Text List

Caput 16

Caput 16

Utrum habentes potestatem ordinariam ad dispensandum in legibus, habeant etiam ad commutandum.

CAPUT XVI. UTRUM HABENTES POTESTATEM ORDINARIAM AD DISPENSANDUM IN LEGIBUS, HABEANT ETIAM AD COMMUTANDUM.

1. Summus Pontifex potest leges suas commutare, et in illis dispensare. — Sensus quaestionis est an liceat legislatoribus vel Praelatis, quando relaxant vinculum legis, onus aliquod, vel personale, vel pecuniarium imponere; id enim videtur in usu esse, et tamen non est facile rationem illius reddere, et justitiam vel potestatem explicare. Primo ergo de Pontifice summo (et idem erit cum proportione in quolibet principe supremo in suo ordine), omnes fatentur posse hoc modo leges suas dispensare et commutare, quia hoc non est per se malum, ut constat, et in sequentibus declarabitur; nec potest esse prohibitum Papae, cum supremam potestatem habeat. Nec alicubi invenitur talis prohibitio, ut etiam ostendetur a fortiori. Imo habemus talis dispensationis exemplum in cap. Licet, de Fer., ubi Pontifex dispensat in quadam piscatione in die festo cum onere cujusdam eleemosyna; nam, licet quidam Summistae dixerint illud onus esse consilii, non necessitatis, vim faciunt textui et verbis ejus. Quia illa indulgentia sub tali conditione xel modo conceditur per haec verba : J1a quod post factam capturam, HEcclesis eiycempositis, et pauperibus congruam faciant porkionem. Concessio autem sub conditione, vel modo, inducit necessitatem adimplendi conditionem, si quis dispensatione utatur, ut recte viderunt ibi Panor., Anton. et alii, et Navar. in summ., c. 3, n. 9, cum Angelo et Cajet.; et idem dixi in 1 tom. de helig., tract. 2, lib. 2, cap. 19, n. 7, et latius c. 33, a n. 5. Et in dispensationibus, praesertim in matrimonii impedimentis et aliis similibus, hoc observat consuetudo romana, ut late explicui dicto tomo 1 de Relig., tractatu 3, l. 4, de Simon., cap. 20, n. 11 et 12.

2. Episcopi et alii inferiores legislatores possunt in legibus suis commutare.sSecundo, videtur etiam extra conversiam positum, posse Episcopos, seu alios ie, ros legislatores, dispensare in suis legib. i pure, sed per modum commutationis au compensationis. Ita supponit ut manifestumsse ]p.g de Matrim., disput. 14, n. 1, lice ,einem alleget, quia non videtur fuisse hoc . coptroversia positum; rationem reddit, quiauyiusmodi leges a voluntate Episcopi vel simiis ] egislatoris pendent; ergo ex justa causa povest eadem voluntate relaxare legem, vel omnino, vel partim, in aliud opus illam obligationem commutando. Item, quia eadem est proportio inter Episcopum et suam legem, quae est inter Pontificem et suam; nam in utroque pendet obligatio legis a propria voluntate respective, et in neutro deest potestas ad imponendum novum onus loco alterius, eadem enim potestas quae fuit sufficiens ad legem ferendam erit etiam sufficiens ad aliam obligationem loco illius imponendam.

3. Nihilominus tamen de Episcopis seu inferioribus dispensantibus in lege superioris negant aliqui posse dispensare commutationem miscendo, seu compensationem exigendo, sed solum pure relaxando legem, si causa exigat, vel juste id permittat. Ita tenet Sanc. supra, n. 2. et latius l. 3, disput. 10, a n. 8, ubirefert Sotum, 4, dist. 28, q. 1, a. 2, ubi specialiter loquitur de dispensatione in denuntiationibus matrimonii, dicitque ubi justa causa dispensandi subest, iniquisssimum esse aliquam mulctam imponere, etiam pro Ecclesiae fabrica. Et potest ad idem allegari Navarr., cons. 18 de Poenit. et remiss., n. 3, dicens peccare Praelatum concedentem dispensationem subdito, quae jure communi competit, pro aliquo adjutorio temporali, et intelligit etiam pro eleemosyna facienda, ut ex n. 4constat, quia non est pecunia dandum, quod jure communi gratis debetur, juxta l. 2, ff. de Condict. ob turp. onus. Fundamentum esse potest multiplex. Primum, quia illa actio est injusta si dispensatio habet justam causam, quod indicant Navar. et Soto. Secundum, quia in Episcopis vix potest excusari a labe simoniae, ut ait etiam Navar. et indicat Tab. verb. S'monia, n. 51. Tertium, et magis proprium, quia hoc excedit potestatem Episcopi aut similis dispensantis in lege superioris ; nam ipse non poauit obligastionem talis legis, nec fortasse potuisset illam ferre; ergo nec potest aliquam obligationem ponere loco obligationis talis legis. Probatur consequentia, quia a superiore solum illi commissum est ut tollat vinculum legis suae, quando justum fue- rit, non vero ut aliud onus imponat, et Praelatus non plus potest in illo actu quam ei sit commissium. Neque habet aliquem justum titiulum ad immonendum tale onus. Et confirmatur, quia alias posset Episcopus sua voluntate, et sine alia causa commutare opus legis in aliud opus pium, sicut potest in votis facere quod sine dubio falsum est. Confirmatur secundo ex Trid., sess. 26, cap. 18 de Reofrm., percipiente dispensationes gratis dari : non fit aetem gratis quod fit onere imposito, etiamsi titulo eleemosynae imponatur.

