Caput 20
Caput 20
Utrum cessante causa dispensationis cesset dispensatio, vel aliter interdum amittatur.
1. Distinctio inter indulta, breves, et facultates, eic., notanda. — Quoniam in praecedentibus capitibus diximus causam esse necessariam ut dispensatio justa, vel etiam interdum valida sit, consequenter oportet exponere an hujusmodi causa adeo sit necessaria ut, illa cessante, cesset dispensatio quae est effectus ejus, secundum regulam : Cessante causa, cessat effectus, c. Cum cessante, de Appell., cum similibus. Et hac occasione simul dicemus de omnibus modis quibus potest dispensatio amitü: quam materiam (quae latissima est) in hoc capite quasi remissive perstringemus, ne omnino praetermitti videatur ; nam plenam disputationem in l. 8 reservamus, ubi commodius de privilegio generaliter tractabitur, et ita po- terit facile ad dispensationem applicari, quae parum a privilegio differt, et lato modo sub illo comprehendi potest. Oportet autem imprimis prae oculis habere distinctionem supra datam inter indulta, breves, facultates, aut mandatum dispensandi , sive absolute, sive sub illa conditione: S preces veritati iunitantur, vel alia similia, et di-pensationem ipsam. Nam illud indultum, licet vulgo dispensatio appelletur, revera non est dispensatio, ut supra dixi, quia non relaxat legem, nec tollit vinculum per seipsum, seu ipso facto, sed requirit actionem hominis per quam fit dispensatio. Deinde in dispensatione ipsa oportet distinguere duos effectus supra relatos, unum immediatum, et per se, qui est relaxatio legis, auferendo vinculum vel effectum ejus, ut inhabilitatem, irritationem, etc.; alium remotum, et quasi per accidens respectu dispensationis, quia est executio ejus, ut est contrahere, jejunare, vel alium actum efficere per dispensationem concessam.
2. Ex quibus consurgit triplex status, in quo potest dispensatio existere, sub illa indultum dispensandi comprehendendo. Primus est, quando jam indultum dispensandi est concessum, nondum tamen est dispensatio facta. Secundus est, quando dispensatio est jam facta, et habuit suum proximum effectum, nondum tamen habuit remotum, neque est executioni mandata. Tertius, quando jam est executioni mandata, suumque ultimum effectum habuit. Quando ergo dispensatio ad hunc statum ultimum pervenit, nec cessare potest, cessante causa, neque etiam potest amitti quocumque modo. Utrumque potest facile probari inductione, quia, si dispensatio data est in gradu consanguinitatis ad contrahendum matrimonium, et matrimonium jam est contractum, clarum est non posse cessare aut revocari dispensationem ; et idem est in dispensatione circa jejunia, vel similes actus, imo etiam in dispensationibus votorum. Intelligendum tamen semper est de dispensatione, quatenus ad illum statum tertium pervenerit: nam contingit dispensationem habere tractum successivum, seu habere posse plures effectus, vel actus, et quoad aliquos esse executioni mandatam, non vero quoad alios, et tunc partim est in tertio statu, partim in secundo, vel primo, et ideo solum ex ea parte qua pervenit ad tertium statum comprehenditur sub praedicta regula ; quoad alteram vero, quae respicit futurum, comprehendetur sub sequentibus. Et sic est facilis ratio assertionis, quia si dispensatio jam habuit consummatum effectum , ille non potest esse non licite factus, vel valide, juxta exigentiam dispensationis, quia ad praeteritum non est potentia ; ergo dispensatio quoad illum effectum nec cessare potest, nec amitti.
