Caput 19
Caput 19
Utrum dispensatio legis humana sine justa causa data valida sit.
1. Inferior in lege superioris sine justa causa non potest valide dispensare. — Distinguere imprimis oportet inter dispensationem datam a legislatore in lege sua, et datam ab inferiori in lege superioris. Nam de hac posteriori omnes fatentur datam sine causa non solum esse illicitam, sed etiam esse invalidam, quia excedit potestatem dispensantis; non enim est efticax voluntas inferioris ad tollendum effectum per superiorem voluntatem constitutum, nisi quatenus ab ipso superiore est concessum: non est autem verisimile esse concessum, ut hoc possit inferior sine causa. Et ideo tunc inferior excedit formam mandati, et operatur sine potestate, et ideo actum nullum facit. Quod latius probavi l. 6 de Voto, cap. 17, ubi sufficienter auctores allegavi, et omnes statim allegandi in hoc conveniunt, et ideo non est necesse in hoc immorari.
2. Quae cognitio causae requiritur ad validitatem dispensationis. — Solum oportet advertere communiter jurisperitos docere necessarium esse, ad valorem dispensationis ab inferiori datae, ut dispenset causa cognita. Sed hoc dupliciter potest intelligi. Primo, de cognitione judiciah causae, id est, ut secundum ordinem juris de illa inquiratur, et ea probetur. Alio modo potest intelligi de cognitione causae, quae in re sufficiens sit, quacumque via, seu diligentia adhibita. Quod igitur ad forum conscientiae spectat, censeo hanc posteriorem cognitionem sufficere, quia ex natura rei sufficit, et nullum est jus positivum annullans dispensationem datam non servata forma juridica in cognitione causae. Cujus signum est, quia non solum in dispensationibus inferiorum, sed in dispensatione supremi principis requiri solet cognitio causae, ut patet ex Tridentino, sess. 25. cap. 8, et tamen constat apud omnes in dispensationibus pontificiis non requiri illam formam cognitionis causae ut validae sint. Igitur solum potest illa forma esse necessaria, ut in foro exteriori censeatur valida dispensatio, quia, ubi non praecedit illa causae cognitio, surreptitia praesumitur dispensatio, ut idem Tridentinum dixit; imo existimo posse hanc praesumptionem elidi in foro externo, si sufficienter probetur causam legitimam interfuisse, quia tunc per sufficientem probationem constabit in foro externo dispensationem esse validam; ergo nulla ratio superest, cur possit nulla praesumi aut pronuntiari, neque etiam cur possit irritari, quia nullum est jus quod hoc praecipiat, vel quod talem poenam imponat.
3. Hoc ergo supposito, difficultas est de dispensatione principis in lege sua, et eadem est de quocumque legislatore in sua lege, etiamsi supremus simpliciter non sit, quia eamdem proportionem servat ad legem suam. Videtur ergo talis dispensatio semper esse nulla. Primo, quia semper est injusta, ut supra probatum est : ergo semper est nulla. Probatur consequentia, quia lex injusta non est lex: ergo nec dispensatio injusta est dispensatio, juxta dictum Bernardi l. 3 de Consid., c. 4. in fine, ubi, numeratis causis justae dispensationis, ait : Cum nihil horum est, non plane dispensatio, sed crudelis dissipatio est. Secundo, talis dispensatio etiam excedit potestatem dispensants : ergo est nulla, quia actus sine potestate factus nullus est. Antecedens patet ex supra dictis, quia superior dispensans etiam in lege sua non operatur ut dominus, sed ut dispensator fidelis et prudens : ergo operatur per potestatem a supremo rectore, ac legislatore Deo concessam; sed non minus Deus, imo multo magis, quam humanus princeps, praesumitur dare suam potestatem adstrictam legibus justitie , et illius formam postulare tanquam essentialem in actu talis potestatus, quia guae a Deo sunt, ordinata sunt , multo certe magis quam ea quae sunt ab humano principe, et ideo dicitur Deus ncn dare potestatem in destructionem, sed in aedificationem, 1 Corinth. 10; ergo illa dispensatio, quae dissipatio est, et in destructionem, non est a potestate data a Deo, ac subinde est nulla.
