaviori modo res ordinentur. Quod significavit Bellarm. 1. 1 de Concil., cap. 4, dicens diaecesanas synodos vix posse concilia appellari, cum in eis ordinarie nullus sit qui jurisdictionem habeat, praeter unum Episcopum. Quapropter ita potest Episcopus dispensare in constitutione synodi sicut in sua propria, ut expresse docuit Navarrus in Summa, cap. 25, n. 74, in fine, et in Commentario de Simonia, n. 4; et sequitur Sanc., l. S, disput. 17, n. 34, ubi allegat quosdam modernos contrarium sentientes, quia supponunt synodum esse supra Episcopum, et escommunicationem latae sententiae latam in tali synodo ligare etiam Episcopum. Sed hoc non sine dubio falsum est, et sine fundamento dicitur, quia per se loquendo in ea synodo non est alia potestas excommunicandi, nisi potestas Episcopi, qui non potest ligare seipsum, et ideo leges in tali synodo factae, licet obligent Episcompum quod vim directivam, non tamen quoad coactam, in quo etiam different a lege gibus Con provincialis, ut sensit etiam Navarrus 6, de Majorit. et obed., n. 5, in fine Et ergo magna differentia, etiam quoad dispensationem ; nam Episcopus dispensat in lege Concilii provincialis tanquam in lege superioris, in synodali autem tanquam in sua, et ideo longe aliter requiritur justa causa in utraque dispensatione, juxta doctrinam inferius tradendam.
9. De potestate Episcopi in legibus canonicis.—Quartum dubium est, an Episcopus possit solus in legibus canonicis dispensare, vel indigeat consensu vel consilio sui Capitul. Aliqui enim canonistae dixerunt non posse Episcopum dispensare in his legibus sine consensu vel consilio Capituli. Videntur autem loqui tam de dispensatione in jure communi, seu pontificio, aut conciliari, quam etiam synodali : nam indefinite , imo et universaliter loquuntur, ut patet ex Gloss. ult., in cap. ult., quaest. 5; et ex Glossa in cap, S qui sine, 81 d., et in cap. Ex panitentibus , dist. 50. Ubi Turrecrem. sentit de jure veram esse hanc sententiam, quam etiam tenet Archid. in cap.1 de Filiis Presbyter., in 6; et Oldraldus, cons. 326, n. 6. Fundamentum est, quia dispensatio est actus solemnis, et inter ardua et graviora negotia reputatur, ut dicitur in cap. Didici, in fine, 1, quaest. 7; hujusmodi autem negotia non potest Episcopus sine suo Capitulo expedire, juxta c. penult. 15, q. 7, et cap. Quanio, De iis quae fiunt a Prael. etc. Aliter vero Hostiens., in Summ., 1. 3, tit. de lis quae fiunt a Prael., n. 1, distinctione utitur: Nam in magnis (inquit) beneficiis dispensare non polest sine consensu Capituli, secus in minimis ; sequitur Sylvester,| verbo Dispensatio, q. 4, et refert plures, et Turrecrem. in dicto cap. $ qui sine.
10. Episcopus in suis legibus et constitutionibus dispensare potest.—bDico vero, imprimis indubitatum videri posse Episcopum solum, et sine consensu Capituli, dispensare in suis legibus et constitutionibus. Probatur, tum quia talis dispensatio inter minores merito computatur, tum etiam quia talis lex potest ferri ab Episcopo sine Capitulo, ut supra dixi; ergo multo magis dispensari. Deinde dico, saltem ex consuetudine posse Episcopum dispensare in quocumque casu sine suo Capitulo; ita fatetur etiam Turrecrem. supra cum Archid. in dicto cap. Ec penitentibus, et idem tenet Gloss. in c. Cum ex eo, de Elect., in 6, verbo Episcopi, cum Hostiens. in cap. Dilectus, de Tempor. ordin., nam de facto ita observant Episcopi. et consuetudo posset jus dare, etiam derogando juri. Dico vero ultimo, etiam de jure non habere in hoc actu Episcopum dependentiam a Capitulo. Ita sentit dicta Gloss. in cap. Cum ex eo, quam alii ibi sequuntur, et Angel. verbo Dispensatio, n. 6. Ratio autem est, quia nec jure divino aut naturali est necessarius concursus Capituli cum Episcopo ad dispensandum, nec ex jure positivo Ecclesiae; ergo. Antecedens quoad jus divinum patet, quia jurisdictio Episcoporum vel non est absolute de jure divino, et ita neque habet modum praescriptum ex divino jure, vel eo modo quo est de jure divino pertinet ad monarchicum regimen immediatum. Unde non est cur fingatur data cum illa imitatione, neque etiam in jure naturali id potest habere fundamentum.
11. De jure autem ecclesiastico probatur, quia ubicumque jura canonica committunt dispensationem Episcopo, de illo solo loquuntur, nulla facta mentione Capituli, cap. A7 si clerici, S de Adulteriis, et cap. Cum ev eo, cum similibus, quae ibi Glossa refert. Et eodem modo loquitur Concilium Tridentinum, sess. 14, c.7, sess. 24, c. 6, et frequenter. Quod vero dicunt aliqui, subintelligendam esse conditionem de concursu Capituli, gratis dicitur, cum id nullibi sit expressum. Et declaratur tandem, nam tribus modis potest intelligi concursus Capituli, scilicet, per solam praesentiam, per consensum, et per consilium; doctores enim allegati ambigue nunc de uno, nunc de altero modo loquuntur. Primum significat Glossa quaedam, et alii dum dicunt requiri ad solemnitatem actus, et ut de illo possit sufficienter constare. Sed hoc frivolum est, quia nec dispensatio per se requirit tantam solemnitatem, nec ullo jure postulatur, et aliis modis potest sufficienter de dispensatione constare. Secundum vero nimium est, quia etiam in dicto capite Quanto, non dicitur cum consensu, sed cum consilio, et eodem modo loquitur cap. JVovit, de lis quae fiunt a Praelat., etc. Et ita non requiritur consensus nisi in casibus expressis, qui ordinarie spectant ad jus vel identitatem Ecclesiae seu Capituli. Tertium vero de consilio fortasse habet aliquam probabilitatem de antiquo jure, et in rebus arduis. Sed jam non est necessaria talis forma, ut consuetudo et posteriora jura probant. Maxime quia dispensatio per se non reputatur ex rebus arduis quae requirunt con- silium Capituli, ut notat Frederic. de Senis, cons. 40, in fine, et indicat Sylvest. supra ; qui solum excipit dispensationes quae possent cedere in praejudicium Ecclesiae; quod intelligendum puto de praejudicio contra jus proprium Ecclesise vel Capituli. Unde non placet exemplum de dispensatione ad ordines quo utitur Sylvester, nam talis dispensatio per se nullum praejudicium affert.
On this page