3. Potestque hoc inductione simul et ratione ostendi. Nam si actus fuit mere transiens, et nullum relinquens effectum, non potest amplius sub legem cadere, neque indigere dispensatione. Item si fuit actus reliquens effectum permanentem et irrevocabilem, ut est matrimonium, religiosa professio et ordinis susceptio, constat retractari non posse, non solum quoad vinculum, seu ordinem, verum etiam nec quoad usum ejus respective, quantum est ex parte dispensationis, quia actus fuit legitime factus, et jus plene acquisitum. Denique idem est etiamsi sit effectus permanens, et de se revocabilis, ut est alienatio rei, vel alii contractus : nam semel factus legitime in virtute dispensationis, de se perpetuo manet, nec potest cessare propter defectum, vel cessationem causae, aut retractationem dispensationis, quae jam praeteriit , et suum effectum consummatum reliquit : supponimus enim dispensationem fuisse simpliciter factam ad talem actum absolute praestandum: nam si solum fuisset data ad alienandum, verbi gratia, cum tali conditione, vel durante tali causa, tunc cessare posset effectus, cessante causa, non quia ex eo capite cesset dispensatio, sed quia a principio non fuit dispensatio aliter concessa. Hoc autem ordinarie non fit, quia esset valde onerosum et periculosum, et ideo nunquam est praesumendum. nisi sit adeo expressum ut nullam aliam interpretationem admittat. Et in hoc sensu dicunt juris interpretes, postquam effectus est consummatus, cessante causa, non cessare effectum, ut videre licet in Dec., inc. Qua in Hcclesiarum, de Constit. ; et Bart., et aliis quos ipse allegat; et plures referunt Tiraq., tract. Cessante causa, limit. 129, et Menoch., lib. 4, praesump. 189, n. 197.
4. Quot modis cessat dispensatio. — Difficultas ergo est de aliis statibus, ad quam explicandam suppono variis modis posse intelligi dispensationem vim suam amittere, sicut etiam de lege et de privilegio infra dicemus : quatuor autem modi nunc nobis sufficiunt, ad quos possunt alii revocari. Primo, per defectum causae efficientis, id est, per mortem concedentis; secundo, per revocationem ejusdem ; tertio, per renuntiationem dispensati ; quarto, per defectum causae finalis ; de quo praecipue tractamus, et ideo alios modos breviter expediemus. Et quidem, circa primum modum, manifestum est, si dispensatio pervenit ad secundum statum, non amitti propter mortem concedentis, quia jam gratia est perfecta et consummata ; jam enim dispensans fecit quidquid ad ipsum pertinebat: nam usus dispensationis, non ad dispensantem, sed ad liberam voluntatem dispensati pertinet, et ideo ille usus non requiritur ut gratia sit consummata; constat autem gratiam perfectam non expirare per mortem concedentis, ut est vulgatum principium juris. De primo autem statu, grave dubium est an dispensatio in eo statu persistens extinguatur per mortem concedentis ; illud vero remitto in c. 21, l. 8, quia connexum est cum simili dubio de privilegio.
5. Circa secundum modum amissionis dispensationis per revocationem concedentis, nulla est difficultas, sive dispensatio sit in primo, sive in secundo statu: nam in utroque revocari potest per voluntatem concedents, a qua semper pendet, quamdiu non habuit ulumum et consummatum effectum. Quod quidem est clarius in primo statu; nam in illo, ut dixi, non est facta dispensatio, sed est delegata potestas dispensandi, vel ad summum est concessa dispensatio sub conditione: potest autem delegans jurisdictionem suam tollere et delegationem revocare, et qui consensum tantum conditionatum tribuit, dum non est impleta conditio, illum revocare potest. Unde fit ut haec revocatio in eo statu valida sit, sive fiat ex nova causa, sive ex solo arbitrio concedentis, et sive licite fiat, sive non, quia jurisdictio delegata semper pendet ex absoluta voluntate concedentis, moraliter saltem permanente, id est, non retractata.
6. De secundo vero statu non est res tam clara, quia talis dispensatio videtur esse tunc quasi donatio consummata. Nihilominus tamen satis certum est posse principem revocare dispensationem, etiam in secundo statu constitutam et concessam, sicut potest privilegium revocare ante consummatum ultimum effectum ; et ratio est, quia per talem dispensationem nullum speciale jus subditus acquisivit, sed solum liberatus est a vinculo legis : potest autem princeps iterum illum legi subjicere, seu legem ad pristinum statum restituere, ut omnes indifferenter obliget ; potest ergo etiam dispensationem revocare. Et quidem si justa causa interveniat, non solum valide, sed etiam licite fieri potest, quia princeps utitur jure suo, nullique infert injuriam, et ex justa causa honestatur mutatio. Si autem id fiat sine rationabili causa, non erit quidem actus lauda- bilis, inducet autem suum effectum; quia potestati et voluntati principis nihil tunc est quod resistat. Àn vero haec resolutio aliquam limitatonem vel declarationem recipiat, circa privilegia dicemus.