4. Tertio, illa dispensatio non reddit tutum dispensatum, si de defectu causae illi constet : ergo non est valida. Probatur consequentia, quia si esset valida, tolleret obligationem legis, et sic redderet subditum tutum in conscientia, quia non violaret legem. Probatur autem antecedens, quia, non obstante tali dispensatione, peccat subditus utendo illa, ut fere omnes fatentur : ergo non est tutus. Respondet Cajetanus peccare quidem, non tamen contra obligationem legis positivae, quae per dispensationem ablata fuit, sed contra legem naturae praecipientis uniformitatem partis cum toto corpore. Sed contra: nam lex naturae non obligat ad uniformitatem in opere in quo non est uniformis obligatio ; sed posita dispensatione valida, jam non est uniformis obligatio respectu talis operis; ergo nec jus naturae obligabit ad servandam uniformitatem in illo, vel si obligat non obstante tali dispensatione, signum est non esse validam illam dispensationem. Quarto, si princeps posset valide dispensare cum subdito sine causa, et pro sua voluntate : ergo multo magis secum, quia, sicut voluntate sua posita est lex respectu aliorum, ita et respectu sui: ergo eadem absoluta voluntate poterit a se obhgationem talis legis auferre, qua potest a sublito. At consequens est falsum, alias nunquam princeps obligaretur illa lege, quia obligatio quae sine causa et propria voluntate tolli potest, nulla profecto est, vel nullius momenti, ut supra argumentabar.
5. Propter haec vel similia argumenta aliqui dixerunt dispensationem datam, etiam a Papa, in lege canonica, esse nullam, nullumque effectum habere, ac subinde aeque peccare subditum non servando legem post illam dispensationem ac si illam non haberet, et si lex irritet actum, etiam fore aeque irritum post dispensationem. Ita tenet Fortun. Garc. in l. Gallus, S Ft qui si tantum, ft. de Lib. et posthum.; sequitur Mendoz. de Pactis, lib. 1 quaest. 2, n. 35; et in foro conscientiae idem esse dicendum censuit Loazes de matrimon. Reg. Angli., dub. 4, n. 14 et 15; et quando dispensatio affert praejudicium tertio, idem censuit Mincha. lib. 1 Quaest. illustr., cap. 25, n. 16, et cap. 26, n. 6, de cujus sententia dicam solvendo argumenta. Ex theologis vero solus Vasq. inclinat in hanc sententiam, 1. 2, disp. 178, cap. 4, quamvis in fine dicat alis judicium relinquere. hefert etiam pro hac sententia Glossam, Jas. et alios asserentes talem dispensationem non reddere tutum in conscientia eum cum quo dispensatur; sed illi in alio sensu locuti sunt, ut in solutionibus argumentorum dicam.
6. Dispensatio in lege sua est valida sine causa justa.—Nihilominus dico talem dispensationem esse validam, ac subinde habere illum effectum ad quem datur. Hanc assertionem nunquam satis expressit D. Thomas; indicat tamen, in eo quod solum ubique dicit, peccare legislatorem sine causa dispensando, vel non debere dispensare sine causa, ut patet 1. 2, quaest. 97, art. 4, et quodlib. 4, art. 13, et saepe alias. Alii vero theologi, qui quaestionem attigerunt, in hac assertione conveniunt, ut Cajetanus, dicta quaest. 96, art. 5; Soto, dicta quaest. 6, a. 3, et alii noviores theologi, tam generatim ad dictam quaest. 97 D. Thomae, art. 4. quam in particularibus locis quos congerit Sancius supra n. 24, ubi etiam refert Summistas et jurisperitos quamplures. Maxume vero tractari solet in c. Quia in HEcclesiarun , de Constit., ubi videri possunt Deci., n. 17; et Felin., n. 15, et in S8 De adulteriis, sub cap. At si clerici, de Judic., et in c. De multa, de Praebend., et in cap. Ad monasteriwn, de Stat. monach., et in cap. Non est, de Voto. Quibus locis videri praecipue possunt Innocent. et Panormit., et alii allegati capite praecedenti in principio, et praesertim Covar. in 4, 2 p., cap. 6, S 9, n. 8 et sequent., et Gigas de Pension., quaest. 6, num. 9. Dispensationis vis ab auctore legis pendet.— Fundamenum hujus assertionis est, quia lex pendet ex voluntate imponentis illam : ergo si ipsemet voluntate sua fert illam respectu alicujus, reipsa ablata manet, licet fortasse superior peccet auferendo. Nam, ut Glossa dicit in lege Helegatum, ff. de Poenis, ut lex non obliget, est in principe pro ratione voluntas, quia a voluntate ejus pendet lex, ut in fieri, ita et in conservari. Confirmatur : nam hac ratione, licet princeps, abrogando legem sine causa, peccet, nihilominus subditi jam non obligantur lege, quia in effectu pendet a voluntate legislatoris : ergo idem si ex parte tantum, respectu alicujus, tollat legem. Declaratur etiam, nam si dispensatio non esset cum una persona tantum, sed cum tota communitate, pro una vel altera vice, revera esset valida dispensatio, quia esset ablatio praecepti pro tali die : ergo idem est si sit ablatio praecepti pro tali persona. Item si a principio princeps tulisset legem, excipiendo ab illa Petrum vel Paulum, illi nunquam essent obligati lege, quia de facto illis nunquam est imposita, sive legislator cum ratione exceperit, sive non; ergo idem est si semel posita auferatur. Denique confirmatur, quia absolutio a censura data injuste, et sine causa ab auctore censurae, valida est, cap. Venerabilis, S Sane. de Sentent. excommunic., in 6; ergo idem est de dispensatione : nam quoad hoc par est ratio.
