Caput 18
Caput 18
Utrum ab justam dispensationem causa justa necessaria sit.
1. De causa finali dispensationis. — Incipimus dicere de finali causa dispensationis, a fine enim maxime sumitur justa dispensationis causa. Haec autem causa postulari potest vel ad honestatem actus dispensandi, scilicet, ut licite petatur ex parte subditi, et juste etiam ac licite ex parte superioris concedatur, vel etiam ad valorem dispensationis, et usus ejus. Nunc ergo solum de justitia seu honestate agimus; in sequenti vero capite de valore dicemus. Intelligitur autem quaestio praecipue de ipsomet legislatore dispensante in lege sua, inde enim a fortiori constabit resolutio de inferioribus dispensantibus in legibus superiorum per potestates sibi commissas : nam si superiori non licet talis dispensatio, multo minus licebit inferiori, ut a fortiori ex sequenti capite patebit.
2. Ratio ergo dubitandi generalis esse potest, quia, si justa causa esset semper necessaria ad dispensandum, non esset necessaria auctoritas superioris dispensantis. Probatur consequentia, quia justa causa per se est sufficiens ad excusandum ab obligatione legis humanae, de qua tractamus. Vel certe ad summum esset necessarius actus superioris per modum interpretationis authenticae, ut constet talem causam esse justam, et sufficientem ad excusandum a lege, ipse vero superior non tolleret obligationem , et consequenter non dispensaret. Secundo, est specialis ratio dubitandi in ipso legislatore, quia lex sola illius voluntate posita est; ergo per eamdem auferri potest li- cite absque alia causa. Probatur consequentia, tum quia superior est dominus suae voluntatis, tum etiam quia non subditur legi, tum denique quia potest sua voluntate totam legem auferre; ergo etiam ex parte. Tertio, quia dispensare sine causa in lege non est intrinsece malum, nec est malum quia prohibitum, respectu legislatoris; ergo nullo modo. Major patet, tum ex usu, quia Papa saepe dispensat sine causa, idque scienter et expresse, non est autem praesumendum male facere; ergo signum est illud non esse intrinsece malum, alias nunquam liceret ; tum etiam quia nulla potest assignari virtus cui intrinsece repugnet talis actus, non est enim contra justitiam vel contra charitatem, quia talis dispensatio prodest accipienti, et nemini est nociva. Altera vero pars patet, quia vel hoc est prohibitum per eamdem legem in qua fit dispensatio, et hoc non, quia tantum obligat circa suum actum, quem prohibet vel praecipit ; unde dici non potest legislator transgredi legem in qua sine causa dispensat, quia non agit contra obligationem ejus, sed tollit illam; vel haec prohibitio est per aliam legem positivam, et hoc etiam dici non potest, quia nulla talis assignari potest, praesertim respectu ipsius principis, seu legislatoris.
3. Dispensare sine causa an sit licitum.— Propter haec opinari posset aliquis non esse (per se loquendo) peccatum dispensare in propria lege sine causa, sed ad summum ex accidenti, quando id generaret scandalum vel perturbationem in republica , aut daret occasionem aliis subditis violandi legem, aut si ob talem dispensationem gravamen injustum in alios redundaret, quae omnia extrinseca sunt, et separari possunt a tali actu; hoc ergo modo reputari potest ille actus per se non malus, sed indifferens, ac subinde honestari posse ex quocumque alio fine, sine justa causa quae specialem rationem praebeat dispensandi. Sicque aliqui auctores dixisse videntur in supremo principe non esse necessariam causam ad dispensandum, Gloss. ult. in l. Nelegati, ff. de Poenis; nam, cum lex dicat neminem posse dispensare in poena exihi, misi imperatorem ec aliqua causa, addit Glos. : Magna et justa causa est ejus voluntas, quam ibi Bart. approbat, n. 4. Eamdem opinionem videtur tenere Innoc. in cap. Cum ad monasterium, de Statut. Monachor., n. 3 et 4, quem alii ibi sequuntur, et Panormitan. in cap. Dicersis, de Cleric. conjug., n. 4, in cap. 2 de Schismat., n. 4; Dec. incap. Qua in Ecclesiarum, de Constit., n. 29; Rosel., verb. Dispensatio, n. 6; Felin., referens plures in cap. 2 de Constitut. fallent., 4, n. 23; ubi Anton. de Butrio dixit solam liberalitatem Papae sufficere pro causa dispensationis; quod approbat Felin. in cap. Ad audientiam, 2, de Rescript.. n. 4, qui clarius quam alii declarat hane sententiam procedere non solum in foro contentioso, sed etiam in foro conscientiae; existimo tamen etiam in hoc committi aequivocationem, ut infra dicam. Citatur etiam Turrecrem. in cap. Singula, S9 dist., n. 14, circa finem, et plures alios pro hac sententia refert Sanci., 1. 8 de Matrim., disp. 18, n. 2. Verumtamen hi auctores, si attente legantur, non tractant punctum hujus quaestionis, an possit legislator licite, sed simpliciter an possit dispensare in sua lege sine causa, et hoc modo affirmant, et interdum declarant, talem dispensationem reddere tutum dispensatum apud Deum et in conscientia, ut patet ex Felin. supra, et Sylv., verb. Dispensatio, q.]3; Angel., n. 35; et Palud. 4, d. 38, quaest. 4, art. 4,n. 4. Existimo ergo vel nullos vel certe paucos auctores tenuisse sententiam illam in dicto sensu, quod est maxime attendendum, ne alicui propter auctoritatem tot doctorum probabilis fortasse videatur.