7. De tertio modo amissionis per renuntiationem, brevis etiam resclutio est, posse unumquemque renuntiare dispensationi sibi concessae, per se loquendo, quia est gratia, et favor privatus seu proprius talis personae : hujusmodi autem favori unusquisque renuntiare potest, juxta c. Ad apostolicam, de Regul., cum similibus; ergo. Atque haec ratio probat de dispensatione, tam in primo quam in secundo statu. Duobus autem modis potest intelligi haec renuntiatio. Primo, quoad solum usum; secundo, etiam quoad potestatem utendi dispensatione. Prior modus nulla indiget declaratione, quia consistit tantum in facto, vel potius in libero non usu. Et ita constat positum esse in libertate ejus, qui a Pontifice impetravit Iitteras dispensationis, id est, continentes mandatum ut cum eo dispensetur, verbi gratia, in impedimento matrimonii, non uti illis litteris, et ita renuntiare per non usum fructui illarum : nam per hoc fiet ut semper maneat ligatus et impeditus, quia de facto non fuit dispensatus. Et similiter qui ad secundum statum pervenit, et actualem dispensationem obtinuit, licet jam possit licite matrimonium contrahere, pro sua libertate potest nunquam illud contrahere, quod est renuntiare dispensationi quoad ejus usum, quae satis improprie renuntiatio dicitur ; nam illa proprie fit, quando aliquis ita a se abdicat jus dispensationis, ut jam ei amplius non liceat illo uti. Et hic modus renuntiationis difficilius explicatur.
8. Dico autem breviter duobus modis id fieri posse, scilicet, expresse et tacite. Expressa renuntiatio, praeter voluntatem renuntiandi, reqirit verba quibus illa voluntas sufficienter explicetur ; existimoque necessarium esse ut talis renuntiatio ipsi dispensanti fiat nota, et quod ab illo acceptetur : nam quamdiu acceptata non fuerit, poterit prior voluntas non utendi dispensatione a tali persona retractari, et consequenter semper erit illi integrum sua dispensatione uti, sicut de privilegio latius dicemus: nam, ut saepe dixi, intercedit eadem ratio. Implicata renuntiatio censetur fieri per aliquod factum indicans voluntatem renuntiandi, quale esse censetur in privilegiis non usus, vel usus contrarius, ut infra suo loco tractabitur. Hic autem censeo solum non usum nunquam esse sufficiens signum voluntatis re- nuntiandi potestati utendi dispensatione, quia nec per se et ex natura rei datur talis significatio, cum possit aliquis velle retinere potestatem, licet illa non utatur, neque etiam invenitur jus in quo talis praesumptio fundetur, quia nec de privilegio generaliter invenitur, sed ad summum de specialibus casibus, qui etiam in propria dispensatione locum non habent, ut infra dicam. Imo etiam in actibus positivis vix potest actus ita continere usum contrarium dispensationi , ut sufficienter indicet animum abdicandi illam et potestatem ejus omnino, quod patebit, discurrendo breviter per aliqua exempla quae adduci solent.
