Text List

Caput 17

Caput 17

De potestate delegata ad dispensandum in legibus humanis.

CAPUT XVII. DE POTESTATE DELEGATA AD DISPENSANDUM IN LEGIBUS HUMANIS.

1. Ex dictis in duobus praecedentibus capitibus, duo ut clara supponimus. Unum est, potestatem dispensandi in legibus humanis posse per delegationem committi, quia dispensatio ex genere suo est actus jurisdictionis satis communis, et frequenter necessarius, et nihil habet speciale quod illius delegationem impediat. Unde in votis etiam delegatur; ergo a fortiori in legibus. Alterum est, hanc delegationem non fieri per legem, sed per hominem, quia commissio jurisdictionis per legem facta non est propria delegatio, sed transit in institutionem ordinariae jurisdictionis, quia perpetua de se est, sicut et lex est perpetua; ergo delegatio hujus potestatis semper est ab homine. Unde fit ex parte delegantis supponendam esse potestatem ordinariam ; nam ab illa per se loquendo procedit delegatio, l. More, ff. de Jurisdict. omn. judic. Sub ordinaria autem comprehendimus aequivalentem ordinariae, ut solet esse commissio universalis causarum , juxta 1. 1, 8 4b eo, ff. Quis et a quo ; comprehenditur etiam potestas delegati habentis specialitatem in subdelegando, ut est in delegato Papae seu principis, juxta cap. ultim. de Offic. deleg., vel habentis specialem extensionem suae delegationis ad subdelegandum, juxta sententiam communiter receptam, et l. on distinguemus, S ultim., ff. de Recept. arb. Praeter potestatem autem necessaria est voluntas ejusdem superioris, ut delegatio in actu fiat, quae voluntas signo aliquo externo manifestari debet, ut constat, et ordinarie fit per rescriptum principis. Quod moraliter necessarium est in ordine ad forum externum, ut possit de delegatione et de qualitate ejus constare, de quo videri potest Panormit. in cap.2 de Schismat., n. 29; et Gloss. 1, in cap. Si quis, 81d. Simpliciter autem et in foro conscientiae non est necessaria scriptura, quia nullo jure praescribitur ; et secluso speciali jure, quidquid fit per scriptum potest fieri verbo, sicut infra tractando de Privilegio latius dicemus.

2. Hinc ergo praecipuum dubium, circa hanc potestatem delegatam ad dispensandum, est, an scriptum seu verba per quae illa conceditur sint stricti juris, vel favorabilis: et ratio dubitandi est, quia haec potestas duplici titulo odiosa est, et ideo restringenda. Primo, ratione generis, quia delegata est: nam eo ipso derogat ordinaria; ergo consequenter est odiosa, juxta Gloss. in cap. 4 de Rescript., in 6, verb. Processus, et in cap. Solet, de Sententia excomm., in 6, verb. Per superiorem, quae dicit potestatem delegatam esse stricti juris. Quam sequitur Gemini. in cap. Presentium, de Testibus, et Angel., Sylv. et plures Summistae, verb. el:gatus. Secundo, ratione differentie seu speciei, quia dispensatio est stricti juris, ut diximus; ergo et potestas data ad dispensandum, quia talis est potestas qualis est actus, cum ab illa speciem sumat, et quia si actus est odiosus, non potest potestas non esse odiosa, quia virtute continet actum, et quia, ampliata potentia, necesse est actum ampliari, quia ad plura vel plures actus extendetur. Et ita sentit Anton. de Rosel., tract. de Legitimat., lib. 2 de Causa materiali, n. 10. In contrarium vero est, quia potestas delegata ad dispensandum non est juri contraria, et est beneficium principis ; ergo est favorabilis; ergo non est stricti juris, sed extendenda.

3. Duplex distinctio notanda.—In hoc puneto eadem fere doctrina quae in dispensatione votorum data est lib. 6 de Voto, cap. 16, in dispensatione legum locum habet, et infra de privilegiis fere in simili ex professo tractanda est, et ideo brevissime est hoc loco expedienda. Duplex ergo distinctio praemittenda est circa hujusmodi delegationem, et varios modos quibus fieri potest. Una est, quia interdum immediate datur directa jurisdictio ipsi delegato; aliquando vero datur facultas ei qui dispensandus est, ut eligat personam a qua possit dispensari, ut in delegatione jurisdictionis pro sacramento confessionis et dispensatione votorum diximus ; eadem enim est ratio in praesenti, ut per se constat, et frequens usus confirmat. Nam hoc modo conceduntur quotidie dispensationes irregularitatum , impedimentorum matrimonii, et similes. Non enim ordinarie Papa ipse dispensat, sed dispensationem committit, et quando tantum conceditur in foro conscientiae, solet ordinarie indifferenter committi personae hujus vel illius qualitatis quam dispensandus elegerit. Unde inter haec duo genera delegationum haec est differentia, quod illa quae fit ex parte supplicantis, dando illi facultatem eligendi, est favor illius, non personae delegatae. At vero quando commissio fit immediate ipsi delegato, non semper est favor dispensati, sed distinctione opus est.

