Text List

Caput 21

Caput 21

Quibus modis possit esse nulla seu invalida dispensatio.

CAPUT XXI. QUIBUS MODIS POSSIT ESSE NULLA SEU INVALIDA DISPENSATIO.

1. Triplex defectus quibus dispensatio redditur invalida. —Ex dictis in superioribus capitulis sumi potest alia divisio dispensationis; quaedam enim esse potest valida et justa, alia valida, licet injusta ; tertia nulla, seu invalida, quam non oportet distinguere in licitam vel illicitam , quia dispensatio invalida semper etiam illicita est, per se loquendo, quia conti- net abusum potestatis contra rationem et prudentiam, nisi per ignorantiam excusetur. Duo igitur membra hujus partitionis ex dictis ir superioribus manifesta sunt : declaravimus enim in dispensante necessariam esse potestatem et causam, ut valida et justa sit, si sufficienti voluntate et illius significatione concedatur, et consequenter declaravimus quando possit esse valida dispensatio propter potestatem et absolutam voluntatem, licet ex defectu causae justa non sit. Solum ergo de invahda dispensatione et de causis nullitatis ejus aliquid dicendum superest. Triplex autem cogitari potest defectus ex quo dispensatio invalida fiat, scilicet, defectus potestatis, justitiae, aut voluntatis. Nam haec tria tantum requiri possunt ad valorem dispensationis, et ita ex quocumque defectu illorum, et ex solis illis potest nullitas dispensationis oriri. Ex his autem defectibus duo primi in superioribus explicati sunt, et solum de tertio aliquid addendum superest.

2. Primus itaque defectus per se notus est, quia sine potestate seu jurisdictione non potest fieri valide actus, qui ab illa per se et essentialiter pendet. Quibus autem modis contingat hic defectus potestatis, ex dictis de ipsamet potestate, et de modis habendi illam, accipiendum est: nam hic defectus esse potest, vel potestatis ordinariae, vcl delegatae. Prior est in omnibus qui non habent munus cui proprio jure talis potestas conveniat; posterior vero erit in omnibus non habentibus potestatem ordinariam, quibus nulla delegatio facta est, vel non est valide facta. Et quidem si nulla omnino facta sit delegatio, res est per se nota. Solet autem fieri, vel per privilegia generalia data in favorem hominum quibus committitur, in quibus observandum est ne forma et tenor delegationis excedatur ; neque hic possumus ad particularia descendere: nonnulla vero attingemus in libro 8, tract. de Privilegiis. Aliquando vero committitur haec potestas per particularia rescripta dispensationum , quae solent etiam, ut supra dixi, dispensationes vocari, quia in eis virtualiter et quasi conditione continentur, et ideo si tale rescriptum vel dispensatio in primo statu invalida sit, a fortiori erit invalida subsequens dispensatio virtute illius facta, diverso tamen modo; nam dispensatio ipsa erit invalida ex defectu potestatis, commissio autem seu delegatio prius facta non erit nulla ex hoc capite, quia supponimus a principe concedi. Ex aliis autem esse potest eodem modo quo dispensatio ipsa, et ideo nunc sub dispen- satione totum cursum ejus seu omnes illius status comprehendimus.

3. De secundo defectu, constat ex dictis non semper esse irritantem seu annullantem dispensationem, cum possit essc aliquando dispensatio valida, licet male coneessa. In duobus ergo casibus (qui ad unum fere revocantur) defectus justitiae est contra valorem dispensationis. Primus est, si inferior dispenset in lege superioris sine causa justa, ut in cap. 19 satis declaratum est. Secundus est, si dispensatio data, etiam a supremo principe, attingat aliquo modo jus divinum aut naturale, et sit contra jus acquisitum tertio, sive Deo, sive homini absque causa justa, ut de dispensatione in voto dixi, libro sexto de Voto, capite decimoseptimo. Eademque ratio est de omni alia simili, et dispensatione continente injuriam alterius contra commutativam justitiam, ut supra etiam in capite decimosexto sufficienter tactum est, et ideo de hoc defectu nihil novi dicendum superest. Praesertim, quia hic defectus semper est conjunctus cum defectu potestatis, quia nec inferiori data est tanta potestas supra legem superioris, ut supra etiam tetigi; nec supremo principi data est similis potestas in his quae attingunt naturalem seu divinam justitiam, quia etiam ipse est longe inferior Deo, juris divini naturalis auctore.

4. Tertius autem defectus voluntatis inveniri potest sine defectu potestatis aut justitiae, ut per se constat; potestque variis modis conüngere. Primo, si revera in dispensante desit interior voluntas ac intentio dispensandi: hie autem defectus constare non potest nec praesumi, nisi per verba vel signa externa sufficienter manifestetur, et ideo de hoc defectu interioris voluntatis in se spectato nihil alhud dicere possumus. Praeter voluntatem autem internam requiritur significatio ejus externa, ut dispensatio fieri possit ; et ideo si voluntas dispensantis exterior non significetur suffticienter, ex illo etiam capite erit dispensatio invalida, quem defectum comprehendimus sub defectu voluntatis, utique sufticientis ut aliquid inter homines operetur. Quid vero dicendum sit si voluntatis significatio sit ambigua vel dubia, in superioribus tactum est, et infra tractando de privilegiorum interpretatione lattus dicetur. Contingit autem interdum dispensationem satis clare et expresse concedi, et ex vera voluntate absoluta dispensantis, cum admixtione tamen alicujus involuntarii ratione cujus difticultas nascitur, an illud involuntarium impediat valorem dispensationis.