9. Per secundam dispensationem aliquando prima invalidatur. —Primo, dicunt aliqui quod si quis, habens dispensationem circa jejunium, verbi gratia , postulet secundam circa idem, quia forte de prima dubitavit, eo ipso censeri renuntiare primae, adeo ut obtenta secunda non possit redire ad priorem, etiamsi fortasse ila magis ampla et favorabilor sit; imo, si contingat posteriorem esse invalidam propter aliquam surreptionem, putant etiam primam amitti propter animum renuntiandi in manibus Papae, qui maxime sufficit ad gratiam amittendam , ut sumitur ex cap. Veniens, de Praescr. Sed mihi haec sententia non placet: nam imprimis si secunda dispensatio non fuit valida, prior dispensatio non potuit per renuntiationem amitti, quia non potest praesumi animus absolute renuntiandi, sed ad summum sub conditione, si secunda obtineatur valide; et ideo, non impleta conditione, non potest sequi effectus, ut recte notavit Bald. in d. c. Veniens, n. 19, ex l. Si jure, tf. de Legat. 3. Deinde, absolute loquendo, petitio secundae dispensationis non indicat animum renuntiandi primae, sed obtinendi aliam magis certam, vel magis favorabilem : unde, si talis non obtineatur, non amittetur prior, nec consummabitur renuntiatio propter rationem proxime factam : nam 1ibi etiam includitur conditio melioris dispensationis, quae non impletur. Quod si aliquando contingat posteriorem et validam esse et favorabiliorem (de quo dicam in capite sequenti), tunc probabile est per secundam dispensationem destrui priorem, sive hoc sit propter animum renuntiandi, sive (quod magis credo) quia non videtur esse animus dispensantis duas dispensationes circa idem concedere. Et idem est si quis, post primam dispensationem, impetret aliam repugnantem priori; ut, si prius quis postulet dispensationem ad ducendam unam consanguineam, no- litque ea uti, et ideo obtineat dispensationem ad ducendam alium, tunc enim probabile est non posse reverti ad priorem ; nam per posteriorem extincta fuit, ut bene docet Sanc., lib. 8, disp. 22, n. 19.
10. Secundum indicium renuntiationis impugnatur. —Aliud exemplum est, si is qui dispensationem obtinuit faciat actum incompossibilem cum usu talis dispensationis, vel valido, vcl licito; ut si quis, postquam obtinuit dispensationem ad ducendam consanguineam, ducat aliam, tacite censetur renuntiare priori dispensationi : nam usus ejus non potest esse licitus, aut validus, subsistente alio matrimonio. ftem, si quis post talem dispensationem circa matrimonium faciat votum castitatis, eo ipso censetur renuntiare dispensationi, cum non possit ea licite uti, stante tali voto. Sed neque sententia, neque exempla placent. Quia, licet actus sit incompossibilis cum usu dispensationis, non est tamen incompossibilis cum ipsa dispensatione, nec cum proximo ac per se effectu ejus, qui est ablatio impedimenti. Ut in priori exemplo, licet dispensatus ad contrahendum cum consanguinea contrahat cum alia, ista mortua, poterit consanguineam ducere cum qua fuerat dispensatus, quia jam fuit impedimentum ablatum, et non rediit propter prius matrimonium, quia nulla ratio talis reditus , nec causa ejus assignari potest, quia impedimentum semel ablatum a solo superiori habente potestatem iterum potest imponi. Imo, licet dispensatio non pervenisset ad secundum statum, etiam mandatum dispensandi non periisset propter prius mmatrimonium, sed posset qui indultum obtinuit illo uti post mortem primae uxoris, quia delegatio per illud facta non fuit revocata, nec facta fuit sub tali conditione, aaut temporis limitatione, ut supponimus. Similiter, in alio exemplo de voto, non est repugnantia intrinseca inter votum et dispensationem obtentam, seu effectum per se ejus: nam votum non restituit impedimentum quod dispensatio abstulerat; ergo quoad hoc non videtur habere locum renuntiatio tacita. Et idem cum proportione est de mandato dispensandi, etiamsi in primo statu perseveret, quantum est ex parte renuntiationis. Nam aliunde probabile est in eo casu non posse delegatum dispensationem concedere, propter mutationem in rebus factam , ratione cujus jam esset subreptitia dispensatio, juxta dicenda capite sequenti. Unde in hoc differentiam aliquam invenio pro illo casu inter primum et secundum statum dispensationis ; quando enim jam est concessa dispensatio , facta permanet, etiamsi votum superveniat, unde, si quis voti dispensationem obtineat, licite uti poterit priori dispensatione matrimonii; imo, licet sine dispensatione voti contrahat matrimonium, et in hoc peccet, nihilominus matrimonium validum erit, quia impedimentum irritans fuit sublatum, et non rediit, ut diximus. At vero, si commissarius nondum dispensavit, nec licite, nec valide poterit dispensare, quia excedit terminos sui mandati, et aget contra intentionem mandantis, existentibus rebus in illo statu. Non tamen ideo existimandum est tunc fuisse per votum extinctam dispensationem, aut revocatam commissionem, sed impeditam: nam, obtenta dispensatione voti, licite et valide posset commissarius sua potestate uti, quia jam esset res ad priorem statum restituta, et ablatum impedimentum quod illam posset subreptitiam facere. Ergo per hujusmodi actus non satis ostenditur tacita renuntiatio dispensationis , sicut infra etiam ostendam, unum actum contrarium usui privilegii non esse sufficiens indicium tacitae renuntiationis totius privilegii, neque id ex jure probari; ubi alia jura exponam. Nunc vero non obstat dictum c. leniens, tum quia in eo non est sermo de renuntiatione dispensationis , seu privilegi, sed praeseriptionis, tum etiam quia actus petendi privilegium et utendi illo, de quo ille textus loquitur, erat contrarius non solum usui praesci iptionis, sed etiam ipsimet titulo praescriptionis, et ideo multo major erat praesumptio renuntiationis, praesertim in foro externo, de quo ibi est sermo.