4. Requiritur causa justa ut licite dispenset, etiam princeps supremus, vel summus Pontifex.—Dbicendum ergo est legislatorem, etiamsi princeps supremus vel summus Pontifex sit, non posse licite dispensare in lege sua sine causa justa, vel proportionata legi in qua dispensat. Est communis theologorum; tenet D. Thomas 1. 2, q. 97, art. 5; Cajetanus, q. 96, art. 4, et alii expositores ibi; et Soto, l. 1 de Just., q. T, art. 3. Ex juris autem peritis idem declarant Hostiens. in Sum., tit. de Filiis Presbyt., in tine, verb. Non omilto ; Panormitan., in cap. Que in Ecclesiarum, de Constit., n. 17, et c. Hatirpande, S Qui vero, de Praebend. in repet., n. À44, et in cap. Per venerabilem, qui Filii sint legit., n. 4, ubi ita exponit sententiam Innoc. supra allegatam, et dicta doctorum qui illum sequuntur. Idem ex professo Turrecrem., sententiam D. Thom. ad litteram sequens, in cap. Consequens, dist. 11; Rebuff. in Concordant., tit. Forma mandati, verb. Dispensationes, et in Praxi, tit. de Dispens. in plural. benef., n. 55, ubi n. 56 dicit hanc esse communem sententiam theologorum, et fere omnium juris canonici interpretum ; et idem tenet Navarr. in c. Si quando, de Rescript., except. 8, n. 13, et alii communiter, quos supra Sanc. refert, n. 3; et in sequentibus alios designabimus.
5. Glossa supra allegata rejicitur. — Atque haec sententia est consentanea juri canonico, 1, quaest. 1, cap. JVecessaria, et sequentibus, ubi tunc solum permittütur a Patribus dispensatio, quando justa causa intercedit : et dicitur, illa cessante, debere etiam indulgentiam cessare, ibidem in c. Quod pro remedio. Multum etiam juvat Trident., sess. 25, cap. 18 de Reform., ubi indicat dispensare sine justa causa nihil aliud esse quam unicuique ad, leges transgrediendas aditum aperire. Et ideo, sess. 24, c. 5 de Reformatione, statuit ut in contrahendis matrimoniis dispensationes non dentur, nisi ex causa. Secundo, consonat dicta lex Aelegati, de Poenit., nam, de imperatore dicens posse dispensare in pomna jure imposita, addit ex causa aligua ; perperamque addidit Glossa voluntatem principis esse magnam causam: nam per se manifestum erat imperatorem non dispensare, nisi ex sua voluntate ; ergo lex illa ultra voluntatem requirit causam. Nisi forte Glossa illa intelligatur de voluntate rationabili ; nam haec causam involvit. Ad idem induci potest lex 4 in princip., ff. de Damn. infect., quatenus dicit praetorem posse deftnitum terminum ev causa dare.
6. Tertio, ac praecipue probatur assertio ex naturali jure, quod D. Thomas colligit ex verbis CHRISTI, Luc. 12: Quis putas est fidelis dispensator ei prudens. Nam princeps, etiamsi sit auctor legum, non est dominus (ut sic dicam), sed dispensator illarum ; ergo, etiam quando in illis dispensat, se gerere debet ut fidelis dispensator et prudens, et non ut absolutus dominus. At, si absque causa unum vel alium liberet ab obligatione legis, nec prudenter nec fideliter dispensat ; ergo abutitur suo munere, et peccat. Primum antecedens probatur, quia Pontifex vel etiam rex non est absolutus dominus communitatis sibi subditae, sed pastor et rector, et ideo non potest leges ponere in suam privatam utilitatem, sed pro communi civium utilitate, ut supra dictum est ; et propterea legislatores a Paulo vccantur ministri, et dispensatores Dei; ergo ipsa legislatio est quaedam fidelis administratio, seu distributio obligationis quae per legem imponitur. Prima vero consequentia probatur, quia ejusdem potestatis est in legislatore actus dispensandi in lege, cujus est actus ferendi legem, ut constat ; ergo est actus non dominii absoluti, sed administrationis, et (ut ipsum nomen prae se fert) est actus dispensatoris, ut sic ; ergo etiam debet esse fidelis et prudens. fuod autem dispensatio sine causa facta non sit prudens, per se notum videtur, quia non est consentanea rectae rationi, nec fini potestatis a qua procedit ; nam illa per se est propter bonum commune ; illa autem dispensatio est tantum propter privatum commodum vel atfectum, et ita est abusus potestatis ; item quia lex est commune bonum, et illa vulneratur sine causa; denique quia uniformitas ac proportio inter membra corporis per se spectat ad totius corporis bonum, quod etiam per tales dispensationes laeditur et deformatur. Ut hae rationes probant etiam illum actum non esse fidelitatis debitae a dispensatore, quia tenetur, ex vi fidelitatis debitae ratione sui muneris, convenienter uti sua potestate ad finem ejus, et conservare ac promovere commune bonum. Nam, ut Paulus ait 2 Corinth. 10, potestas non est data in destructionem, sed in aedificationem. Et ita soluta manet secunda ratio dubitandi, quae fortasse probat talem dispensationem esse validam, non tamen justam, quia princeps non est ita dominus suae voluntatis ut non subdatur legi naturali et propriae. An vero idem sit de ablatione totius legis infra dicetur.