4. Secunda distinctio notanda. — Unde est secunda distinctio. Nam haec delegatio aliquando fit ad dispensandum in hae vel illa lege cum determinata persona; interdum vero absolute delegatur facultas dispensandi in tali lege, nulla nominata persona cum qua possit dispensari, sed indifferenter; et prior modus regulariter fit ad petitionem partis; posterior vero minime, sed vel ad petitionem commissarii, vel motu proprio delegantis. Et ideo quando priori modo conceditur delegatio, non censetur favor delegati, sed ejus propter quem delegatio fit et cui concedenda est dispensatio ; tum quia ad petitionem ejus censetur concedi, tum quia ad illum dirigitur principalis intentio, quae in his rescriptis imprimis consideranda est, juxta supra dicta de interpretatione legum, et infra dicenda de interpretatione privilegiorum. At vero delegatio facta posteriori modo censetur favor ejus cui fit delegatio, ut religiosis conceduntur similes facultates in eorum favorem. Hoc autem limitandum est, nisi ex indulto constet intentionem delegantis dirigi principaliter ad favorem eorum qui dispensandi sunt: nam tunc illorum principaliter censetur esse gratia, etiamsi in particulari non determinentur, ut patet in bullis Cruciatae, et in Jubileis similes gratias continentibus.

5. Facultas alicui supplicanti concessa ut eligat personam quae secum dispenset odiosa est. —Lbicendum ergo est primo delegationem dispensationis quae fit media facultate data alicui supplicanti ad eligendam personam quae secum dispenset, esse odiosam, ac subinde stricte in- terpretandam. Hanc assertionem posui in dicto T. 6 de Voto, cap. 16, et eam a fortiori tenent auctores omnes citandi in assertione sequenti. Ratio assertionis est, quia illa facultas, quantum est ex parte Pontificis seu principis, est concessio dispensationis; sed dispensatio est stricti juris et odiosa, ut supra ostensum est et de Privilegiis dicetur; ergo. Dices: revera illa facultas non est dispensatio, haec enim postea concedenda est a commissario postquam electus fuerit, et ideo actus antea factus non erit licitus aut validus si ejus valor ex dispensatione pendeat, ut si dispensatio sit futura in impedimento irritante; ergo non est cur restringatur illa facultas seu mandatum sicut dispensatio. Antecedens cértum est, ut recte admonet Nay. in Summ., c. 12, n. 79, 8 Duodecimo, et additio ad Rotam, tr. de Fil. Presb., decis. 2, in novis, et latius Covar., in 4, 2 p., cap. 6, 89, in fin., ubi refert Praepositum contrarium sentientem in cap. Qui circa, de Consang., n. 20. Respondeo concedendo assumptum, quod adeo est certum, ut Navarrus supra dixerit solum aliquos simplices in eo esse errore. Praepositus autem solum dixit, mandatum illud habere vim dispensationis, utique quantum est ex parte Pontificis. Unde videtur dici posse quasi conditionata dispensatio, quae suspensa quidem est, et non habet effectum, donec conditio impleatur, ac subinde donec commissarius dispenset, quia illa fuit conditio in mandato posita. Et quidquid sit de sensu Praepositi et de modo loquendi, in re verum est quod illa concessio Pontificis est quasi dispensatio in fieri, jam enim ab illo procedit tanquam approbata in se, et in causa proposita, si tamen causa vera est, quod alteri examinandum committit. Et juxta hoc respondetur ad objectionem negando consequentiam, quia, licet illa non sit consummata dispensatio et formalis, est inchoata, et virtualis, ut sic dicam, ideoque aeque odiosa censetur ac propria dispensatio.