4. Potest Episcopus dispensare in lege supegsoria per modum compensationis. — Haec vero sententia ita indefinite et nude prolata mihi probari non potest, et ita contrarium absolute docui in d. tom. 1 de Relig., tract. 2,1. 2, c. 33, n. 10, et tract. 3, l. 4, cap. 20, n. 15; estque sententia Panorm. in dict. cap. Licet, n. 4, et in rubric. de Observat. jejun., n. 9, ubi alii doctores communiter, in dispensatione jejunii facta per Episcopum vel alios Praelatos, non solum approbant compensationem, sed etiam consulere videntur. Et idem habet Innoc. ibi, cap. 1, quem refert et sequitur Palud. in A4, dist. 15, quaest. 4, art. 13, et omnes Summistae, et doctores tractantes de jejunio. Et idem tenet Cajet. 1. 2, quaest. 97, art. 4, et praeterea consuetudo valde communis tam in jejuniis quam in dispensationibus circa opera servilia in die festo, et circa praeceptum recitandi horas canonicas, et similia: ratio vero esse potest, quia hoc non est per se malum, nec est prohibitum inferioribus Praelatis, nec excedit illorum facultatem : ergo possunt id facere, et licite, et valide. Antecedens quoad primam partem patet facile respondendo ad duas primas rationes: quia in tali commutatione non intercedit injustitia. Nam, licet detur causa justa relaxandi legem, potest illi satisfieri miscendo aliquam compensationem, quae ex parte suppleat intentionem legislatoris, quia non impeditur ex vi talis causee. Imo interdum eontingere potest ut causa sit justa, et sufficiens ad relaxandum hoc modo, et non ad puram remissionem, sicut in votis dicere solemus: quoad hoc enim fere eadem est ratio, ut ostendam. Ac denique, licet causa sit talis ut propter illam possit juste dispensari pure, nihilominus potest non obligare ad sic dispensandum, et ita sine injustitia poterit aliqua recompensatio imponi, dummodo justo titulo imponatur, ut declarabo. Deinde potest in tali remissione nulla simonia nec umbra ejus committi, ut in dicto cap. 20 late declaravi, et est manifestum in commutationibus votorum. Item est clarum, quando non intercedit pecunia, nec fit compensatio per modum redemptionis , sed pure commutationis, imponendo opus orationis, aut simile. Denique, etiamsi onus pecuniarium imponatur, si nullo modo in utilitatem imponentis, sed ad pia opera pure et sincere applicetur, cessat omnis suspicio simoniae: ergo talis modus recompensationis non est per se seu intrinsece malus, nulla enim deordinatio intrinseca cogitari potest.

5. Secunda vero pars antecedentis, nimirum, hoc non esse malum, quia prohibitum his Praelatis, probatur , quia nulla potest ostendi lex ecclesiastica hoc prohibens; etenim, si qua esset, maxime decretum illud Concilii Tridentini, sess. 25, cap. 18. At illud imprimis non loquitur de dispensationibus tantum Episcoporum seu inferiorum Praelatorum, sed simpliciter de dispensatione legum: unde tota illa doctrina sine dubio generalis est, etiam de dispensationibus Papae, ut patet ex principio capitis, et ex absoluto loquendi modo, et ex illa distributione posita in fine capitis: A quibuscumque ad quos dispensatio pertinelit : at Pontifices, quando dispensant imponendo similia onera, non derogant illo decreto, alias non recte facerent, passim et sine speciali causa illud transgrediendoc. Deinde lex illa etiam comprehendit dispensationes Episcoporum in propriis legibus, ut ex eadem verborum consideratione et ponderatione constat, et tamen in illis non censetur prohibitus hic modus compensationis: ergo nec in alis. Denique qui commutat votum gratis commutat, sive imponat onus personale sive reale, dummodo non propter temporalem utilitatem, sed propter operis pietatem compensationem faciat. Unde in illo decreto hoc solum intenditur ut nihil temporale exigatur propter dispensationem, non solum per modum pretii, verum etiam nec per modum stipendii aut congruae sustentationis, ut in dicto cap. 20, n. 14 et 15, late explicavi, ubi etiam sic exposui sententiam Navarr., Tabien. et aliorum. In compensatione autem vel commutatione de qua loquimur, non imponitur unum opus loco alterius eo titulo, id est, propter dispensationem , sed pure propter opus pietatis, vel divinum cultum, ut supponimus; ergo prohibitio illa concilii nihil ad rem praesentem spectat, et praeter illam nulla alia atfertur, nec ego illam hactenus inveni : non est ergo hoc malum quia prohibitum. l