7. Ut autem hoc fundamentum solidius appareat, objici contra illud potest, quia interdum est in potestate voluntatis habere vel non habere actum, et impedire effectum ejus, ut in voluntate mea est promittere vel non promittere, non est autem in potestate mea promittere, et non me obligare. Sic ergo, licet in voluntate legislatoris sit ponere vel auferre legem, tamen, si vult per legem obligare totam communitatem, non potest, etiamsi velit, eximere aliquem ab efficacia legis sine causa. Quia lex per se primo respicit communitatem, et ideo quandiu durat, necessario et quasi naturaliter, seu ex vi juris naturae, obligat omnes qui sunt de communitate et uniformiter participant causam seu rationem legis: ergo exemptio ab illa obligatione jam non potest effici sola voluntate, sed per potestatem dispensativam, quae resplcit causam. Nam quodammodo laeditur jus naturale, sine causa diminuendo obligationem legis, perseverante lege. In quo cernitur clara differentia inter abrogationem et dispensationem legis: nam per abrogationem tollitur omnino lex, et ideo licet irrationabili- ter fiat, valet, quia legem esse vel non esse absolute pendet a voluntate legislatoris : at vero per dispensationem non tollitur lex, sed, manente lege, per talem dispensationem fieri tentatur, ut obligatio legis non uniformiter descendat ad eos in quibus eadem causa et ratio reperitur, quod est contra legem naturalem, et ideo non ita pendet ex nuda voluntate legislatoris, etiam ut factum teneat, sed oportet ut inaequalitas vel disparitas sit in causa. Et hanc objectionem confirmant duae rationes in principio factae. Et per eamdem videntur facile dilui exempla pro assertione adducta. Nam de abrogatione jam dictum est non videri similem rationem. Idemque videtur de absolutione, quia non est actus qui versetur circa communitatem, sed circa particularem personam. In alio vero exemplo poterit facile negari quod in eo supponitur.
8. Lex non est regula indivisibilis, sed emtensionem habet. — Haec vero objectio supponit legem esse aliquam indivisibilem regulam, quae, semel posita, necessario et quasi naturaliter obliget omnes, ita ut non possit ab aliquibus auferri, etiamsi pro communitate permaneat. Hoc autem falsum est: nam haec regula revera non est nisi voluntas legislatoris: nam illa eadem est ipsa lex, vel certe ab illa omnino pendet obligatio legis. Voluntas autem legislatoris libera est, in obligando tam communitatem totam quam singulos de communitate, et ita ex parte objecti non est indivisibilis, sed extensionem habet, ratione cujus potest perseverare circa communitatem obligando illam, et mutari circa unum vel alium de communitate, nolendo illum obligare. Quod manifeste patet, quia etiant dispensatio ex causa supponit hanc extensionem ex parte objecti, et partialem diminutionem (ut sic dicam) ex parte voluntatis obligandi; ergo, quod attinet ad possibilitatem, potest eodem modo mutari, seu diminui voluntas legislatoris, etiam sine justa causa, solum cum hac differentia quod mutatio ex justa causa est licita, sine causa autem erit illicita. Nihilominus tamen suum effectum habebit, quia voluntas superioris dispensantis absoluta est et efficax; vult autem tollere obligationem ab eo cum quo dispensat, ergo tollet illam. Probatur consequentia, quia nihil est quod irritam faciat illam voluntatem dispensantis, quia nec datur jus positivum irritans illam, nullum enim assignari potest, maxime respectu supremi legislatoris : nec etiam jure naturae ostenditur irrita, ut patebit facile respondendo ad argumenta. Et declaratur optime argumento facto, si a principio feratur lex, excipiendo aliquem indebite a vinculo legis; tunc enim aut tota lex erit nulla, quod verisimile non est, aut exceptio erit valida, quia non minus fit per absolutam voluntatem legislatoris, quam ipsamet lex. Et idem etiam confirmat exemplum de abrogatione legis utilis sine causa facta : nam certe non est minus injusta, imo magis quam dispensatio iniqua, et nihilominus facta tenet : ergo etiam dispensatio. Neque obstat differentia assignata, quia, licet facta dispensatione maneat lex, non tamen aeque integra sicut antea, sed vulnerata. Quod si contrarium assumitur in differentia assignata, falsum est assumptum, et in illo petitur principium, quia, licet les maneat circa communitatem, non sequitur necessario manere circa singulos de communitate, in quibus eadem ratio reperitur, quia hoc pendet ex libera voluntate legislatoris, sive justa, sive injusta.