6. Dispensatio concessa ad postulationem supplicantis, moraliter loguendo, non datur per modum liberae facultatis, sed nmecessarii mandati. — Sed instabis: nam, licet hoc sit valde apparens et probabile in commissione quae fit per mandatum, non tamen in illa quae tantum per modum facultatis datur. Nam in priori procedunt omnia dicta, et ideo illa dici solet dispensatio necessaria, guia ita est a Pontifice concessa sub illa conditione, S preces veritate nitantur, ut post exploratam et inventam veritatem non possit dispensatio negari, et ideo non immerito de tali modo concessionis et mandati, perinde ac de dispensatione judicacatur quoad restrictionem vel odium. At vero in posteriori fit commissio libera, ita ut simpliciter relinquatur dispensatio in arbitrio commissarii, propter quod talis dispensatio voluntaria appellari solet. Illa ergo non est cur eequiparetur dispensationi, quia nec absoluta dispensatio est, nec conditionata, nec ex necessitate dispensationem infert, etiam verificata narratione ; non est ergo cur aequiparetur dispensationi, sed tanquam sola potestas dispensandi judicanda est, juxta communem doctrinam distinguentem in hoc inter dispensationem et potestatem dispensandi. Respondeo, argumentuüm convincere, non esse tam certam assertionem in hoc secundo membro sicut in priori. Dico tamen imprimis, moraliter ac regulariter loquendo, dispensationem concessam ad postulationem supplicantis nunquam dari per modum liberae facultatis respectu commissarii, sed per modum necessarii mandati, sive commissio fiat determinatae personae sub proprio nomine, sive nomine alicujus dignitatis vel officii; sive optio personae ipsi supplicanti conceditur, ut ex usu constat; et ita eodem modo procedit conclusio, et moraliter verificatur juxta prius membrum declaratum. Si autem contingat secundo modo fieri concessionem ad petitionem supplicantis, etiam censeo assertionem in illa esse veram; ratio vero ejus aliter ungenda est juxta dicenda in puncto sequenti.

7. Facultas data ad dispensendum pro persona, certa vel personis non est favorabilis, sed stricti juris. — Limitari assertionem ut procedat quando facultas concessa est in fuvorem persona dispensanda, non vero dispensantis, juata quosdam. — Dico ergo secundo : quoties conceditur facultas ad dispensandum cum aliquo in particulari, sive fiat delegatio ad petitionem partis, sive ad petitionem delegati, et sive fiat determinata persona, sive electio personae committatur dispensando, stricti juris est concessio, seu delegatio, aut dispensatio. Haec videtur esse communis sententia doctorum in c. At si clerici, S De adulteriis, de Judic., et in c. ult. de Simon., aiunt enim potestatem dispensandi cum certis personis expressis esse stricte interpretandam. Idem Angel., verb. Dispensatio, n. 9; Sylvest., q. 5, n. 9; et idem sensit Gambara, de Auctorit. legati, lib. 10, n. 200; Franc., in c. 75qui, de Filiis Presbyt., in 6, dicens, quando potestas dispensandi derivatur in aliquem, utique in particulari, non esse late interpretandam. Quod etiam sequitur Tabien., verb. Beneficiun, 9, n. 16, et Sayrus, tom. 1 Thesauri, c. 11, n. S, in fine. Et solet probari haec assertio ex c. Si cui nulla, de Praebend., in 6, quia ibi dicitur gratiam concessam ad providendum de beneficiis, nulla facta personarum expressione, non expirare per mortem concedentis, etiam re integra ; facultatem autem gratiose concessam alicui, super provisione certae personae facienda, expirare per mortem concedentis, si res sit integra. Hinc ergo colligitur communiter hanc facultatem ad dispensandum datam pro certa persona vel personis non esse favorabilem, sed stricti juris, quo argumento in materia de voto usus sum. Unde, quia in illo textu non absolute, sed cum limitatione id dicitur, scilicet, si non ob suum, id est, ejus cui facultas datur, sed ejus cui provideri mandatur, gratiam, vel favorem; ideo etiam solet limitari assertio nostra, ut procedat quando commissio dispensationis facta est in gratiam personae dispensandae : secus vero esse, si in gratiam personae dispensantis, seu dispensaturae, quia in dicto textu hic casus non excipitur, sed potius per argumentum a contrario conceditur, ut etiam tum gratia non expiret, vel etiam quia exceptio particularis firmat regulam in contrarium: ergo, etiam in praesenti, licet in facultate dispensandi exprimatur persona cui danda est dispensatio , si tamen data est in favorem ejus cui conceditur, erit favor ampliandus. Atque ita referendo aliquos tenet Sanci., dicto lib. 8, disp. 2, n. 6. Censetur autem dari facultas in gratiam dispensaturi, quando non obtinetur ad petitionem dispensandi, sed ipsiusmet commissarii, vel quando ex aliis verbis concessionis id sufficienter colligitur. Alioqui in casu dubio quoties facultas datur pro personis nominatis, praesumitur favor earum, et ideo restringendus.

