Text List

Caput 22

Caput 22

Utrum obtenta dispensatio, prius petita, et non concessa, surreptitia sit propter tacitubnitatem illam.

CAPUT XXI. UTRUM OBTENTA DISPENSATIO, PRIUS PETITA, ET NON CONCESSA, SURREPTITIA SIT PROPTER TACITUBNITATEM ILLAM.

1. Frequenter contingit ut dispensatio semel petatur et denegetur, et postea iterum petatur tacita priori denegatione , et obtineatur. Inde ergo nascitur dubium an talis dispensatio sit nulla ob priorem taciturnitatem ; et ratio dubitandi esse potest, quia verisimile est superiorem non concessurum dispensationem, si prioris denegationis memoriam vel notitiam haberet. Et ita dispensationem esse nullam indirecte asseruit Menoch. , libro secundo de Arbit., casu 203, numero sexto: contrarium tamen opinatus est Sanc., l. 8de Matrimon. , disp. 22, n. 14, quia hoc nullo jure disponitur, neque ab aliis auctoribus asseritur, nec sufficienti ratione probatur. Quae sententia mihi etiam placet, quia illa praesumptio nullo jure fundata est, nec per se spectata est sufficiens. Et quidem si in secunda petitione plures rationes et causae allegentur, quae dispensationem magis honestent, et superiorem magis movere prudenter possint, tunc nec probabilis est illa praesumptio, nec in eo casu superior esset rationabiliter invitus. Si autem nihil de novo additur, sed eadem repetitio et cum eisdem circumstantiis, vel causa prior erat sufficiens ut dispensatio esset valida, si concederetur, et ita in secunda vice erit sufficiens, quia prior denegatio nihil ad causam refert, et ob eam solam causam denegare dispensationem non videtur rationi consentaneum ; nam si justa causa subest, potius decet priorem rigorem temperare ; aut vero justa causa dispensandi non subest, et tunc neganda esset dispensatio, etiamsi prius negata non fuisset. Haec ergo circumstantia praecedens, vel memoria ejus, impertinens est ad valorem dispensationis postea subsecutae.

2. De quo procedit praecedens vesolutio. — Atque haec resolutio procedit , tum in eadem persona, quando propter mutationem temporis prioris denegationis oblita est; nam de illa maxime procedit discursus factus ; tum in successore respectu praedecessoris in eadem sede, quia habet eamdem potestatem, et non regitur per judicium et voluntatem sui praedecessoris, et ita in illo multo minus probabilis est illa praesumptio involuntarii, praeterquam quod hic etiam nihil ad causam refert. Tum praeterea idem procedit in superiore respectu inferioris, ut si Episcopus neget dispensationem alicujus voti non reservati, et a Papa postea obtineatur, non facta mentione prioris recursus ad Episcopum, valida erit dispensatio, quia multo magis videtur impertinens illa circumstanta respectu superioris ; minus enim regitur inferioris judicio aut ex eo pendet, multoque minor praesumptio involuntarii est in superiore, minusque ad causam refert.

3. At vero e contrario nonnulla difficultas est, si superior dispensationem negavit, et pos- tea inferior inscius illius negationis illam concedat. Quia inferior tenetur praesumere superiorem juste negasse dispensationem; ergo de illo etiam merito praesumitur non fuisse concessurum dispensationem, si sciret fuisse a superiore denegatam; ergo illa taciturnitas seu ignorantia causat in inferiore justum involuntarium; ergo, illa ratione, erit invalida talis dispensatio. Unde in hoc casu dispensationem inferioris esse invalidam tenet idem Sane., dicto lib. 8, disput. 14, n. 5, quamvis propter aliam rationem, scilicet, quia eo ipso quod Pontifex denegavit, videtur facultatem auferri inferiori in illo casu particulari dispensandi, nisi nova causa emergente, seu proposita. Juxta quam rationem non fundatur haec nullhtas in defectu voluntatis, sed in defectu potestatis. Unde fit, juxta hanc sententiam, ut, licet Episcopo declaretur Pontificem in tali casu noluisse dispensare, licet dispensare tentet, nihil efficiat, quia privatus est potestate. Sicut, postquam Pontifex aliquem condemnavit, non potest Episcopus illum absolvere, licet fortasse potuisset si causa prius ad illum delata fuisset. A4. Haec vero ablatio potestatis, praesertim ordinaria, mihi non videtpr sufficienter probari, quia illa praesumptio nullo jure fundatur, neque ex illo facto sufficienter colligitur, considerata natura dispensationis, quae est quaedam gratia. Cum enim dispensatio non sit debita, potest denegari a Pontifice ex sola voluntate : ergo per hoc non est cur censeatur auferre ab inferiori potestatem illam concedendi, si velit. Deinde denegatio dispensationis potest provenire ex particulari judicio, quod talis causa non sufficiat ad justam dispensationem; sed Episcopus non tenetur conformari Pontifici in hoc judicio : ergo neque in eo casu tenetur praesumere fuisse mentem Pontificis in illo casu sibi auferre potestatem dispensandi. Imo potest praesumi voluisse se exonerare, tacite subditum ad suum ordinarium remittendo. Consequentia cum majori videtur clara. Minor autem patet, quia, licet Papa non soleat dispensare ex aliqua causa, neque admittere illam ut sufficientem, potest Episcopus dispensare ex illa, si probabiliter judicet esse legitimam. Quod concedit idem Sanc. supra, quando de illa consuetudine, seu judicio Pontificis ex aliis casibus in generali constat, non vero quando in particulari casu praecessit denegatio dispensationis.