9. Quomodo legislator tenetur licentiam datam auferre. — Unde ad primum argumentum concedo talem dispensationem esse injustam, et nego inde consequi esse nullam, quia multa injuste fiunt quae nihilominus facta tenent, donec annulleutur. Quod maxime locum habet in his quae tantum sunt contra justitiam legalem (ut ostendit exemplum de iniqua abrogatione legis), vel contra solam distributivam, ut patet in electione digni, praetermisso digniori, quae valida est, licet sit injusta. Vel etiamsi actio sit contra justitiam commutativam, potest esse valida, si injustitia potest aliter tolli quam per actus nullitatem, ut patet in venditione rei injusto pretio citra dimidiam. Haec autem omnia habent lucum in praesenti, quia dispensatio sine causa per se tantum est contra justitiam distributivam , vel remote contra legalem , et quatenus est contra obligationem justitiae commutativae ratione officii , debet retractari; quandiu vero non revocatur, valida permanet. Unde mihi valde probabile est quod, licet illa dispensatio sit valida, semper tenetur legislator illam licentiam auferre, quia semper pendet ab ejus voluntate, in qua perseverare inordinatum est, durante eodem defectu causae, quia semper repugnat communi bono et obligationi officii.
10. Addo praeterea interdum ex tali dispensatione sequi injustum nocumentum tertii repugnans commutativae justitiae, et tunc ex illo capite dispensationem posse esse invalidam , quia non potest dare licentiam ad actum injustum, et quoad hoc tantum recte aquiparatur dispensatio injusta cum lege etiam injusta. Oportet tamen advertere duobus modis posse nocumentum injustum tertii conjurgi cum dispensatione. Primo, per actionem ipsius principis, ut si princeps sine causa eximat aliquem a lege tributi, et nihilominus a communitate exigat eamdem pecuniae quantitatem, plus justo onerans reliquos; et hoc non est satis ut dispensatio sit nulla, quia illa injustitia non fit a subdito dispensato , neque est intrinsece connexa cum dispensatione, sed fit ex injusta voluntate principis, et ab eodem debet resarciri, et non a subdito exempto, nisi ad talem injustitiam cooperatus fuerit. Alio modo potest fieri injustitia per actionem ipsius subditi obtinentis dispensationem, ut si ratione illius vendat rem carius quam valeat secundum communem aestimationem , et tunc procedit quod dictum est, dispensationem ex eo capite esse nullam.
11. Duplex potestas in legislatore. — Ad secundum respondeo hanc dispensationem excedere potestatem juris (ut sic dicam), non facti. Distingui enim debet duplex potestas in legislatore ; una est naturalis, volendi, vel nolendi, quam voco potestatem facti; alia superaddita, seu jurisdictionis ad obligandum alios. Dispensatio ergo sine causa data magis est a priori potestate , a qua habet substantiam et valorem suum, quia superior volens sic dispensare operatur ut dominus suae voluntatis, et quoad hoc non operatur ultra suam potestatem , et hoc est satis ut sit validus actus, etiamsi non sit secundum usum doebitum alterius potestatis jurisdictionis suae. Nam si quis recte advertat, ille abusus talis jurisdictionis omissivus potius est quam activus (ut ita dicam) : nam qui vult dispensare, solum vult non obligare subditum sua lege, et ita potius vult non uti circa illum jurisdictione sua quam uti, et ideo talis actus validus est, etiamsi sit extra talem potestatem, id est, extra positivm usum ejus. Quia potestas jurisdictionis quoad usum essentialiter pendet a voluntate habentis illam, et ideo ut non influat, vel non obliget, satis est ut superior nolit sua jurisdictione uti, etiamsi male faciat non utendo. Ita ergo se habet cum vult dispensare sine causa : nam, licet verbum dispensare significet per modum effectus positivi, revera est privativus, et ideo non tam proprie dicitur ille actus excedere potestatem jurisdictionis, quam deficere a debito usu ejus; actus autem Labens similem defectum validus est ex vi absolutae voluntatis, ut patet in abrogatione legis, et idem est in remissione poenae sine causa facta, et similibus.