7. Sed objici potest contra hunc discursum; nam sequitur malitiam hujus actus dispensandi sine causa in lege tantum esse contra fidelitatem, ac subinde tantum esse ex suo genere venialem : consequens est creditu difficile ; ergo. Sequela declaratur, quia, ex hoc quod actus sit contra prudentiam, non habet actus specialem malitiam : nam ille defectus generalis est omni peccato; speciem autem sumit ex materia virtutis vel vitii moralis in qua versatur. Illa ergo malitia imprudentis dispensationis tantum est contraria fidelitati moral ; fidelitas autem ex suo genere tantum obligat sub veniali, sicut et veritas ; ergo illa mahtia ex suo genere tantum est venialis. Haec objectio duo petit inter se connexa; unum est, ad quam virtutem pertineat obligatio haec non dispensandi in lege, nisi ex causa justa : aliud est, quam gravis sit ex genere suo transgredi hanc obligationem.
8. Et incipiendo ab hoc posteriori puncto, Navar., in Summ., praelud. 9, n. 14, docuit hoc tantum esse peccatum veniale, citatque Cajet. 1. 2, q. 96, art. 5, ubi Cajetanus solum dicit male facere principem, se vel alium eximendo ab obligatione legis sine causa ; non tamen peccare contra legem in qua dispensat, sed contra alia principia naturalia, praesertim contra illud : Turpis est pars quae non consonat suo toti. Quia vero haec turpitudo videtur levis, ideo Navarrus videtur Cajetanum allegasse pro hac sententia, et in eamdem inclinat Soto, lib. 1 deJustitia, quaest. ult., art. ult., licet non declaret aperte. Eamdemque secuti sunt aliqui moderni, quos refert et sequitur Sanci., disp. 18, n. 7. Non explicant autem hi auctores cujus speciei sit malitia quam habet actus male dispensandi ex objecto suo, sed dicunt ex circumstantia extrinseca posse esse mortalem ratione scandali, vel notabilis nocumenti, vel injusti gravaminis aliorum: ex intrinseco autem objecto, quatenus praecise est exemptio a lege sine causa, non videri rem tanti momenti, ut ad peccatum mortale ex genere sufficiat.
9. Peccatum esse in principe dispensare an lege sua sine causa, et hoc mortale ex genere suo.—Epgo vero censeo in principe esse peccatum mortale ex genere suo dispensare in lege sua sine causa. Ita sentit Cajetanus in Summ., verb. Dispensatio, dum ait esse hoc peccatum veniale in parvis, unde videtur supponere in magnis esse mortale, ac subinde ex genere esse tale. Postea vero ita id explicat, ut potius significet tantum esse mortale quando dispensatio redundat contra jus divinum vel naturale, et consequenter est invalida ; et illum imitatur Armil. ibi, num. 13. Clarius hoc sentit Valent., 2 p., d. 1, q. 5, punct. 9, qui etiam ad hoc inducit Cajetan., 1. 2, quaest. 96, a. 5. Apertius tradit Covar., in 4, 2 p., cap. 6.89, n. 6; et inclinat Soto, in 4, d. 39, art. 2, in fine corporis, ibi, Fas non est ; et sequuntur quidam alii Summistae quos refert Sanci.; et eamdem supponere videntur omnes qui tenent talem dispensationem esse invalidam , quos capite sequenti referam. Ac subinde hoc fatentur de inferiori dispensante in lege superioris sine causa, ut sumitur ex Navar. in Sum., cap. 25, num. 5; ubi rationem reddit, quia haec est injustitia gravis, quae est peccatum mortale. Haec vero ratio cum proportione, licet non cum aequalitate, ad praesens accommodari potest, ut sensit Covarr. supra, et simul per hanc rationem explicatur primum quaesitum, scilicet, ad quam virtutem pertineat hanc circumstantiam in dispensatione observare , nimirum, ut non nisi ex justa causa fiat, seu cujus speciei sit malitia contraria.
10. Ratio ergo est, quia legislator ex justitia tenetur non dispensare in sua lege sine justa causa ; ergo peccat contra justitiam aliter dispensando ; ergo illud peccatum est mortale ex genere suo : nam violatio cujuscumque justitiae ex suo genere mortale peccatum est, juxta doctrinam omnium ; ergo. Consequentiae clarae sunt. Primum vero antecedens probatur, quia triplicis justitiae obligatio in praesenti videtur concurrere. Primo, commutativae, quia princeps ex officio tenetur talem dispensationem non dare; obligatio autem ex officio maxime spectat ad justitiam commutativam. Secundo, justitiae legalis, ex qua tenetur princeps nihil agere contra commune bonum; talis autem dispensatio ex se multum nocet communi bono, et est illi contraria. Tertio, distributivae, et hac videtur esse proxima, et contra illam videtur esse proprie specifica malitia talis actus, nam directe est acceptatio personarum, ut recte docuerunt Abulens.. Matth. 22, q. 117; et Soto, 3 de Justit., q. 6, art.5, ad 3;et Anton., 2 part., tit. 1, cap. 20, S 2, in fine. Acceptio autem personarum opponitur justitiae distributivae, ut constat ex 2. 2, quaest. 63. Unde ex suo genere est peccatum mortale, maxime quando radicatur in obligatione officii, ut ibidem tractatur. lta vero est in praesenti. Et declaratur : nam a principio ferre legem non simpliciter pro tota communitate, sed excipiendo aliquos ad libitum sine causa, contra justitiam distributivam est, et dese mortale contra totam illam communitatem : hoc autem fit virtute per talem dispensationem ; ergo. Confirmatur, nam illud peccatum est mortale ex genere, quod intra propriam speciem potest esse mortale ex materiae gravitate ; ita vero est in praesenti, ut patet exemplis. Quis enim dicat non esse mortale dispensare in observatione Quadragesimae sine causa, vel cum sacerdote in onere recitandi officium pro libito, et similia? Certe statim actus apparet adeo gravis et deformis, ut peccatum mortale judicetur. Item, licet fortasse de facto ex illo non sequatur scandalum quia occulte fit, de se est scandalosum, et offendit Ecclesiam seu rempublicam, quod est indicium in se ac de se esse rem gravem. Et hanc rationem indicat Valent. supra.