8. Sed, ut verum fatear, non satis capio rationem hujus distinctionis. Cur enim eadem facultas dispensandi data in favorem dispensaturi favorabilis est et amplianda, et data in favorem ejus cui concedenda est dispensatio non est favorabilis, sed odiosa, et restringenda? Nam illa facultas in se eadem est, et semper habet illos duos respectus, et fieri potest ut persona indigens dispensatione non sit minus digna illo favore quam persona volens dispensare. Imo, petitio illius facultatis ex parte personae indigentis dispensatione videtur magis favorabilis, quia est personae indigentis, et sub ea ratione miserabilis, et humiliantis se, ac confitentis fortasse defectum suum. Petitio vero activae dispensationis facta ab ipso qui dispensaturus est videtur magis ambitiosa, nisi principaliter fiat in gratiam ejus cui subvenire desiderat , et tunc etiam censeri potest gratia principaliter facta illi cum quo dispensandum est. Vel certe , licet fiat ipsi delegato, non apparet cur sit magis favorabilis quam facta indigenti dispensatione, praesertim quando utroque modo facultas conceditur ad usum voluntarium ipsi commissario. Nam tunc talis facultas data ex intentione conferentis propter commodum dispensandi, non magis continet virtualem dispensationem quam data in favorem dispensantis ; ergo vel utroque modo restringenda est, si reputatur virtualis dispensatio, vel utroque modo est amplianda, si talis non existimetur , sed solummodo potestas dispensandi.

9. Secundo, dictum caput S2 cui nulla non videtur recte in contrarium induci, quia longe aliud est gratiam esse mansuram, vel non esse mansuram mortuo concedente , re integra; aliud vero esse favorabilem, aut restringendam in aliis quae ad durationem non pertinent; a diversis autem non recte fit illatio, maxime quando neque sunt necessario connexa, neque ex eisdem principiis oriuntur. Talia autem sunt illa duo : nam mandatum dispensandi cum tali supplicatione necessaria (ut vocant) permanet mortuo mandante, etiam re integra, ut probabilior opinio fert, quam late defendit Sanc. , dicto libro 8, disputat. 28, n. 12; et nihilominus stricti juris est, ut in prima assertione ostendi , et fatetur idem Sanc. supra cum aliis; ergo illae duae proprietates, scilicet, indultum durabile esse post mortem concedentis, et esse favorabile , vel e contrario expirare per mortem, et esse restringendum, non sunt connexae, per se loquendo; ergo, licet facultas dispensandi cum persona expressa, data in gratiam delegati, sit permansura, non sequitur esse late interpretandum: et e contrario , licet eadem facultas, data in gratiam ejus cum quo est dispensandum, non sit permansura, non sequitur ex vi illius proprietatis esse restringendam : etratio est, quia illa duo possunt oriri ex diversis principiis ; nam gratia habet quod non expiret , ex eo quod est plene facta ante mortem concedentis; unde, sive sit favorabilis, sive exorbitans, permanebit , si plene fuit concessa : e contrario vero, quando gratia est in fieri, et non plene facta ante mortem concedentis, censetur expirare, si re integra concedens moriatur, quod stat de mandato conferendi alicui, et in favorem ejus, beneficium, vel gratiam quantumvis favorabilem ex parte materiae, et aliarum circumstantiarum ; nihilominus tamen expirabit per mortem concedentis, re integra, juxia dictum cap. S3 cui nulla. Ergo, licet ex illo textu colligatur mandatum providendi tali personae, vel dispensandi cum illa, factum in favorem executoris non expirare, non sequitur esse late interpretandum in aliis; et e contrario licet factum in gratiam providendi expiret in dicto casu, non sequitur esse restringendum in aliis, nec in se odiosum esse, nisi aliunde id ostendatur.

10. Cur facultas dispensandi cum certa persona sit stricti juris. — Ratio ergo ob quam facultas dispensandi cum persona in particulari expressa stricti juris censetur, non est quia facultas illa datur in gratiam indigentis dispensatione , vel in favorem delegati, sed quia moraliter perinde repütatur ac ipsa dispensatio : nam quod est ex parte superioris jam fit dispensatio, licet executio et modus alteri committatur ; quod autem haec commissio fiat in favorem commissarii vel alterius, non mutat naturam actus, nec moralem illam aequivalentiam seu aestimationem. Nec etiam multum refert quod illa commissio fiat cum mandato dispensandi, vel cum libera facultate, quia respectu legis idem odium continet talis commissio : nam eodem modo illi derogatur, licet intercedente mandato rigoroso ex parte superioris efficacius fieri videatur. Atque ita Felin., dicto cap. ult. de Simon., n, S, limitat. 3, generaliter docens esse dispositionem ediosam, quoties persona cum qua est dispensandum nominatur ; rationem reddit, quia Tunc non est una simplex facultas dispensandi, sed quasi dispensatio in esse producta , solam executionem spectans. Et haec ratio ex dicendis in sequenti assertione magis declarabitur.