11. Tertium indiciun venuntiationis dispensationis in foro tantum externo locun habere. —Tertium indicium renuntiationis tacitae esse solet, scindere instrumentum, seu indultum dispensationem continens. (uod quidem quoad forum externum erit magnum indicium voluntatis nolendi talem dispensationem , ac subinde renuntiandi jus illius, quia cum dispensatio non possit esse utilis in foro externo sine litteris authenticis, profecto qui illas voluntarie rumpit satis indicat animum renuntiandi. Nihilominus tamen in foro conscientiae duo sunt attendenda, tam in hoc casu quam in caeteris. Unum est, an actio illa externa vere procedat ex animo renuntiandi : nam si desit hic animus, nunquam in conscientia amittitur dispensatio, propter quamcumque externam praesumptionem, quia veritas, quae in conscientia attenditur, illi non consonat, et specialiter in praedicto casu, quia scriptura non est de substantia gratiae, ut in l. 8 ostendam. Aliud est, non sufficere animum cum signo externo ex parte renuntiantis, nisi accedat acceptatio principis dispensantis, quia solus ille potest vel superimponere vinculum legis per dispensationem ablatae, vel revocare delegationem a se factam; tum etiam propter alia multa, quae infra de privilegiis adducam. Haec autem acceptatio debet ab homine fieri (ut sic dicam), quia non invenitur aliter in jure declarata,,ut aliquando censeri possit ipso jure facta. Propter quae omnia censeo hanc tacitam renuntiationem moraliter loquendo non habere locum in dispensationibus, quia ut consummetur renuntiatio, oportebit ut factum indicans animum renuntiandi sit notum principi, et judicatum sufficiens signum voluntatis renuntiandi, et ut tale acceptatum, quae omnia vix possunt moraliter concurrere. Et ob hanc etiam causam, licet rumpantur htterae dispensationis ex animo renunuiandi, quamdiu a principe non est acceptata renuntiatio, potest dispensatum poenitere sui facti, et uti dispensatione in foro interno, vel pro externo obtinere novas litteras, ac si priores fuissent involuntarie amissae, et illae sufficient sine nova gratiae concessione, quia renuntiatio, ut dixi, effectum non habuit.
12. Venio ad cessationem dispensationis propter cessationem causae. Et, ut omittamus vulgarem distinctionem de causa finali et motiva, vel de causa principali aut secundaria, suppono sermonem esse de causa justificante (ut sic dicam) dispensationem, quia, illa non existente, dispensatio, etiam a principe data, non esset justa, et ab inferiori concessa non esset valida. Et ideo merito dubitatur an, cessante tali causa, cesset dispensatio, etiamsi concessa sit dum causa durabat. Nam videtur esse eadem ratio de concessione et de duratione, quia dispensatio debet esse justa, non solum cum fit, sed etiam quamdiu durat; ergo non potest durare nisi quamdiu durat causa justa ; ergo ista cessante illa cessat. Nihilominus aliter respondendum censeo, si dispensatio solum existit in primo statu: aliter vero si ad secundum transiit, etiamsi ad tertium non pervenerit.