11. Princeps non potest secwn dispensare sine cansa.—Confirmatur haec resolutio, simul expendendo quaestiunculam aliam hic occurrentem, an, scilicet, haec doctrina locum habeat etiam in principe secum dispensante. Respondendum enim est affirmative : nam, supposita doctrina supra data l. 3, principem suis legibus obligari, consequenter sequitur eum peccare secum dispensando in tali lege, alioqui inutilis et ridicula esset talis obligatio, si posset princeps illam a se tollere sine peccato, sua voluntate sola, et sine causa. Et ita fatentur Cajet., Soto, Navarr. et omnes. Addo vero hanc culpam in principe esse gravem, et ex suo ge- nere peccatum mortale. Probatur eadem ratione, quia alias nunquam obligaretur sua lege sub culpa mortali : nam etiam esset ridicula obligatio in illo gradu, si sua voluntate et sine causa posset auferre a se obligationem illam sine peccato mortali. Quis enim est qui, volens non servare aliquam legem, non prius auferat a se obligationem gravem ejus, si potest, etiamsi in illa ablatione peccet venialiter, ut caveat peccatum mortale. Denique nullius momenti est obligatio quam potest quis a se auferre suo arbitrio, et sine causa ; ergo, ut illud prius dogma, quod princeps obligatur suis legibus juxta gravitatem earum solidum sit, necesse est fateri principem non posse a se auferre pro sua voluntate talem obligationem sine gravi causa, quin in tali dispensatione peccet mortaliter. Hinc ergo concludimus tales dispensationes sine causa esse peccatum mortale ex genere suo, quia in principe respectu sui non est ita gravis ex aliquo extrinseco accidente, sed praecise ex vi suae specificae malitiae, quia est contra justitiam distributivam, quae in illa acceptione personae graviter laeditur, etc. Idem ergo erit respectu dispensationis subditorum : nam malitia est ejusdem speciei, et, licet, ex circumstantia personae circa quam, aggravetur in principe dispensante, tamen (ut indicat Cajetanus dicta quaest. 96, art. 5) hoc non obstat quominus etiam circa subditos peccatum sit mortale ex genere, et possit esse in individuo mortale, ex gravitate materiae. Licet in levioribus legibus vel circumstantiis earum saepe possit esse peccatum veniale ex levitate materiae, ut in aliis rebus contingit.
12. Subditus petendo dispensationem sine causa peccat mortaliter ex genere suo em wno capite, ex alio awtem venialiter tantum. — Et hinc etiam expeditur aliud dubium hic occurrens, quantum, scilicet, peccet subditus petendo dispensationem sine causa. Nam quod peccet, omnes allegati auctores fatentur, estque manifestum supposita dicta resolutione, quia petit rem irrationabilem et communi bono contrariam, et quia vult discrepare a toto corpore sine causa. De quantitate vero culpae eeedem sunt opiniones. Dico autem breviter illam actionem subditi dupliciter considerari posse. Primo, praecise, ut est actio propria subditi, et voluntas cujusdam inordinati objecti; alio modo, ut est inductio superioris ad actionem iniquam , et consequenter est cooperatio ad illam. Priori modo potest excusari subditus a culpa mortali etiam ex genere, quia non tenetur propria obligatione justitiae ad illam con- formitatem cum toto, ut capite sequenti magis declarabimus. At vero posteriori ratione peccat ex suo genere mortaliter, quia cooperatur peccato mortali, et est causa illius: in individuo autem ita peccabit sicut superior quem inducit. Et ita sentit Covarr. supra. Poterit tamen accidere ut subditus ignorantia excusetur, et tunc poterit ipse nihil peccare. putans Praelatum nihil peccare, et nihilominus fieri etiam potest ut Praelatus non excusetur, quia vel non ignorat, vel ignorantia, quae in subdito est invincibilis, in Praelato est culpabilis, propter majorem occasionem et obligationem sciendi. Quocirca, si subditus bona fide procedat, et petat dispensationem, putans se habere causam, vel fideliter narrans factum, et remittens superiori judicium causae, nihil peccabit, etiamsi non sit certus non peccare Praelatum, quia in dubio pro illo praesumere debet, ut saepe dictum est, et in materia de voto in simili diximus cum D. Thoma 2. 2, q. 88, art. ult. ad 2, et tradit etiam Navarrus dicto praelud. 9, n. 13.