11. Potestas dispensandi in aliqua lege generalis sine empressione personarum favorabilis est. — Dico tertio : delegatio potestatis dispensandi in aliqua lege generahter facta quoad personas sine illarum expressione favorabilis est, et late interpretanda. Haec est communis sententia juris canonici interpretum in eisdem locis, scilicet, dicto S de Adulteriis, et dicto c. ult. de Simon., et doctorum juris civilis in leg. Gallus, S Et quid si tantum, ff. de Lib. et post., et in leg. 2, ff. de Verb. ;et alia referunt Coyarrus in 4, p.2, capite 8, S 8, numero 6 et sequentibus; et Sanci., libro 8, disput. 2, num 1. Solet etiam haec assertio probari ex cap. ult. de Simon., et cap. Per venerabilem, Qui fihi sint legit. ; sed in his locis non videtur esse sermo de potestate delegata, sed de potestate ordinaria , maxime in c. Per venerabilem ; nam de alo potest esse controversia, quam omitto, quia haec assertio mag nititur ratione et communi sensu doctorum prudenter judicantium hanc potestatem sic concessam esse favorabilem. Possumus vero ex illis textibus sic argumentari, quia potestas ordinaria ad dispensandum in lege non censetur odiosa, sed favorabilis et amplianda; ergo etiam potestas concessa dignitati ex privilegio, vel per legem juris communis, est favorabilis, quia jam est ordinaria, ut supra dixi ; ergo etiam potestas delegata generaliter ad dispensandum est favorabilis. Probatur consequentia, primo, quia modus concessionis per delegationem, vel per legem, aut viam ordinariam, non variat rationem potestatis, sed solum pluribus conceditur, et pluribus modis ; hoc autem non facit illam odiosam, si secundum se favorabilis est. Secundo, quia ideo illa potestas ordinaria favorabilis est , quia non est contra jus, sed potius secundum jus , nec per se potest censeri odiosa aut nociva, cum sit simpliciter necessaria ad commune regimen, et ad convenientem usum legum : sed potestas etiam delegata generaliter non est contra jus, nec alicui nocet, sed ad commune etiam commodum ordinatur ; ergo similiter est favorabilis. Tertio, per hanc potestatem sic concessam per se primo solum intenditur favor communitatis, et illius cui talis potestas communicatur, quod totum est beneficium principis; ergo est late interpretandum. Et hinc etiam intelligitur differentia inter potestatem generatim concessam, vel per respectum ad expressam personam ; nam prior non respicit bonum privatum, sed conimune, posterior vero necessario respicit privatum commodum cum exceptione a communi jure, et ideo haec posterior ex se est invidiosa et restringenda, prior vero minime.

12. Differentia inter potestatem generatim concessuam et per respectum ad privatam personam.—Jam vero occurrebat hic explicandum quomodo haec restrictio vel extensio facienda sit in rescriptis has delegationes continentibus. Sed haec materia coincidit cum simili de privilegiis, et ideo libro 8 ex professo tractabitur. Nunc solum dico, in hac ultima assertione extensionem potissimum faciendam esse contra delegantem ; nam si contingat delegationem esse in praejudicium tertii, aut minuere aliquo modo jurisdictionem ordinarii Praelati, quando delegatio fit a superiori et remoto, tunc ex hac parte poterit restringi concessio: et ita docent auctores omnes citati. In reliquis vero constat, verborum proprietatem retinendam esse, et intra illam tantum esse ampliationem faciendam , juxta principia posita in cap. 2 et 3, quae in praesenti etiam applicari possunt. Tandem in usu hujus potestatis servanda est forma rescripti, ut, si persona sit eligenda, habeat omnes qualitates quae in rescripto postulantur; si vero jam est electa, vel in rescripto est determinata, ipsa servet in dispensando formam in rescripto traditam : nam si excedat fines mandati, nihil faciet, juxta dicta supra in lib. 5, quae latius ad materiam de Privilegiis in libro 8 applicabimus. Et multa etiam dixi in libro 6 de Voto, capite 16.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 17