13. Facultas dispensandi em justa cuusa, cessante causa ante obtentam dispensationem, cessat; et redeunte causa, redit. —Dico ergo primo: quamvis mandatum, seu facultas dispensandi concessa fuerit ex legitima causa tunc existente, si causa interim cessavit ante concessam dispensationem, cessat etiam usus talis faculta- tis, nec potest, ex vi illius, actualis dispensatio juste aut valide fieri; si tamen causa rediret, etiam dispensatio posset concedi. Ratio prioris ac praecipuae partis est, quia talis dispensatio in eo casu non esset justa; ergo esset contra intentionem principis dispensantis, seu delegantis; ergo etiam esset invalida. Haec posterior consequentia clara est, quia talis dispensatio excederet facultatem et formam mandati, et consequenter esset nulla ex defectu potestatis. Prior item consequentia clara videtur, quia praesumi non potest principem velle concedere dispensationem injustam, aut ad hoc dare facultatem. Item quia ipse non vult dare tale mandatum, nisi supposita causa justa; ergo multo minus vult ut concedatur dispensatio deficiente causa justa. Atque hinc facile probatur primum antecedens, quia per mandatum dispensandi non est facta dispensatio, ut saepe dictum est ; ergo si postea fiat jam non existente causa justa, fit indebito modo, et sine legitima causa ; ergo erit injusta. Confirmatur et declaratur, quia, si princeps ipse, rebus existentibus in illo statu, dispensationem concederet, male faceret; ergo etiam commissarius ejus injustam dispensationem concederet, et consequenter nullam, ut dixi. Quocirca, quando in hujusmodi mandatis apponitur vel subintelligitur conditio, Si preces veritate nitantur, non solum refertur ad tempus in quo dispensatio petitur et facultas conceditur (quod est manifestum), sed etiam ad tempus in quo dispensatio conceditur seu concedenda est, quia ut justum sit mandatum hoc totum necessarium est.
14. Altera vero pars assertionis ex dictis facile probatur, quia si cessatio causae non fuit perpetua, et iterum redeat, jam tunc dispensatio etiam erit justa, ut contrario discursu facile probari potest ; ergo nihil est propter quod non possit tunc esse hicitus et validus usus prioris facultatis, et consequenter poterit esse valida dispensatio. Unde colligitur per talem cessationem causae temporalem non omnino extingui mandatum illud, seu commissionem quae per talem dispensationem fit, sed suspendi, ut exerceri non possit quamdiu causa cessat, quandoquidem, ut dixi, redeunte causa, dispensatio potest consummari, quod fieri non posset, si jurisdictio fuisset omnino sublata. Et confirmari hoc potest, quia deficiente causa, non possunt tempore dispensationis verificari verba rescripti et conditio in eis contenta; redeunte autem causa, vera inveniuntur; ergo, licet in priori tempore non possit concedi dispensatio, poterit in posteriori ex vi ejusdem indulti, quia in eo non postulatur ut causa illa toto tempore duret, sed solum ut subsistat, quando datur dispensatio, quia illud sufficit ad justitiam dispensationis. Dices: ergo, licet in principio, quando fuit postulata et obtenta commissio dispensationis, causa non extitisset, si postea, cum de facto datur dispensatio, causa existat, id satis esset ut dispensatio esset valida. Respondeo negando sequelam, quia si in principio causa non existeret, dispensatio fuisset subreptitia, ac subinde invalida quoad ipsam delegationem, juxta dicenda in capite sequenti; et consequenter dispensatio postea subsecuta non posset esse valida, ob defectum potestatis in proximo dispensante, seu commissario. Secus vero est quando narratio in principio fuit vera: nam tunc delegatio valida fuit, et postea cessante causa non extinguitur omnino, nisi causa etiam perpetuo cesset. Et haec doctrina circa hanc conclusionem explicata, ut censeo, est communis doctorum quos statim referam. 