13. Sic etiam e contrario , si subditus mala fide procedat, et decipiat Praelatum falsam causam allegando, ipse peccabit, et Praelatus esse poterit a culpa immunis; et hanc culpam existimo esse mortalem in subdito ex genere suo, quia de se gravem injuriam Praelato infert, nisi ex levitate materiae minuatur. An vero, si Praelatus offerat dispensationem sine causa subdito non petenti, ille peccet acceptando, Sanc. supra, n. 8, ait, peccare eo modo quo Praelatus, id est, vel venialiter, vel mortaliter, prout Praelatus peccaverit, quia cooperatur peccato illius, cum dispensatio non sortiatur suum effectum, donec acceptetur. Sed dicendum censeo tunc subditum non peccare ex vi cooperationis, quia illa non est vera cooperatio, quia dispensatio a solo superiori datur, et ad illam, ut procedit a superiori, subditus non concurrit, sicut cooperatur quando superiorem excitat vel inducit. Nec refert quod acceptatio sit necessaria ad effectum, tum quia non est necessaria ut concausa, sed ut conditio necessaria, quam ponere, solum est permittere effectum, non facere; tum etiam quia posita dispensatione ex parte superioris, ponitur tota malitia gravis illius actionis, et, quod sequatur effectus, non habet novam malitiam, et ideo acceptare aut velle illum effectum non est in subdito cooperatio ad malum. Potest vero cogitari ibi aliqua mahtia in voluntate talis effectus sine cooperatione, quae venialis ad summum est, si tamen aliqua est, quod nunc non definio, donec dicam de culpa ejusdem subditi in usu talis dispensationis, quam in sequens caput reservo, quia supponit aliam de valore talis dispensationis, et ibi etiam dicemus an teneatur Praelatus talem dispensationem revocare.
14. De qualitate causae ad licite dispensandun. — Superest respondere ad rationes disputandi in principio positas, et expedire alia brevia dubia, quae in eis petuntur. Prima ergo ratio dupitandi petit generatim qualis debeat esse causa justa ad licitam dispensationem sufficiens ; triplex enim causa potest intelligi; una per se sufficiens ad excusandum, vel certo, vel sub dubio; alia per se non excusans, sutficiens tamen ut possit tolli obligatio ; alia quae licet per se non tollat obhgationem, et reddat justam dispensationem et obliget Praclatum ad dispensandum. Dico ergo non esse neccessariam primam causam. Et hoc solum concludit illa prior ratio dubitandi. Nam, si certo constet causam seu necessitatem esse talem ut per se excuset, tunc non solum dispensatio vera, sed etiam nec interpretatio Praelati necessaria est ; si vero sit talis quae rem faciat dubiam, et dubium non possit per doctrinam vel aliam diligentiam expelli, tunc ad superiorem recurrendum erit, si fieri possit, ut interpretetur potius quam dispenset, licet interpretatio in illo casu soleat large dispensatio vocari. Ad propriam ergo dispensationem non est necessaria tam rigorosa causa. Nec etiam est necessaria tertia, quae superiorem obliget, sed sufficiet media, quae nimirum satis sit ut sine acceptione personarum possit pars excipi a generali onere et regula totius corporis. Saepe enim occurrere potest causa sufficiens ad prudenter judicandum, posse fideliter et juste subditum eximi ab aliquo onere, vel quia in eo non ita militat ratio legis, sicut in aliis, vel quia aliae occasiones vel impedimenta occurrunt, quae licet non cogant, prudenter inducunt ad misericordiam, vel benignitatem, aut liberalitatem cum illo ostendendam, ut canones frequenter loquuntur, et paulo post magis explicabimus.
15. Ubi fuerit major obligatio major causa requiritur ad dispensationem. — Quaeri autem hic potest quae sit causa justa ad dispensandum in humana lege, quam quaestionem tractavi de dispensatione voti, lib. 6, cap. 17, et doctrina ibi data potest in praesenti cum proportione applicari; unde breviter adverto quaestionem hanc posse tractari et comparate et absolute. Priori modo quaeri solet an sit necessa- ria tam gravis causa ad dispensandum in legibus humanis, sicut in juramentis, aut votis, aut aliis quae dicuntur attingere jus divinum aut naturale. Quam comparationem attingit Navarrus in Sum., cap. 12, n. 57, et simpliciter dicit difficiliorem esse dispensationem in his quae jus divinum attingunt, ac subinde majorem causam ad illam postulari ; Soto vero, 1.7 de Just., quaest. 4, art. 3, S Hoc autem, quaesitum hoc de voto proponens, putat non habere unum responsum ; nam interdum lex difficilius relaxatur quam votum, interdum vero e contrario. Haec ergo quaestio supponit aliam, quam tractavi l. 4 de Voto, cap. 3, quae sit major obligatio legis humanae an voti, et dixi pro materiae qualitate interdum unam, interdum aliam esse graviorem, ita ergo dicendum est de causa dispensationis: nam ubi fuerit maJjor obligatio, ibi major causa postulatur.