5. Metus non impedit valorem dispensationis in voto vel lege humana, si delur cum absoluta coluntate, ex causa legitima.—n qua re ulterius considerandum est ex duplici capite posse hoc involuntarium oriri, scilicet, ex metu seu coactione, vel ex errore seu ignorantia. Prior modus raro contingit in dispensationibus, et ideo fortasse nihil in speciali de hoc jura disponunt in materia dispensationis, nec a doctoribus fere hoc punctum tractatur ; ego vero illud attigi de dispensatione voti dicto libro sexto, capite vigesimoseptimo, numero decimoseptimo et decimooctavo, et in summa dixi metum non impedire valorem dispensationis voti, si de facto detur cum absoluta voluntate et ex causa legitima: idem ergo a fortiori censeo de dispensatione in lege humana, quae facilior est : imo in hoc potest addi differentia, quia, si dispensatio sit in propria lege dispensantis, etiamsi propter metum detur sine justa causa, valida erit, juxta generalem doctrinam supra datam, sicut etiam revocatio legis facta ex metu est valida , si absoluta voluntate fiat, et independenter a causa. In quo etiam potest considerari ex ipso metu posse sumi justam causam dispensandi, quantum ad ipsum dispensantem, id est, ut non peccet sic dispensando, quia, ut dixi, ex causa extrinseca potest interdum honestari dispensatio.

6. Quod si objiciatur incommodum videri ut iniquus subditus ex iniqua violentia commodum reportet, respondetur primum fieri posse ut vis non ab illo, sed ab alio inferatur; deinde, fieri etiam posse ut metus non auferatur ad illum finem, sed aliunde nascatur, etiam sine culpa, ut si sit per bellum justum. Si vero metus sit injuriosus, et directe illatus ab obtinendum consensum, et injuria fiat ab eodem qui dispensationem desiderat, quaestio generalis est, an tunc ratione injuriae irritetur consensus. Et certe in praesenti probabile est irritari quando dispensatio extorquetur sine justa causa, propter rationem factam, et quia non est verisimile aliquem liberari a jugo legis violando illam, et vim ac injuriam illi inferendo. Item, quia illa judicari potest potius permissio quam dispensatio, et ideo subditus in eo casu vix potest excusari a transgressione legis, cum praesumere possit ac debeat illum consensum superioris permissivum esse potius quam approbativum. Addo denique, si oppositum admittatur, facile esse remedium : nam dispensator, quamprimum sit suae libertati restitutus, potest juste sine nova causa dispensationem reyocare. In quo est alia differentia notanda inter dispensationem legis et voti, quando effectum sortita est: quia dispensatio voti semel data non potest iterum imponi, nisi persona dispensata voluntarie iterum voveat. Dispensatio autem legis revocari potest, quia obligatio legis potest iterum imponi sine consensu subditi per voluntatem legislatoris, et ita revocata dispensatione statim redit illa obligatio.

7. Duplex caput ex quo dispensatio redditur nulla, nimirum taciturnitate veri, et narratione falsi. — Circa aliam causam hujus involuntarii, scilicet, ignorantiam et errorem, duo principia ex jure desumpta proposui in dicto capite vigesimoseptimo : unum est, dispensationem interdum fieri nullam ex falsa narratione proposita ad dispensationem obtinendam ; aliud est, dispensationem aliquando esse nullam, ob diminutam narrationem veritatis, tacendo aliquam causam vel circumstantiam necessariam. Ratio utriusque est, quia dispensatio, per surreptionem obtenta, est nulla; sed dispensatio fit surreptitia per taciturnitatem veri, et a fortiori per expressionem falsi ; ergo ex his duobus capitibus fit dispensatio nulla. Consequentia est evidens. Totum autem antetecedens sumitur ex capite secundo de Filiis Presbyter. in sexto, et capit. Quod super his, de Fide instrumentor., cum aliisjuribus et doctoribus quos in praedicto loco allegavi. Quia vero non omnis occultatio veritatis, aut falsitatis expressio invalidam reddit dispensationem, ideo ad hoc discernendum multa a doctoribus scribuntur, quae in citato loco pro captu meo in summam redegi, duas regulas circa illa duo principia assignando, et explicando quae in dispensatione legis eadem seu proportionali ratione locum habent, neque illis nunc aliquid addendum in generali occurrit circa falsitatis expressionem. Circa occultationem autem veritatis tria puncta occurrunt, quae ad hujus materiae complementum necessaria visa sunt.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 21