15. Ad quem statum dispensatio percenire debet ut licite possit emerceri. —Dico secundo: si dispensatio ad secundum statum pervenit in quo vinculum legis simpliciter sublatum est, etiamsi causa cesset ante tertium statum, id est, ante executionem dispensationis, non eessat neque tollitur dispensatio, sed licitum est ea uti. Probatur, quia gratia dispensationis consummatur et perficitur in relaxatione legis, seu ablatione vinculi, aut impedimenti per legem introducti ; ergo non revocatur propter cessationem causae. Probatur consequentia, quia, licet causa postea cesset, nihilominus dispensatio manet justa et valida; ergo et effectus ejus permanet, quia ille effectus non pendet in suo esse a tali causa. Et confirmatur ac declaratur exemplis. Nam irregularis dispensatus ad ordines propter paupertatem propriam, vel parentum, vel propter indigentiam ministrorum Ecclesiae, licet postea cesset illa causa ante susceptos ordines, nihilominus potest licite ordinari ex vi illius dispensationis, quia per illam fuit irregularitas simpliciter et absolute sublata, neque est unde redire valeat propter solam cessationem causae, quia nec ab aliqua lege vel homine fit, nec est verisimile solum fuisse sutlatam quasi sub conditione, si causa illa duraret usque ad ordinum susceptionem. Talis enim restrictio ex forma dispensationis colligi non potest, nam absolute conceditur: neque est necessaria ad justitiam dispensationis, quia non tenetur dispensans praevenire effectus contingentes et accidentarios; sed satis est quod eo tempore quo fit dispensatio habeat justam causam. Nam. dispensator legis, sicut et legislator, non tenetur considerare rarum et contingentem eventum, sed ea quae in plurimum accidunt ; et ideo illa restrictio est nimis dura et scrupulosa: ergo admittenda non est.
16. Alioqui eadem proportione dici posset in eodem exemplo, illum irregularem sic dispensatum, et jam ordinatum, cessante causa dispensationis, debere cessare ab usu ordinum, quod nemo dicet. Et sequela patet, quia etiam ille usus ordinum est effectus dispensationis, et quoad illum nondum fuerat consummata dispensatio usque ad tertium statum. Quod si dicas esse effectum remotum, et quasi per accidens, idem dici potest de ipsa ordinis susceptione; parum enim refert quod in ordine executionis propinquior sit ordinis susceptio quam usus ejus, quia in ordine intentionis usus est prior, et maxime intentus per dispensationem; ergo si talis usus absolute conceditur virtute dispensationis prius factae, sive causa cessaverit, sive non, etiam potuit juste concedi absoluta facultas ad ordines, seu ablatio irregularitatis, quae duret quoad omnem suum effectum, sive causa dispensationis duret, sive non. Quod si potest ita juste fieri, sine dubio ita fit, cum hoc sit magis conforme verbis dispensationum, ut dixi, et ad previdentiam magis benignam et suavem pertinere videatur, ut dixi. Simile exemplum esse potest in dispensatione neophyti, verbi gratia, ut sit capax alicujus dignitatis aut beneficii intuitu virtutis seu honestorum morum quos revera habebat cum dispensatus fuit : nam, licet postea mutet mores et graviter peccet, non amittet dispensationem. Quis enim hoc dicat? Ergo cessante illa causa, etiamsi sola illa dispensationem justificaverit, non cessat dispensatio. Quod si dicas praexistentia merita potuisse justam causam conferre ad absolutam et permanentem dispensationem tribuendam, idem merito dici poterit quoties causa praesens prudenter judicatur sufficiens ad concedendam dispensationem simpliciter et absolute, prout de facto concedi solet in impedimentis matrimonn et in votis. Ex quibus possunt plura exempla et argumenta desumi ad hanc assertionem confirmandam, quae latius prosequar infra libro8, ubi similis quaestio de privilegio occurret.