12. In tertio argumento petitur an liceat subdito uti tali dispensatione ; multi enim auctores negant, ut expresse Rebuftus in Practic., titulo de Dispensatione ad plura beneficia, n. 55; ait enim nec Papam dispensantem sine causa esse tutum, nec dispensatum. Idem Covarr. supra, ubi refert plures canonistas ex supra allegatis, indicatque dispensationem hanc solum esse validam quoad tollenda impedimenta irritantia, vel inhabilitates legales, ita ut actus in virtute ejus factus teneat, et in foro exteriori, et in re ipsa: non vero esse validam talem dispensationem quoad tollendam obhgationem legis, et ideo non reddere tutam conscientiam dispensati. Existimo tamen Covarr. non fuisse locutum in hoc sensu, sed in alio intento a Cajetano quem allegat. Itaque consequenter ad dicta, certum est dispensationem hanc esse validam, etiam quoad tollendam obligationem legis, de qua conceditur, ut expresse declaravit Cajetanus d. q. 96, art. 5, in fine. Et patet ex dictis, tum quia non minus pendet obligatio a voluntate legislatoris, quam alii effectuslegis humanae, quales sunt inhabilitates, vel irritationes actuum ; tum etiam quia nulla major repugnantia potest in uno ostendi quam in alio; tum praeterea quia multae dispensationes conceduntur in legibus prohibentibus sine irritatione, vel in legibus pure directivis, et nihilominus eodem modo censentur validae, propter idem fundamentum quod pendent ex voluntate dispensantis.
13. Hinc ergo necessario sequitur subditum sic dispensatum non peccare contra legem, in qua cum illo dispensatum est ; quia ablata est illtus obhigatio, ut, si erat lex dejejunio, ablata fuit obligatio temperantiae, et ideo non jejunando non est intemperans. Neque etiam dici potest inobediens, cum non agat contra voluntatem superioris. Quae ratio in universum probat legem illam tunc non obligare, quia obligatio legis humanse nititur in illo principio: Obediendum est superioribus, quod non habet locum ubi voluntas superioris deest ; ergo nec obligatio legis, ergo nec peccatur contra illam: quoad hunc ergo effectum etiam est valida dispensatio. Nihilominus tamen Cajetanus putat subditum peccare, utenilo tali dispensatione, quia, licet non agat contra legem humanam relaxatam, agit contra principium illud naturale, quod pars non debet discordare a toto sine causa. Quia turpis est pars quae toti non convenit; est enim rationi dissonum ut aliquis in communitate vivat, et non utatur eodem jure cum aliis, sine justa excusatione. Atque in hoc sensu loqui videntur Covarr., Rebuffus et alii antiquiores canonistae, quos ipsi referunt, dicentes sic dispensatum non manere tutum in conscientia ; et idem sequitur Navarrus in Summa, praelud. 9, n. 14, qui hoc temperat, ut intelligatur de obligatione sub culpa veniali, non mortali, quod placet multis modernis quos refert, et sequitur Sancius, d. disp. 19; n. 12 et 13, et est valde probabilis opinio. 14. Mihi vero probabilius videtur in usu talis dispensationis nullum esse peccatum, per se loquendo, ac secluso scandalo, prout tenet Angel., verb. Dispensatio, n. 3; et Sylvester, q. 3; Soto etiam, l. 1 de Justitia, q. 7, a. ult., in fine, satis propensus est in eamdem sententiam : nam ejus ratio ad hoc tendit, quamvis postea solum concludat, cessante scandalo, non esse culpam pejorem quam venialem. Absolute vero non esse culpam dixit Navarrus in Summa, cap. 12, n. 571, citans Adrianum in 4, in materia de restitutione ; et sequitur Aragon. 2. 2, q. 89, a. 9, in fine; et Medin., in Summa, l. 1, cap. 14, S 10; Palacius, in 4, dist. 15, disp. 8, col. 1, et dist. 38, disp. 2, col.2; Gigas de Pensio., q. 6, n. 13; et idem videtur sequi Felinus in c. Ad audientiam, 29 de Rescript., n. 4, ubi ita intelligit Innocent., Cardin. Speculator. et alios simpliciter dicentes sic dispensatum manere tutum in conscientia. Ratio vero est, quia imprimis subditus utens tali dispensatione non cooperatur peccato dispensantis, sed utitur effectu talis dispensationis, in quo effectu nulla est malitia ; imo, licet postea illa utatur, non prosequitur, vel quasi continuat prius peccatum, quod jam praeternt. In quo magnam invenio differentiam inter dispensantem, et dispensatum sine causa : nam qui dispensavit potest revocare dispensationem quoad usum futurum, et