16. Absoluta praeterea interrogatio, scilicet, quam gravis causa sufficiat, vel quomodo possit de illa judicium ferri, non potest etiam certa responsione definiri, sed prudentis arbitrio definienda est, ut etiam de voto dixi. Capita vero seu loca ex quibus haec causa sumenda est numerantur a Gratiano in S Nisi rigor, 4, q. 1, dicente : Pro tempore, pro persona, intuitu pietatis, necessitatis, vel utilitatis, et pro eventu Tei, quae per discursum totius quaestionis variis canonibus comprobat. Sed si attente considerentur, omnia continentur in illis tribus capitibus, necessitas, utilitas et pietas ; haec tamen secundum alias circumstantias variantur. Nam temporis conditio facit ut tunc occurrat necessitas vel utilitas ; et idem suo modo est de conditione personae, et rei eventu, sub quo continetur quaelibet occasio, et ad haec etiamreducitur opportunitas loci: nam ex his omnibus consurgere solet necessitas vel utilitas, ut ex se constat, et ex decretis a Gratiano ibi inductis, et ex c. Praternitas, d. 34, et optime ex cap. lVecesse est, dist. 29, c. Ipsa pietas, 23, q. 4; et in universum loquendo, interdum haec causa potest sufficienter oriri ex uno vel altero capite, aliquando vero ex multis simul: nam singula quae non prosunt, simul collecta juvant, ut constat.
17. Dispensatio juris publici et privati quando dicitur. — Atque ex hac numeratione causarum colligi pggsunt tres aliae divisiones dispensationis. Prima est in illam quae est boni publici vel privati. Sicut enim lex, licet sit propter commune bonum, nihilominus interdum est juris publici, interdum privati, ut supra tradidimus : ita dispensatio, quando pro immediata causa habet publicam utilitatem, dicitur juris publici ; quando vero est proxime propter utilitatem personae petentis dispensationem, dicetur juris privati. Unde etiam colligitur quomodo intelligendum sit quod divus Thomas, dicta quaest. 95, art. 4, ait, ad fidelitatem dispensatoris pertinere ut intentionem habeat ad commune bonum; indicare enim videtur necessarium esse ad justam dispensationem ut causa ejus sit necessitas aliqua publica, vel communis utilitas. Unde Soto, dicto art. 3, intulit dispensationem non posse esse justam, nisi in commune bonum cedat ; nam, sicut lex pro communi bono constituitur, ita pro illo dispensanda est. Et Panorm., in cap. De multa, de Praebend., n. 8, referens eumdem locum D. Thomae, ait dispensationem non propter privatam causam, sed propter pubhcam debere concedi. Ac denique Tridentinum, sess. 25, cap. 18 de Reform., leges dicit tantum debere relaxari ut communi utiltati satisfiat.
18. Quo sensw debet dispensatio respicere boqnwm commune.— Non est autem intelligendum ad justam causam dispensationis necessarium esse ut immediate pertineat ad commune bonum, satis enim est ut immediate contineat tale bonum illius personae cum qua dispensatur, vel propter quam dispensatur, quod redundet in commune bonum: nam bonum partis in bonum totius corporis redundat, quod patet ex usu et ex ratione, quia legislator ita debet communi bono prospicere, ut etiam habeat curam singulorum quoad fieri possit; ergo ita etiam debet dispensare obligationem legis ut necessitatibus singulorum subveniat, salvo communi bono, et ideo recte dixit Grat. dispensationem concedi pro tempore et persona. Et D. Thomas dixit dispensationem recte dari, quando lex, quae communitati expedit, huic personae non expedit propter periculum mali, vel impedimentum majoris boni; tunc ergo subvenire per dispensationem redundat in commune bonum, et ita est justum; erit autem injusta dispensatio si sit propter privatum commodum, quod in commune bonum non redundat.
19. Dispensatio voluntaria et necessaria quando dicitur. — Secunda divisio dispensationis quae ex dictis colligitur, est in voluntariam et necessariam, seu justam et debitam, vel non debitam, licet justam. Aliqui enim auctores in hoc nihil distinguunt, sed quoties intercedi justa causa dispensandi, putant dispensationem esse debitam. Ita Sylvester verb. Dispen- satio, quaest. 1, et hoc sequuntur aliqui canonistae in cap. At si clerici, S De adulteriis, de Judic., et favet Gloss. in cap. Domino sancto, d. 59, verb. Necesse, quae prius colligit ex illo textu aliquam dispensationem esse debitam, postea vero generaliter infert peccare Episcopum negando dispensationem, uli patet ratio dispensandi, et sequitur ubi Turrecrem., n. 9, qui tamen in cap. Cum constitueretur, 50 d., n. 9, triplicem distinguit dispensationem, debitam, prohibitam, permissam. Et nihilominus subjungit omnem dispensationem quae ex justa causa datur, esse debitam. Quam distinctionem ac doctrinam sequuntur Anton., 1 p., tit. 17, S 20; Rhosel., verb. Dispensatio, n. 4. Videtur tamen repugnantiam involvere cum tertio membro distinctionis. Quia non dicitur dispensatio permissa per modum actus illiciti, sed quae non datur per modum juris ac legis, sed ex misericordia in casibus permissis et non praeceptis in jure, ut idem cum Archid. exponit : at dispensatio talis licita est; ergo habet justam causam. Unde videtur esse aliqua aequivocatio in verbis illis, quia non est verisimile in verbis tam paucis dici contradictoria. Videtur ergo Turrecrem. tacite distinguere causam justam, id est, ex justitia obligantem, a causa honesta ex misericordia, vel pietate, aut rationabili liberaltate.