17. Atque hanc sententiam videtur tenere Glossa in regul. In argumentum , de Regul. jur., in 6; et clarius Glos. in c. Ex tua, de Fil. Presbyt., verb. 7rritare, quatenus dicit dispensationem semel concessam non esse revocandam superveniente facto; ergo multo minus per se cessabit. Et idem sequitur Federic. 78; etAngel.. verb. Dispensatio, n. 14, qui expresse àd declarat de dispensatione data quae nondum pervenit ad ultimum effectum ; et idem habet Syhvest., verb. Dispensatio, q. 6, n. 11. Praeterea idem sentit Panor. in c. Post translatiomen;, de Renunt., n. 17, ait enim post jus acquisitum non cessare dispensationem, etiamsi causa cesset : est autem jus acquisitum per dispensationem, quae jam contulit suum proximum et per se effectum, ut explicat, et sequitur Tiraq. in d. tr. Cessante causa, n. 92 et 94; et Gut., l. 1 Canon. qq., c. 15, n. 22, et 1. 2, c. 15, n. 30 et n. 32; et plures pro hac sententia refert Sanc., l. 8 de Matrim., disp. 30, n. 13. Nihilominus vero ipse n. 14 contrariam opinionem sequitur, multos etiam referens; et varia fundamenta adducit quae magis ad privilegium spectant, et ideo in loco citato expendentur. In praesenti vero, praecipuum fundamentum esse videtur , quia dispensatio, ut sit justa, necessario includit hanc conditionem, si causa perseveret , quando executioni mandanda est; alias iniquus esset dispensans, dans licentiam ad operandum contra legem, etiam sine causa. Et maxime hoc declaratur exemplo : nam dispensatio concessa alicui ad comedendum carnes in Quadragesima, propter specialem aegritudinem , cessabit quotiescumque in Quadragesima talis aegritudo cessaverit, quia aliter non esset justa dispensatio; ergo idem dicendum est in omni dispensatione.
18. Dispensatio respectu totius Quadragesime non tota simul, sed successive est intelligenda. — Sed , licet haec sententia probabilis sit, assertio posita videtur satis secura, et simplieiter probabilior, quia fundamentum positum parum cogit : negamus enim dispensationem simpliciter et absolute concessam, et statim habentem suum proximum et per se eftectum, includere illam conditionem, seu limitationem, ut effectus non duret non durante causa ; oppcsitum enim ostensum est. Unde etiam negamus dispensationem fore injustam nisi illam conditionem includat, ut etiam probavimus, quia causa praesens potest esse sufficiens ad tollendum vinculum vel impedimentum, ita ut semel ablatum non redeat, etiamsi contingere possit in rebus fieri aliquam mutationem. Ad exemplum vero, respondeo dispensationem illam non esse talem quae simul et in praesenti tota fiat, quia materia ejus non est indivisibilis, sed successionem habet. Nam lex jejunii quadragesimahs, licet per modum unius concipiatur, revera virtute est multiplex, et singulis diebus quasi novam obligationem imponit ; et ideo dispensatio in illa lege non fit absolute tota simul, et virtute est multiplex dispensatio , et pro singulis diebus veluti singulae dispensationes conceduntur, et unaquaeque propriam causam pro suo tempore seu die requirit. Atque ita, quamvis in eo casu videatur dari simul pro tota Quadragesima, non ita datur ut statim auferat totum vincutum legis pro tota Quadragesima, sed ut successive illud auferat, prout successive obligaverit, si eadem ratio excusationis perseveret. Neque in illa materia potest aliter considerari causa justificans dispensationem, nisi ut habens tractum successivum cum ipsa lege, et ideo in talibus dispensationibus regulariter solet explicari illa conditio; quod si interdum non exprimitur, ideo est quia vel duratio causae tanquam moraliter certa supponitur, vel quia ex qualitate materiae tanquam nota relinquitur. Et idem est in similibus praeceptis habentibus tractum successivum : secus vero est in dispensatione quae statim tota simul conceditur, et habet quasi indivisibilem effectum, tollendo inhabilitatem et impedimentum, aut votum ; nam illa simul habet totum effectum , et simul etiam habere potest causam propter quam absolute concedatur.
19. Aliae quaestiones hic tractari poterant, nimirum , quando liceat uti dispensatione , scilicet : an ante vel post notitiam ejus, et an ad illam vel illius usum requiratur acceptatio; item an extinguatur per primum usum ejus ; item an liceat illa uti extra territorium concedentis. Sed hae et similes quaestiones tractabuntur commodius de privilegiis ; nam communem habent doctrinam.
On this page