tenetur id facere, ut supra dixi; et ideo, quoties sciens et videns id non facit, quasi prosequitur prius peccatum, seu de novo illud repetit, sicut dici solet de illo qui furatus est, dum non restituit. At vero subditus, postquam obtinuit dispensationem, sive in eo peccaverit, sive non, postea non potest illam revocare; imo neque illi potest renuntiare semper, ut infra dicam; et quamvis posset, non tenetur, quia non spectat hoc ad officium ejus, et ideo nullo modo perseverat moraliter in peccato, si quod fortasse commisit obtinendo talem dispensationem, etamsi illa utatur; imo cum tali usu stat vera poenitentia prioris peccati. Et ex hac parte est mihi certum non esse deformitatem gravem in illo usu. Quod vero nec levis seu venialis sit per se et ex objecto, probatur, quia tunc ille subditus non potest dici turpiter agere discordando a toto in tali opere, quia etiam est dispar in obligatione legis, neque apparet unde oriatur obligatio ad tantam uniformitatem inzopere, ubi est difformitas in obligatione legis. Ttem non apparet cujus speciei esse possit malitia illius culpae, quia non est contra justitiam, ut per se notum videtur, nec etiam contra charitatem, quia, secluso scandalo, nulla intervenit ratio talis obligationis. Est ergo verisimilius nihil peccare eum qui secrete et sine scandalo utitur sua dispensatione, quando alioqui ille usus seu actus utendi de se non est malus, et fit propter honestum finem, quia illud nec est novnm praejudicium legis, neque etiam bono communi praejudicat.
15. Licet subditus non peccet, peccat tamen legislator secum injuste dispensatione utendo.— Quartum argumentum petit an legislator ipse possit hoc modo secum dispensare valide in sua lege sine causa. In quo Cajetanus supra affirmat, et prorsus eodem modo censet de ipso legislatore ac de subdito dispensato; ait enim non peccare postea contra legem suam, peccare autem contra naturalem obligationem quam caput habet non discrepandi a corpore. Et quidem Cajetanus consequenter loquitur, supponendo legislatorem obligari sua lege proprie, et per se, seu immediata obligatione legis positivae humanae : nam tunc procedunt rationes supra factae, quod talis obligatio efficaciter tollitur per absolutam voluntatem ejus qui illam posuit. Nihilominus tamen in usu talis dispensationis necessario est constituenda differentia inter legislatorem et subditum : nam in legislatore talis usus peccaminosus est, etiamsi in subdito possit esse sine peccato, vel, licet demus in subdito esse peccatum veniale, in legislatore est mortale ex suo gencre; et rato differentiae sumitur ex dictis, quia superior peccat graviter secum dispensando sine causa, ut supra ostendimus, et potest, consequenterque tenetur, illam dispensationem revocare; et quoties voluntarie in ea permanet, peccatum illud prosequitur seu repetit, ut jam declaratum est. Utendo autem tali dispensatione virtute illam confirmat, imo iterum illam sibi concedit ; ergo saltem hoc titulo peccat mortaliter in illo usu. Et in hoc est dispar ratio in subdito, ut declaravi. Neque est mirum quod in hoc sit majus gravamen principis quam subditi, quia princeps tenetur ex officio, et ex justiUa distributiva, vitare illam improportionem quae est in tali dispensatione, qua obligatione subditus non tenetur. Et confirmatur, quia alias vel nullius vel parvi momenti esset obligatio principis per suam legem, quia sola voluntate potest valide auferre a se obligationcm illam, et postea non peccaret, saltem graviter, illam legem non custodiendo. Consequens autem est contra superius dicta l. 3, cap. ult. Quamvis ergo dicatur illa dispensatio valida, quia dum durat aufert vinculum legis, juxta praedictam opinionem; nihilominus non transit in factum (ut sic dicam) omnino praeteritum, sed semper pendet ex voluntate ipsius principis, qui potest et debet illam retractare, et ideo in usu illius non minus peccat quam in ejusdem dispensationis usurpatione. Et idem dicendum est juxta hanc sententiam, si princeps a principio ferret legem animo obligandi alios et non seipsum: nam exceptio de facto valida esset; peccaret tamen graviter in illa voluntate, et semper teneretur eamdem retractare, et ob id semper graviter peccaret , non contra ipsam legem positivam, sed contra naturalem.