20. Dispensatio quae licite concedi potest aliquando debetur em justitia, aliquando non. — Sit ergo certum non omnem dispensationem quae potest licite concedi esse debitam ex justitia, vel praecepto, aliquando tamen esse posse. Ita Panormit., Deci., Fel. et alii in dicto capite, S De adulteriis ; idem Abbas in cap. Consilium, de Observat. jejun., n. 4, et incap. Ex parte, de Consuet., in fine. Qui auctores specialiter advertunt justam seu rationabilem dispensationem aliquando esse debitam, tanquam supponentes pro certo non semper esse debitam ; et ita etiam dixit Gloss. in c. Dispensationes, 1, quaest. 7, dispensationem non esse jus, interdum tamen esse debitam. Idem repetit eadem Gloss. in cap. Exigunt, eadem causa et quaestione. Idem Roderic., t. 1, q. 24, art. ult., in fine; Sanci., l. 3 de Matrim., disp. 10, quaest. 1, qui alios referunt. Et potest satis colligi ex Tridentino, sess. 14, cap. 7 de Reformat., ubi in casu per se justo, ut est occisionis alterius in proprie vitae defensionem, dicitur esse dispensatio quodammodo debita. Potest etiam facile probari explicando titulos ob quos potest dispensatio esse debita, extra quos non erit debita, licet possit esse justa.
21. Dispensatio debita ex praecepto.—Primo ergo potest esse dispensatio debita ex juris praecepto, ut quoties, assignando aliquam causam dispensationis, utitur verbis praeceptivis, ordinando, ut existente tali causa concedatur dispensatio, quod maxime fieri solet in dispensationibus circa poenas post condignam satisfactionem, ut in dicto cap. Domino sancto, ubi id notant Gloss. et Turrecrem. Item Gloss. in cap. Si quis, et cap. Condemnandum, disv. 50, propter verbum dobet quod est in textu, quod non cogit, sed consideranda sunt alia verba et materia. Quando vero lex solum concedit ut possit dispensari, non est debita dispensatio, ut notatur in dicto 8 De adulteriis, ex ipso textu. In*elligendum autem hoc est permissive seu negative, id est, ex vi illius concessionis non esse debitam dispensationem, non tamen absolute, ut non possit esse aliunde debita ; quia saepe denotatur per illum modum ] loquendi concessio potestatis, non vero excluditur obligatio, si aliunde oriri possit, ut notatur in cap. Cum ex eo, de Elect., in 6, per ipsum textum. Secundo, potest esse debita dispensatio per praeceptum ab homine, ut in dispensationibus quas concedit Pontifex remittens causas ordinariis, vel discreto confessori, mandans ut dispensent si preces veritati nitantur ; tunc enim impleta conditione dispensatio debita est.
22. Dispensatio debita ex natura rei vel ex officio.— Dispensatio debita em misericordia.— Tertio, ex natura rei potest esse debita de justitia dispensatio, quando est necessaria ad comnmune bonum, vel vitandum publicum scandalum, vel quid simile. Ita notatur in dicto cap. Ut constitueretur, per illum textum, ubi Gloss. et Turrecrem. supra, Panorm. et alii supra citati. Quarto, potest esse debita dispensatio ex officio, ac subinde ex justitia, ubi fuerit necessaria ad spirituale bonum postulantis, vel ad vitandum grave periculum animmae ; ratio est, quia Praelatus ex officio tenetur providere in his casibus saluti subditi, et hoc maxime sentiunt auctores primo loco citati; hujusmodi enim (ut existimo) vocant justam causam dispensationis. Quinto, aliquando, licet causa non inducat debitum justitiae, potest inducere debitum charitatis et misericordiae. Aliquando enim dispensare esigepus misericordiae; ita enim interdum jura loquuntur, cap. Postulasti, de Cler. escomm. ministr.; at opus misericordiae interdum est debitum, quando proximus graviter indiget, et sine dispendio potest illi concedi; ergo. Unde tamen fit ut extra hos casus possit esse justa dispensatio, et non debita. Patet, quia potest esse ex misericordia, vel liberalitate, sine gravi necessitate subditi, et sine praecepto positivo; ergo erit justa, quia ratio misericordiae cum concessione juris positivi illam justificat, et non erit debita quia nec jure naturae nec ex praecepto humano. Confirmatur, quia privilegium saepe est justum hoc modo, et non debitum ; ergo et dispensatio. Denique haec dispensatio dicitur in jure gratia, ut auctores supra citati advertunt. 23. Causa justa aliquando non eccusat a legis obligatione. — Unde etiam intelligitur quod supra etiam diximus, posse dari justam causam dispensationis quae per se non sufficiat ad excusandum ab observatione legis. Et consequenter etiam sequitur, si, existente tali causa, subditus petat dispensationem et illi denegetur, non ideo posse statim agere contra praeceptum, quia sola justa causa non excusat, et ideo non requiritur tantum dispensatio petita, sed etiam obtenta, quia alias non tollitur vinculum legis. Atque hoc maxime locum habet in dispensatione non debita ex justita, etiamsi sit debita ex sola charitate, vel misericordia.De dispensatione autem debita ex justitia posset quis dubitare; sed quia illa justitia non est proprie commutativa respectu particularis subditi, sed est respectu communitatis, vel legalis et communis, ideo per se loquendo et pro regula statuendum est, etiamsi dispensatio sit debita de justitia, vel praecepto, et denegetur, non posse subditum contra legem agere, quia injustitia Praelati non tollit legis vinculum. Quare, si lex est superioris, et inferior abutitur potestate sibi concessa, ad superiorem recurrendum est (si non est periculum in mora), qui poterit compellere ut dispenset, ut docet Panormitanus in cap. Pastoralis, de Appellat., n. 17. Quomodo autem sit recurrendum, an per appellationem, vel implorando officium ejus et supplicando, tractant juristae supra allegati; ad eos enim pertinet. Veritas autem est hanc non esse materiam appellationis, sed supplicationis. Quod si sit periculum in mora, et grave nocumentum immineat, tunc epiikia uti licebit, interpretando voluntatem superioris, quando materia est capax illius: nam, juxta doctrinam supra datam, etiam hoc posset licere ante petitam dispensationem a proximo Praelato, si peti non posset sine eodem detrimento. At vero, si sit princeps supremus qui negat dispensationem quae judicatur debita, standum est judicio, seu voluntati ejus, nisi nocumentum tam grave immi- neat, ut non possit lex humana obligare cum tanto discrimine, quia extra hanc necessitatem lex non relaxata per dispensationem semper obligat.