6. Tertia denique pars antecedentis, scilicet, quod potestas non desit, patet quia auctor le- gis habet potestatem hoc modo dispensandi in lege, ut supponitur: ergo potest committere inferiori, ut eodem modo dispenset quando illi videbitur expedire. Quid enim obstat quominus id possit. Si autem potest , ergo, quoties absolute et simpliciter committitur dispensatio sine ulla declaratione vel limitatione, intelligitur ut eo modo possit fieri quo commissarius prudenter judicaverit expedire: ergo non limitatur potestas ad relaxationem per puram ablationem, sed extenditur ad mixtam cum aliqua recompensatione : nam haec saepe esse potest non solum justa, sed etiam melior, et utilior animae, ac subinde magis secundum intentionem legislatoris.

7. Concessa potestate dispensandi intelligitur potestas conmutandi. — Unde optima est etiam illa ratio, qua usi sumus in lib. 6 de Voto, c. 12, potestatem dispensandi esse majorem quam commutandi, et virtute illam includere, et ita, concessa potestate dispensandi, intelligi concessam potestatem commutandi, quod saltem in potestate ordinaria omnes admittunt ; ergo ita est in praesenti dicendum. Respondent, licet ita sit in voto, secus esse in lege ; nam in voto, quando commutatur, non aufertur obligatio voti, nec aliqua de novo imponitur, sed fit tantum mutatio in materia, et ideo minus fit quam cum per dispensationem aufertur tota obligatio, ideoque major est potestas dispensandi. At vero in praesenti major est potestas commutandi quam potestas pure dispensandi ; nam prior est potestas auferendi unam obligationem legis, et imponendi aliam alterius rationis: potestas autem pure dispensandi solum est ad auferendam obligationem. Sed hoc non recte dicitur, quia etiam in voto aufertur per commutationem una obligatio, et ponitur alia; non enim possunt esse una numero, mutata materia et promissione, licet fortasse ibi sint ejusdem speciei, et in commutatione legis mutetur species virtutis, quod parum refert ad intentam differentiam. Et deinde potestas dispensandi non dicitur major respectu plurium effectuum, sed respectu relaxationis obligationis, et sic negari non potest, quin sit major ablatio obligationis simpliciter, illa quae fit per puram relaxationem, quam quae fit per recompensationem. Et hoc modo dicimus legislatorem qui committit absolutam dispensationem, a fortiori committere commutationem, et hanc in illa includi, quia respectu legis et legislatoris minor relaxatio est. Denique, sicut in commutatione voti, obligatio quae relinquitur non inducitur sine consensu dispensati, et pexogum cujusdam pacti, et ideo non excedit p«estatem dispensantis ; ita, in praesenti, commuatio illa non fit sine consensu dispensati accetantis unam obligationem loco alterius, et ideo 4on excedit potestatem dispensantis, sive obligtio acceptata sit ejusdem, sive alterius rationis Declaratur exemplo patrisfamilias committenas oeconomo potestatem remittendi debitoribus si oportuerit ; nam a fortiori censetur dare potestatem componendi, vel commutandi debitum, etiamsi species debiti vel obligationis mutetur, semper enim domini negotium melius agitur. Et licet fines servandi sint, Melior causa mandantis fieri potest, ut dicitur in l. Diligenter, ff. mandati : ergo similiter in praesenti.