16. Id vero quod haec sententia supponit, nimirum , obligari principem sua lege ex vi suae voluntatis, difficillimum creditu est, quia obligatio legis, quatenus fundatur in voluntate ferentis illam, est obligatio manans ab imperio. Unde est obhgatio subditi ad superiorem, haec enim relatio est intrinseca proprio imperio morali : unde , licet dicatur quis sibi ipsi imperare physice se movendo, seu impellendo, non tamen moraliter se obligando, sicut etiam promittendo, vel contrahendo non potest se obligare sibi, sed alteri : ergo etiam in praesenti non potest illa obligatio legislatoris per legem suam a propria ejusdem voluntate manare. Et confirmatur ; nam obligatio legis humanae, ut est ab humana voluntate, est obligatio obedientiae, vel saltem illam intrinsece includit, seu in illa radicatur ; non potest autem ejusdem ad seipsum esse vera obedientia : ergo. Propter quod supra, libro 3, cap. ultim., censui hanc obligationem legislatoris ad opus praeceptum per legem suam, suppos::a voluntate ferendi talem legem, non pend r ex speciali voluntate ejusdem legislatori- comprehendendiseipsum sub tali lege, quia r scessario obhgatur, etiamsi nolit, ex vi legis naturae praecipientis illi ut observet illud mec;i m virtutis quod per legem suam stautui ;o tota communitate, quando materia legis mmunis est, et uniformitatem postulat in capite cum corpore, ubi nulla ratio justa exenptionis intervenit.
11. Dispensatio quam legislator sibi concedit sine justa causa , nulla est nullumque effectum habet. — Hoc igitur veriori principio supposito, consequenter dicendum est dispensationem quam sibi legislator concedit in sua lege sine causa justa nullam esse, nullumque effectum in ipso jure habere. Probatur, quia per dispensationem datam sine causa non aufertur obligatio legis naturalis; sed obligatio principis ad observantiam legis suae est de jure naturali, et non a voluntate humana : ergo non aufertur per illam dispensationem : ergo valida non est. Et confirmatur , nam dispensatio data ab inferiori in lege superioris sin» causa non est valida; sei quando princeps secum dispensat circa observantiam seu executionem suae legis, non dispensat revera in lege sua, quia non obligatur per illam ut sua est, sed dispensat in superiori lege ; ergo nisi id faciat ex justa causa , non erit valida dispensatio. Dices: imo nec ex justa causa valebit, quia non potest princeps dispensare in jure naturali. Respondeo negando sequelam, quia ipsum jus naturale dictat principem debere suam legem servare, nisi ex justa causa secum dispenset, quia non debet in hoc esse pejoris conditionis, et magis ita servatur debita proportio. Et confirmatur secundo, quia si a principio princeps legem ferat animo non se obligandi, sine causa, sed sola voluntate, nihilominus manebit obligatus ex vi legis naturae, ut ostensum est; si autem ex justa causa se eximeret, valeret exceptio; ergo idem in dispensatione.