94. Dispensatio em causa intrinseca vel exirinseca quando dicitur. — Tertia divisio dispensationis quae ex dictis colligitur, est in eam quae, attenta ratione legis, ab intrinseco necessaria vel justa est, alia quae solum per extrinsecam causam justificatur. Intrinsecam causam appello quae directe opponitur observationi legis, illi impedimentum afferens, vel gravem et onerosam reddens ejus obligationem ; extrinsecam autem appello quae ab aliis circumstantiis extrinsece sumitur, ut cx nobilitate personae, ex meritis ejus, vel alis similibus occasionihus. Prius ergo genus causae sine dubio est maxime proprium, in quo principaliter debet attendi an ratio legis saltem negative cessaverit in tali persona: nam si cessat, licet per se non sufficiat ut lex non obliget, nec etiam ut per dispensationem tollatur si nulla alia ratio suppetat, tamen, supposita illa cessatione causae finalis legis in particulari, quaelibet ratio adjuncta utilitatis vel pietatis, etiamsi nimis gravis non sit, snfficere poterit ad honestandam dispensationem , ut sentit Soto dicta quaestione septima, articulo ultimo, S Sed arguis, ponens exemplum in praecepto jejunii. Si vero ratio seu finis legis in tali persona non cessavit, major quidem causa necessaria erit, tamen etiam poterit esse intrinseca, ut est debilitas corporis ad jejunandum, etiamsi alias indigeat jejunio ad corporis macerationem, etc.
95. Causa extrinseca quando est sufficiens. — Posterius vero genus causae, quod extrinsecum appellavi, etiam conferre potest multum : imo interdum esse sufficiens, ut notavit Panormitanus, in cap. Innotuit, de Elect., n. 5, per illum textum, in quo person scientia, morum honestas, bona fama, considerantur ad honestandam dispensationem. Et addit Panormitanus solam praerogativam meritorum posse sufficere ad inducendum principem ad dispensandum, licet non concurrat Ecclesiae necessitas, vel utilitas, utique proxime: nam remote et ultimate personae merita vel sunt utilia Ecclesiae, vel illorum remuneratio in magnam Ecclesiae utilitatem redundat. Et sic etiam D. Thomas 2. 2, quaest. 63, art. 2, ad 2, dixit conditionem personae, quod dives sit, interdum considerari ad dispensationem, ob communem utilitatem. Et sic etiam Concilium Tridentinum, dicto cap. 18, sess. 25, dixit in dispen- sando habendum esse rerum personarumque delectum ; et in sess. 24, cap. 5 de Reformat., inter causas dispensandi ponit nobilitatem personarum, quod etiam in jure frequens est. Aliquando vero dispositio personae confert etiam ad intrinsecam rationem dispensationis, ut in cap. 1 Qui cleric. vel voventes.
26. Dispensatio semper requirit aliquam causam, saltem extrinsecam.—benique ex his patet responsio ad tertiam rationem dubitandi in principio positam; dico enim dispensare in lege sine causa justa non solum esse malum, quia prohibitum, sed ex se, et ex natura reli, ac subinde semper esse malum : jamque declaratum est contra quam virtutem sit illa malitia. Solum superest unum verbum addere de consuetudine concedendi aliquas dispensationes sine causa. Dici autem imprimis potest concedi quidem sine causa intrinseca, non tamen sine aliqua causa saltem extrinseca, considerata ex parte legislatoris ad ostendendam benignitatem suam, vel misericordiam in occasione opportuna. Deinde dicitur, licet non antecedat causa, per ipsam dispensationem et modum ejus saepe consummari ; nam quando datur dispensatio sine causa, imponitur aliqua satisfactio, vel mulcta in pium opus, vel in aliam communem Ecclesiae utilitatem, per quod opus consurgit causa dispensationis, quae tunc fit per modum commutationis, sicut etiam in 4 tomo, disp. 54, in concessione indulgentiarum fieri diximus, et in dispensationibus id notavit Ledesma, 2, p. 4, q. 17, art. 3, in ultimis verbis ejus, dicens ad justam dispensationem non semper requiri causam intrinsecam ex parte ejus cui conceditur, sed sufficere extrinsecam, ut eleemosynam, aut contributionem aliquam in subsidium belli contra hostes Ecclesiae, vel aliud simile pium opus.
On this page