8. Differentia inter obligationem legis et voti. — Ex dictis ergo satis responsum est ad fundamentum contrariae sententiae ; solumque superest neganda sequela quae in prima confirmatione fit, nimirum, posse Episcopum sine causa mutare obligationem legis, et aliud opus loco illius imponere, sicut in votis fieri potest. Negatur ergo sequela, et imprimis si sermo sit de opere minori vel etiam aequali, etiam in votis id non est verum , ut in l. 6 de Voto, cap. 19, probavi. Si vero sit sermo de opere evidenter meliori, sic est diversa ratio in voto et in lege. Nam votum etiam propria auctoritate voventis potest commutari in opus evidenter melius, ut ibidem cap. 18 probavi, quod de lege dici non potest. Et ratio differentiae est, quia voti obligatio oritur ex voluntaria promissione facta Deo, qui semper intelligitur acceptare in solutione quidquid melius est: at vero legis obligatio est necessaria, ut ab alio imposita, et ideo praecise est ad solvendum in tali specie. Nec inferiori committitur potestas mutandi hanc obligationem quomodocumque, sed per modum relaxationis, quando fuerit necessaria, vel maxime conveniens; et ideo, quando nulla est necessitas, nulla est etiam potestas mutandi obligationem, etiam in opus melius. Neque est ulla ratio praesumendi hoc esse magis gratum legislatori, quia, licet opus fortasse sit melius, magis per se loquendo expedit communi bono, ut lex, quae communis est regula, immutabiliter et uniformiter observetur. Unde fortasse neque ipse legislator potest prudenter talem commutationem facere sine justa causa, erit tamen sufficiens si intelligat fore utiliorem subdito, praesertim ad bonum animae, et sine ulla offensione aliorum posse observari.

9. Dicta resolutio temperanda. — Ultimo ta- men temperanda est dicta resolutio, ut locum habeat, in legibus per quas subditi obligantur ad aliqua onera a quibus per dispensationem eximuntur: non vero in illis legibus quae non feruntur per se ad imponenda onera subditis, ed propter alios justos fines pertinentes ad commune bonum, propter servandum debitum ordinem, vel vitanda aliqua incommoda. prioribus enim legibus optime cadit dispensatio mixta commutationi, quia onus cum onere servat proportionem ad compensationem faciendam, ut si lex imponat talem poenam, et C-subsit causa non imponendi illam in specie, veltollendi illam jam incursam, justissima esse poterit commutatio, et in hoc casu canones saepe docent esse faciendam vel praemittendam, ut sumitur ex c. At si clerici, S De adulteriis, et ex Tridentino, sess. 24, cap. 6, cum similibus, et interdum poterit justae dispensationi misceri pecuniaria compensatio. Sic ergo in legibus quae praecipiunt aliqua onera virtutis vel religionis, poterit justa dispensatio fieri cum commutatione in aliud opus facilius, et cui non obstet causa dispensationis, et sic procedunt omnia dicta. At vero sunt aliquae leges quae per se non imponuntur propter opus exhibendum a subdito, sed praecise propter utilitatem ad aliquem finem particularem ; et in his non videtur, per se loquendo, justa recompensatio, nisi fiat in aliquid quod ad finem per legem intentum conferat.

10. In quo casu sententia Soti sit probabihis. —TIalis mihi videtur lex praecipiens denuntiationem publice fieri ante matrimonium; ille enim actus non postulatur propter se, sed propter vitanda pericula ; et ideo, si causa subest justa ad dipensandum ut matrimonium fiat omissis denuntiationibus, impertinens est commutatio per impositionem mulctae pecuniariae, etiam in opus pietatis, quia hoc nihii deservit ad finem talis legis, et ideo in illo casu probabilissima mihi videtur opinio Soti et Sancii, quod tunc injusta sit talis impositio. Secus vero esset si, loco denuntiationum imponeretur onus abstinendi a copula post matrimonium factum, donec denuntiatio vel alia aequivalens diligentia fiat, etiamsi oporteat aliquibus expensis fieri: nam tunc justissima esset compensatio. Simile exemplum est in dispensatione circa interstitia ordinum: nam propter illam imponere pecuniarium onus, etiam sub specie eleemosynae vel religionis, plane videtur omnino improportionatum, atque adeo injustum, quia nihil deservit intentioni talis legis, nec subest rationabilis titulus illud impo- nendi : secus vero esset si ob talem dispensationem imponeretur onus serviendi aliquo tempore in priori ordine, qui est onus proportionatum legi, et non iniquum. Idem dico de licentia et quasi dispensatione concedendi dimissorias ad ordinem suscipiendum ab alio Episcopo ; nam pro illa imponere onus pecuniarium pro fabrica Ecclesise esset profecto absurdum, et non parum redolens simoniam. Et de his legibus, et in hoc sensu censeo locutos esse Sotum, Navarr., Tabien. et alios, ut etiam in dicto capite 20 significavi. Si quis tamen recte advertat, haec omnia aeque procedunt in Episcopis respectu suarum legum et aliorum sacrorum canonum, quia ratio injustitiae vel species simoniae eadem est, et ideo in illis nullam inter haec differentiam constituo. Pontifex vero interdum potest haec onera imponere, non tantum per modum commutationis, sed etiam per modum oneris vel tributi, propter alias superiores rationes, et propter supremam potestatem illi peculiarem, ut eodem capite dixi, et ideo non sunt haec, quae specialia sunt, ad inferiores extendenda.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 16