18. Dispensatio sine causa in subdito valida est, non autem in legislatore. — Atque ita patet responsio ad quartum argumentum ; negatur enim sequela, nimirum, posse principem sine causa valide se eximere ab obligatione quam Abhabet servandi suam legem. Neque in hoc est aequiparandus cum subito : nam in subdito obligatio manat immediate, et per se, a lege et voluntate hominis, qui potest illam efficaciter mutare quacumque ex causa ; obligatio autem principis non est per se a lege sua, sed a ratione naturali ejusque auctore ; et ideo , nisi princeps auferat suam legem respectu communitatis , non potest sola voluntate propria auferre a se obligationem quae in ipso naturaliter resultat posita tali lege. Neque mirum videri debet quod in hoc quodammodo sit durior conditio principis, quia etiam status ejus requirit altiorem obligationem, cum non possit directe per suum jus humanum obligari, et ideo in principe naturalis obligatio ad uniformitatem servandam in legis executione, ex parte illius immediate fundatur in dignitate et officio suo, in subditis vero fundatur potius in obligatione legis positivae, ut supra declaravi: et ideo etiam est in principe longe gravior illa obhgatio servandi conformitatem quam in subditis, quia et ad exemplum subditorum, et ad communem observantiam legis multo magis necessaria est.
19. Solum superest in hac resolutione difficultas de effectu legis humanae irritandi actus, seu, quod perinde est, inhabilitandi personam ad contractum, etc., nam sequitur ex dictis, si princeps secum dispenset in tali lege sine causa, nihilominus actum ejus non esse validum, quod verisimile non est; constat enim contractum irritum jure positivo, si scienter fiat a principe, validum esse, imo eo ipso dispensare cum alio secum contrahente, ut valide contrahat, ut sumitur ex his quae tradit Navarr. in Summ., c. 23, n. 108; Covarr., in c Quamvis pactum, p. 1, S3, n. 5b. Respondetur ergo negando sequelam, quia probabilius est legem humanam non habere hunc effectum circa voluntatem et personam ipsius legislatoris, quia ordinarie est poenalis ; vel quando talis non est, in hoc ei assimilatur, quod includit quamdam veluti coactionem voluntatis, quatenus ejus consensus irritus fit, quod requirit efficaciam superioris voluntatis, nec potest fieri ab aliquo circa seipsum. Nec naturalis obligatio servandi conformitatem extenditur ad hos effectus, quasi coactos et violentos, sed solum versatur circa mores humanos, neque plus dictat naturalis ratio. Imo, licet quis contendat etiam personam principis esse inhabilem , quando lex ejus inhabilitat subditos ad aliquem contractum, nihilominus negare non possunt dispensando secum, etiam sine causa, tollere a se illam inhabilitatem, quia nunquam est immediate a lege naturali, sed a lege humana; sicut si Papa dispenset sine causa in impedimento habente obligationem ex naturali lege, et irritationem ex humana, valebit dispensatio quoad tollendam irritationem, licet non valeat quoad obligationem auferendam. Exemnplum est, si Papa dispenset sine causa cum clerico in sacris ut uxorem ducat, validum esse matrimonium, quamvis peccet mortaliter contrahendo illud, quia obligatio voti auferri non potuit per talem dispensationem; impedimentum autem irritans, quod mere humanum est, valide ablatum fuit sine causa.
20. Quomodo superior in lege inferioris dispensare potest. — Atque ex his tandem concluditur quid dicendum sit de dispensatione sine causa data a superiore in lege inferioris, an valeat, necne. Nam, licet ex majori potestate videatur necessario fore validam, aliunde ex diversitate voluntatum videtur hoc difficile, quia non tam facile mutat quis voluntatem alterius, etiam inferioris, sicut suam. Dicendum vero est hoc pendere ex modo superioris potestatis, quia si tantum sit potestas superior quasi remota, quia, videlicet, solum in gradu appellationis, vel supplicationis, aut alterius similis recursus potest versari circa subditos inferioris Praelati, tunc certe dispensatio non valebit data sine justa causa, quia tunc nulla est ratio recurrendi ad talem superiorem, et consequenter neque illius jurisdictio ibi locum habet. Et ita dispensatio, data ab Archiepiscopo in lege Episcopi sine causa, nulla erit. At vero si potestas superior se extendat immediate ad regimen subditi per modum causae universalioris etiam immediate, tunc valida erit; talis dispensatio Papae in lege Episcopi, et dispensatio Generalis in praecepto Provincialis, et sic de similibus. Quia, licet superior proprie non mutet voluntatem inferioris, potest mutare seu tollere effectum ejus per jurisdictionem superiorem quae de se non pendet ab inferiori. Sicut etiam potest talis Praelatus superior reservare sibi immediatum regimen talis subditi. Quod semper intelligendum est, nisi ejus potestas per aliquam legem hmitata sit, et tunc, ut dixi, solum valebit dispensatio juxta gradum et modum concessae potestatis.
On this page