5. Sed non video quid hoc referat, aut cur inde censeatur ligata potestas inferioris, cum illa denegatio tantum sit applicatio proprie voluntatis ad operandum juxta proprium judicium, cui non repugnat ut alteri relinquatur sua potestas, et arbitrium operandi etiam juxta judicium suum. Neque per hoc derogatur potestati Pontificis, quia inferior, dum non prohibetur, potest in suo foro uti sua potestate ut judicaverit expedire; hic autem nulla facta est prohibitio. Nec petitio prius oblata Pontifici operatur praeventionis effectum, ne liceat postea id ab inferiori petere; tum quia in usu jurisdic:ionis voluntariae non habet locum haec praeventio, cum liberum sit postulanti recedere a priori petitione, et aliam intentare, ut sensit Navarr., cons. 1 de Offic. deleg., et idem Sanc. supra, n. 3; tum etiam quia superior, negando dispensationem, jam quodammodo a se abjecit casum illum. Unde etiam non est simile, quod de condemnatione a superiori facta afferebatur, quia condemnatio fit per sententiam quae includit praeceptum, et imponit obligationem quam non potest inferior auferre : negatio autem dispensationis non fit per sententiam juridicam, nec praeceptum aliquod vel obligationem superior per illam imponit, sed solum relinquit praexistens vinculum, denegando usum propriae potestatis : ergo non est cur inde censeatur ligata et diminuta inferior potestas.

6. Dispensans non ignorans priorem denegationem, si judicat causam esse justam, valida erit dispensatio. — Censeo igitur in illo casu posse Episcopum dispensare, et consequenter, si id faciat non ignorans priorem denegationem et judicans causam esse legitimam, dispensaüonem esse validam, quia neque habet defectum potestatis, nec voluntatis, nec justitiae. Imo, si dispensatio esset in lege propria, sufficerent potestas et voluntas, juxta superius dicta. Unde ulterius in nostro casu, quando Episcopus ignorat priorem recursum ad Pontificem, etiam existimo taciturnitatem illam non reddere dispensationem surreptitiam, vel nullam, quia supposita potestate, quoad voluntatem eadem est ratio in iaferiori quae in aequali vel superiori, ut ex dictis facile constat. 7. Et haec resolutio, ut dixi, maxime procedit in inferiori ordinario, quia ordinaria potestas difficilius tollitur, et majorem causam requirit; et ideo in delegato ad dispensandum yideri potest magis verisimile, quod privetur potestate dispensandi in casu, et ex causa quae delegantem non movit, aut certe quod non praesumatur a principio delegata potestas pro similibus casibus. Sed nihilominus etiam in delegato contrarium censeo, quia potestas generaliter et sine restrictione commissa non est restringenda sine majori fundamento, et rationes factae etiam probant ex sola denegatione non posse colligi diminutionem prioris potestatis, etiam delegatae : nam saepe superior committit alteri potestatem delegandi, quia ipse non vult vel non audet sua uti, et quia, quando potestatem delegat, prudentiae delegati committit judicium causae justae. Supposita autem potestate in delegato, quod pertinet ad voluntatem, rationes eodem modo procedunt, et ideo indistincte verum est in eo casu non committi surreptionem quae dispensationem reddat invalidam.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 22